Obrázky na stránke
PDF
ePub

tur, ubi scriptum est Cain ex fructibus terræ, Abel autem ex primitivis ovium obtulisse munus Deo(Gen. IV, 3, 4), hinc potius esse intelligendum quam sit res antiqua sacrificium, quod non nisi uni Deo vero offerri oportere veraces et sacræ Litteræ monent: non quod illo egeat Deus, cum in eisdem ipsis litteris apertissime sit scriptum, Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. xv,2); sed quod etiam in his, vel acceptandis vel reprobandis vel percipiendis, non nisi hominibus consulat. Nobis enim prodest colere Deum, non ipsi Deo. Cum ergo inspirat et docet quomodo colendus sit, non solum sua nulla indigentia facit, sed nostra maxima utilitate.Significativa sunt autem omnia talia sacrificia, et quarumdam rerum similitudines, quibus admoneri nos oportet ad ea ipsa quorum similitudines sunt,sive scrutanda, sive noscenda, sive recolenda. De qua re,quantum satis est, disserenda, non brevis sermo flagitandus est, quo nunc respondere nobis propositum est: præsertim quia in aliis opusculis nostris (a), de hac re multa jam diximus. Et qui ante nos Dei eloquia tractaverunt,de similitudinibus sacrificiorum Veteris Testamenti, tanquam umbris figurisque futurorum copiose locuti sunt.

18. Hoc sane nec in ista brevitate prætereundum est, quod templum, sacerdotium, sacrificium, et alia quæcumque ad hæc pertinentia, nisi uni vero Deo deberi nossent dii falsi, hoc est dæmones, qui sunt prævaricatores angeli, nunquam hæc sibi a cultoribus suis,quos decipiunt,expetissent. Verum hæc cum exhibentur Deo, secundum ejus inspirationem atque doctrinam, vera religio est: cum autem dæmonibus,secundum eorum impiam superbiam,noxia superstitio. Quapropter qui christianas Litteras utriusque Testamenti sciunt, non hoc culpant in sacrilegis ritibus Paganorum quod construant templa, et instituant sacerdotia, et faciant sacrificia; sed quod hæc idolis et dæmoniis exhibeant. Et idola quidem omni sensu carere, quis dubitet? Verumtamen cum his locantur sedibus, honorabili sublimitate, ut a precantibus atque immolantibus attendantur, ipsa similitudine animatorum membrorum atque sensuum, quamvis insensata et exanima, afficiunt infirmos animos, ut vivere ac spirare videantur; accedente præsertim veneratione multitudinis, qua tantus eis cultus impenditur.

19. Quibus morbidis et pestilentiosis affectibus medetur Scriptura divina, quæ rem quidem notam, sed tamen salubri remedio admonitionis inculcat, dicens, Oculos habent et non vident, aures habent et non audient (Psal. cx11, 5), et cætera talia. Hæc enim verba, quo magis aperta et populariter vera sunt, eo magis incutiunt salubrem pudorem illis qui, cum talibus simulacris divinum cum timore cultum exhibent eaque viventibus similia venerantes adorantesque contuentur, eisque velut præsentibus preces allegant victimas immolant, vota persolvunt, sic afficiuntur omnino ut ea sensu carentia putare non audeant. Ne arbitrentur autem isti hoc solum

(a) In lib. 22 cont. Faustum.

nostros Libros velle sonare, quod hujuscemodi affectus humano cordi ex idolisin nascitur, apertis sime scriptum est, Quoniam omnes dii gentium dæmonia (Psal. xcv, 5). Unde et apostolica disciplina non solum dicit, quod apud Joannem legitur, Fratres, cavete a simulacris (I. Joan. v, 21); verum etiam quod apud Paulum: Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid,aut idolum est aliquid? Sed quæ immolant gentes, dæmoniis et non Deo immolant: nolo autem vos socios fieri dæmoniorum (I Cor.x,19,20). Unde satis intelligi potest,non tam ipsam immolationem (nam vero Deo prisci sancti immolaverunt),sed quod diis falsis et impiis dæmoniis immolatur, reprehendi a verareligione in superstitionibus gentium. Sicut enim veritas hortatur homines fieri socios sanctorum Angelorum; ita seducit impietas ad societatem dæmoniorum, cui præparatur ignis æternus, sicut regnum æternum societati sanctorum.

