Obrázky na stránke
PDF
ePub

navigaturo. Hoc enim sonat videri tibi quidem nihil in hac re esse dedecoris, tamen quocumque est dedecoris, petere te ut præstem navigaturo.Sed quid est, quæso te, quod addidisti, navigaturo? An ego, nisi navigaturus esses, præstare tibi aliquid dedecoris non deberem? Nimirum putas quod aqua marina dedecus abluatur. Quod si ita esset, meum certe qui navigaturus non sum, inexpiatum remaneret.

3.Scribis etiam nosse me quam tibi molestissimum sit oneri esse cuipiam, et attestaris solum Deum nosse quod nimia necessitate impulsus hoc feceris. Hic sane cum epistolam tuam legerem, satis adverti animum cognoscere necessitatem tuam, cum ecce mihi affers et dicis: Mores hominum non ignoratis, qui proclives sunt ad vituperandum,et quam si interrogatus quis non responderit,indoctus et hebes putabitur. Hoc loco vero exarsi ad rescribendum tibi : hoc enim languore animi tui penetrasti mihi pectus, et irrupisti in curas meas, ut dissimulare non possem, quantum me Deus adjuvaret, mederitibi; non ut de tuis quæstionibus enodandis explicandisque cogitarem, sed ut felicitatem tuam pendentem ex linguis hominum atque nutantem a tam infelici retinaculo abrumperem, et cuidam sedi omnino inconcussæ stabilique religarem. Tune, o Dioscore, nec Persium tuum respicis insultantem tibi contorto versiculo, sed plane puerile caput, si sensus adsit, idoneo colapho contundentem atque coercentem:

Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter?
(Persius Satyra 1.)

Tot, utsuperius dixi, legisti dialogos, tot philosophorum altercationibus cor inseruisti. Dic mihi quis eorum finem actionum suarum constituerit in fama vulgi, aut in lingua hominum vel bonorum atque sapientium. Tu autem, et quod magis pudendum est, jam navigaturus, satis præclare te in Africa profecisse testaris,cum aliam ob causam te oneri non esse asseris negotiosissimis, et in alia longe distantia intentis episcopis, ut tibi exponant Ciceronem, nisi quia times homines proclives ad vituperandum, ne interrogatus ab eis, si non responderis, indoctus et hebes puteris ! O rem dignam vigiliis et lucubrationibus episcoporum !

4. Non mihi videris aliunde dies noctesque cogitare, nisi ut in studiis tuis atque doctrina lauderis ab hominibus. Quod etsi semper ad certa et recta tendentibus periculosum esse judicavi, nunc tamen in te maxime experior. Non enim aliunde quam ex eadem pernicie non vidisti qua tandem re possemus moveri, ut tibi quod petebas daremus. Quam enim perverse tu ipse non ob aliud ad ea discenda quæ interrogas raperis, nisi ut lauderis, aut non vitupereris ab hominibus ; tam perverse etiam nos putas in tua petitione talibus causis allegatis moveri. Etutinam possemus efficere uttu quoque tam inani atque fallaci humanæ laudis bono minine movere. ris, cum tibi nos indicaremus, non ad præstandum tibi quod petis, quoniam hæc de te scribis, sed ad te corrigendum moveri ! Mores hominum, inquis,proclives sunt ad vituperandum. Quid deinde ? Si inter

rogatus quis non responderit, inquis, indoctus et hebes putabitur. Ecce ego te interrogo non de Ciceronis libris aliquid, cujus sensum fortasse legentes indagare non possunt, sed de epistola ipsa tua, et de sententia verborum tuorum. Quæro enim cur non dixeris, Qui non responderit,indoctus et hebes manifestabitur, sed potius dixeris, Indoctus et hebes putabitur; nisi quia satis etiam ipse intelligis, eum qui talia non responderit, non esse indoctum et hebetem, sed putari. At ego te admoneo, eum qui talium putatorum linguis tanquam falcibus concidi timet, lignum esse aridum. et ideo non putari tantum indoctum ethebetem, sed vere esse atque convinci.

