Obrázky na stránke
PDF
ePub

appellandum putavit (a). Cujus appellationi quod ita responsum est, nonne vestrorum præcedens improbitas, et eadem ipsius appellatio extorsi ut fieret nec tamen etiam post ipsum rescriptum, intercedentibus apud Imperatorem nostris episcopis, eadem auri condemnatione multatus est. Ex concilio (b) autem nostri episcopi legatos ad comitatum miserunt, qui impetrarent ut non omnes episcopi et clerici partis vestræ, ad eamdem condemnationem decem librarum auri, quæ in omnes hæreticos constituta est, tenerentur; sed hi soli in quorum locis aliquas a vestris violentias Ecclesia catholica pateretur (c). Sed cum legati Romam venerunt, jam cicatrices episcopi catholici (d) Bagaitani1 horrendæ ac recentissimæ Imperatorem commoverant, ut leges tales mitterentur, quales et missæ sunt. Quibus in Africam venientibus, cum utique non ad malum, sed ad bonum coepissetis urgeri, quid facere debebatis nisi et vos mittere ad episcopos nostros, ut quomodo vos ipsi convenerant, sic convenirentur a vobis, et potius collatione veritas appareret?

8. Non solum autem non fecistis, sed pejora mala nobis vestri nunc faciunt. Non tantum nos fustibus quassant ferroque concidunt; verum etiam in oculos exstinguendos calcem mixto aceto incredibili excogitatione sceleris mittunt. Domus insuper nostras compilantes, arma sibi ingentia et terribilia fabricarunt, quibus armati per diversa discurrunt, comminantes atque anhelantes cædes, rapinas, incendia, cæcitates. Quibus rebus compulsi sumus tibi primitus conqueri, ut consideret Gravitas vestra quam multi vestrum, imo vos omnes, qui vos pati dicitis persecutionem, sub ipsis quasi terribilibus imperatorum catholicorum legibus in possessionibus vestris et alienis securisedeatis, et nos a vestris tam inaudita mala patiamur. Vos dicitis pati persecutionem ; et nos ab armatis vestris fustibus et ferro concidimur. Vos dicitis pati persecutionem; et nostræ domus ab armatis vestris compilando vastantur. Vos dicitis pati persecutionem; et nostri oculi ab armatis vestris calce et aceto exstinguuntur. Insuper etiam si quas mortes sibi ultro ingerunt, nobis volunt esse invidiosas, vobis gloriosas. Quod nobis faciunt, sibi non imputant; et quod sibi faciunt, nobis imputant. Vivunt ut latrones, moriuntur ut circumcelliones, honorantur ut martyres ; et tamen nec latrones aliquando audivimus eos quos deprædati sunt, excæcasse. Occisos auferunt luci, non 2 vivis auferunt lucem.

9. Nos interim si quando vestros tenemus,cum ma(a) Vide lib. 3 cont. Crescon. c. 46, n. 50, et c. 47, n. 51, et Possid., c. 12.

(b) Carthagin. concil. die 26 junii, an. 404.
(c) Vide epist. 185, cap. 7, n. 25, 26.
(d) Maximiani.

Apud Lov. et Er., Vagilani. At in Mss. septem probæ notæ scribitur, Bagaitani, nec multum aliter in cæteris, scilicet in tribus Vatic., Bagaetani; in alio item Vatic., Baqartani; in Cisterc., Bigaitani; in Edd. Bad. Am., Bucaitani. Confer lib. 3 cont. Cresconium, c. 43.

