Obrázky na stránke
PDF
ePub

ris, doctissimi homines ferunt, post obitum corporis in cœlo domicilium præparari, ut promotio quædam ad supernam præstetur, his hominibus, qui bene de genitalibus urbibus meruerunt ; et hi magis cum Deo habitent, qui salutem dedisse, aut consiliis, aut operibus patriæ doceantur. Jam illud quod joculariter dignatus es dicere, urbem nostram non armis, sed flammis incendiisque flagrare, et spinas magis ingenerare quam flores, non est maxima reprehensio, cum sciamus flores ex spinis plerumque generari. Nam et rosas ex spinis gigni quis dubitat, et fruges ipsas aristarum vallo sepiri, ita ut asperis suavia plerumque misceantur.

3. Postremum fuit in litteris Præstantiæ tuæ non caput aut sanguinem in Ecclesiæ postulari vindictam, sed quibus rebus maxime metuunt spoliandos. Ego autem, nisi me opinio fallit, sic arbitror, gravius esse spoliari facultatibus quam occidi. Siquidem quod frequentatum in litteris nosti, mors malorum omnium aufert sensum, egestosa vita æternam parit calamitatem : gravius est enim male vivere, quam mala morte finire. Hoc etiam operæ vestræ indicat ratio, in quibus pauperes sustinetis,morbidos curatione relevatis, medicinam afflictis corporibus adhibetis; id postremo modis omnibus agitis, ul diuturnitalem calamitatis afflicti non sentiant. Quod autem ad modum pertinet peccatorum, nihil interest quale videatur esse peccatum cui indulgentia postulatur. Primum enim si pænitentia et veniam tribuit et purgat admissum, pœnitet utique illum qui rogat, qui pedes complectitur, et, si, ut quibusdam philosophis placet, omnia peccata paria sunt, indulgentia omnibus debet esse communis. Petulantius locutus est aliquis, peccavit; convicia aut crimina ingessit, æque peccavit; aliena quisquam diripuit,inter delicta numeratur; loca profana sacrave violavit, non est ab indulgentia secernendus. Postremo nullus esset veniæ locus, nisi peccata præcederent.

EPISTOLA CIV (a).

Ad superioris epistolæ capita singula respondet Augustinus; id præter alia refellens, quod ex Stoicorum placito Nectarius induxerat, omnia peccata esse paria. Domino eximio meritoque honorabili ac suscipiendo fratri NECTARIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. CAP. PRIMUM. —1. Legi litteras Benignitatis tuæ quibus mihi longe postea respondistis, quam meas ad te perferendas dedi. Nam ego rescripseram, cum adhuc nobiscum esset, neque navigasset sanctus frater, et coepiscopus meus Possidius. Has autem quas mei causa illi dignatus es reddere, accepi vi cal. april., post menses ferme octo, quam scripseram. Cur ergo ad te tam sero mea scripta pervenerint, aut ad me tua, prorsus ignoro. Nisi forte modo rescribere prudentiæ tuæ placuerit, quod facere ante contempseras. Iloc si ita est, miror unde sit. An aliquid audisti, quod nos adhuc latet, fratrem meum Possidium adversus cives tuos (quos, pace tua dixerim, multo salubrius diligit ipse quam tu) quo plectantur se verius impetrasse. Nam hoc et epistola tua te metuere indicat, cum admones ut mihi ante oculos constituam, qualis illa sit species civitatis, ex qua ad supplicium ducendi extrahuntur ; quæ sit matrum, quæ conjugum, quæ liberorum, quæ parentum lamentatio; quo pudore ad patriam venire possint liberati, sed torti; quos renovet dolores aut gemitus consideratio vulnerum et cicatricum. Absit, ut ista cuiquam inimicorum nostrorum vel per nos, vel perquemquam, quod ingerantur, instemus; sed, ut dixi, si aliquid tale ad te fama pertulit, apertius edissere, ut noverimus vel quid agere ne ista fiant, vel quid hæc credentibus respondere debeamus.