20. Neque illinc excusant impii sua sacrilega sacra et simulacra, quod eleganter interpretantur quid quæque significent. Omnis quippe illa interpretatio ad creaturam refertur, non ad Creatorem, cui uni debetur servitus religionis illa, quæ uno nomine larpsia græce appellatur. Nec nos dicimus terram, maria, cœlum, solem, lunam, stellas, et quasdam non in promptu sitas cœlites potestates esse dæmonia: sed cum omnis creatura partim corporalis sit, partim vero incorporalis, quam etiam spiritualem vocamus, manifestum est, id quod a nobis pie ac religiose fit, a voluntate animi proficisci, quæ creatura spiritualis est, et omni corporali præponenda. Unde colligitur corporali creaturæ non esse sacrificandum. Restat spiritualis, quæ vel pia vel impia est: pia scilicet, in hominibus et Angelis justis, et Deo rite servientibus; impia vero in hominibus et angelis iniquis, quos etiam dæmones dici. mus. Ac per hoc nec spirituali, quamvis justæ creaturæ sacrificandum est. Quoniam quanto magis pia est et subdita Deo, tanto minus se tali honore dignatur, quem scit non deberi nisi Deo. Quanto ergo perniciosius est sacrificare dæmoniis, hoc est iniquæ spirituali creaturæ, quæ in hoc proximo et caliginoso cœlo habitans, tanquam in aerio carcere suo, prædestinata est supplicio sempiterno! Quamobrem, etiam cum se homines superioribus cœlestibus potestatibus, quæ non sunt dæmonia, sacrificare dicunt et solius nominis interesse arbitrantur, quod illi deos, non eos Angelos appellamus, non se opponunt eis ludificandis multiplici fallacia, nisi dæmones, qui errore delectantur et quodammodo pascuntur humano. Quoniam sancti Angeli non approbant sacrificium, nisi quod ex doctrina veræ sapientiæ, veræque religionis offertur uni vero Deo, cui sancta societate deserviunt. Proinde, sicut impia superbia, sive hominum, sive dæmonum, sibi hos divinos honores exhiberi veljubet vel cupit; ita pia humilitas vel hominum, vel Angelorum sanctorum, hæc sibi oblata recusavit, et cui deberentur ostendit. Cujus rei manifestissima in sacris Litteris nostris exempla monstrantur.

[ocr errors]

21. Disperlita autem divinis eloquiis sacrificia pro temporum congruentia,ut alia fierent ante manifestationem Novi Testamenti, quod ex ipsa vera et unius sacerdotis victima, hoc est, ex effuso Christi sanguine ministratur, et aliud nunc quod huic manifestationi congruum, qui jam declarato nomine christiani appellamur, offerimus, non solum evangelicis, verum etiam propheticis Litteris demonstratur.Mutatio quippe non Dei, non ipsius religionis, sed sacrificiorum et sacramentorum impudenter nunc videretur prædicata, nisi fuisset ante prædicta. Quemadmodum enim unus idemque homo, si Deo mane aliud offerat, aliud vespere, pro congruentia diurni temporis, non Deum mutat, nec religionem sicut nec salutem qui alio modo mane, alio vespere salutat: ita in universo tractu sæculorum, cum aliud oblatum est ab antiquis sanctis, aliud ab eis qui nunc sunt offertur, non humana præsumptione, sed auctoritate divina, temporibus congrua sacra mysteria celebrantur, non Deus aut religio commutatur.

QUESTIO QUARTA.

·De eo quod scriptum est: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. vii, 2).

