Obrázky na stránke
PDF
ePub

si autem aliquid asperum, refellendi necessitate, depromptum fuerit; quo tolerabile fiat, leniore circumfundamus eloquio, ne litum melle gladium stringere judicemur. Nisi forte ille modus est quo utrumque hoc vitium, vel vitii suspicionem caveamus, si cum doctiore amico sic disputemus, ut quidquid dixerit, necesse sit approbare, nec quærendi saltem causa, liceat aliquantulum reluctari.

3. Tum vero sine ullo timore offensionis tanquam in campo luditur; sed mirum si nobis non illuditur. Ego enim fateor Charitati tuæ, solis eis Scripturarum libris qui jam canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo aliquid errasse firmissime credam.Acsi aliquid in eis offendero Litteris,quod videatur contrarium veritati; nihil aliud, quam vel mendosum esse codicem, vel interpretem non assecutum esse quod dictum est, vel me minime intelle. xisse, non ambigam. Alios autem ita lego,ut quantalibet sanctitate doctrinaque præpolleant, non ideo verum putem,quia ipsi ita senserunt; sed quia mihi vel per illos auctores canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhorreat, persuadere poterunt.Nec te,mi frater,sentire aliud existimo: prorsus, inquam, non te arbitror sic legi tuos libros velle, tanquam Prophetarum, vel Apostolorum; de quorum scriptis, quod omni errore careant, dubitare nefarium est. Absit hoc a pia humilitate et veraci de temetipso cogitatione ; qua nisi esses præditus, non utique dice. res: Utinam mereremur complexus tuos, et colla. tione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus. CAPUT II. — 4. Quod si teipsum, consideratione vitæ ac morum tuorum, non simulate nec fallaciter dixisse credo; quanto magis æquum est me credere,apostolum Paulum non aliud sensisse quam scripserit, ubi ait de Petro et Barnaba: Cum viderem quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus : Si tu, cum sis Judæus,gentiliter et non judaice vicis,quomodo Gentes cogis judaizare (Gal. 11, 14) ? De quo enim certus sim quod me scribendo vel loquendo non fallat, si fallebat Apostolus filios suos, quos iterum parturiebat, donec in eis Christus, id est veritas, formaretur (Id. iv, 19)? Quibus cum præmisisset dicens, Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Id. 1, 20): non tamen veraciter scribebat, sed nescio qua dispensatoria simulatione fallebat, vidisse se Petrum et Barnabam non recte ad Evangelii veritatem ingredientes, ac Petro in faciem restitisse,non obaliud nisi quod Gentes cogeret judaizare!

3. At enim satius est credere, apostolum Paulum aliquid non vere scripsisse, quam apostolum Petrum non recte aliquid egisse. Hoc si ita est,dicamus,quod absit, satius esse credere mentiri Evangelium, quam negatum esse a Petro Christum (Matth. xxvi, 75); et mentiri Regnorum librum quam tantum prophetam, a Domino Deo tam excellenter electum, et in concupiscenda atque abducenda uxore aliena commisisse adulterium, et in marito ejus necando tam hor

1 Sic Edd. At Mss. novemdecim carent particula ne.

rendum homicidium (II Reg.x1,4,17). Imo vero sanctam Scripturam, in summo et cœlesti auctoritatis culmine collocatam, de veritate ejus certus ac securus legam, et in ea homines vel approbatos, vel emendatos, vel damnatos veraciter discam, potiusquam, facta humana 1 dum in quibusdam laudabilis excellentiæ personis aliquando credere timeo reprehendenda, ipsa divina eloquia mihi sint ubique suspecta.

6. Manichæi plurima divinarum Scripturarum, quibus eorum nefarius error clarissima sententia. rum perspicuitate convincitur, quia in alium sensum detorquere non possunt, falsa esse contendunt; ita tamen, ut eamdem falsitatem non scribentibus Apostolis tribuant, sed nescio quibus codicum corruptoribus. Quod tamen quia nec pluribus sive antiquioribus exemplaribus, nec præcedentis linguæ auctoritate, unde latini libri interpretati sunt, probare aliquando potuerunt, notissima omnibus veritate superati confusique discedunt. Itane non intelligit prudentia sancta tua, quanta malitiæ illorum patescat occasio, si non ab aliis apostolicas Litteras esse falsatas, sed ipsos Apos. tolos falsa scripsisse, dicamus?