In Edd. deest non; quæ negatio reperitur in Mss quindecim.

gna dilectis servamus illæsos, loquimur illis, et legimus omnia, quibus error ipse convincitur, qui fratres a fratribus separat ; facimus quod Dominus per Isaiam prophetam præcepit, dicens: Audite qui pavetis verbum Domini; dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt et qui vos exsecrantur, ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis in jucunditate; ipsi autem erubescant (Isai. LXVI, 5). Ac sic aliquos eorum considerantes evidentiam veritatis, et pulchritudinem pacis, non Baptismo quem jam sicut regalem characterem tanquam desertores acceperant, sed fidei quæ illis defuit, et de Spiritus sancti charitati et Christi corpori sociamus. Scriptum est enim, Fide mundans corda eorum (Act. xv, 9); itemque scriptum est, Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. iv, 8). Si autem vel nimia duritia, vel pudore non ferentes eorum insultationem, cum quibus contra nos tam multa falsa jactabant et tam multa mala excogitabant, vel magis timore, ne qualia nobis antea faciebant, talia nobiscum jam patiuntur, unitati Christi consentire noluerint, sicut illæsi retenti sunt, sic a nobis dimittentur illæsi : hoc quantum possumus monemus etiam laicos nostros, ut eos illæsos teneant, et nobis corripiendos instruendosque perducant. Sed aliqui nos audiunt, et si possunt faciunt: alii cum illis quemadmodum cum latronibus agunt, quia eos revera tales patiantur. Aliqui ictus eorum suis corporibus imminentes feriendo repellunt, ne abeis ante feriantur: aliqui apprehensos judicibus offerunt, nec nobis intercedentibus eis parcunt, dum ab eis pati mala immania pertimescunt. In quibus omnibus illi non deponunt facta latronum, et honorem sibi exigunt martyrum.

10. Hoc est ergo desiderium nostrum, quod tuæ Gravitati per has litteras, et per fratres, quos misimus, allegamus. Primum si fieri potest, ut cum episcopis nostris pacifice conferatis, ut in quibus fuerit inventus, non homines, sed error ipse tollatur; ut homines non puniantur, sed corrigantur; ut vos modo conveniatis,quia eorum conventionem antea contempsistis. Quanto melius enim hoc inter vos facitis ut quod egeritis conscriptum et subscriptum Imperatori mittatis, quam ut hoc apud terrenas potestates fiat, quæ non possunt nisijam datis contra vos legibus inservire ? Vestri enim collegæ qui navigaverant, apud (a) præfectos dixerunt se audiri venisse. Et nominaverunt sanctum patrem nostrum catholicum episcopum Valentinum, qui tunc in comitatu erat, dicentes cum illo se velle audiri: quod eis non poterat judex concedere, qui jam secundum leges, quæ contra vos constitutæ sunt, judicabat; nec ille episcopus ita venerat, aut aliquod tale mandatum a suis episcopis acceperat. Quanto ergo

1 Sic in tredecim Mss. At in prius Edd. habetur, sævire. (a) Huc spectant Gesta quæ producuntur in Carthaginensi collatione 3, n. 121, « in judicio habita præfectu«ræ, ubi se pars adversa, id est Donatistarum, audiri << tantopere flagitavit ; quæve in eadem collat. n. 141, notantur confecta Ravennæ, die 3 cal. febr. Arcadio et Probo IV Coss., id est an, Christi 406,

J

melius ipse imperator, qui non est eisdem legibus subditus, et qui habet in potestate alias leges ferre cum ei collatio vestra fuerit recitata, de tota ipsa causa poterit judicare, quamvis jam olim dicta fuerit terminata? Sec ideo vos1 conferre volumus, non utcausa iterum finiatur; sed ut eis qui nesciunt jam finita monstretur. Quod si hoc facere vestri episcopi voluerint, quid inde perditis, et non potius acquiritis, quia voluntas vestra innotescit, ne diffidentia merito reprehendatur? An forte putatis non licere fieri, cum non vos lateat quod Dominus Christus etiam cum diabolo de Lege locutus est (Matth. iv, 4); quod cum Paulo apostolo non solum Judæi, sed etiam de hæresi Stoicorum et Epicureorum philosophi Gentium contulerunt (Act. XVII, 18)? an forte istæ leges Imperatoris, vos non permittunt nostros episcopos vestros qui sunt in regione Hipponensi, ubi a vestris tanta mala patimur, convenite. Quanto enim licentius et liberius ad nos, per vestros vestra scripta, quam eorum arma perveniunt ?