22. Jam nunc deinde videamus quale sit quod de mensura peccati atque supplicii proposuit, sic Evangelio calumniatus: Minatur,inquit, Christus sibinon credentibus, æterna supplicia (Joan. 1, 18); et alibi ait : « In qua mensura mensi fueritis, remetetur vobis. » Satis, inquit, ridicule atque contrarie : nam si ad mensuram redditurus est pœnam, et omnis mensura circumscripta est fine temporis, quid sibi volunt minæ infiniti suplicii ?

23. Istam quæstionem a qualicumque philosopho esse objectam atque propositam, difficile est credere: quippe qui ait, Omnis mensura circumscribitur tempore, quasi non soleat nisi temporum esse men. sura, sicut horarum et dierum et annorum; vel sicut dicimus brevem syllabam simplum habere temporis, ad syllabam longam. Puto enim modios et rabones, urnas et amphoras, non temporum esse mensuras. Quomodo ergo omnis mensura circumscribitur tempore? Nonne ipsi dicunt, solem istum sempiternum esse? qui tamen quantus sit ad terram, mensuris geometricis perscrutari audent et renuntiare. Quod sive possint, sive non possint, constat eum tamen propriam sui orbis habere mensuram. Quia et si comprehendunt quantus sit, mensuram ejus comprehendunt; et si hoc non assequuntur, mensuram ejus utique non com. prehendunt; ned ideo nulla est, quia homines eam nosse non possunt. Potest igitur aliquid et sempiternum esse, et certam sui modi habere mensuram. Secundum ipsos enim de solis æternitate locutus sum, ut sua sententia convincantur, atque concedant esse posse aliquid cum mensura sempiternum. Ac sic non ideo putent non esse credendum de supplicio sempiterno quod minatus est Christus, quia idem dixit: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.

24. Si enim dixisset, Quod mensi fueritis, hoc

metietur vobis ; etiam sic non omnino ad eamdem rem ex omni parte necesse esset referre sententiam. Possumus enim recte dicere, Quod plantaveris hoc, decerpes; quamvis nemo plantet pomum sed lignum,decerpat autem pomum magis quam lignum: sed illud dicimus secundum arboris genus, quia non ficum plantat unde nucem decerpat. Ita dici posset, Quod feceris patieris: non ut si stuprum fecerit, stuprum patiatur; sed quod peccato isto fecit legi, hoc ei lex faciat, id est, quia legem talia prohibentem de sua vita abstulit, auferat eum etiam ipsa lex de hominum vita quam regit. Item si dixisset, Quantum mensi fueritis, tantum remetietur vobis; nec si esset consequens ut omni modo æquales peccátis pœnas intelligere deberemus. Neque enim æqualia sunt, verbi gratia, triticum et hordeum; et profecto dici posset, Quantum mensi fueritis, tantum remetietur vobis, hoc est, quantum tritici,tantum hordei. Quod si de doloribus ageretur atque diceretur, Quantum dolorem ingesseritis, tantus ingeretur vobis; fieri posset ut tantus dolor esset, quamvis tempore diuturnior, hoc est mora major vi par.Neque enim si de duabus lucernis dicamus, Tantum ignis iste caluit, quantum ille; ideo falsum erit, quia una earum forte citius exstincta est. Non itaque si aliquid secundum aliud tantum est, secundum aliud non est tantum, quia non omni modo tantum est, ideo falsus est modus in quo tantum est. 25. Cum vero dixerit, In qua mensura mensi fueritis, remetielur vobis, cumque manifestum sit, aliud esse mensuram in qua metitur aliquid, aliud ipsam rem quæ metitur; jam fieri potest ut in qua mensura homines mensi essent, verbi gratia, modium tritici, in ea illis metirentur millia modiorum, ut et tam multum interesset in quantitate frumenti, et nihil in mensura: ut taceam de ipsarum rerum diversitate; quia non solum fieri potest ut in qua mensura quis mensus fuerit hordeum, in ea illi metiatur triticum, sed in qua mensura mensus fuerit frumentum, in ea illi metiatur aurum, et frumenti sit unus modius, auri autem, quamplurimi. Ita cum sine comparatione rerum ipsarum, et genus,et quantitas differat, dici tamen rectissime potest: In qua mensura mensus est, in ea illi metitum est. Unde autem hoc dixerit Christus, paulo superius satis elucet: Nolite,inquit, judicare ut non judicemini: in quo enim judicio judicaveritis, judicabimini. Numquid si iniquo judicio judicabunt, iniquo judicabuntur? Absit. Nulla quippe iniquitas apud Deum. Sed ita dictum est, In quo judicio judicaveritis in eo judicabimini, tanquam diceretur. In qua voluntate benefeceritis, in ipsa liberabimini; vel, in qua voluntate malefeceritis, in ipsa puniemini. Velut si quisquam ad turpem concupiscentiam oculis utens, excæcari juberetur, recte utique audiret : In quibus oculis peccasti,in eis supplicium meruisti. Judicio enim quisque animi sui, seu bono seu malo, utitur vel ad benefaciendum vel a'peccandum. Unde non iniquum est ut in quo judicat in eo judicetur, hoc est, ut in ipso animi suijudicio pœnas luat, cum ea mala patitur quæ male judicantem animum consequuntur.