7. Non est, inquis, credibile, hoc in Petro Paulum, quod ipse Paulus fecerat, arguisse. Non nunc inquire quid fecerit ; quid scripserit quæro : hoc ad quæstio nem quam suscepi, maxime pertinet; ut veritas divinarum Scripturarum, ad nostram fidem ædificandam memoriæ commendata, non a quibuslibet, sed ab ipsis Apostolis, ac per hoc in canonicum auctoritatis culmen recepta, ex omni parte verax atque indubitanda persistat. Nam si hoc fecit Petrus quod facere debuit, mentitus est Paulus, quod eum viderit non recte ingredientem ad veritatem Evangelii. Quisquis enim hoc facit quod facere debet, recte utique facit. Et ideo falsum de illo dicit, qui dicit eum non recte fecisse quod eum novit facere debuisse.Si autem verum scripsit Paulus, verum est quod Petrus non recte tunc ingrediebatur ad veritatem Evangelii. Id ergot faciebat quod facere non debebat; et si tale aliquid Paulus ipse jam fecerat, correctum potius etiam ipsum credam coapostoli sui correctionem non potuisse negligere, quam mendaciter aliquid in sua Epistola posuisse; et in Epistola qualibet quanto magis in illa, in qua prælocutus ait, Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior (Gal. 1, 20)?

8. Ego quidem illud Petrum sic egisse credo, ut Gentes cogeret judaizare. Hoc enim lego scripsisse Paulum, quem mentitum esse non credo. Et ideo non recte agebat hoc Petrus. Erat enim contra Evangelii veritatem, ut putarent qui credebant in Christum, sine illis veteribus sacramentis salvos se esse non posse. Hoc enim contendebant Antiochiæ, qui ex circumcisione crediderant contra quos Paulus perseveranter acriterque confligit. Ipsum vero Paulum non ad hoc id egisse, quod vel Timo

1 Lov., potiusquam facta humana, nedum, etc. sed melius sublato, ne, ut in aliis Edd. et in Mss.

theum circumcidit (Act. xvi, 3), vel Cenchreis ad ea tanquam ad necessaria compellendos. votum persolvit (1d. xviii, 18), vel Jerosolymis a 10. Nam si revera sic ea reprobaret, quemadmoJacobo admonitus, cum eis qui noverant, legitima dum de illo auditum erat, et ideo celebranda susilla celebranda suscepit (ld. xxi, 26), ut putaviciperet, ut actione simulata suam posset occultare videretur, per ea sacramenta etiam christianam sententiam, non ei diceret Jacobus, Et scient omnes salutem dari ; sed ne illa quæ prioribus, ut con- sed diceret, Et putabunt omnes, quoniam quæ de te gruebat, temporibus in umbris rerum futurarum audierunt, falsa sunt: præsertim quia in ipsis JeroDeus fieri jusserat, tanquam idololatriam Gentilium solymis Apostoli jam decreverant, ne quisquam damnare crederetur. Hoc est enim quod illi Jacobus Gentes cogeret judaizare (Act. XV, 28) ; non autem ait, auditum de illo esse quod discissionem doceat decreverant, ne quisquam tunc Judæos judaizare a Moyse (Ibid., 2). Quod utique nefas est, ut cre. prohiberet, quamvis etiamipsos jam doctrina chrisdentes in Christum discindantur a propheta Christi, tiana non cogeret. Proinde si post Apostolorum tanquam ejus doctrinam detestantes atque damnan- decretum Petrus habuit illam in Antiochia simulates; de quo ipse Christus dicit: Si crederetis Moysi, tionem, qua Gentes cogeret judaizare, quod jam crederetis et mihi, de me enim ille scripsit(Joan.v, 46). nec ipse cogebatur, quam vis propter commendan