11. Postremo peristos ipsos fratres nostros, quos ad vos misimus, talia rescribite. Si autem et hoc non vultis, saltem cum vestris a quibus talia patimurnos audite. Ostendite nobis veritatem, pro qua vos pati dicitis persecutionem, cum patiamur nos vestrorum tantam crudelitatem. Si enim nos esse in errore conviceritis, forte concedetis nobis ut non rebaptizemur a vobis, justum existimantes ut nobis hoc præstetis, qui baptizati sumus ab eis quos nullo judicio damnastis, quod præstitistis eis quos Felicianus Mustitanus et Prætestatus Assurinatus per tam longum tempus baptizaverant, quando eos per judicum jussa de basilicis pellere conabamini, quia Maximiano communicabant, cum quo a vobis in concilio Bagaitano expresse nominatimque damnati sunt. Quæ omnia Gestis judicialibus et municipalibus demonstramus, ubi et ipsum concilium vestrum allegastis, dum vultis judicibus ostendere quod schismaticos vestros de basilicis pelleretis. Et tamen qui ab ipso semine Abrahæ, in quo omnes gentes benedicuntur (Gen. xx11, 18), schisma fecistis, de basilicis pelli non vultis, non per judices, sicut schismaticis vestris vos fecistis, sed per ipsos reges terræ, qui completa prophetia Christum adorant, apud quos Cæcilianum accusantes victi recessistis.

12. Si autem nec audire nec docere nos vultis, venite aut mittite nobiscum in regionem Hipponensium, qui videant armatum exercitum vestrum ; quamvis nullus miles numero armorum suorum calcem et acetum addidit ad oculos barbarorum.Si neque hoc vultis, saltem scribite ad illos, ut jam ista non faciant, ut jam se a cædibus nostris, a rapinis ab excæcatione compescant. Nolumus dicere: Damnate illos. Vos enim videritis quomodo vos non in. quinent, quos modo ostendimus in vestra communione latrones, et nos inquinent quos nunquam

1 Edd: Sed ideo nos conferre. At Mss. sex, vos. Et recte, referende a episcopos Catholicos et Donatistas: videturque non postbabenda eorum Cdd. lectio, qui mox habent: Quod si hoc facere nostri episcopi noluerínt [nos].

potuistis ostendere traditores. Ex his omnibus eligile quod volueritis. Si autem querelas nostra contempseritis, nos minime pœnitebit ordine pacifico agere voluisse. Aderit Dominus Ecclesiæ suæ, ut vos potius humilitatem nostram contempsisse pœniteat. EPISTOLA LXXXIX* (a).

Augustinus Festo, docens recte legibus reprimi Donatistas; et indicans in regione Hipponensi nondum eos Festi litteris correctos, sed adhuc intolerabiliter grassari.

Domino dilectissimo et honorabili ac suscipiendo filio FESTO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Si pro errore homines et damnabili dissensione et convicta modis omnibus falsitate tanta præsumunt, ut eorum salutem requirenti catholicæ Ecclesiæ tam audacter insidiari minarique non cessent ; quanto magis æquum est, et oportet eos qui pacis et unitatis christianæ asserunt veritatem, omnibus etiam dissimulantibus et cohibentibus manifestam, satagere instanter atque impigre, non solum pro eorum munimine qui jam catholici sunt, verum etiam pro eorum correctione qui nondum sunt ? Nam si pertinacia insuperabiles vires habere conatur, quantas decet habere constantiam, quæ in eo bono quod perseveranter atque infatigabiliter agit et Deo placere se novit, et procul dubio non potest hominibus prudentibus displicere ?

2. Quid autem infelicius atque perversius, sicut Donatista faciunt, qui se persecutionem perpeti gloriantur, quam de coercitione iniquitatis suæ non solum nescire confundi, sed etiam velle laudari; ignorantes cæcitate mirabili, vel animositate damnabili se scire dissimulantes, quod martyres veros non faciat pœna, sed causa? Et hoc quidem adversus eos dicerem, quos sola caligo hæretici erroris involveret, pro quo sacrilegio pœnas dignissimas luerent, nec tamen ulla quemquam violenta insania lædere auderent. Adversus autem istos quid dicam, quorum tam perniciosa perversitas, vel damnorum terrore coercetur, vel docetur exsilio quam 1 ubique diffusa sit Ecclesia, sicut futura prædicta est, quam malunt oppugnare quam agnoscere ? Et si ea quæ per misericordissimam disciplinam patiuntur, comparentur eis factis quæ furiosa temeritate committunt, quis non videat, qui magis persecutores vocandi sunt? Quanquam filii mali eo tantum quo perdite vivunt, etiamsi nullas violenter inferant manus, parentum pietatem gravius persequuntur, quam cum illos pater aut mater, quanto amplius diligunt, tanto amplius ad bonam vitam sine ulla dissimulatione compellunt.