ul

26. Alia namque sunt manifesta tormenta quæ post futura præparantur, etiam ipsa ex eodem malæ voluntatis cardine attracta1 in ipso autem animo, ubi appetitus voluntatis humanorum omnium est mensura factorum, continuo pœna sequitur culpam, plerumque major non sentientis cæcitate graviore, Ideo cum dixisset, In quo judicio judicaveritis, judicabimini, secutus adjunxit. Et qua mensura mensi fueritis, metietur vobis. In voluntate quippe propria metietur bonus homo bona facta,et in ea metietur ei beatitudo. Itemque involuntate propria metietur malus homo mala opera, et in ea metietur ei miseria; quoniam ubi quisque bonus est, cum bene vult,ibi etiam malus cum male vult. Ac per hoc ibi etiam fit vel beatus vel miser, hoc est in ipso suæ voluntatis affectu, quæ omnium factorum meritorumque mensura est. Ex qualitatibus quippe voluntatum, non ex temporum spatiis, sive recte facta sive peccata metimur. Alioquin majus peccatum haberetur, arborem dejicere quam hominem occidere. Illud enim fit longa mora, ictibus multis; hoc uno ictu, brevissimo tempore: pro quo tamen exigui temporis tam grandi peccato, si perpetua deportatione homo puniretur, etiam mitius cum illo actum, quam dignus fuerat, diceretur; quamvis in spatio temporali longitudo pœnæ cum brevitate facinoris nullo modo sit comparanda. Quid ergo contrarium est, si erunt pariter longa, vel etiam pariter æterna supplicia, sed aliis alia mitiora, vel acriora ; ut quibus tempus æquale est, non sit æqualis asperitas, propter mensuram etiam peccatorum, non in productione temporum, sed in voluntate peccantium ?

27. Voluntas quippe ipsa punitur, sive animi supplicio sive corporis; ut quæ delectatur in peccatis, ipsa plectatur in pœnis; et ut qui judicat sine misericordia, sine misericordia judicetur: et in hac quippe sententia, ad hoc solum eadem mensura est, ut quod non præstitit, non ei præstetur ; atque ita quod ipse judicatur æternum erit, quamvis quod judicavit, æternum esse nequiverit. In eadem igitur mensura, quamvis non æternorum malefactorum, æterna supplicia remetiuntur ; ut quia æternam voluit habere peccati perfructionem, æternam vindictæ inveniat severitatem. Non autem sinit proposita brevitas responsionis meæ, ut colligam omnia, vel certe quamplurima quæ de peccatis et de peccatorum pœnis sancti Libri habent,atque ex his unam eruam sine ulla ambiguitate sententiam, si tamen id valeam viribus mentis, etiamsi congruum nanciscar otium. Nunc tamen arbitror satis esse monstratum, non esse contrarium æternitati suppliciorum, quod in eadem mensura redduntur, in qua peccata commissa sunt.

QUESTIO QUINTA.

De Filio Dei secundum Salomonem.

