Obrázky na stránke
PDF
ePub

jungis etiam et dicis: Quanta possum supplicatione deposco, ut si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur.

8. Accipe breviter quæ commissa sint,et noxios ab innocentibus ipse discerne. Contra recentissimas leges (a), calendis juniis festo1 Paganorum sacrilega solemnitas agitata est, nemine prohibente, tam insolenti ausu,ut quod nec Juliani temporibus factum est, petulantissima turba saltantium in eodem prorsus vico ante fores transiret ecclesiæ. Quam rem illicitissimam atque indignissimam clericis prohibere tentantibus,ecclesia lapidata est. Deinde post dies ferme octo,cum leges notissimas episcopus ordini replicasset, et dum ea quæ jussa sunt, velut implere disponunt, iterum ecclesia lapidata est. Postridie nostris ad imponendum perditis metum, quod videbatur apud Acta dicere volentibus publica jura negata sunt. Eodemque ipso die, ut vel divinitus terrerentur, grando lapidationibus reddita est; qua transacta continuo tertiam lapidationem, et postremo ignes ecclesiasticis tectis atque hominibus intulerunt; unum servorum Dei, qui oberrans occurrere potuit, occiderunt, cæteris partim ubi potuerant latitantibus, partim qua, potuerant fugientibus cum interea contrusus atque coarctatus quodam loco se occultaret episcopus, ubi se ad mortem quærentium voces audiebat sibique increpantium, quod eo non invento gratis tantum perpetrassent scelus. Gesta sunt hæc ab hora ferme decima usque ad noctis partem non minimam. Nemo compescere, nemo subvenire tentavit illorum, quorum esse gravis posset auctoritas, præter unum peregrinum, per quem et plurimi servi Dei de manibus interficere conantium liberati sunt, et multa extorta prædantibus; per quem clarum factum est, quam facile illa vel omnino non fierent, vel cœpta desisterent, si cives, maximeque primates ea fieri perficique vetuissent.

9. Proinde in universa illa civitate non innocentes a nocentibus, sed minus nocentes a nocentioribus poteris fortasse discernere. Nam in parvo peccato illi sunt, qui metu deterriti, maximeque ne offenderent eos quos in illo oppido plurimum posse,et inimicos Ecclesiæ noverant, opem ferre non ausi sunt : scelerati autem omnes, quibus etsi non facientibus, neque immittentibus, tamen volentibus ista commissa sunt; sceleratiores, qui commiserunt; sceleratissimi,qui immiserunt. Sed de immissione suspicionem putemus esse non veritatem, nec ea discutiamus quæ nisi tormentis eorum per quos inquiruntur, inveniri omnino non possunt. Demus etiam veniam timori eorum qui potius Deum pro episcopo et servis ejus deprecandum, quam potentes inimicos Ecclesiæ offendendos esse putaverunt. Quid eos qui restant,nullane censes disciplina coercendos,et proponendum existimas impunitum tam immanis furoris exemplum ? Non præterita vindicando pascere iram nostram studemus; sed misericorditer * Mss. sex, festa. Am. Bad. et Er., sexto. (a) Intelligit legem Honorii, Paganis prohibentem « quidquam solemnitatis agitare; » datam Curtio 24 nov. an. 407, juxta App. Cod. Theod. pag. 35,

in futurum consulendo satagimus. Habent homines mali, ubi et per christianos non solum mansuete, verum etiam utiliter salubriterque plectantur. Habentenim quod corpore incolumi vivunt, habent unde vivunt, habent unde male vivunt. Duo prima salva sint, ut quos pœniteat, sint ; hoc optamus,hoc quantum in nobis est, etiam impensa opera instamus. Tertium vero, si Deus voluerit, tanquam pu. tre noxiumque resecari, valde misericorditer puniet. Si autem vel amplius voluerit, vel ne hoc quidem permiserit, altioris et profecto justioris consilii ratio penes ipsum est: a nobis curam officiumque oportet impendi, quousque videre conceditur, deprecantibus eum, ut animum nostrum approbet, quo cunctis velumus esse consultum, nihilque fieri sinat per nos, quod et nobis et Ecclesiæ suæ non expedire longe melius novit ipse quam nos.