9. Attende enim, obsecro,ipsa verba Jacobi : Vides, da eloquia Dei quæ Judæis sunt credita, non prohiinquit, frater,quot millia sunt in Judæa, qui credide- bebatur; quid mirum, si constringebat eum Paulus runt in Christum; et hi omnes æmulatores sunt Legis. libere asserere, quod cum cæteris Apostolis se Audierunt autem de te quia discissionem 1 doces a Jerosolymis decrevisse meminerat ? Moyse eorum,qui per gentes sunt,Judæorum; dicens 11.Si autem hoc,quod magis arbitror, ante illud Jenon debere circumcidere eos filios suos, neque secun rosolymitanum concilium Petrus fecit;nec sic mirum dum consuetudinem ingredi. Quid ergo est ? Utique est, quod eum volebat Paulus non limide obtegere, oportet convenire multitudinem; audierunt enim te sed fidenter asserere quod eum pariter sentire jam supervenisse. Hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt noverat: sive quod cum eo contulerat Evangelium; nobis viri quatuor votum habentes super se; his sive quod in Cornelii centurionis vocatione, etiam assumptis, sanctificate cum ipsis, et impende in eos divinitus eum de hac re admonitum acceperat; sive ut radunt capita ; et scient omnes quia quæ de te quod antequa milli, quos timuerat, venissent Antioaudierunt falsa sunt, sed sequeris et ipse custo- chiam, cum gentibus eum convesci viderat. Neque diens legem. De Gentibus autem qui crediderunt, enim negamus in hac sententia fuisse jam Petrum, nos mandavimus, judicantes nihil ejusmodi ser- in qua et Paulus fuit. Non itaque tunc eum quid vare illos, nisi ut se observent ab idolis immolato, in ea re verum esse docebat: sed ejus simulatioet a sanguine, et a fornicatione (Act. xxi, 20-25). Non, nem, qua Gentes judaizare cogebantur, arguebat; opinor, obscurum est, et Jacobum boc ideo mo. non ob aliud, nisi quia sic illa omnia simulatoria nuisse, ut scirent falsa esse quæ de illo audierant hi, gerebantur, tanquam verum esset quod illi dicequi cum in Christum ex Judæis credidissent, tamen bant, qui sine circumcisione præpulii atque aliis æmulatores erant Legis, ne per doctrinam Christi ve- observationibus quæ erant umbræ futurorum, lut sacrilega, nec Deo mandante conscripta damna- putabant credentes salvos esse non posse. ri putarentur quæ per Moysen patribus fuerant mi- 12. Ergo et Timotheum circumcidit propterea, ne nistrata. Hoc enim de Paulo jactaverant, non illi qui Judæis,et maxime cognationi ejus maternæ sic videintelligebant quo animo a Judæis fidelibus observari rentur qui ex Gentibus in Christum crediderant, tuncista deberent, propter commendandam scilicet detestari circumcisionem, sicutidololatria detestanauctoritatem divinam et sacramentorum illorum da est: cum illam Deus fieri præceperit, hanc satanas propheticam sanctitatem, non propter adipiscen- persuaserit. Et Titum propterea non circumcidit, ne dam salutem, quæjam in Christo revelabatur, et per occasionem daret eis quisine illa circumcisione diceBaptismi sacramentum ministrabatur; sed illi hoc bant credentes salvos esse non posse, et ad decepde Paulo sparserant, qui sic ea volebantobservari tionem Gentium hoc etiam Paulum 1 sentire jactatanquam sine hisia Evangelio salus credentibus esse rent. Quod ipse satis significat, ubi ait: Sed neque non posset.Ipsum enim senserant vehementissimum Titus qui mecum erat, cum esset Græcus, compulsus gratiæ prædicatorem et intentioni eorum maxime est circumcidi: propter subintroductos autem falsos adversum, docentem non per illa hominem justifica- fratres, qui subintroierant perscrutari libertatem ri, sed per gratiam Jesu Christi, cujus prænuntiandæ nostram, ut nos in servitutem redigerent, quibus causa illæ umbræ in Lege mandatæ sunt. Et ideo illi nec ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evaninvidiam et persecutionem molientes concitare, tan- gelii permaneal ad vos (Gal. 11, 3-5). Hic apparet quam inimicum Legis mandatorumque divinorum quid eos captare intellexerit, ut non faceret quod in criminabantur: cujus falsæ criminationis invidiam Timotheo fecerat, et quod ea libertate facere potecongruentius devitare non posset, quam ut ea ipse rat, qua ostenderat illa sacramenta nec tanquam celebraret quæ damnare tanquam sacrilega puta- necessaria debere appeti, nec tanquam sacrilega balur, atque ita ostenderet, nec Judæos tunc ab debere damnari. eis tanquam a nefariis prohibendos, nec Gentiles