5. Fortasse dixeris: Sed cum hebes animo non sim,et præcipue non esse studeam,nolo hebes animo vel putari. Recte ; sed quo fine nolis, id quæro. Quod enim in illis quæstionibus aperiendis tibi et explicandis, nec nobis oneri esse dubitasti, hanc causam et hunc finem esse dixisti, et tam necessarium, ut eam nimiam necessitatem appellares, ne scilicet de his interrogatus neque respondens, ab hominibus ad vituperandum proclivibus,hebes indoctusque puteris. Ego autem quæro,hoccine totum sit cur a nobis ista desideres, an etiam indoctus et hebes putari propter aliud aliquid nolis. Si hoc totum est,cernis, ut arbitror,hunc esse finem tam vehementis intentionis tuæ, qua nobis quoque oneri es, ut fateris. Quid autem a Dioscoro potest nobis esse oneri,nisi quod ipsum Dioscorum etiam nescientem onerat? quod non sentiet, nisi cum surgere voluerit; atque utinam non sic alligentur hæc onora, ut frustra etiam humeros conetur excutere! Quod non ideo dico,quia istæ discuntur quæstiones, sed quia tali fine discuntur. Hunc enim finem jam certe sentis esse nugatorium,inanem, ventosum. Habet et tumorem, sub quo etiam tabes gignitur, et pupula mentis ad non videndam opulentiam veritatis offunditur. Crede, sic est, mi Dioscore,ita te fruar in ipsa voluntate,et in ipsa, cujus umbra averteris,dignitate veritatis. Unde enim tibi,nisi vel hoc modo, de hac re fidem faciam, non invenio. Non enim vides eam, aut ullo modo quandiu linguis humanis ruinosa gaudia construis,potes eam videre.

6.Si autem ibi non finis est harum actionum atque intentionis tuæ, sed propter aliud aliquid indoctus et hebes non vis putari;quæro quid illud sit? Si propterea ne angustior tibi aditus ad acquirendas temporales divitias, uxorem impetrandam,honores capessendos,et cætera hujusmodi, præcipiti fluxu transcurrentia, atque in se lapsos in imum rapientia; neque ad hunc finem tibi servire nos decet, imo decet etiam hinc te amovere. Non enim sic te prohibemus in incerto famæ finem ponere, ut tanquam de Mincio in Eridanum emigres ; quo te ipse fortasse Mincius etiam non emigrantem impingeret. Cum enim non satiaverit avidum spiritum vanitas laudis humanæ, quia nihil ad cibandum affert nisi inane et inflatum,cogit eam ipsa aviditas referre in aliud,quasi uberius atque fructuosius; quod nihilo. minus si temporali lapsu præterfluit,ita est quasi fluvius ducat in fluvium, ut non sit finis miseriæ, quam

diu finis officiorum nostrorum in re instabili collocatur 1. In aliquo igitur firmo atque incommutabili bono te figere volumus constantissimæ intentionis domum, et securissimam requiem omnis bonæ atque honestæ actionis tuæ. An forte istam ipsam ter. renam felicitatem quam commemoravi,si prosperi rumoris aura, aut etiam flatibus vela pandendo ad eam potueris pervenire,hanc etiam cogitas referre in aliud certum, et verum et plenum bonum? At mihi non videtur, atque omnino ipsa veritas negat, vel lantis ad se anfractibus, quæ tam proxima est, vel tantis sumptibus, quæ tam gratuita est, perveniri.

7. An ipsa humana laude tanquam instrumento utendum existimas, ut aditum per hanc præpares ad animos hominum, persuadendi vera atque salubria; et caves ne te, cum indoctum atque hebetem putaverint, indignum arbitrentur cui aurem vel intentissimam vel patientissimam præbeant, sive ad recte facta quemquam exhorteris, sive malitiam atque nequitiam peccantis objurges? Hunc tu finem justitiæ. ac beneficentiæ, si in illis interrogandis quæstionibus cogitasti, nos de te male meruimus, quibus in epistola tua, non id potius quo moveremur, posuisti, ut aut libenter daremus quod petebas,aut ideo non daremus, quia causa quælibet alia fortasse prohiberet, non tamen quia tuæ vanæ cupiditati, non solum servire, verum etiam non resistere puderet. Quanto enim melius atque salubrius,quæso te, ipsas veritatis regulas, multo certius et brevius per seipsas accipis, quibus falsa omnia possis ipse refellere, ne quod falsum et pudendum est, si multorum annosas et decrepitas falsitates studio jactantior; quam prudentiori didiceris, doctum atque intelligentem te esse arbitreris ; quod jam non existimo tibi videri. Non enim frustra tam diu tam vera Dioscoro diximus: ex quo in hac epistola gradimur.