3. Exstant publicorum monumentorum firmissima documenta, quæ potes legere si volueris, imo peto et hortor ut legas; quibus probatur quod majores eorum qui primi se ab Ecclesiæ pace diviserunt,

Ad a. bg. bl. c. cc. ff. g. gv, n. r. s. sb. t. duos vc. quatuor v. collata est, et ad Am. Bad. Er. Lov. (a) Alias 167: quæ autem 89 erat, nunc 157. Scripta circa idem tempus.

In prius Edd., quam quod ubique. Sed concinnius in Mss. sublato quod, habetur, quam ubique diffusa, etc.

et in se videre compleri quod Prophetæ tanto ante cecinerunt; in eisdem Scripturis agnoscere Ecclesiam, ubi et rex ejus Christus agnoscitur. Ubi enim de Christo talia prædicta sunt, qualia completa in Evangelio legimus, illic prædicta sunt de Ecclesia, qualia compleri toto orbe jam cernimus.

ultro per Anulinum tunc proconsulem apud Constantinum imperatorem accusare ausi sunt Cæcilianum. In quo utique judicio si vicissent, quid erat Cæcilianus ab Imperatore passurus, nisi quod in istos posteaquam victi sunt pronuntiavit? Sed videlicet si eis accusantibus atque superantibus Cæcilianus ejusque collega pellerentur sedibus, quas tenebant, vel etiam in sua conspiratione durantes 1 gravius punirentur (neque enim poterat victos et resistentes regia censura contemnere); tunc isti provisionem suam et pro Ecclesia sollicitam curam prædicandam laudibus ventilarent. Nunc autem quia ipsi superati sunt, quia ea quæ intendebant, probare minime potuerunt, si quid pro sua iniquitate patiuntur, persecutionem vocant; nec tantum furorem perditum minime reprimunt, verum etiam honorem martyrum quærunt: quasi vero christiani catholici imperatores adversus eorum pertinacissimam iniquitatem aliud sequantur quam Constantinijudicium, apud quem ultro Cæciliani accusatores fuerunt, cujus auctoritatem omnibus transmarinis episcopis prætulerunt, ut non ad illos, sed ad illum Ecclesiæ causam deferrent; ut ab eo datum in urbe Roma episcopale judicium,in quo primum victi sunt, rursus apud illum accusarent; ut ab altero apud Arelatum dato episcopali judicio ad illum appellarent apud quem tamen novissime superati, in sua perversitate permanserunt. Puto quod ipse diabolus, si auctoritate judicis quem ultro elegerat, toties vinceretur, non esset tam impudens ut in ea causa persisteret.

4. Sed hæc humana judicia deputentur, et circum veniri ac falli, vel etiam corrumpi potuisse dicantur. Cur ergo adhuc accusatur christianus orbis terrarum, et nescio quibus traditorum criminibus infamatur qui utique nec potuit nec debuit nisi electis judicibus potius quam victis litigatoribus credere? Habent apud Deum illi judices causam suam sive bonam sive malam: quid fecit Ecclesia toto orbe diffusa, quæ non ob aliud ab istis rebaptizanda censetur, nisi quia in ea causa, in qua quid veri esset judicare non potuit, eis potius qui judicare potuerunt, quam eis qui nec superati cesserunt, credendum putavit ?0 magnum crimen omnium gentium, quas in semine Abrahæ benedicendas promisit Deus (Gen. xxi, 18), et sicut promisit exhibuit ! quæ cum una voce dixerint, Quare nos vultis rebaptizare respondetur eis, Quia nescitis qui fuerint in Africa sanctorum Codicum traditores, et in eo quod nesciebatis judicibus magis quam accusatoribus credere voluistis. Si crimen alienum non gravat quemquam, quid pertinet ad orbem terrarum quod in Africa quisque commisit ? Si crimen incognitum non gravat quemquam, unde potuit orbis terrarum cognoscere vel crimen judicum vel reorum? Judicate qui cor habetis. Hæc est hæretica justitia, ut quia orbis terrarum non damnat crimen incognitum, pars Donati damnet orbem terrarum inauditum. Sed sane sufficit orbi terrarum tenere promissiones Dei, Mss. tres Vatic. durantibus,

