Obrázky na stránke
PDF
ePub

vestras; patienter, si fieri potest, considerate quod dicimus, et recolite facta Circumcellionum vestrorum, et clericorum qui duces eorum semper fuerunt, et videbitis quæ causa vobis hoc excitaverit. Unde injuste querimini, quia vobis omnia ista utjuberentur coegistis. Nam ut longe præterita et multa non repetamus, saltem recentia facta vestra cogitate. Marcus presbyter Casphalianensis a nemine coactus, propria voluntate catholicus factus est. Quare illum vestri persecuti sunt, et pene occidissent, nisi Dei manus per homines supervenientes violentias eorum compressisset. Restitutus Victorianensis ad catholicam nullo cogente se transtulit. Quare raptus est de domo sua, cæsus,in aqua volutatus, buda1 vestitus, et nescio quot dies in captivitate retentus est, nec libertati proprie fortasse restitutus esset, nisi jam bene propter ipsam causam Proculeianus sibi exhitionem videret imminere. Marcianus Urgensis catholi⚫ cam unitatem propria voluntate delegit.Quare subdiaconum ejus, cum ipse fugisset, prope usque ad mortem cæsum, clerici vestri lapidibus obruerunt, quorum domus pro suo scelere eversæ sunt.

4.Quid amplius dicamus? Modo præconem misistis,quiclamaret Siniti, Quisquis Maximino communicaverit,incendetur domus ejus: qui antequam ipse ad Catholicam conversus esset, et nondum de transmarinis remeasset,ad quid aliud presbyterum Siniti miseramus, nisi ut nulli molestus nostros visitaret,et in domo juris sui positus,pacem catholicam volentibus prædicaret quem vos inde cum gravi injuria projecistis. Quid aliud agebamus, quando unus nostrum Calamensis episcopus Possidius ibat ad fundum Figulinensem 3, nisi ut nostri, quamvis pauci quiillicerant, visitarentur,et audito verbo Dei ad unitatem Christi qui vellent converterentur ? Cui ambulanti viam suam, latronum more insidiati sunt, et quia in eorum insidias cadere non potuit, eum aperta violentia in fundo Livetensi pene vivum cum domo quofugerat,incenderant,nisi tertio suppositas flammas coloni ejusdem fundi propter periculum suæ salutis exstinguerent:et tamen cum Crispinuspropter hoc factum in proconsulari judicio convinceretur hæreticus, ejusdem episcopi Possidii intercessu decem libras auri non est exactus. Cui benevolentiæ et mensuetudini ingratus,ad imperatores catholicos ausus est appellare. Unde hanc in VOS iram Dei, de qua murmuratis, multo importunis et vehementius provocavit.

5. Videtis quia vos contra pacem Christi violenter insurgitis,et patiumini non pro ipso, sed pro iniquitatibus vestris.Quæ est ista dementia,ut cum male vivitis, latronum facta faciatis ; et cum jure punimini gloriam martyrum requiratis? Si ergo vos privata vestra audacia tam violenter cogitis homines aut ire

Bad. Am. Er. et Mss. quatuor, bruda.

'Mss. Vaticani tres cum aliis duobus habent, Maximiano. Bad, Am.et Er., Maximiniano. Sed melius Lov. et Mss.plures, Maximino, uti scribitur in epist. 23 ad eumdem data, et in lib. 22 de Civit. Dei, c. 8.

'Apud Lov. scribitur, Fugilinensem. Atapud Bad. Am. Er. et Mss. novem, Figulinensem.

Mss. septem habent, in fundo Oliveten si.

in errorem,aut permanere in errore; quanto inagis non debemus per ordinatissimas potestates, quas Deus secundum suam prophetiam subdidit Christo, resistere furoribus vestris, ut iniseræ animæ de vestra dominatione liberatæ,eruantur de vetustissima falsitate, et assuescant in apertissima veritate? Nam quod a nobis nolentes dicitis cogi, multi etiam se cogi volunt; quod nobis antea et postea confitentur, ut vel sic evadant oppressiones vestras.