Vatic. Mss. duo, non posse, et id Doctorem Gentium

sentire. ! Vulgata, discessionem. M.

Mss. sex, ostenderet.

13. Sed cavendum est videlicet in hac disputatione, ne,sicut philosophi,quædam facta hominum media dicamus inter recte factum et peccatum,quæ neque in recte factis, neque in peccatis numerentur; et urgeamur eo quod observare Legis cerimonias non potest esse indifferens, sed aut bonum, aut malum: ut, si bonum dixerimus, eas nos quoque observare cogamur; si autem malum, non vere, sed simulate ab Apostolis observatas esse credamus. Ego vero Apostolis non tam exemplum philosophorum timeo, quando et illi in sua disputatione veri aliquid dicunt, quam forensium advocatorum, quando in alienarum causarum actione mentiuntur. Quorum similitudo si in ipsa expositione Epistolæ ad Galatas ad confirmandam simulationem Petri et Pauli putata est decenter induci (a); quid ego apud te timeam nomen philosophorum, qui non propterea vani sunt, quia omnia falsa dicunt; sed quia et falsis plerisque confidunt, et ubi vera inveniuntur dicere, a Christi gratia, qui est ipsa veritas, alieni sunt?

14. Cur autem non dicam præcepta illa veterum sacramentorum nec bona esse, quia non eis homines justificantur; umbræ enim sunt prænuntiantes gratiam,qua justificamur; nec tamen mala, quia divinitus præcepta sunt,tempori personisque congruentia: cum me adjuvet etiam prophetica sententia,qua dicit Deusse illi populo dedisse præcepta non bona(Ezech. xx,25)? Forte enim propterea non dixit mala, sed tantum non bona, id est non talia utillis homines boni fiant, aut sine illis boni non fiant. Vellem me doceret benigna Sinceritas tua, utrum simulate quisquam sanctus orientalis,cum Romam venerit, jejunet sabbato,excepto illo die paschalis vigiliæ: quod si malum esse dixerimus; non solum Romanam Ecclesiam,sed etiam multa ei vicina, et aliquanto remotiora damnabimus,ubi mos idem tenetur et manet. Si autem non jejunare sabbato malum putaverimus; tot ecclesias Orientis, et multo majorem orbis christiani partem qua temeritate criminabimur? Placetne tibi, ut medium quiddam esse dicamus, quod tamen acceptabile sit ei qui hoc non simulate, sed congruenti societate atque observantia fecerit? Et tamen nihil inde legimus in canonicis Libris præceptum esse Christianis.Quanto magis illud malum dicere non audeo, quod Deum præcepisse ipsa christiana fide negare non possum,qua didici non eo me justificari, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum?

13. Dico ergo circumcisionem præputii et cætera hujusmodi, priori populo per Testamentum quod Vetus dicitur, divinitus data ad significationem futu rorum quæ per Christum oportebat impleri: quibus advenientibus, remansisse illa Christianis legenda tantum,ad intelligentiam præmissæ prophetiæ; non autem necessario facienda, quasi adhuc exspectandum esset,ut veniret fidei revelatio quæ his significabatur esse ventura. Sed quamvis Gentibus imponenda non essent,non tamen sic debuisse auferri a con(a) Uti ab Hieronymo inducitur,