28. Post hanc quæstionem, qui eas ex Porphyrio proposuit,hoc adjunxit: Sane etiam de illo, inquit,

Sic Mss. quatuordecim. At Edd. habent, extrata, Lov., perfruitionem. Alii plerique Cdd.,perfructionem.

me dignarebis instruere, si vere dixit Salomon, Filium Deus non habet.

29. Cito respondetur: Non solum hoc non dixit,verumetiam dixit quod Deus habeat Filium. Apud eum enim Sapientia loquens ait: Ante omnes colles genuil me (Prov. viii, 25). Et quid est Christus, niei Dei Sapientia ? Item quodam loco Proverbiorum: Deus, inquit,docuit me sapientiam,et scientium sanctorum cognovi. Quis ascendit in cœlum, et descendit ? quis collegit ventos in sinum? quis convertit aquam in vestimento? quis tenuit fines terræ? quod nomen est ei, aut quod nomen est Filii ejus (ld.xxx,4)? Horum duorum quæ in extremo commemoravi,unum retulit ad Patrem,id est,Quod nomen est ei, propter quod dixerat, Deus docuit me sapientiam :et alterum evidenter ad Filium, cum ait, aut quod nomen est Filii ejus, propter cætera, quæ de Filio magis intelliguntur, hoc est, Quis ascendit in cælum, el descendit; quod Paulus ita commemorat, Qui descendit,ipse est et qui ascendit super omnes de cælos (Ephes. iv, 10) Quis collegit ventos in sinum ?idest, animas credentium in occultum atqua secretum ; quibus dicitur, Mortui enim estis,et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. 111, 3): Quis convertit aquam in vestimento? ut dici posset, Quotquot in Christum baptizati estis, Christum induistis (Gal. ш, 37): Quis tenuil fines terræ ? qui dixit discipulis suis, Eritis mihi lestes in Jerusalem,et in tota Judæa, et Samaria, et usque in fines terræ (Act. 1, 8).

QUESTIO SEXTA.

De Jona propheta.

30. Postrema quæstio proposita est de Jona, nec ipsa quasi ex Porphyrio, sed tanquam ex irrisione Paganorum; sic enim posita est : Deinde quid sentire, inquit,debemus de Jona,qui dicitur in ventre celi triduo fuisse; quod àñíðavov est incredibile, transvoratum cum veste hominem,fuisse in corde piscis. Aut si figura est, hanc dignarebis pandere. Deinde quid sibi etiam illud vult supra evomitum Jonam cucurbitam natam (Jonæ 1, 1, et iv, 6): quid causæ fuit, ut hæc nasceretur? Hoc enim genus quæstionis, multo cachinno a Paganis graviter irrisum animadverti.

31. Ad hoc respondetur, quod aut omnia divina miracula credenda non sint; aut hoc cur non eredatur, causa nulla sit. In ipsum autem Christum, quod tertio die resurrexerit, non crederemus, si fides Chri. stianorum cachinnum metueret Paganorum. Cum autem hinc quæstionem non proposuerit amicus noster, Utrum credendum sit, vel Lazarum resuscitatum esse quarto die, vel ipsum Christum tertio die resurrexisse; multum miror hoc quod factum est de Jona,eum pro incredibili posuisse: nisi forte facilius putat mortuum de sepulcro resuscitari, quam vivum in tam vasto ventræ belluæ potuisse servari. Ut enim omittam commemorare quanta magnitudo belluarum marinarum ab eis qui experti sunt indicetur; venter quem costæ illæ muniebant,quæ Carthagine in publico fixæ populo notæ sunt, quot homines in

· Mss, plures, præter..

spatio suo capere posset,quis non conjiciat, quanto hiatu patebatos illud, quod velutjanua spelunca illius fuit?Nisi forte, ut posuit, vestis esset impedimento ne Jonas vorari posset illæsus, quasi perangusta sese coarctaverit,qui per abruptum aeris præcipitatus, sic exceptus est, ut prius reciperetur ventre bestiæ quam dente laceraretur. Quanquam Scriptura neque nudum neque vestitum in illud antrum dejectum esse dixerit,ut possit intelligi illuc etiam nudus irruisse, si forte opus erat, tanquam ovo corium, ita illi vestem detrahi,quo facilius sorberetur. Sic enim sunt homines de prophetæ hujus veste solliciti,quasi aut per fenestram parvam repsisse, aut in balneas intrasse dicatur ; quo etiamsi necesse esset intrare vestitum, vix molestum esset, non tamen mi

rum.