2. Litteras meas potius intuere, quibus te rescribere piguit; illic enim satis expressi animum nostrum sed, ut opinor, oblitus quid tibi rescripserim, omnino mihi alia longe diversa et dissimilia retulisti. Quippe quasi recordatus quod in litteris meis posui, hoc tuis inseruisti quod omnino non posui. Postremum enim fuisse in litteris meis dicis, non caput aut sanguinem in Ecclesiæ postulari vindictam, sed rebus, quibus maxime metuunt spoliantum lamentatio; quo pudore ad patriam venire possint gis atque contexis, nisi te opinio fallit, arbitrari grados. Deinde ostendens quantum sit hoc mali, adjun

4. Nunc quoniam non quantum debui, sed quantum potui, majus ut dicitur, minusve respondi, oro atque absecro, utinam præsentem possem, ut etiam lacrymas meas pervideres, ut qui sis, quid profitearis, quid agas, etiam atque etiam cogites; intendas quæ sit illius species civitatis,ex qua ad supplicium ducendi extrahuntur;quæ sit matrum, quæ conjugum, quæ liberorum, quæ paren

liberati, sed torti; quos renovat dolores aut gemitus consideratio vulnerum et cicatricum. Et his omnibus pertra

ctatis, Deum primo consideres, hominumque cogites famam, bonitatem amicam potius, familiaremque conjunctionem, et ignoscendo potius laudem, quam vindicando conquiras. Atque hæc de his dicta sint, quos verus confessionis suæ reatus astringit. Quibus quidem legis contemplatione, quod laudare non desino, veniam tribuistis. Jam illud explicari vix potest quantum crudelitatis sit, innocentes appetere, et eos, quos a crimine constat esse discretos, in judicium capitis devocare. Quos si purgari contigerit, cogites, quæso, quanla accusatorum liberabuntur invidia, cum reos sponte dimiserint victi, reliquerint innocentes. Deus summus te custodiat, et legis suæ te conservet præsidium atque ornamentum nostrum.

vius esse spoliari facultatibus quam occidi. Atque pergis atque addis, me frequentatum in litteris ut apertius exponas de quibus facultatibus dixeris,

nosse quod mors malorum omnium auferat sen. sum, egestosa autem vita æternam pariat calami. tatem. Deinde conclusisti, gravius esse in malis vivere quam mala morte finire.

3. Et ego quidem nec in nostris, ad quas me serius fateor animum applicuisse quam vellem, nec in legisse recolo quod egestosa vita æternam pariat vestris, quas ab ineunte ætate didici, litteris uspiam calamitatem. Nam nec unquam peccatum est laboriosa paupertas, et est aliquanta restrictio et coercitio peccatorum. Ac per hoc non est metuendum

(a) Alias 254: quæ autem 104 erat, nunc 191. Scripta post 6 cal. mart. an. forte 409,

ne cuiquam post hanc brevem vitam, hoc ad æternam valeat animæ calamitatem, quod pauper hic vixerit; et in hac ipsa quam in terris degimus,nullo modo ulla calamitas æterna esse poterit,cum eadem vita æterna esse non possit, quæ nec saltem diuturna est,ad quamlibet ætatem senectutemque pervenerit. Hoc enim potius in illis litteris legi,quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, in qua tu arbitraris, et frequentatum in litteris jam mones, æternam esse posse calamitatem: mortem autem malorum omnium esse finem, habent quidem vestræ litteræ, sed nec ipsæ omnes; Epicureorum est quippe ista sententia, et si qui alii mortalem animam putant. At illi quos Tullius quasi consulares philosophos appellat,quod eorum magnipendat auctoritatem, quoniam cum extremum diem fungimur, non exstingui animam, sed emigrare censent,et ut merita quoque ejus asserunt seu bona,seu mala, vel, ad beatitudinem, vel ad miseriam permanere.Hoc congruitet Litteris sacris, quarum me cupio litteratorem. Malorum ergo finis est mors,sed in eis quorum casta, pia, fidelis, innocens vita, non in eis qui temporalium nugarum et vanilatum cupiditate flagrantes, et cum hic sibi felices videntur, ipsa voluntatis pravitate miseri convincuntur, et post mortem graviores miserias non habere tantum, verum etiam sentire coguntur.