10. Modo cum apud Calamam essemus, ut nostri in tam gravi dolore vel consolarentur afflicti, vel sedarentur accensi, quantum potuimus quod in tempore oportuisse existimavimus, cum Christianis egimus. Deinde etiam ipsos Paganos, mali tanti caput et causam, petentes ut ab eis videremur, admisimus, ut hac occasione admoneremus eos quid facere deberent, si saperent, non tantum pro removenda præsenti sollicitudine, verum etiam pro inquirenda salute perpetua. Multa a nobis audierunt, multum etiam ipsi rogaverunt ; sed absit ut tales servi simus, quos ab eis rogari delectet, a quibus noster Dominus non rogatur. Unde pervides pro vivacitate mentis tuæ, ad hoc esse nitendum servata mansuetudine, et moderatione christiana, ut aut cæteros deterreamus eorum imitari correctionem. Damna quæ illata sunt, vel tolerantur a Christianis, vel resarciuntur per Christianos. Animarum nos lucra, quibus acquirendis cum periculo etiam sanguinis inhiamus, et in loco illo quæstuosius provenire, et aliis locis illo exemplo non impediri desideramus. Dei misericordia nobis præstet de tua salute gaudere.

EPISTOLA XCII * (a). Augustinus Italicæ viduæ, consolans illam super obitu mariti, ac refellens eorum opinionem qui dicebant Deum videri oculis corporeis. Dominæ eximiæ et merito præstantissimæ, atque in Christi charitate honorandæ filiæ ITALICÆ (b), AUGUSTINUS episcopus, in Domino salutem.

1. Non solum litteris tuis, verum etiam ipso referente qui pertulit, comperi multum te flagitare litteras meas, credentem quod ex eis consolationem habere plurimam possis. Tu itaque videris quid exinde capias, ego tamen eas negare vel differre non debui. Consoletur autem te fides et spes

1 Recensuimus hanc ad a bg. bl. bn. c. cc. cb. ff. g. gg. gv. j. l. n. s. t. vd. duos a. duos vc. quinque v. et ad Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 6: quæ autem 92 erat, nunc 176. Scripta circ. an. 408.

(b) Huic ipsi, ut videtur, Italicæ scripta est Joannis Chrysostomi epistola 170, qua is Romanam præpotentem feminam adhortatur, ut pro sua facultate, per se, seu per alios diligentiam adhibeat ad sedandam tempestatem in Orientali Ecclesia excitatam.

tua, et ipsa charitas quæ diffunditur in cordibus piorum per Spiritum sanctum (Rom. v, 5), cujus nunc aliquid pro pignore accepimus, utipsam plenitudinem desiderare noverimus. Non enim te desolatam putare debes, cum in interiore homine habeas præsentem Christum perfidem in corde tuo; aut sic te contristari oportet,quemadmodum gentes quæ spem non habent, cum veracissima promissione speremus nos de hac vita, unde migraturi quosdam nostros migrantes non amisimus, sed præmisimus, ad eam vitam esse venturos, ubi nobis erunt quanto notiores, tanto utique chariores, et sine timore ullius discessionis amabiles.