32. Sed habent revera quod non credant in divino miraculo, vaporem ventris quo cibi madescunt, potuisse ita temperari ut vitam hominis conservaret. Quanto incredibilius ergo proponerent tres illos viros,ab impio rege in caminum missos, deambulasse in medio ignis illæsos?Quapropter si nulla isti divina miracula volunt credere, alio disputatione refellendi sunt.Neque enim debent unum aliquid tanquam incredibile proponere, et in quæstionem vocare, sed omnia quæ vel talia, vel etiam mirabiliora narrantur. Et tamen si hoc quod de Jona scriptum est, Apuleius Madaurensis, vel Apollonius Tyaneus fecisse diceretur,quorum multa mira nullo fideli auctorejactitant, quamvis et dæmones nonnulla faciant Angelis sanctis similia,non veritate sed specie,non sapientia sed plane fallacia:non tamen,si de istis,ut dixi,quos magos vel philosophos laudabiliter nominant, tale aliquid narraretur, non jam in buccis creparet risus, sed typhus.Ita rideant Scripturas nostras:quantum possunt,rideant,dum per singulos dies rariores paucioresque se videant, vel moriendo, vel credendo; dum implentur omnia quæ prædixerunt qui hos contra veritatem inaniter pugnaturos, vane latraturos, paulatim defecturos, tanto ante riserunt, nobisque posteris suis, non solum ea legenda dimiserunt, verum experienda promiserunt.

33.Non sane absurbe, neque importune requiritur quid ista significent, ut cum hoc expositum fuerit, non tantum gesta, sed etiam propter aliquam significationem conscripta esse credantur. Prius ergo non dubitet Jonam prophetam in alvo ingenti marinæ belluæ triduo fuisse,qui vult scrutari cur hoc factum sit: non enim frustra factum est, sed tamen factum est. Si enim movent ad fidem quæ figurate tantum dicta, non facta sunt ; quanto magis movere debent quæ figurate non tantum dicta, sed facta sunt! Nam sicut humana consuetudo verbis, ita divina potentia etiam factis loquitur. Et sicut sermoni humano verba nova, vel minus usitata,moderate ac decenter aspersa, splendorem addunt; ita in factis mirabilibus congruenter aliquid significantibus, quodammodo luculentior est divina eloquentia.

34. Proinde quid præfiguraverit quod prophetam bellua illa devoratum, tertio die vivum reddidit,cur a nobis quæritur,cum hoc Christus exponat? Gene

ratio, inquit, prava et adultera signum quærit,et signum non dabitur ei, nisisignum Jonæ prophetæ : sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus el tribus noctibus,sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus (Matth. x11, 39, 40). De ipso autem triduo mortis Domini, Christi, quomodo ratio reddatur,cum a parte totum intelligitur,in die primo et novissimo,ut toti tres dies,id est cum suis noctibus computentur, longum est disserere, et in aliis sermonibus jam sæpissime dictum est. Sicut ergo Jonas ex naviinļalvum ceti, ita Christus ex ligno in sepulcrum vel in mortis profundum. Et sicut ille pro his qui tempestate periclitabantur, ita Christus pro his qui in hoc sæculo fluctuant. Et sicut primo jussum est ut prædicaretur Ninivitis a Jona, sed non ad eos pervenit prædicatio Jonæ, nisi posteaquam eum cetus evomuit; ita prophetia præmissa est ad Gentes, sed nisi post resurrectionem Christi non pervenit ad Gentes.