4.Hæc ergo cum et vestris quibusdam, quas hono rabilius habetis, et nostris omnibus litteris frequententur, o bone dilector etiam terrenæ patriæ tuæ,luxuriosam vitam time civibus tuis, non egestosam: aut siegestosam times, illam potius egestatem mone devitandam, quæ magna licet rerum terrenarum prosperitate circumfluat, eis tamen insatiabiliter inhiando, ut vestrorum ipsorum verbis utar auctorum,neque copia neque inopia minuitur. Verumtamen in illis,quibus respondisti litteris meis, inimicos Ecclesiæ cives tuos, nec illa egestate dixi emendandos, ubi necessaria naturæ desunt, qui succurrit misericordia, de qua nobis etiam præscribendum putasti, quod operum nostrorum hoc indicet ratio, quibus pauperes sustinemus, morbidos curatione relevamus, medicinam afflictis corporibus adhibemus; quanquam et sic egere utilius sit quam ad satiandam nequitiam rebus omnibus abundare. Sed absit ut ego illa coercitione ad hanc ærumnam eos de quibus agimus, redigendos esse censuerim.

CAPUT II.-5.Recense epistolam meam, si tamen dignam habuisti,si non quam relegeres, cum ei fuisset respondendum, saltem quam ita reponeres, ut tibi jubenti, cum volueris proferretur, et attende quid dixerim; hoc profecto invenies, cui te non respondisse, quantum existimo, fatearis. Nam ex epistola illa mea verba nunc insero: Non præterita, inquam, vindicando pascere iram nostram studemus, sed misericorditer in futurum consulendo satagi. mus.Habent homines mali ubi et per Christianos non solum mansuete, verum etiam utiliter salubriterque plectantur. Habent enim quod corpore incolumi vivunt, habent unde vivunt, habent unde male vivunt. Duo prima salva sint,ut quos poeniteat, sint; hoc optamus,hoc, quantum in nobis est, etiam impensa opera

instamus. Tertium vero si Dominus voluerit,tanquam putre noxiumque resecare,valde misericorditer pu niet. Hæc verba mea si recensuisses, cum mihi rescribere dignareris, non solum de morte, sed et de tormentis corporalibus evitandis eorum pro quibus agis,nos invidiosius, quam officiosius rogandos putares; quorum dixi, velle nos in eis salvum esse quod incolumes corpore vivunt. Nec egestosam vitam, ut victu indigeant ab aliis impartito, per nos eis utique formidares; quorum etillud secundum dixi velle nos salvum,quod habent unde vivunt. Tertium vero quod habent unde male vivunt, id est aliud dicam, ut nihil certe unde falsorum deorum argentea fabricavere simulacra,pro quibus vel servandis, vel adorandis, vel sacrilego ritu adhuc colendis, usque ad ecclesiæ Dei prosiliatur incendium, et religiosissimorum pauperum sustentacula infelici vulgo diripienda præbeantur, sanguisque fundatur, tu qui tuæ consulis civitati, quare metuis resecari, ne omnimodo impunitate perniciosa nutriatur et roboretur audacia? Hoc nobis edissere, hoc doce circumspecta disputatione quid mali sit; diligenter attende quod dicimus, ne id quod vobis dicimus, velut specie petendi quodammodo accusatione obliqua objicere videaris.

6. Sint honesti cives tui, probis moribus, non superfluis facultatibus: non eos volumus ad aratrum Quintii, et ad Fabricii focum per nos illa coercitione perduci. Qua paupertate illi Romanæ reipublicæ principes non solum non viluerunt civibus suis, sed obeam fuerunt præcipue chariores, et patriæ gubernandis opibus aptiores.Ne illud quidem optamus aut agimus, utpatriæ tuæ divitibus illius Ruffini bis consulis argenti solum decem pondo remaneant'; quod tunc laudabiliter severa censura adhuc resecandum tanquam vitium judicavit. Tantum nos consuetudo decoloris ætatis nimium marcidas animas mitius contrectare persuadet, ut mansuetudini christianæ, quod illis censoribus justum visum est, nimium videatur et vides quam multum intersit, utrum jam punienda culpa sit tantum habere, an propter alias gravissimas culpas, ut tantum quis habeat per mittere; quod tuncjam fuit peccatum, nunc voluemus sit saltem pœna peccati. Sed est quod fieri possit et debeat, ut nec usque ad ista progrediatur severitas, nec nimis secura lætetur et debacchetur impunitas, et imitationis exemplum ad gravissimas et occultissimas pœnas infelicibus proponatur. Saltem concede ut nimium superfluis suis timeant, qui necessaria nostra incendere ac vastare moliuntur. Liceat et hoc beneficium tribuere inimicis nostris, ut dum metuunt rebus quas noxium non est amittere quod sibi noxium est non conentur admittere. Neque enim hæc dicenda vindicta peccati, sed tutela consilii, non est hoc irrogare supplicium, sed ab excipiendo supplicio communire.