2. Hic autem etsi conjux tuus, cujus abscessu vidua diceris, tibi notissimus erat, sibi tamen notior erat quam tibi. Et unde hoc, cum tu ejus cor poralem faciem videres, quam ipse utique non videbat, nisi quia notitia nostri certior intus est, ubi nemo scit quæ sunt hominis, nisi spiritus ho minis qui in ipso est (I Cor. n, 11): sed cum venerit Dominus, et illuminaverit abscondita tenebrarum, et manifestaverit cogitationes cordis (Id., iv, 5), tunc nihil latebit proximum in proximo, nec erit quod suis quisque aperiat, abscondat alienis, ubi nullus erit alienus. Lux vero ipsa, qua illuminabuntur hæc omnia quæ modo in cordibus reconduntur, qualis aut quanta, sit quis lingua proferat, quis saltem infirma mente contingat? Profecto lux illa Deus ipse est, quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ (I Joan. 1, 5); sed lux mentium purgatarum, non istorum corporis oculorum. Erit ergo tunc mens idonea quæ illam lucem videat, quod nunc nondum est.

3. Hoc autem oculus videre corporis neque nunc potest, neque tunc poterit. Omne quippe quod oculis corporis conspici potest, in loco aliquo sit necesse est, nec ubique sit totum, sed minore sui parte minorem locum occupet, et majore majorem. Non ita est Deus invisibilis, in incorruptibilis, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit nec videre potest (I Tim. vi, 16). Per hoc enim videri ab homine non potest,per quod videt homo corpore corpora. Nam et si mentibus piorum esset inaccessibilis, non diceretur, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. xxx111, 6) ; et si mentibus piorum esset invisibilis, non disceretur, Videbimus eum sicuti est.Nam perspice totam ipsam in Epistola Joannis sententiam :Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit similes ei erimus,quoniam videbimus eum sicutiest (| Joan. 111, 2). In tantum ergo videbimus, in quantum similes ei erimus ; quia et nunc in tantum non videmus, in quantum dissimiles sumus. Inde igitur videbimus unde similes erimus. Quis autem dementissimus dixerit, corpore nos vel esse, vel futuros esse similes Deo? In interiore igitur homine ista similitudo est; qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit illum (Col. m, 10). Et tanto efficimur similiores illi,quanto magis in ejus cognitione

et charitate proficimus; quia etsi exterior homo noster corrumpitur,sed interior renovatur de die in diem (II Cor. iv, 16): ita sane ut in hac vita quantuscumque provectus sit, longe absit ab illa perfectione si militudinis, quæ idonea erit ad videndum Deum, si cut dicit Apostolus, facie ad faciem (I Cor. xi, 12). In quibus verbis certe si corporalem faciem voluerimus. accipere,consequens erit ut etiam Deus talem habeat faciem,et sit aliquod intervallum inter nostram etipsius,cum eum videbimus facie ad faciem. Et si intervallum, utique finis, et membrorum habitus termi. natus, et cætera absurda dictuque et cogitatu impia, quibus animalis homo, non percipiens quæ sunt spiritus Dei (Id.,, 14), fallacissimis vanitatibus luditur. 4. Dicunt enim quidam eorum qui talia garriunt, sicut ad me potuit pervenire, nos Deum videre nunc mente, tunc corpore; ita ut etiam impios eum pari modo asseverent esse visuros. Vide quan tum in pejus profecerint, dum sine limite timoris vel pudoris, hac atque illac vagabunda fertur impunita loquacitas. Antea dicebant, carni suæ tantum hoc præstitisse Christum, ut corporeis oculis videret Deum; deinde addiderunt etiam, omnes sanctos, receptis in resurrectione corporibus, eodem modo Deum esse visuros; nunc jamistam possibilitatem etiam impiis donaverunt. Donent sane quantum volunt, et quibus volunt; nam quis audeat contradicere hominibus de suo donantibus? Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. viii, 44). Tu autem cum his qui sanam doctrinam tenent, nihil istorum audeas usurpare de tuo: sed cum legis, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8), intellige impios non visuros; neque enim beati et mundi corde sunt impii. Item cum legis, Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem (1 Cor. xi, 12); intellige inde nos tunc visuros facie ad faciem, unde videmus nunc per speculum in ænigmate. Hoc autem utrumque interioris hominis munus est, sive cum in ista peregrinatione adhuc per fidem ambulatur, in qua utitur speculo et ænigmate, sive in illa patria cum per speciem contemplabitur: pro qua visione positum est,faciead faciem. 5. Audiat caro carnalibus ebria cogitationibus: Spiritus est Deus, et ideo qui adorant Deum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. iv, 24). Si adorare, quanto magis videre ? Quis enim audeat affirmare Dei substantiam corporaliter videri, cum eam noluerit corporaliter adorari ? Sed argute sibi videntur dicere, e quasi interrogando premere Potuit Christus carni suæ præstare ut oculis corporeis videret Patrem, an non potuit ? ut si non potuisse responderimus, omnipotentiæ Dei nos derogasse proclament; si autem potuisse concesserimus, argumentationem suam ex nostra responsione concludant. Quanto jam tolerabilius desipiunt, qui carnem asserunt conversum iri in substantiam Dei, et hoc futuram esse quod Deus est, ut sic eam saltem videndo Deo faciant idoneam, nunc tanta diversitate dissimilem, Quam vanitatem credo istos