suetudine Judæorum, tanquam detestanda atque damnanda.Sensim proinde atque paulatim fervente sana prædicatione gratiæ Christi, qua sola nossent credentes se justificari,salvosque fieri, non illis umbris rerum antea futurarum, tunc jam venientium atque præsentium, ut in illorum Judæorum vocatione, quos præsentia carnis Domini,et apostolica tempora sic invenerant, omnis illa actio consumeretur umbrarum : hoc eis suffecisse ad commendationem,ut non tanquam detestanda, et similis idololatriæ vitaretur; ultra vero non haberet progressum, ne putaretur necessaria tanquam vel ab illa salus esset, vel sine illa esse non posset. Quod putaverunt hæretici, qui dum volunt et Judæi esse et Christiani, nec Judæi nec Christiani esse potuerunt. Quorum sententiam mihi cavendam, quamvis in ea nunquam fuerim, tamen benevolentissime admonere dignatus es. In cujus sententiæ non consensionem, sed simulationem Petrus timore inciderat, ut de illo Paulus verissime scriberet,quod eum vidisset non recte ingredientem ad veritatem Evangelii,eique verissime diceret,quod Gentes judaizare cogebat. Quod Paulus utique non cogebat, ob hoc illa vetera veraciter, ubi opus esset, observans, ut damnanda non esse monstraret; prædicans tamen instanter non eis, sed revelata gratia fidei, fideles salvos fieri, ne ad ea quemquam velut necessaria suscipienda compelleret.Sic autem credo apostolum Paulum veraciter cuncta'illa gessisse,nec tamen nunc quemquam factum ex Judæo Christianum, vel cogo, vel sino talia veraciter celebrare, sicut nec tu, cui videtur Paulus ea simulasse, cogis istum, vel sinis talia simulare.

16. An vis, ut etiam ego dicam, hanc esse summam quæstionis, imo sententiæ tuæ; ut post Evangelium Christi, bene faciant credentes Judæi, si sacrificia offerant, quæ obtulit Paulus; si filios circumcidant, si sabbatum observent, ut Paulus in Timotheo, et omnes observavere Judæi, dummodo hæc simulate ac fallaciter agant? Hoc si ita est; non jam in hæresim Ebionis, vel eorum quos vulgo Nazaræos nuncupant, vel quamlibet aliam veterem, sed nescio in quam novam delabimur, quæ sit eo perniciosior, quo non errore,sed proposito est ac voluntate fallaci. Quod si respondeas, ut te ab hoc purges sententia, tunc Apostolos ista laudabiliter simulasse, ne scan. dalizarentur infirmi qui ex Judæis multi crediderant, et ea respuenda nondum intelligebant ; nunc vero confirmata per tot gentes doctrina gratiæ christianæ, confirmata etiam per omnes Christi Ecclesias lectione Legis et Prophetarum, quo modo hæc intelligenda, non observanda recitentur, quisquis ea simulando agere voluerit, insanire: cur mihi non licet dicere, apostolum Paulum, et alios recte fidei Christianos, tunc illa vetera sacramenta paululum observando veraciter commendare debuisse, ne putarentur illæ propheticæ significationis observationes a piissimis patribus custoditæ, tanquam sacrilegia diabolica a posteris detestandæ ? Jam enim cum venisset fides quæ prius illis observationibus prænuntiata, post mortem et resurrectionem Domini revelata est,ami

serant tanquam vitam officii sui. Verumtamen sicut defuncta corpora,necessariorum officiis1 deducenda erant quodammodo ad sepulturam, nec simulate, sed religiose; non autem deserenda continuo, vel inimicorum obtrectationibus tanquam canum morsibus projicienda. Proinde nunc quisquis Christianorum, quamvis sit ex Judæis, similiter ea celebrare voluerit, tanquam sopitos cineres eruens, non erit pius deductor vel bajulus corporis,sed impius sepulturæ violator.