7.Quisque imprudentem cum aliquo sensu doloris privat,ne supervacuis sceleribus assuefactus pœnas atrocissimas pendat, puero capillos vellit, ne serpentibus plaudat;atque ita, ubi modesta dilectio est,nullum membrum læditur,unde autem deterret, salus et

Lov., Argenticulus decerpendo remaneat.

vita periclitatur. Non tunc benefici sumus, cum id quod a nobis petitur facimus, sed cum id facimus quod non obsit petentibus. Nam pleraque non dando prosumus, et noceremus si dedissemus. Unde illud proverbium:Nec puero gladium. Tu vero,inquit Tullius, ne unico quidem filio. Quo enim quemquam maxime diligimus,eo minus ei debemus, in quibus magno periculo peccatur, committere. Et de divitiis, ni fallor, cum hæc ageret, loquebatur. Proinde quæ periculose male utentibus committuntur, salubriter etiam plerumque detrahuntur.Medici cum vident secandam urendamque putredinem, sæpe adversus multas lacrymas misericorditer obsurdescunt. Si quoties parvuli, vel etiam grandiusculi veniam peccantes deprecati sumus, toties a parentibus vel magistris accepissemus, quis nostrum tolerandus crevisset? quis aliquid utile didicisset? providenter ista, non crudeliter fiunt. Ne, quæso, in hac causa nihil aliud intendas,nisi quemadmodum apud nos efficias quod rogaris a tuis: omnia vero diligenter considera. Si præterita negligis,quæ fieri jam infecta non possunt,aliquantum prospice in posterum;non quid cupiant, qui te rogant, sed quid eis expediat prudenter attende.Non sane fideliter eos amare convincimur,si hoc solum intuemur,ne,non faciendo quod poscunt, minuatur quod amamur ab eis. Et ubi est, quod et vestræ litteræ illum laudant patriæ rectorem qui populi utilitate magis consulat quam voluntati? CAPUT III. 8. Nihil interest, inquis, quale videatur esse peccatum cum indulgentia postulatur. Recte hoc diceres si de puniendis,non de corrigendis hominibus ageretur. Absit enim a corde christiano, ut libidine ulciscendi ad pœnam cujusque rapiatur. Absitutin dimittendo cuique peccatum,aut non præveniat preces rogantis, aut certe continuo subsequatur: sed hoc utique ne oderit hominem, ne malum pro malo retribuat, ne nocendi inflammetur ardore, ne vindicta etiam lege debita pasci desideret ; non autem ne consulat, ne prospiciat, ne compescat a malis. Fieri enim potest ut vehementius adversando, emendationem quisque negligat hominis quem gravius odit, et nonnulla molestia reddat coercendo meliorem, quem maxime diligit.

9. Nam et pænitentia, sicut scribis, impetrat veniam, et purgat admissum: sed illa quæ in vera religione agitur, quæ futurum judicium Dei cogitat; non illa quæ ad horam hominibus,aut exhibetur,aut fingitur,non ut a delicto anima purgetur in æternum, sed ut interim a præsenti metu molestiæ vita cito peritura liberetur.Hinc est quod Christianis confitentibus atque deprecantibus,qui delicto illo fuerantimplicati, vel non succurrendo arsuræ ecclesiæ, vel de sceleratissimis rapinis aliquid auferendo, pœnitentia dolorem fructuosum esse credidimus, eisque ad correctionem sufficere existimavimus, quod inest cordibus eorum fides, qua considerare possent quid dedivino judicio formidare deberent. Quæ autem pœnitentia sanare potest eos, qui fontem ipsum indulgentiæ non solum agnoscere negligunt, verum etiam irridere ac blasphemare non desinunt ? et contra hos tamen inimicitias in corde non retinemus,