abigere a fide sua, fortasse et ab auribus. Et tamen si interrogatione de hoc similiter urgeantur, possitne Deus hoc, an non efficere possit; utrum ejus potestati detrahent,si non posse responderint, an hoc futurum fatebuntur, si posse concesserint ? Quomodo ergo exirent de hoc laqueo alieno, sic exeant de suo. Deinde cur solis oculis corporeis Christi hoc donum attributum esse contendunt, non etiam cæteris sensibus? Sonus ergo erit Deus, ut possit etiam auribus percipi? et halitus erit,ut sentiri possit olfactu? et liquor aliquis erit, ut possit et bibi ? et moles erit, ut possit et tangi? Non, inquiunt. Quid ergo? an illud potest Deus,et hoc non potest? Si non posse dixerint, cur derogant omnipotentiæ Dei? si posse et nolle responderint, cur solis oculis favent, invident autem cæteris sensibus corporis Christi ? An quousque volunt, desipiunt ? Quanto nos melius, qui non eorum insipientiæ terminos figimus, sed ut desipiant prorsus, nolumus! 6. Multa proferri possunt ad istam dementiam refutandam. Sed si aliquando irruerint auribus tuis, hæc interim eis lege, et quid respondeant non pigeat te rescribere ut potes. Ad hoc enim fide cor da nostra mundantur, quio nobis fidei merces visio Dei promittitur. Quæ si per corporis oculos erit, frustra ad eam percipiendam sanctorum exercetur: imo vero tam perverse sentiens animus non in se exercetur, sed totus in carne est. Ubi enim tenacius habitabit et fixius, nisi unde se Deum visurum esse præsumit ? Quod certe quantum malum sit, intelligentiæ potius dimitto tuæ, quam longo sermone molior explicare 1. In protectione Domini semper habitet cor tuum, domina eximia et merito præstantissima, atque Christi charitate honoranda filia. Honorabiles tecum nobisque in Domino dilectissimos filios tuos, debito meritis vestris offi. cio resatuta.

EPISTOLA XCII * (a). Augustinus Vincentüe schismate Rogatiano episcopi Cartennensis epistolam refellens, dicit visum sibi fuisse aliquando, non vi cum hæreticis, sed verbo Dei et ratione agendum; verum sententiis aliorum exemplisque superatum mutasse sententiam, et arbitrari leges principum recte implorari adversus hostes fidei, modo id fiat animo corrigendi, non studio vindicandi: aliaque subjicit permulta contra pervicaciam et anabaptismum Donastitarum.