6. Et tamen quid est melius, proferre veras Imperatorum jussiones pro unitate, an falsas indulgentias pro perversitate:quod vos fecistis, et mendacio vestro subito totam Africam implestis? In quo facto nihil aliud ostendistis, nisi partem Donati semper de men. dacio præsumentem, omni mento jactari et circum ferri, sicut scriptum est,Qui fidit in falsis, his pascit ventos (Prov.x,4). Sicut enim vera fuit ista indulgentia, sic vera sunt crimina Cæciliani, et traditio Felicis Aptungensis, per quem ordinatus est, et quidquid aliud contra catholicos dicere consuevistis, ut a pace Ecclesiæ Christi infelices separetis, et infeliciter separemini.De nulla quidem nos hominis potestate præsumimus, quamvis utique multo sit honestius præsumere de Imperatoribus quam præsumere de Circumcellionibus, præsumere de legibus quam præsumere de seditionibus. Sed meminimus scriptum esse: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jer. xvi,5). Unde ergo præsumimus,si vultis nosse, illum cogitate de quo propheta prænuntiavit, dicens: Adorabunt eum omnes reges terræ,et omnes gentes servient illi (Psal.LXX1,11). Et ideo hac Ecclesiæ potestate utimur, quam ei Dominus et promisitet dedit.

7.Imperatores enim si in errore essent, quod absit, pro errore suo contra veritatem leges darent, per quas justi et probarentur et coronarentur, non faciendo quod illijuberent,quia Deus prohiberet.Sicut jusserat Nabuchodonosor ut aurea statua adoraretur; quod qui facere noluerunt, Deo talia prohibenti placuerunt. Quando autem Imperatores veritatem tenent, pro ipsa veritate contra errorem jubent, quod quisquis contempserit, ipse sibi judicium acquirit. Nam etinter homines pœnas luit, et apud Deum frontem non habebit, qui hoc facere noluit, quod ei per corregis ipsa veritas jussit.Sicut ipse Nabuchodonosor postea miraculo salutis trium puerorum commotus atque mutatus,pro veritate contra errorem edictum proposuit, ut quicumque blasphemarent Deum Sidrach, Misach et Abdenago, in interitum irent, et domus eorum in dispersionem (Dan. 111, 96): et non vultis ut tale aliquid contra vos jubeant imperatores Christiani, cum sciant a vobis, in eis quos rebaptizatis, Christum exsufflari? Si jussiones regum non pertinent ad prædicandam religionem et sacrilegia prohibenda, quare ad edictum regis talia jubentis etiam ipsi vos signatis? Ancignoratis verba regis.

1 Lov., sortem non habebit. AtEdd. antiquiores ferunt, frontem non habebit : cui lectioni suffragantur Mss. tredecim. Alludere videtur Augustinus ad illud Apostoli ad Rom. 13, v. 5: Ideo necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.

quæ contra vos jusserit. Inde Gratianus et Theodosius;legite quando vultis, quæ de vobis constituerint. Quid ergo de filiis Theodosii miramini,quasi aliud in hac causa sequi debuerint, quam Constantini judicium per tot christianos imperatores firmissime custoditum ?