quod illi patet ac nudum est, cujus et in præsenti et in futura vita ettimemus judicium, et speramus auxilium.Sed arbitramur nos etiam pro ipsis aliquid providere, si homines qui Deum non timent, aliquid timeant,quo non eorum lædatur utilitas, sed vanitas castigetur; ne ab eis Deus ipse quem spernunt,noxia securitate, audacioribus factis gravius offendatur, et ne aliis ad imitandum, eadem ipsa securitas multo perniciosius proponatur. Denique pro quibus abs te rogamur, nos pro illis Deum rogamus uti eos ad se convertat, ut fide mundans corda eorum, veracem ac salubrem agere pœnitentiam doceat.

10. Ecce quanto eos, quibus nos arbitraris irasci, pace tua dixerim,ordinatius quam tu,utiliusque dili gimus,pro quibus et ad evitanda tanto majora mala, et ad consequenda tanto majora bona,deprecamur. Quos etiam tu, si ex Dei cœlesti munere non ex hominum terreno more diligeres, sinceriterque mihi rescriberes quod cum te ad exsuperantissimi Dei cultum religionemque compellerem, libenter audieris, non solum hæc eis optares,sed eis ad hæc ipse præires.Sicomne apud nos tuæ petitionis negotium cum magno et sano gaudio finiretur. Sic illam cœlestem patriam, quam cum intuendam esse suaderem, libens te accepisse dixisti,ex hujus etiam,quæ te carnaliter genuit, vera et pia dilectione promereris;vere consulens tuis non ad vanitatem lætitiæ temporalis nec ad impunitatem perniciosissimam sceleris, sed ad gratiam sempiternæ felicitatis.

11. Habes expositas in hac causa cogitationes et vota pectoris mei. Quid autem lateat in consilio Dei, fateor, homo sum, nescio: quidquid illud est, id est justius atque sapientius, et firmissime stabilitum, incomparabili excellentia præ omnibus mentibus hominum. Verum est quippe quod legitur in Libris nostris, Multæ cogitationes sunt in corde viri,consilium aulem Domini manel in æternum (Prov.xix,21). Proinde quid tempus afferat, quid nobis facultatis aut difficultatis oriatur, quid postremo voluntatis ex rerum præsentium, vel correctione, vel spe,subito possitexistere, utrum Deus sic indignetur his factis, ut ea, quam petunt,impunitate magis severiusque puniantur,an illo modo quo nobis placet coercendos misericorditer judicet, an aliqua duriore, sed salubriore eorum præcedente correctione, nec ad hominum, sed ad suam misericordiam veraci conversione quidquid terroris præparabatur, avertat et convertat in gaudium, jam novit ipse, nos autem ignoramus. Quid ergo hic ante tempus, inter nos ego et Præstantia tua frustra laboremus? Se ponamus paululum curam cujus hora non est, et quod semper instat, si placet, agamus. Nullum enim tempus est,quo non deceat et oporteat agere, unde Deo placere possimus ; quod in hac vita usque ad eam perfectionem impleri, ut nullum omnino peccatum insit in homine aut non potest aut forte difficilimum est:unde præcisis omnibus dilationibus, ad illius gratiam confugiendum est, cui verissime dici potest quod carmine adulatorio nescio cui nobili dixit, qui tamen ex Cumæo, tanquam ex prophetico carmine se accepisse confessus est:

Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri. ad cælestem habitationem, sed plane perversam, Irrita perpetua solvent formidine terras.

quæ ducit ad perniciosissimum errorem, non pro

(Virg. Eclog. 4.) tuo sensu,sed pro causa civium tuorum adhibendam Hoc enim duce, solutis omnibus diosissisque pec

putasti ; ut sic ignoscamus eis quorum sævientium catis, hac via ad cælestem patriam pervenitur cu

ignibus arsit Ecclesia, quemadmodum ignoscerejus habitatione cum eam tibi amandam, quantum

mus,si ab eis aliquo petulanticonvicio appeteremur. potui, commendarem, admodum delectatus es. 14. Sed quemadmodum id adstruxeris vide: Et si