[blocks in formation]

adhuc Rogato cui successisti, apud Carthaginem noveras. Sed Donatistæ nimium inquieti sunt, quos per ordinatas a Deo potestates cohiberi atque corrigi mihi non videtur inutile. Nam de multorum jam correctione gaudemus, qui tam veraciter unitatem catholicam tenent atque defendunt,et a pristino errore se liberatos esse lætantur, ut eos cum magna gratulatione miremur. Qui tamen nescio qua vi consuetudinis, nullo modo mutari in melius cogitarent, nisi hoc terrore perculsi, sollicitam mentem ad considerationem veritatis intenderent; ne forte si non pro justitia, sed pro perversitate et præsumptione hominum ipsas temporales molestias, infructuosa et vana tolerantia paterentur, apud Deum postea non invenirent nisi debitas pœnas impiorum, qui ejus tam lenem admonitionem, et paterna flagella contempserint: ac sic ista cogitatione dociles facti, non in calumniis et fabulis humanis, sed in divinis Libris promissam per omnes gentes invenirent Ecclesiam, quam suis oculis reddi conspicerent, in quibus et Christum prænuntiatum, etiam non visum super cœlos esse minime dubitarent. Numquidnam ego istorum saluti invidere debebam, ut collegas meos ab hujusmodi paterna diligentia revocarem, per quam factum est ut multos videamus accusare suam pristinam cæcitatem? qui cum super cœlos exaltatum Christum, etiam non videntes credebant; gloriam tamen ejus super omnem terram, etiam videntes negabant, cum Propheta utrumque una sententia tanta manifestatione complexus sit, diçens. Exaltare super cœlos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. cví, 6).

2. Istos ergo atroces quondam inimicos nostros, pacem et quietem nostram variis violentiarum et insidiarum generibus gravibus graviter infestantes, si sic contemneremus et toleraremus, ut nihil omnino quod ad eos terrendos ac corrigendos valere posset, excogitaretur et ageretur a nobis, vere malum pro malo redderemus. Si enim quisquam inimicum suum periculosis febribus phreneticum factum,currere videret in præceps, nonne tunc potius malum pro malo redderet, si eum sic currere permitteret, quam si corripiendum ligandumque curaret? Et tamen tunc ei molestissimus et adversissimus vide. retur, quando utilissimus et misericordissimus extitisset sed plane salute reparata tanto uberius ei gratias ageret, quanto sibi eum minus pepercisse sensisset. O si possem tibi ostendere, ex ipsis Circumcellionibus quam multos jam catholicos manifestos habeamus, damnantes suam pristinam vitam, et miserabilem errorem quo se arbitrabantur pro Ecclesia Dei facere quidquid inquieta temeritate faciebant! qui tamen ad hanc sanitatem non perducerentur, nisi legum istarum quæ tibi displicent, vinculis tanquam phrenetici ligarentur. Quid illud alterum genus morbi gravissimi eorum, qui turbulentam quidem audaciam non habebant, sed quadam vetusta socordia premebantur, dicentes nobis, Verum quidem dicitis, non est quod respondeatur; sed durum est nobis traditionem parentum relinque

re: nonne salubriter regula temporalium ' molestiarum excutiendi erant, ut tanquam de somno lethargico emergerent, et in salutem unitatis evigilarent? Quam multi ex ipsis nunc nobiscum gaudentes, pristinum pondus perniciosi sui operis accusant, et fatentur nos sibi molestos esse debuisse, ne tanquam mortifero somno, ita morbo veternosæ consuetudinis interirent.