--

10. Ad Constantinum autem, sicut diximus, sicut vobis quando vultis,si tamen ignoratis, ostendimus, majores vestri causam Cæciliani ultro detulerunt. Defunctus est Constantinus, sed judicium Constantini contra vos vivit,quo vestri causam miserunt,apud quem judices episcopos reprehenderunt,ad quem a judicibus episcopis appellaverunt, quem tædiosissime de Felice Aptungitano interpellaverunt, a quo toties convicti et confusi redierunt,et a pernicie furoris et animositatis suæ non recesserunt; eamque vobis posteris suis hæreditariam reliquerunt, ut tam imprudenter de jussionibus christianorum imperatorem faciatis invidiam,cum si vobis liceret,non quidem jam Constantinum christianum, quia veritati favit,contra nos interpellaretis,sed apostatam Julianum ab inferis excitaretis ; quasi vero si aliquid tale contingeret, esset magnum malum nisi vobis.Quæ est enim pejor mors animæ, quam libertas erroris? CAPUT III. — 11. Sed jam tollamus ista omnia de medio;amemus pacem,quam omnis doctus et indoctus intelligit præponendam esse discordiæ, diligamus et'teneamus unitatem. Hoc jubentimperatores, quod jubet et Christus; quia cum bonum jubent,per illos non jubet nisi Christus. Et nos etiam per Apostolum obsecrat, utidipsum dicamus omnes, et non sint in nobis schismata,neque dicamus, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephæ, ego autem Christi; sed simul omnes non simus nisi Christi,quia nec divisus est Christus, nec Paulus crucifixus est pro nobis;quanto minus Donatus? nec in nomine Pauli baptizati sumus (I Cor.1,10-13); quanto minus in Donati? Hoc dicunt et Imperatores, quia christiani catholici sunt, non idolorum servi, sicut vester Julianus;non hæretici, sicut quidam fuerunt et Ecclesiam catholicam persecuti sunt, quando veri christiani non pro hæretico errore pœnas justissimas sicut vos, sed pro catholica veritate passiones gloriosissimas pertulerunt.

esse1: Signa et ostenta quæ fecit mihi Dominus Deus excelsus, placuit mihi in conspectu meo annuntiare, quam magnum et potens sit regnum ejus, regnum sempiternum et potestas ejus in sæcula sæculorum (Dan. I, 99, 100)? An cum hoc audieritis, non respondetis, Amen; et hoc dicto clara voce adedictum regis, vos in sancta solemnitate signatis (a)? Sed modo quia nihil apud Imperatores potestis, nobis inde vultis facere invidiam. Si autem aliquid possetis, quanta faceretis quando nihil potestis, et non cessatis!

8.Scitote quod primi majores vestri causam Cæciliani ad imperatorem Constantinum detulerunt. Exigite hoc a nobis, probemus vobis ; et si non probaverimus, facite de nobis quidquid potueritis. Sed quia Constantinus non est ausus de causa episcopi judicare, eam discutiendam atque finiendam episcopis delegavit. Quod et factum est in urbe Roma præsidente Melchiade episcopo illius Ecclesiæ cum multis collegis suis. Qui cum Cæcilianum innocentem pronuntiassent, et Donatum (b) qui schisma Carthagini fecerat, sententia percussissent, iterum vestri ad Imperatorem venerunt,dejudicio episcoporum, in quo victi fuerant, murmurarunt. Quomodo enim potest malus litigator laudare judices,quibus judicantibus victus est? Iterum tamen clementissimus Imperator alios judices episcopos dedit apud Arelatum galliæ civitatem,etab ipsis vestri ad ipsum Imperatorem appellarunt, donec etiam ipse causam cognosceret, et Cæcilianum innocentem, illos calumniosos pronuntiaret.Nec sic toties victi quieverunt, sed de Felice Aptungitano, per quem Cæcilianus fuerat ordinatus, quotidianis interpellationibus ipsi Imperatori tædium fecerunt, dicentes cum esse traditorem : et ideo Cæcilianum episcopum esse non posse, quod a traditore fuerit ordinatus; donec et ipse Felix jussu Imperatoris causa cognita ab Eliano proconsule innocens probaretur.

9. Tunc Constantinus prior contra partem Donali severissimam legem dedit. Hunc imitati filii ejus, talia præceperunt. Quibus succedens Julianus desertor Christi et inimicus, supplicantibus vestris Rogatiano et Pontio, libertatem perditionis parti Donati permisit: denique tunc reddidit basilicas hæreticis, quando templa dæmoniis, eo modo putans christianum nomen posse perire de terris, si unitati Ecclesiæ de qua lapsus fuerat,in videret,et sacrilegas dissensiones liberas esse permitteret. Hæc erat ejus prædicanda justitia, quam supplicantes Rogatianus et Pontius laudaverunt, dicentes homini apostatæ, quod apud eum sola justitia haberet locum. Huic successit Jovianus 3,qui quoniam cito mortuus est, nihil de rebus talibus jussit. Deinde Valentianinus; legite

1 Lov., verba regis esse Nabuchodonosor. Signa, etc. Am. Bad. Er., verba regis esse: regi Nabuchodonosor ostendi, signa. At Mss., regis esse: Signa, etc.