CAPUT IV.-12. Sed quia dixisti quod omnes eam ut quibusdam, inquis, philosophis placet, omnia leges diversis viis et tramitibus appetant; vereor ne

peccata paria sunt, indulgentia omnibus debet esse forte, cum putas etiam illam viam, in qua nunccon- communis. Deinde cum quasi moliris ostendere om. stitutus es, eo tendere, pigrior sis ad eam tenendam nia paria esse peccata, subjungis et dicis : Petulanquæ illuc sola perducit. Sed rursus verbum quod tius locutus est aliquis, peccavit ; convicia aut criposuisti diligenter attendens, videor mihi tuam non mina ingessit, æque peccavit ; Hoc non est docere, impudenter aperire sententiam:neque enim dixisti, sed id quod perverse sentitur, sine ulla documenquam omnes leges diversis viis et tramitibus asse- torum astructione proponere. Ad hoc enim quod quuntur, aut ostendunt, aut inveniunt, aut ingre- dicis, æque peccavit, cito respondetur, non æque diuntur, aut obtinent, aut aliquid ejusmodi, sed di- peccaviti, Exigis fortassis ut probem: quid enim tu, cendo, appetunt, librato verbo, atque perpenso, non quod æque peccaverit, jam probasti? An illud quod adeptionem significasti, sed adipiscendi cupidita- jungis audiendum est ? Aliena quisque diripuit, tem.Ita nec illam quæ vera est, exclusisti, nec alias

inter delicta numeratur. Hic etiam tu ipse verecunquæ falsæ sunt, admisisti ; et illa quippe appetit

datus es: puduit enim te dicere quod peccavit æquaque perducit, nec perducit omnis quæ hoc

appe

liter; sed, inter delicta, inquis, numeratur. Non autit; quo quisquis perducitur, sine ulla dubitatione tem ibi quæstio est utrum et hoc inter delicta numebeatus est. Beati autem omnes esse volumus, hoc

retur, sed utrum hoc illi delicto æqualitate jungatur. est, appetimus, nec tamen omnes qui volumus Aut si propterea sunt paria,quia utraque delicta sunt, possumus, hoc est, quod appetimus adipiscimur, mures et elephanti pares erunt, quia utraque sunt Ille ergo adipiscitur qui viam tenet non solum qua animalia ; muscæ et aquilæ, quia utraque volatilia. id appetit, sed qua etiam pervenitur, relinquens 15. Adhuc etiam progrederis et conjectas : Loca alios in itineribus appetendi, sine fine adipiscendi. profana sacraque violavit, non est ab indulgentia Quoniam nec error esset si nihil appeteretur, nec secernendus. Hic sane de violatis sacris locis ad fasi appetita veritas teneretur. Si vero diversas vias cinus tuorum civium pervenisti : verum locutioni ita dixisti, ut non intelligamus adversas, sicut di- petulanti, nec tu ipse coæquasti ; tantummodo eis cimus diversa præcepta, quæ tamen omnia bonam petisti indulgentiam, quæ recte petitur a Christiaedificent vitam,alia de castitate, alia de patientia, nis propter abundantem miserationem, non prop. alia de fide alia de misericordia, et si quæ sunt ter peccatorum parilitatem. Ego autem supra posui cietera ; non solum appetitur viis et tramitibus ita scriptum in Litteris nostris : Universæ viæ Domini diversis illa patria, verum etiam reperitur. Nam et

misericordia el veritas (Psal. xxiv, 10.) Consequenin Scripturis sanctis et viæ leguntur, et via : viæ, tur itaque misericordiam, si non oderint veritatem. sicut illud est, Docebo iniquos vias tuas, et impii ad Quæ non quasi æque peccantibus, ac si petulante convertentur (Psal. L, 15); via, sicut illud, Deduc tius locuti sint; sed de scelere immanissimo atque me in via tua, et ambulabo in veritale tua (Psal. impio recte pænitentibus christiano jure debetur. LXIV, 11). Non aliæ, illæ, alia ista ; sed omnes una, Tu vero, vir merito laudabilis, ne quæso ista parade quibus alio loco eadam sancta Scriptura dicit, doxa Stoicorum sectanda doceas Paradoxum tuum, Universæ viæ Domini misericordia et veritas (Psal. quem tibi optamus vera pietate ac felicitate granIXIV, 10) : quæ si diligenter considerentur, copio- descere. Nam quid generosus adolescens sapere sum pariunt sermonem, intellectumque suavissi- iniquius, et tibi ipsi periculosius potest, quam si mum, quod si opus fuerit, in tempus aliud differam. convicio in quemlibet extraneumjaculalo, non dico