35. Jam vero quod tabernaculum sibi constituit,et consedit ex adverso civitatis Ninive,quid ei futurum esset exspectans, alterius significationis personam Propheta gestabat.Præfigurabat enim carnalem populum Israel. Nam huic erat et tristitia de salute Ninivitarum, hoc est de redemptione et liberatione Gentium. Unde venit Christus vocare,non justos,sed peccatores in pœnitentiam (Luc.v,32). Umbraculum ergo cucurbitæ super caput ejus, promissiones erant Veteris Testamenti, vel ipsa jam munera, in quibus erat utique,sicut dicit Apostolus, umbra futurorum (Coloss. 11,17), tanquam ab æstu temporalium malorum in terra promissionis defensaculum præbens. Vermis autem matutinus,quo rodente cucurbita exaruit, idem ipse rursus Christus occurrit, ex cujus ore Evangelio diffamato, cuncta illa quæ temporaliter apud Israelitas vel ut umbratili prius significatione viguerunt, evacuata marcescunt. Et nunc ille populus amisso Jerosolymitano regno, et sacerdotio, et sacrificio,quod totum umbra erat futuri, in captiva dispersione magno æstu tribulationis aduritur, sicut Jonas, quod scriptum est,a solis ardore (Jonæ iv,8), et dolet graviter; et tamen dolori ejus atque umbræ quam diligebat, salus gentium pœnitentiumque ' præponitur.

36. Adhuc cachinnent Pagani, et jam vermem Christum,et hanc interpretationem prophetici sacramenti superbiore garrulitate derideant, dum tamen et ipsos sensim paulatimque consumat. Nam de omnibus talibus Isaias prophetat, per quem nobis dicit Deus: Audite me qui scitis judicium, populus meus,in quorum corde lex mea est: opprobria hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini,nec quod vos spernant magni duxeritis. Sicut enim vestimentum,ita per tempus absumentur,et sicut lana a linea comedentur;justitia autem mea æternum manet (Isai. LI, 7,8). Nos ergo agnoscamus vermem matutinum,quia et in psalmo cujus titulus inscribitur, Pro susceptionematutina,hoc se ipse nomi

1 Edd.: Domini nostri Jesu Christi. At Mss. carent vocibus; nostri Jesu.

Mss. Vatic. tres et alii et nostris duo, penitentiaque.

ne appellare dignatus est: Ego,inquit,sum vermis,et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis. Hocopprobrium de illis opprobriis est quæ jubemur non metuere per Isaiam dicentem: Opprobria hominum nolite metuere. Ab isto verme tanquam a tinea comeduntur,qui sub ejus dente evangelico per singulos dies paucitatem suam deficiendo mirantur. Nos hunc agnoscamus, et pro salute divina, humana opprobria sufferamus. Vermis est propter humilitatem carnis ; fortassis etiam propter virginis partum. Nam hoc animal plerumque de carne, vel de quacumquere terrena, sine ullo concubitu nascitur.Matutinus est, quia diluculo resurrexit. Poterat utique illa cucurbita et sine ullo vermiculo arescere. Postremo si habebat Deus ad hoc vermem necessarium, quid opus erat addere matutinum, nisi ut ille vermis agnosceretur, qui cantat pro susceptione matutina: Ego autem sum vermis, et non homo ?

37. Quid ista prophetia jam ipso rerum effectu et adimpletione lucidius ? Si irrisus est vermis iste cum penderet in cruce, sicut in eodem psalmo scrip. tum est, Locuti sunt labiis, et moverunt capul. Speravit in Deum, eruat eum; salvum faciat eùm, quoniam vult eum, cum completa sunt quæ ibi prædixit, Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt, omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem; quod tanta ma. nifestatione futurum in libro antiquo prophetatur, quanta manifestatione factum in novo Evangelio recitatur: sed si in hac humilitate, ut dicere cœperam, iste vermis irrisus est, numquid adhuc irri. dendus est cum ea compleri cernimus, quæ consequentia psalmus ipse habet, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terræ, et adorabunt in conspectu ejus universæ patriæ gentium ; quoniam Domini es regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal.xx1,7-29).Sic commemorati sunt Ninivitæ, et conversi sunt ad Dominum. Hanc salutem pœnitentiæ Gentium tanto ante præfiguratam in Jona, dolebat Israel, sicut nunc dolet umbra nudatus, et æstu sauciatus. Liceat sane cuilibet quamlibet aliter, dum tamen secundum regulam fidei, cætera omnia quæ de Jona propheta mysteriis operta sunt, aperire. Illud plane quod in ventre ceti triduo fuit, fas non est aliter intelligere, quam ab ipso crelesti magistro in Evangelio commemoravimus revelatum.