5. Nisi forte quemquam prudentium permovebit, quod de Baptismo solent dicere,tunc esse verum baptismum Christi cum ab homine justo datur, cum et hinc teneat orbis terrarum evidentissimam et evangelicam veritatem, ubi Joannes ait: Qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem quasi columbam, el manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. 1, 33). Unde secura Ecclesia spem non ponit in homine, ne incidat in illam sententiam in qua scriptum est, Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. xvii, 5); sed spem suam ponit in Christo, qui sic accepit formam servi, ut non amitteret formam Dei, de quo dictum est, Ipse est qui baptizat. Proinde homo quilibet minister baptismi ejus, qualemcumque sarcinam portet, non iste, sed super quem columba descendit, ipse est qui baptizat. Illos autem vana sentientes, tanta absurditas sequitur, ut quo ab ea fugiant non inveniant. Cum enim fateantur ratum et verum esse Baptismum, quando baptizat apud eos aliquis criminosus, cujus crimina latent ; dicimus eis, Quis tunc baptizat? nec habent quid respondeant nisi Deus neque enim possunt dicere quod homo adulter quemquam sanctificet. Quibus respondemus, Si ergo cum baptizat homo justus manifestus, ipse sanctificat, cum autem baptizat homo iniquus occultus, tunc non ipsc, sed Deus sanctificat; optare debent qui baptizantur, ab occultis malis hominibus potius baptizari, quam a manifestis bonis : multo enim eos melius Deus, quam quilibet homo justus sanctificat. Quod si absurdum est, ut quisque baptizandus optet ab occulto adultero potius baptizari, quam a manifesto casto, restat utique ut quilibet ministrorum hominum accesserit, ideo ratus sit Baptismus, quia super quem descendit columba, ipse bapizat.

6. Et tamen cum tam perspicua veritas aures et corda hominum feriat, tanta quosdam malæ consuetudinis vorago submersit, ut omnibus auctoritatibus rationibusque resistere, quam consentire malint. Resistunt autem duobus modis; aut saviendo, aut pigrescendo. Quid igitur hic faciat Ecclesiæ medicina, salutem omnium materna charitate con quirens, tanquam inter phreneticos et lethargicos æstuans? numquid contemnere, numquid desistere. vel debet vel potest? Utrisque sit necesse est molesta, quia neutris est inimica. Nam et phrenetici nolunt ligari, et lethargici nolunt excitari : sed perseverat diligentia charitatis, phreneticum castigare, lethargicum stimulare, ambos amare. Ambo offenduntur, sed ambo diliguntur ; ambo molestati, quamdiu ægri sunt indignantur, sed ambo sanati gratulantur,

7. Denique non sicut putant, et sicut jactant, tales eos suscipimus quales fuerunt, sed omnino mutatos; quia esse catholici non incipiunt, nisi hæretici esse destiterint. Neque enim sacramenta eorum nobis mimica sunt quæ cum illis nobis sunt communia; quia non humana sunt, sed divina. Proprius eorum error auferendus est, quem male imbiberunt, non sacramenta quæ similiter acceperunt, quæ ad pœnam suam portant et habent, quanto indignius habent, sed tamen habent. Errore itaque derelicto, separationis pravitate correcta, ab hæresi ad Ecclesiæ pacein transeunt quam non habebant, sine qua illis perniciosum fuerat quod habebant. Sed si cum transeunt, ficti sunt, non est hoc jam nostrum, sed Dei judicium. Et tamen quidam cum ficti putarentur, quoniam jussionis ad nos terrore transierunt, tales posterius in nonnullis tentationibus inventi sunt, ut quibusdam veteribus catholicis præferrentur. Non ergo nihil agitur, cum instanter agitur. Neque enim solis humanis terroribus murus duræ consuetudinis expugnatur ; sed etiam divinis auctoritatibus atque rationibus fides et intelligentia mentis instruitur.