13. Nunc autem, quod satis esse arbitror pro sus- parricidium, sed ipsum in patrem convicium coeceploofficio rescribendi Præstantiæ tuæ, quoniam quaverit ? Christus dixit, Ego sum via (Joan. xiv,6),in illo quæ- 16. Convenienter itaque apud nos pro civibus tuis renda est misericordia et veritas ; ne si alibi quæ- agis, ingerendo nobis misericordiam Christianosierimus erremus, tenentes appetentem viam, sed rum, non duritiam Stoicorum: quæ causæ a te susnon etiam perducentem. Velut si hanc ipsam tene- ceptæ, non modo nihil suffragatur, verum etiam re vellemus, unde quiddam commemorasti, omnia multum adversatur. Nam ipsam misericordiam, peccata esse paria ; nonne ab illa patria veritatis et quam si non habeamus, nulla tua petitione, nullis beatitatis nos longe exsules mitteret? Quid enim ab- illorum precibus flecti poterimus, in vitio Stoici posurdius, quid jusanius dici potest, quam ut ille qui nunt, eainque a sapientis animo penitus expellunt, aliquanto immoderatius riserit, et ille qui patriam quem prorsus ferreum et inflexibilem volunt. Melius truenlentius incenderit,peccasse judicenturæquali- itaque tibi occurreret de tuo Cicerone quod diceres, ter? Quam quidem tu ex quorumdam philosopho- qui Cæsarem laudans : Nulla, inquit, de virtutibus rum opinione non diversam viam, quæ tamen ducat tuis admirabilior, vel gratior misericordia est (Orat. PATROL. XXXUI.

(Treize.)

pro Q. Ligario). Quanto magis debet ea in Ecclesiis prævalere, quando eum sequuntur qui dixit, Ego sum via (Joan. xiv, 6); etlegunt, Universæ viæ Dominimisericordia et veritas. Noli ergo metuere innocentibus ne moliamur exitium, qui nec nocentes volumus ad dignum supplicium pervenire; prohibente nos illa misericordia quam in Christo cum veritate diligimus. Sed qui vitiis nutriendis parcit et fovet, ne contristet peccantium voluntatem,tam non est misericors quam qui non vult cultrum rapere puero, ne audiat plorantem, et non timet ne vulneratum doleat vel exstinctum. Serva ergo tempori opportuno quod apud nos agas, pro his hominibus, in quorum dilectione (da veniam) non solum nos minime præcedis, sed nec adhuc sequeris; et rescribe potius quid te de hac via moveat quam tenemus, et in qua nobiscum ad supernam patriam, qua te delectari novimus et gaudemus, ut gradiaris insta

mus.

17. Cives autem carnalis patriæ tuæ, etsi non omnes, sed quosdam innocentes quidem dixisti; verumtamen, quod relecta illa epistola mea debes advertere, non defendisti. Quorum non flores, sed spinas nos sensisse cum dicerem, respondens at illud quod scripseras, florentem de cupere patriam relinquere, jocari me putasti. Hoc scilicet in malis tantis libeat lita est prorsus. Fumant adhuc ruinæ incensæ ecclesiæ, et in ea causa non jocamur! Et eo quidem quamvis innocentes illic mihi non occurrerent, nisi qui aut absentes fuerunt, aut mala illa perpessi sunt, aut nullis ad prohibendum viribus vel auctoritate valuerunt, tamen nocentiores a minus nocenti. bus in rescribendo dixtinxi, aliamque causam posui eorum qui timuerunt offendere potentes inimicos Ecclesiæ, aliam eorum qui hoc committi voluerunt: aliam eorum qui commiserunt, aliam eorum qui immiserunt; nihil agi de immissoribus volens, quia hoc sine tormentis corporalibus a proposito nostro abhorrentibus fortasse non potest inveniri. Stoici autem tui omnes æqualiter nocentes esse concedunt, quibus placet omnia paria esse peccata; qui etiam duritiam suam qua misericordiam vituperant, huic sententiæ sociantes, nullo modo censent omnibus pariter ignoscendum, sed omnes pariter esse puniendos. Remove ergo illos quam longissime notes a patrocinio causæ istius, et opta potius ut tanquam christiani agamus, ut, sicut optamus, nos in Christo eos quibus parcimus, acquiramus, ne perniciosa illis dissolutione parcamus. Deus misericors et verax et felicitate vera donare dignetur.