Sic meliores Mss. At vulg. habent, perditioni partis. Apud Am. Bad. Er. et Mss. tres v. et sb. scribitur, Jovinianus. Apud cc. et s., Juvinianus.

(a) In Gothico officio dicebantur hæc in sabbato sancto, et respondebatur, Amen.

(b) Episcopum a Casis Nigris.

12 Attendite quam manifestissima veritate per cor regis,quod in manu Dei est, ipse Deus dixeritin ista ipsa lege quam contra vos prolatam dicitis; est au tem, si intelligatis, prolata pro vobis. Attendite quid habeant verba principis: Nam si in eis qui primo initiati sunt, idcirco religio Baptismatis judicatur infirma,quodii a quibus accipitur peccatores putentur, toties renovari necesse erit traditum Sacramentum, quoties indignus fuerit inventus collati Baptismatis administrator, et fides nostra non ex nostræ voluntatis arbitrio neque ex divini muneris gratia,sed ex meritis sacerdotum et clericorum qualitate pendebit (a). Faciant mille concilia episcopi vestri, huic uni sententiæ respondeant, et ad quod volueretis consentimus vobis. Videte enim quam perverse et impiedica tur, quod dicere soletis, quia si bonus sit homo,ipse sanctificat eum quem baptizat;si autem malus sit,et

nesciat ille qui baptizatur, tunc Deus sanctificat. Hoc si verum est,optare ergo debent homines, ut a malis ignoratis baptizentur, potius quam a notis bonis, ut magis a Deo quam ab homine possint sanctificari: sed absit a nobis ista dementia. Quare ergo nonverum dicimus, et recte sapimus,quia semper Dei est illa gratia et Dei Sacramentum,hominis autem solum ministerium; qui si bonus est, adhæret Deo,et operatur per illum Deus visibilem Sacramenti formam, ipse autem donat invisibilem gratiam. Hoc sapiamus omnes, et non sint in nobis schismata.

CAPUT IV. - 13. Concordate nobiscum, fratres; diligimus vos, hoc vobis volumus quod et nobis. Si propterea nos gravius odistis, quia errare vos et perire non permittimus, hoc Deo dicite, quem timemus minantem malis pastoribus, et dicentem: Quod erraverat, non revocastis, et quod perierat, non inquisistis (Ezech. xxxiv, 4). Hoc vobis per nos Deus ipse facit, sive obsecrando, sive minando, sive corripiendo, sive damnis, sive laboribus,sive per suas occultas admonitiones vel visitationes, sive per potestatum temporalium leges. Intelligite quid vobiscum agatur; perire vos non vult Deus in sacrilega discordia alienatos amatre vestra Catholica.Nihil in nos aliquando probare potuistis; vestri episcopi conventi a nobis, nunquam nobiscum pacifice conferre voluerunt, quais fugientes cum peccatoribus loqui.Quis ferat. istam superbiam?quasi Paulus apostolus non contulerit cum peccatoribus et cum valde sacrilegis : legite Actus Apostolorum, et videte. Quasi ipse Dominus non cum Judæis, aquibus crucifixus est, sermones de Lege habuerit, eisque congruenter responderit. Postremo diabolus est primus omnium peccatorum, quiconverti ad justitiam nunquam poterit, et tamen nce ipse Dominus de Lege dedignatus est ei respondere; ut intelligatis istos ideo nobiscum nolle conferre, quia causam suam perditam norunt.