vel

reo.Sola est enim quæ parentum jure vincat affectum. Cui si ullus esset consulendi modus aut finis bonis, digne jam ab ejus muneribus meruimus excusari. Sed quoniam crescit in dies singulos dilectio et gratia civitatis, quantumque ætas fini proxima est, tantum incolumem ac florentem relinquere patriam cupit: idcirco gaudeo primum quod apud instructum disciplinis omnibus virum mihi hic est sermo institutus. In Calamensi colonia multa sunt quæ merito diligamus; vel quod in ea geniti sumus, quod eidem magna contulisse videmur officia. Hæc ergo, domine præstantissime et merito suscipiende, non levi populi sui erratu prolapsa est. Quod quidem si juris publicirigoremetiamur,debet plecti severiori censura. Sed episcopum fas non est, nisi salutem hominibus impertire, et pro statu meliore causis adesse, et apud omnipotentem Deum veniam aliorum mereri delictis. Quamobrem quanta possum supplicatione deposco, ut si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur. Præsta hoc quod secundum naturam tuam pervides postulari. De damnis facilis potest haberi taxatio; tantum supplicia deprecamur. Acceptior Deo vivas, domine insignis et merito suscipiende frater.

8. Quæ cum ita sint, noverit Benignitas tua homines vestros qui in regione Hipponensi sunt, adhuc esse donatistas, nec apud eos quidquam valuisse tuas litteras. Cur autem non valuerint, non opus est scribere; sed mitte aliquem tuorum, vel domesticorum, vel amicorum, cujus hoc fidei possis injungere, qui non ad ea loca, sed ad nos primitus veniat illis omnino nescientibus, et nobiscum primitus consilio pertractato, quod agendum Domino adjuvante visum fuerit, agat. Neque enim tantum pro eis agimus cum hoc agimus, sed etiam pro nostris jam factis catholicis, quibus illorum vicinitas sic infesta est, ut contemni a nobis nullo modo possit. Et hoc quidem breviter scribere poteram ; sed volui te habere aliquid litterarum nostrarum, quo rationem curæ meæ non solum ipse cognosceres, sed etiam cuicumque dissuadenti ne tuorum correctioni operam instanter impendas, nobisque detrahenti quod talia velimus, habeas quod respondeas. Quod si superfluo feci, quod jam ista vel didiceras, vel ipse cogitaveras aut onerosus fui quod curio publicis tam occupato prolixam epistolam in. gessi, peto des veniam, dum tamen quod suggessiet rogavi none spernas :sic te tueatur misericordia Dei.

EPISTOLA XC" (a).

Augustino Nectarius paganus,agens ut suis civibus
coloniæ Calamensis condonentur quæ expetendæ
erant ab ipsis pœnæ, non modo violati Cæsaris
edicti recentissimi prohibentis ne sacra solemnia
idolis fierent,sed etiam injuriarum quibus ipsi,sa-
crorum suorum occasione, Christianos affecerant.
Domino insigni et merito suscipiendo fratri,
AUGUSTINO episcopo, NECTARIUS.
Quanta sit charitas patriæ, quoniam nosti, præte-

Ad Epistt. g. XCet XCI castigandas adjuverunt a bg. bl. bn. c. cc. gv. ff. j. n. r. s. sb. vc. vd. duo t. quatuor V. et Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 201: quæ autem 90 erat, nunc 175, Scripta forte an. 408, post 1 diem junii.

EPISTOLA XCI′ (b).

Invehitur Augustinus in Paganorum sacra, et inju-
rias Christianis recens illatas a Calamensibus enu-
merat; ostendens ipsorum saluti benignius longe
consultum iri, si non impunito eo scelere ad au-
denda similia provocentur.