17. Fateor sane, in eo quod epistola continet mea, quod ideo sacramenta Judæorum Paulus celebranda susceperat, cum jam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, minus me posuisse, Illo duntaxat tempore, quo primum fidei gratia revelata est: tunc enim hoc non erat perniciosum. Progressu vero temporis illæ observationes ab omnibus Christianis desererentur; ne, si tunc fieret, non discerneretur quod Deus populo suo per Moysen præcepit, ab eo quod in templis dæmoniorum spiritus immundus instituit. Proinde potius culpanda est negligentia mea,quia hoc non addidi,quam objurgatio tua. Verumtamen longe antequam litteras tuas accepissem, scribens contra Fustum manichæum quomodo eumdem locum, quamvis breviter explicaverim,et hoc illic non prætermiserim, et legere poterit, si non dedignetur, Benignitas tua, et a charissimis nostris, per quos nunc hæc scripta misi,quomodo volueris tibi fides fiet, illud me ante dictasse: mihique de animo meo crede, quod coram Deo loquens, jure charitatis exposco, nunquam mihi visum fuisse, etiam nunc Christianos ex Judæis factos,sacramenta illa vetera quolibet affectu, quolibet animo celebrare debere, aut eis ullo modo licere; cum illud de Paulo semper ita senserim,ex quo illius mihi Litteræ innotuerunt:sicut nec tibi videtur, hoc tempore cuiquam esse simulanda ista,cum hoc fecisse Apostolos credas.

18. Proinde sicut tu e contrario loqueris, et licet reclamante,sicut scribis, mundo,libera voce pronuntias, cerimonias Judæorum et perniciosas esse et mortiferas Christianis, et quicumque eas observaverit, sive ex Judæis,sive exGentibus,eum in barathrum diaboli devolutum; ita ego hanc vocem tuam omnino confirmo,et addo: Quicumque eas observaverit, sive ex Judæis, sive ex Gentibus, non solum veraciter, verum etiam simulate, eum in barathrum diaboli devolutum.Quid quæris amplius? Sed sicut tu simulationem Apostolorum ab hujus temporis ratione secernis: ita ego Pauli apostoli veracem tunc in his omnibus conversationem ab hujus temporis, quamvis minime simulata, cerimoniarum Judaicarum observatione secerno; quoniam tunc fuit approbanda, nunc detestanda.Ita quamvis legerimus, Lex et Pro

[blocks in formation]

phetæ usque ad Joannem Baptistam (Luc. xv1, 16); et quia propterea quærebant Judæi Christum interficere,quia non solum solvebat sabbatum,sed et Patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo (Joan. v, 18); et quia gratiam pro gratia accepimus; et quoniam Lex per Moysen data est,Gratia autem et veritas perJesum Christum facta est (Id.1, 16, 17); et per Jeremiam promissum est,daturum Deum Testamentum novum domui Juda, non secundum Testamentum quod disposuit patribus eorum (Jer. xxx1, 31): non tamen arbitror ipsum Dominum fallaciter a parentibus circumcisum. Aut si hoc propter ætatem minime prohibebat; nec illud arbitror cum dixisse fallaciter leproso, quem certe non illa per Moysen præcepta observatio, sed ipse mandaverat : Vade et offer pro te sacrificium quod præcepit Moyses in testimonium illis (Marc. 1, 44). Nec fallaciter ascendit ad diem festum, usque adeo non causa ostentationis coram hominibus, ut non evidenter ascenderit, sed latenter (Joan. vi, 10).

19. At enim dixit idem apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Gal. v, 2). Decepit ergo Timotheum, et fecit ei nihil prodesse Christum. An quia hoc fallaciter factum est,ideo non obfuit? At ipse hoc non posuit,nec ait, Si circumcidamini veraciter, sicut nec fallaciter; sed sine ulla exceptione dixit: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Sicut ergo tu vis hic locum dare sententiæ tuæ, ut velis subintelligi,nisi fallaciter;ita non imprudenter flagito ut etiam nos illic intelligere sinas eis dictum,Si circumdamini,qui propterea volebant circumcidi, quod aliter se putabant in Christo salvos esse non posse. Hoc ergo animo,hac voluntate, ista intentione quisquis tunc circumcidebatur, Christus ei nihil omnino proderat: Sicut alibi aperte dicit, Nam si per Legemjustitia,ergo Christus gratis mortuus est (Gal. n,21). Hoc declarat et quod ipse commemorasti: Evacuati estis a Christo qui in Legejustificamini; a gratia excidistis. Illos itaque arguit, quise justificari in Lege credebant, non qui legitima illu in ejus honorem, a quo mandata sunt,observabant, intelligentes et quaprenuntiandæ veritatis ratione mandata sint,et quousque debeant perdurare. Unde est illudquod ait,Sis piritu ducimini, non adhuc estis sub Lege (ld. v, 4, 18): unde, velut colligis,apparet1 qui sub Lege est non dispensative ut nostros putas voluisse majores, sed vere, ut ego intelligo, eum Spiritum sanctum non habere.