14. Nos1ignoramus quid adversus seipsos homines jactent, qui calumniosis dissensionibus gaudent. In Scripturis discimus Christum,in Scripturis discimus Ecclesiam. Has Scripturas communiter habemus quare non eis et Christum et Ecclesiam communiter retinemus?Nos ubi agnovimus eum de quo dicit Apostolus, Abrahæ dictæ sunt promissiones et semini ejus; non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Gal. in, 16); ibi agnovimus Ecclesiam, de qua dicit Deus ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. x1, 3). Ubi agnovimus Christum in Psalmo de se prophetantem, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu; ego hodie genuite; ibi agnovimus Ecclesiam, in eo quod sequitur, Postula a me, et dabo tibi gentes hæredilatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ (Psal. 11, 7, 8). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Deus deorum Dominus locutus est; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod sequitur, Et vo

Unus e Vactic. Mss.,Non ignoramus. Fortean melius. (a) Verba isthæc sunt illius forsitan legis, Constantini, Constantii et Valentiniani,cujus mentio fit in Cod. Theod. lib. 16. tit. 6, Ne sanctum baptisma iteretur, leg. 2.

me,

cavit terrama solis ortu usque ad occasum (Psal. XLIX, 1). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod paulo superius dicitur. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. In sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVII, 5, 6). Ipsa est Ecclesia in sole posita, hoc est in manifestatione omnibus nota, usque ad terminos terræ. Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Foderunt manus meas, et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et aspexerunt diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod paulo post in psalmo ipso dicitur. Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universifines terræ, et adorabunt in conspectu ejus universæ patriæ gentium : quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. xx1, 17, 18, 19, 28, 29). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Exaltare super cœlos, Deus; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod sequitur, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 6). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod de illo in psalmo ipso dicitur, Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. Coram illo procident Æthiopes, et inimici ejus terram lingent. Reges Tharsis et insulæ munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent; et adorabunt eum omnes reges terræ, omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 2, 8, 9, 18, 11).

15. Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, lapidem de monte sine manibus præcisum, fregisse omnia regna terrarum, utique illa quæ de culturis dæmonum præsumebant; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod dictum est, lapidem ipsum crevisse, et factum montem magnum, et replevisse omnem terram (Dan. 11, 34, 35). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Prævalebit Dominus adversus eos, el exterminabit omnes deos gentium terræ,ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod illic sequitur, El adorabunt in conspectu ejus unusquisque de loco suo omnes insulæ gentium (Sophon. 11, 11). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso; operiet cælos virtus ejus; ibi agnovimus Ecclesiam in eo quod sequitur, Et laudis ejus plena est terra (Habac. 111, 3). Ab Africo enim posita est Jerusalem, sicut legitur in libro Jesu Nave (Josuæ, xv, 8), unde nomen Christi diffusum est; et ibi est mons umbrosus, mons Oliveti, unde ascendit in cœlum ut cooperiret cælos virtes ejus, et impleretur Ecclesia per omnem terram laudis ejus. Ubiagnovimus Christum in eo quod scriptum est, Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum, et cætera quæ illic de ejus passione dicuntur; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod illic dicitur, Lætare sterilis, quæ non paris ; erumpe et exclama, quæ non parturis; quoniam multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum. Dixit enim Dominus: Di_

lata locum tabernaculi tui, et aulæas1 tuas confige, non est quod parcas. Porrige longius funiculos, et palos validos confirma; etiam atque etiam in dexteram atque sinistram extende, Semen enim tuum hæreditabit gentes, et civitates, quæ desertæ erant, inhabitabis. Non est quod metuas, prævalebis enim; nec erubescas quod detestabilis fueris. Confusionem enim in perpetuum oblivisceris, ignominiæ viduitatis tuæ non eris memor ; quoniam ego sum Dominus, qui feci te, Dominus nomen ei: et qui eruit te, ipse Deus Israel universæ terræ voca bitur (Isai. LI, 7, et Liv, 1-5).