Domino eximio meritoque honorabili fratri
NECTARIO AUGUSTINUS.

1. Jam senio frigescentibus membris, fervere animum tuum patriæ charitate, nec miror, et laudo; teque non tantum tenere memoriter, verum etiam vita ac moribus demonstrare quod nullus sit patriæ consulendi modus aut finis bonis, non invitus,imo etiam libens accipio. Unde supernæ cujusdam patriæ, in cujus sancto amore pro nostro modulo, inter eos quibus ad illam capessendam consulimus, periclitamur atque laboramus, talem etiam teipsum civem habere vellemus, ut ejus portiunculæ in hac terra peregrinanti,nullum consulendi modum finemque censeres; tanto effectus melior, quanto meliori civitati officia debita prærogares, in ejus æterna pace nullum gaudendi finem inventurus, cujus ad tempus laboribus nullum tibi finem statueres consulendi.

2. Verum hoc donec fiat, neque enim desperandum est,illam te patriam posse acquirere, veljam acquirendam prudentissime cogitare, ad quam te pater etiam qui in ista genuit; antecessit; hoc ergo donec fiat, da nobis veniam, si propter patriam nostram quam cupimus nunquam relinquere contristamus patriam tuam quam cupis florentem relinquere. De cujus quidem floribus, si cum tua prudentia disputemus, non est verendum ne tibi difficile persuadeatur, aut vero etiam non facile occurrat quemadmodum florere civitas debeat. Commemoravit poeta

Sic Mss. omnes. Recte, referendo ad dilectionem [cupimus].

(b) Alias 202 que autem 91 erat, nunc 182. Scripta eodem an. circa initium augusti.

ille vestrarum clarissimus litterarum quosdam flo. res Italiæ; sed nos in vestra patria non tam experti sumus, quibus floruerit terra illa viris, quam quibus arserit armis imo vero non armis, sed flammis; nec arserit, sed incenderit. Quod tantum scelus si fuerit impunitum, nulla digna correctione pravorum, florentem te patriam putas relicturum? O flores non plane fructuum, sed spinarum! Compara nunc utrum malis florere patriam tuam pietate, an impunitate1, correctis moribus, an securis ausibus. Compara ista, et vide utrum in patriæ tuæ amore nos vincas; utrum eam magis veriusque cupias florere, quam nos.

3. Intuere paululum ipsos de Republica libros, unde illum affectum amantissimi civis ebibisti, quod nullus sit patriæ consulendi modus, aut finis bonis. Intuere, obsecro te, et cerne quantis ibi laudibus frugalitas et continentia prædicetur, et erga conjugale vinculum fides,castique honesti ac probi mores, quibus cum præpollet civitas, vere florere dicenda est. Hi autem mores in Ecclesiis toto orbe crescentibus, tanquam in sanctis auditoriis populorum docentur atque discuntur, et maxime pietas qua verus et verax colatur Deus, qui hæc omnia, quibus animus humanus divinæ societati ad inhabitandam æternam cœlestemque civitatem instruitur etaptatur, non solum jubet aggredienda, verum etiam donat implenda. Inde est quod deorum multorum falsorumque simulacra, et prædixit eversum iri, et præcepit everti.Nihil enim homines tam insociabiles reddit vitæ perversitate, quam illorum deorum imitatio, quales describuntur et commendantur litteris eorum.

4. Denique illi doctissimi viri, qui rempublicam civitatemque terrenam, qualis eis esse debere videbatur, magis domesticis disputationibus requirebant, vel etiam describebant, quam publicis actionibus instituebant atque formabant, egregios atque laudabiles, quos putabant homines, potius quam deos suos imitandos proponebant erudiendæ indoli juventutis. Et revera Terentianus ille adolescens, qui spectans tabulam pietam in pariete, ubi pictura inerat de adulterio regis deorum, libidinem qua rapiebatur, stimulis etiam tantæ auctoritatis accendit (a), nullo modo in illud flagitium vel concupiscendo laberetur, vel perpetrando immergeretur, si Catonem maluisset imitariquam Jovem : sed quo pacto id faceret, cum in templis adorare cogeretur Jovem potius quam Catonem? Verum hæc ex comœdia, quibus impiorum luxus et sacrilega supertitio convinceretur, proferre forsitan non debemus. Lege vel recole in eisdem libris quam prudenter disseratur, nullo modo potuisse scriptiones et actiones recipicomœdiarum,nisi mores recipientium consonarent:ita clarissimorum virorum in republica excellentium, et de republica disputantium auctoritate firmatur, nequissimos homines fieri deorum imitatione pejores, non sane verorum, sed falsorum atque fictorum. Lov., impietate; Mss. vero, impunitate.