EPISTOLA CV' (a).

Donatistas ad unitatem exhortans, ostendit leges juste necessarioque in eos latas fuisse ab imperatoribus catholicis. Baptismi sanctitatem ex divini muneris gratia, non ex ministri hominis meritis pendere probat. Deinde catholicam Ecclesiam in

Collata est cum a. bg. bl. c. cc. ff. g. gv. n. r. s. sb. t. cv. quatuor v. et cum Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 166: quæ autem 105 erat, nunc 194. Scripta videtur ineunte an. 409.

sacris Scripturis agnosci: ac demum repertos in ea malos tolerari oportere.

AUGUSTINUS episcopus catholicus, Donatistis. CAPUT PRIMUM.-1. Charitas Christi, cui omnem hominem, quantum ad nostram pertinet voluntatem, lucrari volumus, tacere nobis non permittit. S propterea non odistis, quia pacem vobis catholicam prædicamus, nos Domino servimus dicenti, Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. v, 9); et in Psalmo scriptum est: Cum iis qui oderunt pacem, eram pacificus, cum loquebar eis, debellabant me gratis (Psal. cx1x, 7). Propterea mandaverunt nobis quidam presbyteri partis vestræ, dicentes: Recedite a plebibus nostris, si non vultis ut interficiamus vos. Quanto justius eis nos dicimus: Imo vos non recedite, sed accedite pacati ad plebes non nostras, sed illius cujus omnes sumus; aut si non vultis et impacati estis, vos potius recedite a plebibus, pro quibus Christus suum sanguinem fudit: quas ideos vultis vestras facere ne Christi sint, quamvis eas sub ejus nomine possidere conemini; tanquam si servus furetus oves de grege domini sui, et quæcumque ex illis nata fuerint, characterem domini suiegis infigat, ne furtum ejus possit agnosci. Sic enim fecerunt majores vestri ; separaverunt ab Ecclesia Christi populos habentes 1 baptismum Christi, et quicumque illis accreverunt, baptismo Christieos baptizaverunt. Sed Dominus et fures punit,si non se correxerint, etoves ab errore revocat ad gregem,nec in eis suum exterminat characterem.

2. Dicitis nos traditores; quod nec majores vestri in majores nostros potuerunt, nec vos in nos probare ullo modo poteritis. Quid vobis vultis faciamus, qui quando vobis dicimus ut causam nostram et vestram patienter audiatis, non nostis nisi superbire et insanire? Nam utique ostenderemus vobis, quia potius illi traditores fuerunt, qui Cæcilianum et socios ejus quasi traditionis crimine damnaverunt. Et dicitis, acredite a plebibus nostris; quas docetis ut vobis credant,et Christo non credant. Vos enim eis dicitis, propter traditores, quos non ostenditis, remansisse Ecclesiam Christi in sola Africa partis Donati: quod non de Lege,non de Propheta, non de Psalmo, non de Apostolo, non de Evangelio, sed de corde vestro, et de parentum vestrorum calumniis recitatis. Christus autem dicit prædicari in nomine suo pœnitentiam et remissionem peccatorum, per omnes gentes incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47): cui Ecclesiæ ex ore Christi manifestatæ vos non communicatis, et alios in vestram perditionem trahentes, liberari non vultis.

CAPUT II. - 3. Si autem ideo vobis displicemus, quia per Imperatorum jussiones ad unitatem cogimini, hoc vos fecistis, qui ubicumque vellemus prædicare veritatem, ut eam quisque securus audiret et volens eligeret, nunquam permisistis per violentia et terrores vestros. Nolite stridere,et perturbare animas

1 Lov., populum habentem baptismum. At alii Cdd., populos habentes baptismum.

Edd.. eos rebaptizaverunt. Mss. melius eos baptiza

verunt.

« PredošláPokračovať »