2

CAPUT V.-16. Non novimus quid de traditoribus dicatis,quos nunquam convincere, nunquam ostendere potuistis. Non dico quia vestri potius in tali crimine detecti et confessi manifestantur : quid ad nos pertinet de sarcinis alienis ? nisi ut quos possumus corrigamus, vel correptione vel quacumque disciplina in spiritu mansuetudinis et diligentia charitatis; quos autem corrigere non valemus, etiamsi necessitas cogit pro salute cæterorum ut Dei Sacramenta nobiscum communicent, peccatis tamen eorum non communicemus,quod non fit nisi consentiendo et favendo.Sic enim eos in isto mundo,in quo Ecclesia catholica per omnes gentes diffunditur,quem agrum suum Dominus dicit, tanquam zizania inter triticum, velin hac unitatis area tanquam paleam permixtam frumento, vel intra retia verbi et Sacramenti tanquam malos pisces cum bonis inclusos, usque ad tempus messis (Matth.xii1,24-43), aut ventilationis (Id.m,12) aut littoris (ld. xii, 47-50, toleramus, ne propter illos eradicemus et triticum, aut grana nuda ante tempus de area separata, non in horreum mittenda purgemus,sed volatilibus colligenda projiciamus; aut disruptis per schismata retibus,dum quasi malos pisces cavemus, in mare perniciosæ libertatis exeamus. Propter hoc enim his atque aliis similitudinibus Dominus servorum suorum tolerentiam confirmavit,ne dum se boni putant malorum permixtione culpari, perhumanas et temerarias dissentiones aut parvulos perdant, aut parvuli pereant.Quod usque adeo cœlestis magister cavendum præmonuit, ut etiam de præpositis malis plebem securam faceret,ne propter illos doctrinæ salutaris cathedra desereretur, in qua coguntur etiam mali bona dicere. Neque enim sua sunt quæ dicunt, sed Dei,qui in cathedra unitatis doctrinam posuit veritatis. Proinde ille verax et ipsa veritas, de præpositis sua mala facientibus, et Dei bona dicentibus ait: Quæ dicunt, facite; quæ autem faciunt, facere nolue dicunt enim,et faciunt (Matth. xxii, 3). Non utique diceret, Quæ faciunt, facere nolite, nisi manifestas essent mala quæ faciunt.

:

ipsam Ecclesiam quare non tenetis? Si in ipsum Christum quem legitis, et non videtis,tamen propter veritatem Scripturarum creditis; quare Ecclesiam negatis,quam et legitis et videtis? Hæc vobisdicendo et ad hoc bonum pacis et unitatis et charitatis vos compellendo,inimici vobis facti sumus; et mandatis quia occidetis nos qui veritatem vobis dicimus, et in errore vos perire quantum possumus non permittimus. Vindicet nos Deus de vobis, ut ipsum errorem vestrum in vobis occidat, et nobiscum de veritate gaudeatis. Amen 1.

EPISTOLA CVI * (a).

Augustinus Macrobio donatianæ partis apud Hipponem, uti ex epistola 108 intelligitur, episcopo, agens ne subdiaconum quemdam rebaptizet.

Domino fratri dilecto MACROBIO, AUGUSTINUS.

1. Audivi quod quemdam subdiaconum nostrum rebaptizare disponis.Noli: sic Deo vivas, sic Deo placeas,sic Christi Sacramenta non inaniter habeas,sic non in æternum a Christi corpore separeris.Noli, rogo te, frater, pro teipso te magis rogo; certe paululum attende quod dico. Felicianus Mustitanus Primianum Carthaginensen damnavit, et vicissim ab illo etiam ipse damnatus est. Diu Felicianus in sacrilego Maximiani schismate fuit, multos ibi per suas Ecclesias baptizavit,modo cum Primiano vester episcopus, sed et neminem post eum baptizans. Qua ergo licentia post nos adhuc rebaptizandum putatis ? Hanc mihi solve quæstionem, et me baptiza: si hanc autem solvere non potes, parce alienæ animæ, parce tuæ. Aut si me de Feliciano falsum dixisse arguis, exige ut probem ; certe si non probavero, tunc fac quod putas. Addo etiam, si non probavero, non sim episcopus communionis meæ ; si autem probavero, noli esse inimicus salutis tuæ. Opto te, domine frater, in pace esse nobiscum.

EPISTOLA CVII (b).

Maximus et Theodorus Augustino renuntiantes quid ipsis coram responderit Macrobius ad ipsius litteras. Domino beatissimo et venerabili multumque desiderabili patri AUGUSTINO MAXIMUS et THEODORUS, in Domino salutem.