3. At enim quibusdam ista non prosunt. Numquid ideo negligenda est medicina, quia nonnullorum est insanabilis pestilentia? Tu non attendis nisi eos qui ita duri sunt, ut nec istam recipiant disciplinam. De talibus enim scriptum est: Frustra flagellavi filios vestros; disciplinam non receperunt (Jer. 11, 30). Puto tamen quia dilectione, non odio flagellati sunt. Sed debes etiam tam multos attendere, de quorum salute gaudemus. Si enim terrerentur, et non docerentur, improba quasi dominatio videretur. Rursus si docerentur et non terrerentur, vetustate consuetudinis obdurati ad capessendam viam salutis pigrius moverentur ; quandoquidem multi, quos bene novimus, reddita sibi ratione et manifestata divinis testimoniis veritate, respondebant nobis, cupere se in Ecclesiæ catholicæ communionem transire, sed violentas perditorum homi. num inimicitias formidare: quas quidem pro justitia et pro æterna vita utique contemnere debuerunt; sed talium infirmitas,donec firmi efficiantur, sustinenda est, non desperanda. Nec obliviscendum quod ipse Dominus adhuc infirmo Petro ait : Non potes me modo sequi; sequeris autem postea (Joan. x1, 36). Cum vero terrori utili doctrina salutaris adjungitur, utnon solum tenebras erroris lux veritatis expellat, verum etiam male consuetudinis vincula vis timoris abrumpat, de multorum, sicut dixi, salute lætamur, benedicentium nobiscum, et gratias agentium Deo quod sua pollicitatione completa, qua reges terræ Christo servituros esse promisit, sic curavit morbidos, sic sanavit infirmos. CAPUT II. 4. Non omnis qui parcit, amicus est; nec omnis qui verberat, inimicus. Meliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. xxvii, 6). Melius est cum severitate diligere, quam cum lenitate decipere. Utilius esurienti panis tollitur, si de cibo securus justitiam negligat, quam esurienti panis frangitur, ut injustitiæ seductus acquiescat. Et qui phreneticum ligat, et qui lethargicum excitat, ambolus molestus, ambos amat. Quis nos potest amplius amare,quam Deus ? Et tamen nos non solum docere suaviter, verum etiam salubriter terrere non cessat. Fomentis lenibus quibus consolatur, sæpe etiam mordacissimum medicamentum tribulationis adjungens, exercet fame Patriarchas etiam pios et religiosos (Gen. xII, XXVI, XLII, et XLIII), populum contumacem pœnis gravioribus agitat, non aufert ab Apostolo stimulum carnis tertio rogatus, ut virtutem in infirmitate perficiat (II Cor. x11, 7-9). Diligamus etiam inimicos nostros, quia hoc jus

[ocr errors]

Lov., regula temporali. Bad. Am. Er. et Mss. plures, regula temporalium.

tum est, et hoc præcipit Deus, ut simus filii Patris nostri qui in cœlis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. v, 45). Sed sicut ista dona ejus laudamus, ita etiam flagella ejus in eos quos diligit, cogitemus.

5. Putas neminem debere cogi ad justitiam, cum legas patrem familias dixisse servis, Quoscumque inveneritis cogite intrare (Luc. XIV, 23); cum legas etiam ipsum primo Saulum, postea Paulum, ad cognoscendam et tenendam veritatem, magna violentia Christi cogentis esse compulsum (Act. 1x, 3-7): nisi forte chariorem putas hominibus esse pecuniam, vel qualemlibet possessionem, quam lucem istam, quæ oculis carpitur. Hanc ille cœlesti prostratus voce subito amissam non recuperavit,nisi cum sanctæ incorporaretur Ecclesiæ. Et putas nullam vim adhibendam esse homini, ut ab erroris pernicie liberetur; cum ipsum Deum, quo nemo nos utilius diligit, certissimis exemplis hoc facere videas, et Christum audias dicentem, Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit (Joan. vI, 44), quod fit in cordibus omnium qui se ad eum divinæ iracundiæ

more convertunt ; et noveris aliquando furem avertendis pecoribus pabulum spargere, et aliquando pastorem flagello ad gregem pecora errantia revocare!