20. Magna mihi videtur quæstio, quid sit esse sub Lege sic, quemadmodum Apostolus culpat. Neque enim hoc eum propter circumcisionem arbitror dicere,aut illa sacrificia quæ tunc facta a patribus,nunca Christianis non fiunt,et cætera hujusmodi: sed hoc ipsum etiam quod Lex dicit,Non concupisces (Exod. xx,17, et Deut. v,21),quod fatemur certe Christianos debere observare, atque evangelica maxime illustratione prædicari, Legem dicit esse sanctam,et mandatum sanctum, et justum et bonum; deinde subjungit: Quod ergo bonum est,mihi factum est mors? Absit ;

Edd., apparere. Sed concinnius duo Vatic., apparel.

sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum,per mandatum (Rom. vii,12, 13). Quod autem hic dicit, Peccatum per mandatum fieri supra modum, hoc alibi ait,Lex subintravit ut abundaret delictum. Ubiautem abundavit delictum,superabundavit et gratia (Id. v, 20). Et alibi, cum superius de dispensatione gratiæ loqueretur, quod ipsa justificet, velut interrogans ait, Quid ergo Lex? atque huic interrogationi continuo respondit, Prævaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est (Gal. m, 19). Hos ergo damnabiliter dicit esse sub Lege,quos reos facit Lex,non implentes Legem,dum non intelligendo gratiæ beneficium ad facienda Dei præcepta,quasi de suis viribus superba elatione præsumunt. Plenitudo enim Legis charitas (Rom.XII, 10). Charitas vero Dei diffusa est in cordidus nostris,non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (ld. v, 5). Sed huic rei quantum satis est explicandæ, prolixior fortasse et sui proprii voluminis sermo debetur. Si ergo illud quod Lex ait,Non concupisces (Id. x1,9), si humana infirmitas gratia Dei adjuta non fuerit, sub se reum tenet,et prævaricatorem potius damnat, quam liberat peccatorem ; quanto magis illa, quæ significationis causa præcepta sunt, circumcisio, et cætera, quæ revelatione gratiæ latius innotescente necesse fuerat aboleri,justificare neminem poterant? Non tamen ideo fuerant tanquam diabolica Gentium sacrilegia fugienda, etiam cum ipsa gratia jam cœperat revelari,quæ umbris talibus fuerat prænuntiata; sed permittenda paululum, eis maxime qui ex illo populo, cui data sunt, venerant. Pos. tea vero tanquam cum honore sepulta sunt, a Christianis omnibus irreparabiliter deserenda.

21. Hoc autem, quod dicis, Non dispensative, ut nostri voluere majores; quid sibi vult, oro te? Aut enim hoc est, quod ego appello officiosum mendacium, ut hæc dispensatio sit officium velut honeste mentiendi: aut quid aliud sit, omnino non video, nisi forte, addito nomine dispensationis, fit ut mendacium non sit mendacium ; quod si absurdum est, cur ergo non aperte dicis, officiosum mendacium defendendum?nisi forte nomen te movet, quia non tam usitatum est in ecclesiasticis libris vocabulum officii, quod Ambrosius noster non timuit, qui suos quosdam libros utilium præceptionum plenos, de Officiis voluit appellare. An si officiose mentiatur quisque, culpandus est; si dispensative, approbandus? Rogo te, mentiatur ubi elegerit qui hoc putat: quia et in hoc magna quæstio est, sitne aliquando mentiri viri boni, imo viri christiani, qualibus dictum est, Sit in ore vestro, Est, est, Non, non, ut non sub judicio decidatis (Jacob. v, 12, et Math. v, 37); et qui cum fide audiunt, Perdes omnes qui loquuntur menda cium (Psal. v, 7).