1. Ex præcepto Sanctitatis tuæ ad episcopum Macrobium perreximus; ad quem cum litteras Beatitudinis tuæ perferremus, primo negavit se ne eidem legerentur. Deinde aliquando ex nostra suggestione commotus, easdem sibi voluit recitari quibus relectis ait : « Non possum nisi ad me venientes suscipere, et iisdem fidem quam postulaverint dare». Cum autem

1

Apud Bad. Am. Er. et Mss. quosdam deest Amen. In aliis Mss. loco ejus habetur, Valete.

17. Non ergo propter malos in mala dissensione pereamus: quamvis vestros majores non exsecratores malorum, sed accusatores innocentium fuisse,si velitis possimus ostendere. Sed quicumque illi et qualescumque fuerint, portent sarcinas suas. Ecce Scripturæ communes, ecce ubi novimus Christum, ecce ubi novimus Ecclesiam. Si Christum ipsum tenetis,

Am. Bad. Er. et undecim Mss., aulas.
In Mss. aliquot, sacramenta.

*Epistt. CVI, CVII et CVIII non continentur in Gallicanis Mss. Purgatæ sunt multis mendis auctoritate Vaticani exemplaris. Quanquam etiam pinguiora quædam errata corrigi oportuit ex conjectura:quod a nobis tentatum fuit ea fide,ut prisca lectio nihilominus hocce loco exhiberetur. (a) Alias 265: quæ autem 106 erat, nunc 186. Scripta forte an. 409.

(b) Alias 266: quæ autem 107 erat, nunc 216. Scripta post superiorem.

a nobis eidem diceretur quid de facto Primiani diceret, dixit se nuper ordinatum patris sui judicem esse non posse, sed in id quod a prioribus suis acceperit permanere. Quod necesse habuimus his litteris Sanctitatis tuæ significare. Beatitudinem tuam nobis Dominus custodiat, domine pater.

EPISTOLA CVIII (a).

Agit de non iterando Baptismo, coarguens Donatistarum hac in re contumaciam ;quippe qui Maximianensium baptisma ratum habuerunt. Evincit subinde nullam eos schismatis edendi justam causam habuisse.

Domino dilecto fratri MACROBIO, AUGUSTINUS.

CAPUT PRIMUM. 1. Charissimi filii mei, honorabiles viri, cum ad tuam Benevolentiam attulissent litteras meas, quibus admonui rogavique te, ne subdiaconum nostrum rebaptizares, rescripserunt mihi te respondisse, Non possum nisi ad me venientes suscipere, et eis fidem quam postulaverint dare:et tamen siad te venerit in vestra communione baptizatus,qui diua vobis separatus fuit, et per ignorantiam se putaverit denuo baptizandum, idque poposcerit, cum quæsieris et cognoveris ubifuerit baptizatus, suscipis quidem ad te venientem, nec tamen ei das quam postulat fidem, sed doces hominem habere quod petit, nec verba errantis attendis, sed studium adhibes corrigentis. Male ergo dante m quod jam dandum non est, et Sacramentum quod datum est violantem suus error accusal, non petentis 1 excusat. Dic itaque mihi, obsecro te, quomodo non habeat qui petivit abs te,quod jam acceperat per me? Si propter alienam aquam,et alienum fontem,quod solent dicere qui non intelligunt, quia scriptum est, Ab aqua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis (b) ; Felicianus quando separatus est a vobis in parte Maximiani, veritatis adulter,catena sacrilegii, sicut concilii vestri (c)verba indicant, trahebatur.Si secum abstulerat fontem vestrum, quis erat fons in quo, illo separato, vestros baptizatis? Simul enim nunc vester episcopus sedet cum Primiano a se damnato et dam