6. Nonne contumacem ancillam data sibi potestate, Sara potius affligebat? Et utique non eam,quam superius beneficio suo matrem fecerat, crudeliter oderat; sed in ea superbiam salubriter edomabat (Gen. xvi, 5). Non autem ignoras, quod istæ duæ mulieres Sara et Agar, et duo filii earum Isaac et Ismael, pro spiritualibus et carnalibus figurentur. Et cum legamus ancillam et filium ejus a Sara passos graves molestias, Paulus tamen apostolus dicit quod ab Ismaele persecutionem sit passus Isaac: Sed sicut tunc, inquit, ille qui erat secundum carnem, persequebatur eum qui erat secundum spiritum, ita et nunc (Galat. iv, 29), ut qui possunt, intelligant magis Ecclesiam catholicam persecutionem pati superbia elimpietate carnalium, quos temporalibus molestiis atque terroribus emendare conatur. Quidquid ergo fecit vera et legitima mater, etiamsi asperum amarumque sentiatur, non malum pro malo reddit; sed bonum disciplinæ, expellendo malum iniquitatis, apponit, non odio nocendi, sed dilectione sanandi. Cum boni et mali eadem faciunt, eademque patiuntur, non factis et pœnis, sed causis utique discernendi sunt. Pharao populum Dei duris laboribus atlerebat (Exod. v, 9); Moyses eumdem populum impie argentem duris coercitionibus affligebat (Id., xXXII, 7) similia fecerunt, sed non similiter prodesse voluerunt; ille dominatione inflatus, iste dilectione 1 inflammatus est. Jezabel occidit Prophetas; Elias occidit pseudoprophetas (III Reg.xvi, 4,40): pulo quod diversa sint merita facientium, diversa passorum. 7. Aspice etiam tempora Novi Testamenti, quando jam ipsa mansuetudo charitatis non solum in corde erat servanda, verum etiam in luce monstranda; 1 Edd., zelo. At Mss. sexdecim habent, dilectione.

1

quando Petri gladius in vaginam revocatur a Christo, et ostenditur non debuisse de vagina eximi nec pro Christo (Matth. xxvi, 52). Legimus tamen non solum, quod cæciderunt Judæi Paulum apostolum, verum etiam quod cæciderunt et Græci pro Paulo apostolo Sosthenem Judæum (Act. xvi, 22, 23, et xvi, 17): nonne similitudo facti quasi utrosque conjungit, et tamen eos causæ dissimilitudo discernit? Nempe Deus proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. viii, 32): nem. pe de Filio ipso dicitur, Qui me dilexit, et tradidit semetipsum pro me(Galat. 11, 20): nempe et de Juda dicitur quod introierit in eum satanas, ut traderet Christum (Joan. x11, 2). Cum ergo et Pater tradiderit Filium suum, et ipse Christus corpus suum, et Judas Dominum suum, cur in hac traditione Deus est pius, et homo reus, nisi quia in re una quam fecerunt,causa non una est ob quam fecerunt? Tres cruces in loco uno erant; in una, latro liberandus; in alia, latro damnandus; in media, Christus alterum liberaturus, alterum damnaturus: quid similius istis crucibus? quid dissimilius istis pendentibus? Traditus et Paulus includendus et colligandus (Act. xx1, 23, 24), sed quolibet custode carceris pejor est utique satanas; cui tame n ipse Paulus tradidit hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (I Cor. v, 5). Et hic quid dicimus? Ecce mitiori tradidit crudelis traditor, crudeliori tradidit misericors traditor. Discamus, frater, in similitudine operum discernere animos operantium, nec clausis oculis calumniemur, et benevolos pro nocentibus accusemus. Item cum ait idem Apostolus tradidisse se quosdam satanæ, ut discerent non blas. phemare (1 Tim. 1, 20), malum pro malo reddidit, an potius malos etiam per malum emendare, bonum opus esse judicavit 1?