38. Proposita exposuimus ut potuimus: sed ille qui proposuit, jam sit christianus, ne forte cum exspectat ante Librorum sanctorum finire quæstiones, prius finiat vitam, istamquam transeat a morte ad vitam. Ferri enim potest, quod antequam christianis sacramentis imbuatur, quærit de resurrectione mortuorum. Concedendum etiam fortassis quod de Christo quæsivit, cur tanto post venerit, vel si quæ sunt aliæ paucæ et magnæ quæstiones, quibus cætera inserviunt. Si autem qualis est illa, In qua mensura mensi fueritis, metietur vobis, vel

1 Mss. omnes: Lucidius ? Neque enim si irrisux est. Forte pro, Numquid enim.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Nectario petenti veniam tribui civibus suis rescripserat Augustinus in Epist. 97, non decere christianam benevolentiam, ut insigne illud Calamensium scelus impunitum omnino dimittatur. Huic rursum scribit Nectarius, blandiens ac suppliciter suadens ut iis parcatur sine ulla exceptione.

Domino recte ac merito suscipiendo et omnibus modis honorando fratri AUGUSTINO, NECTARIUS, in Domino salutem.

1. Sumptis litteris Eximietatis tuæ, quibus idolorum cultum,et templorum cerimonias destruxisti,audire mihi visus sum philosophi vocem, non illius quem in Academiæ Licæo memorant, tenebrosis humo angulis residentem, ex profunda quadam cogitatione demersum, reduclis ad frontem caput implicuisse genibus, ut aliorum præclara inventa doctrinæ egenus quidam calumniator oppugnet, assertaque præclare, cum suum nihil defendat, accuset: sed plane excitatus oratione tua ante oculos stetit M. Tullius consularis, qui innumeris civium capitibus conservatis, forensis campi signa victricia stupentibus Græciæ scholis laureatus inferret, tubamque illam canoræ vocis et linguæ, quam in criminum reos et reipublicæ parricidas, spiritu justæ indignationis inflaverat, anhelus inverteret, togamque ipsam rugarum paginis resolutis, palliorum imitatus speciem, retorqueret.

2. Ergo cum nos ad exsuperantissimi Dei cultum religionemque compelleres, libenter audivi; cum cœlestem patriam intuendam esse suaderes, gratanter accepi. Non enim illam mihi civitatem dicere videbare, quam muralis aliquis gyrus coercet, nec illam quam philosophorum tractatus mundanam memorans communem omnibus profitetur ; sed quam magnus Deus, et bene meritæ de eo animæ habitant atque incolunt, quam omnes leges diversis viis et tramitibus appetunt, quam loquendo exprimere non possumus, cogitando forsitan invenire exprimerenon possumus, cogitando forsitan invenire possemus. Hæc ergo licet principaliter appetenda atque diligenda sit, tamen illam non arbitror deserendam, in qua nati et geniti sumus : quæ prima nobis usum lucis hujus infudit, quæ aluit, quæ educavit, et, ut quod ad causam proprie pertinet dicam, de qua bene meritis vi

1 Lov., perperam. Sed melius Mss., perparum. 'Mss., typo. Sic passim scribitur sublata littera b. Quod semel observasse sufficiet.

Epistt. CIII et CIV incassum quæsivimus in Gallicanis Mss. Emendatæ sunt ad Vaticanum exemplar, ex quo antehac prodierant in publicum.

(a) Alias 253 secunda: quæ autem 103 erat, nunc 212. Scripta ante finem martii 'an. 409.

« PredošláPokračovať »