sæ necessitas cogit ? Sed si attendas, mi frater, si recte cogites, si Deum timeas, in mala1 causa perseverare nulla necessitas cogit. Hæc enim responsio tua non quæstionem tibia me propositam solvit, sed causam nostram ab omni calumnia vestræ causationis absolvit. Dicis enim te nuper ordinatum factorum patris tui judicem esse non posse, sed in eo quod a prioribus tuis acceperis permanere. Cur ergo non potius in Ecclesia, quam Scriptura teste incipientem ab Jerusalem, atque per omnes gentes fructificantem atque crescentem (Act. 1, 8) a Domino Christo per Apostolos accepimus, permanemus; et de factis nescio quorum patrum, quæ ante pene centum annos admissa dicuntur, modo judicamur? Si enim tu de patre tuo, adhuc in hac vita constituto, non audes judicare, quem potes interrogare; mihi quare dicitur ut judicem de mortuolonge antequam natus eum? et christianis gentibus quare dicitur ut judicent de factis Afrorum traditorum ante tot annos mortuorum, quos nec vivos tot christiani qui tunc vivebant, in terris remotissimis constituti audire vel nosse potuerunt? Qui manentem notum non audes judicare Primianum, cur mihi antiquum et ignotum judicandum vis imponere Cæcilianum? Si patres tuos non judicas de factis suis, quare fratres tuos judicas de factis alienis ?

2

3. An forte fratres nos negas? Sed melius audimus sanctum Spiritum per prophetam præcipientem, Audite qui pavetis verbum Domini: dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt et qui vos detestantur, ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis in jucunditate, ipsi autem erubescant (Isai. LXVI, 5, secundum LXX). Revera enim si hominibus nomen Domini jucundius esset, quam nomina hominum, numquid Christus clamans, Pacem meam do vobis (Joan. xiv, 27), divideretur in membris suis per eos qui dicunt, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephæ (I Cor. 11, 4) et per hominum nomina dilaniantur? numquid Christus exsufflaretur in baptismo suo, de quo dictum est, Hic est qui baptizat (Joan. 1,33); de quo dictum est, Christus dilexit Ecclesiam suam, et tradidit seipsum pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquæ in verbo (Eph.v,25,26)? numquid ergo in ipso suolavacro exsufflaretur, si nomen Domini esset jucundius, cujus est ipse baptismus, quam nomen hominum, de quibus dicitus: Sanctum est quod ille dat, non quod ille? CAPUT II. 4. Et tamen collega tui ubi voluerunt, veritatem potius attenderunt, et non solumbaptismum quem Primianus in vestra communione, sed et quem dedit Felicianus in Maximiani sacrilego schismate, propter honoris Domini jucunditatem sanctum esse senserunt; et characterem, non solum quem ipse apud vos acceperat, sed et quem aliis extra vos desertorinfixerat, ipso correcto violare non ausi sunt, quia regium cognoverunt. De hoc eorum facto tam bono judicare non vis, ubi eos deberes laudabili

natore suo.

2. Sed sicut mihi suis litteris (Epist. 107) intimarunt nostri, qui in hac causa te viderunt, cum quærerent quid hinc diceres, respondisti te nuper ordinatum (d), factorum patris tui judicem esse non posse, sed in eo quod a prioribus tuis acceperis, permanere. Hine sane dolui necessitatem tuam, cum te existimem, sicut audio, bonæ indolis juvenem. Quid enim te ad hanc responsionem, nisi malæ cau

1 Lov., potentis.

(a) Alias 256: quæ autem 108 erat, nunc 265. Scripta paulo post superiorem.

(b) Frustra hæc quæras in Vulgata sed apud LXX reperies, Prov. ix, 18, quæ quidem verba hac in re Baptismi post hæreticos repetendi producta sunt olim non modo a Donatistis, verum etiam a Cypriano. (c) Bagaitani.

(d) Macrobium Donatistarum apud Hipponem episcopum,fuisse,cum ex hac epistola, tum ex Carthaginensi collatione constat:ordinatum haud dubie in locum Proculeiani, qui post concilium Carthaginense die 25 aug. 403 celebratum adhuc superstes erat, uti intelligitur ex ep. 88, n. 8.

1 Lov., nulla.

2 Lov., nec.
Lov. omit. de quo.

« PredošláPokračovať »