8. Si semper esset laudabile persecutionem pati, sufficeret Domino dicere, Beati qui persecutionem patiuntur; nec adderet, propter justitiam (Matth. v, 10). Item si semper esset culpabile persecutionem facere, non scriptum esset in sanctis Libris: Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar (Psal. c, 5). Aliquando ergo et qui eam patitur, injustus est, et qui eam facit, justus est. Sed plane semper, et mali persecuti sunt bonos, et boni persecuti sunt malos: illi nocendo per injustitiam, illi consulendo per disciplinam; illi immaniter, illi temperanter; illi servientes cupiditati,illi charitati. Nam qui trucidat,non considerat quemadmodum laniet; qui autem curat, considerat quemadmodum secet: ille enim persequitur sanitatem,ille putredinem. Occiderunt impii Prophetas, occiderunt impios et Prophetæ. Flagellaverunt Judæi Christum, Judæos flagellavit et Christus. Traditi sunt Apostoli ab hominibus potestati humanæ, tradiderunt et Apostoli homines potestati satanæ. In his omnibus quid attenditur, nisi quis eorum pro veritate, quis pro iniquitate, quis nocendi causa, quis emendandi ?

CAPUTIII.-9. Non invenitur exemplum in evan. 1 Am. Bad. Er. et Ms. gv., indicavit.

gelicis et apostolicis Litteris, aliquid petitum a regibus terræ pro Ecclesia, contra inimicos Ecclesiæ. Quis negat non inveniri ?Sed nondum implebatur illa prophetia : Etnunc, reges, intelligite, erudimini qui judicatis terram; servite Domino in timore. Adhuc enim illud implebatur, quod in eodem psalmo paulo superius dicitur : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus (Psal. 11, 10, 11, 1, 2). Verumtamen si facta præterita in propheticis libris figuræ fuerunt futurorum, in rege illo qui appellabatur Nabuchodonosor, utrumqne tempus figuratum est, et quod sub Apostolis habuit, etquod nunc habet Ecclesia. Temporibus itaque Apostolorum et martyrum illud implebatur quod figuratum est, quando rex memoratus pios et justos cogebat adorare simulacrum, et recusantes in flammam mittebat. Nunc autem illud impletur quod paulo post in eodem rege figuratum est, cum conversus ad honorandum Deum verum,decrevit in regno suo ut quicumque blasphemaret Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, pœnis debitis subjaceret (Dan. 111, 96). Prius ergo tempus illius regis significabat priora tempora regum infidelium, quos passi sunt Christiani pro impiis; posterius vero tempus illius regis significavit tempora posteriorum regum jam fidelium, quos patiuntur impii pro Christianis.

10. Sed plane in eis qui sub nomine Christi errant seducti a perversis, ne forte oves Christi sint errantes, et ad gregem taliter revocandæ sint, temperata severitas et magis mansuetudo servatur, ut coercitione exsiliorum atque damnorum, admoneantur considerare quid et quare patiantur, et discant præponere rumoribus et calumniis hominum Scripturas quas legunt. Quis enim nostrum, quis vestrum non laudat leges ab imperatoribus datas adversus sacrificia Paganorum ? Et certe longe ibi pœna severior constituta est; illius quippe impietatis capitale supplicium est. De vobis autem corripiendis atque coercendis habita ratio est, quo potius admoneremini ab errore discedere, quam pro scelere puniremini. Potest enim fortasse etiam de vobis dic quod ait Apostolus de Judæis. Testimonium illis perhibeo quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei justitiam et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti (Rom. x, 2, 3). Quid enim aliud et vos quam vestram justitiam vultis constituere, quando non dicitis justificari nisi eos qui a vobis potuerint baptizari? In hac ergo apostolica sententia quam de Judæis protulit, hoc distatis a Judæis, quod vos habetis Sacramenta christiana, quibus illi adhuc carent. Cæterum ad hoc quod ait, Ignorantes Dei justitiari, et suam volentes constituere, et quod zelum Dei habent, sed non secundum scientiam, pares estis omnino, excep tis duntaxatillis, quicumque in vobis sunt scientes quid verum sit, et pro animositate suæ perversitatis, contra veritatem etiam sibi notissimam dimicantes. Horum quippe impietas, etiam idololatriam forsitan

« PredošláPokračovať »