Ita Edd. At Mss. Vaticani et quatuordecim e nostris habent, divina societate.

(a) In Eunucho, act. 3, scen. 5.

5. At enim illa omnia quæ antiquitus de vita deorum moribusque conscripta sunt,longe aliter suntintelligenda atque interpretanda sapientibus. Ita vero in templis populis congregatis recitari hujuscemodi salubres interpretationes heri et nudiustertius audivimus.Quæso te, siccine cæcum est humanum genus adversus veritatem, uttam aperta et manifesta non sentiat? Totlocis pingitur, funditur, tunditur, sculpitur, scribitur, legitur, agitur, cantatur, saltatur Jupiter, adulteria tanta committens; quantum erat ut in suo saltem Capitolio ista prohibens legeretur? Hæc mala dedecoris impietatisque plenissima, si nemine prohibente in populis ferveant,adorentur in templis, rideantur in theatris, cum his victimas immolant vastetur pecus etiam pauperum,cum hæc histriones agunt et saltant effundantur patrimonia divitum, civitates florere dicuntur? Horum plane florum non terra fertilis, non aliqua opulens virtus, sed illa dea Flora digna mater invita est, cujus ludi scenicitam effusiore et licentiore turpitudine celebrantur, ut quivis intelligat quale dæmonium sit,quod placari aliter non potest, nisi illic non aves, non quadrupedes, non denique sanguis humanus, sed multo scelestius pudor humanus tanquam immolatus intereat.

6. Hæc dixi propter quod scripsisti, quantum tibi ætas finis proxima est,cupere te ut patriam tuam incolumen ac florentem relinquas. Tollantur illa omnia vana et insana, convertantur homines ad verum Dei cultum moresque castos et pios, tunc patriam tuam florentem videbis,non opinione stultorum, sed veri. tate sapientium; cum hæc patria carnalis generationis tuæ, portio fuerit illius patriæ, cui non corpore, sed fide nascimur, ubi omnes sancti et fideles Dei post labores velut hiemales vitæ hujus, intermina æterni. tate florebunt.Nobis itaque cordi est, neque christia nam amittere mansuetudinem, neque perniciosum cæteris imitationis exemplum in illa civitate relin. quere. Quomodo id agamus, aderit Deus, si eis non ita graviter indignetur. Alioquin et mansuetudo quam servare cupimus, et disciplina qua uti moderate nitimur, impediri potest, si Deo aliud in occulto placet sive judicanti hoc tantum malum flagello acriore plectendum, sive etiam vehementius irascenti, si non correctis nec ad se conversis, ad tempus esse voluerit impunitum.

7. Præscribit nobis quodammodo prudentia tua de persona episcopali,et dicis patriam tuam non levi populi sui errato prolapsam: quod quidem si juris publici rigore metiamur,debet plectis severiore cen. sura; Sed episcopum,inquis, fas non est nisi salutem hominibus impertire, et pro statu meliore causis adesse, et apud omnipotentem Deum veniam aliorum mereri delictis. Hoc omnino servare conamur, ut severiore censura nemo plectatur, neque a nobis,neque ab alio ullo intercedentibus nobis ; et salutem hominibus cupimus impertire, quæ posita est in recte vivendi felicitate, non in male faciendi securitate. Veniam quoque non tantum nostris, verum et aliorum instamus delictis mereri, quod impetrare nisi pro correctis omnino non possumus. Ad.

« PredošláPokračovať »