22. Sed hæc, ut dixi, et alia et magna quæstio est ; eligat quod voluerit qui hoc existimat, ubi mentiatur; dum tamen a scribentibus auctoribus sanctarum Scripturarum, et maxime canonicarum, inconcusse credatur,et defendatur omnino abesse mendacium;

ne dispensatores Christi, de quibus dictum est, Hic jam quæritur inter dispensatores,ut fidelis quis inveniatur (I Cor. iv, 2), tanquam magnum aliquid sibi fideliter didicisse videantur, pro veritatis dispensatione mentiri, cum ipsa fides in latino sermone abeo dicatur appellata, quia fit quod dicitur. Ubi autem fit quod dicitur, mentiendi utique non est locus. Fidelis igitur dispensator apostolus Paulus procul dubio nobis exibet in scribendo fidem; quia veritatis dispensator erat, non falsitatis. Ac per hoc verum scripsit, vidisse se Petrum non recte ingredientem ad veritatem Evangelii eique in faciem restitisse, quod Gentes cogeret judaizare. Ipse vero Petrus, quod a Paulo fiebat utiliter libertate charitatis, sanctæ ac benignæ pietate humilitatis accepit: atque ita rarius et sanctius exemplum posteris præbuit, quo non dedignarentur, sicubi forte recti tramitem reliquissent, etiam a posterioribus corrigi; quam Paulus, quo confidenter auderent etiam minores majoribus pro defendenda evangelica veritate, salva fraterna charitate resistere. Nam cum satius sit a tenendo itinere, in nullo quam in aliquo declinare, multo est tamen mirabilius et laudabilius, libenter accipere corrigentem, quam audacter corrigere deviantem. Est laus itaque justæ libertatis in Paulo, et sanctæ humilitatis in Petro: quæ, quantum mihi pro modulo meo videtur, magis fuerat adversus calumniantem Porphyrium defendenda, quam ut ei daretur obtrectandi major occasio; qua multo mordacius criminaretur Christianos fallaciter vel suas litteras scribere, vel Dei sui sacramenta portare.

CAPUT III. 23. Flagitas a me ut aliquem saltem unum ostendam, cujus in hac re sententiam sim secutus,cum tu tam plures nominatim commemoraveris, qui te in eo quod adstruis præcesserunt; petens utin eo, si te reprehendo errantem, patiar te errare cum talibus, quorum ego, fateor, neminem legi: sed cum sint ferme sex, vel septem,horum quatuor auctoritatem tu quoque infringis. Nam Laodicenum, cujus nomen taces, de Ecclesia dicis super egressum; Alexandrum autem veterem hæreticum; Origenem vero ac Didymum reprehensos abs te lego in recentioribus opusculis tuis, et non mediocriter, nec de mediocribus quæstionibus, quamvis Origenem mirabiliter ante laudaveris. Cum iis ergo errare puto quia nec te ipse patieris; quamvis hoc perinde dicatur, ac si in hac sententia non erraverint. Nam quis est qui se velit cum quolibet errare? Tres igitur restant, Eusebius Emisenus, Theodorus Heracleotes, et quem paulo post commemoras Joannes qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit ecclesiam.

24. Porro, si quæras vel recolas quid hinc senserit noster Ambrosius, quid noster itidem Cyprianus (a); invenies fortasse nec nobis defuisse, quos in eo quod asserimus sequeremur.Quanquam,sicut paulo ante dixi, tantummodo Scripturis canonicis hanc ingenuam debeam servitutem, qua eas solas ita se

(a) Ambros. Commentar. in Epist ad Galatas; Cyprian. in epist. 71 ad Quintum.

« PredošláPokračovať »