[ocr errors]

CAPUT II. 8. Quapropter jam illud videamus, cum te istarum rerum ignorantia nequaquam indoctum atque hebetem judices, sed ipsius potius veritatis, ut quisquis de his rebus scripsit vel scripserit, aut ea sint quæ jam certus tenes, aut si falsa sunt, securus ignores, neque de diversitate cognoscenda sententiarum alienarum, ne quasi indoctus et hebes remaneas, inani sollicitudine macereris. Cum ergo hæc ita sint, etiam illud, si placet, videamus, utrum aliorum falsa existimatio, qui sunt, ut scribis, ad vituperandum proclives, ita ut si te ista ignorare persenserint, indoctum atque hebetem, falso quidem, sed tamem putent, sic te movere debeat ut etiam ab episcopis tibi hæc exponi non incongruenter petas; quandoquidem eo fine jam te ista cupere credimus, quo illis consulas ad persuadendam veritatem, vitamque eorum corrigendam, qui te, si in illis Ciceronis libris indoctum hebetemque putaverint,indignum habebunt a quo aliquid utilis salubrisque scientiæ sibi accipiendum esse arbitrentur. Quod non ita est, mihi crede.

9. Primum quia esse aliquos in illis terris, ubi imperitus minimeque acutus videri times, qui te de istis

1 Mss plerique. In rem stabilem non collocatur.

quætionibus quidquam interrogent, omnino non vi. deo: quandoquidem hic,quo ad ea discenda venisti, et Romæ expertus es quam negligenter habeantur; et ob hoc neque doceantur neque discantur; et in Africa usque adeo de his interrogatorem pateris neminem, ut nec teipsum qui patiatur invenias, eaque inopia episcopis exponenda ea mittere cogaris: quasi vero episcopi isti,etiamsi adolescentes,eodem quo turaperis animi ardore, vel potius errore, quasi aliquid magnum hæc discere curarunt, usque ad canos episcopales, et usque ad cathedras ecclesiasticas, ca sibi in memoria durare paterentur; aut si ipsi vellent, non illa, etiam de invitorum cordibus, curæ majores gravioresque secluderent; aut si aliqua ex eis in animis eorum nimia consuetu. dine remanerent, non etiam ipsa oblivione sepeliri mallent recordata, quam ad inepta respondere quæsita,cum in ipsa etiam scholari levitate et rhetoricis cathedris, ita obmutuisse atque obtorpuisse videantur, ut a Carthagine Hipponem, quo exponi possint, mittenda existimentur; ubi tam insolita atque omnino peregrina sunt, ut si vellem respondendi cura inspicere aliquid, volens videre quomodo ad sententiam quæ mihi exponenda esset, desuper veniatur, aut ab ea deinceps quæ contexeretur oratio, codicem prorsus invenire non possem. Illi autem Carthaginenses rhetores, si huic tuo studio defuerunt, non modo a me non reprehenduntur, sed etiam approbantur, si forte jam recolunt, non Romanorum fororum, sed Græcorum gymnasiorum ista solere esse certamina. Tu vero cum et in gymnasia cogitationem injecisti, et ea quoque ipsa invenisti talibus rebus nuda atque frigida, ubi has curas tuas deponeres,christianorum tibi basilica Hipponensis occurrit, quia in ea nunc sedet episcopus qui aliquando ista pueris vendidit. Sed nec te volo esse adhuc puerum; et me jam esse puerilium rerum, sicut non venditorem, ita nec largitorem decet. Quæ cum ita sint, id est, cum duæ tantæ urbes, latinarum litterarum artifices, Roma atque Carthago,nec tædio tibi sint, ut a te ista perquirant,nec tædia tua curent, ut te ista perquirentem exaudiant; miror tantum quantum dici non potest, vereri te, tam boni ingenii juvenem, ne in Græcis atque Orientalibus urbibus quemquam de his rebus molestum interrogatorem feras. Facilius quippe corniculas in Africa audieris, quam in illis partibus hoc genus vocis.

10. Deinde si fallor, et quisqam ibi forte hujusmodi quæstionum tanto utique odiosior, quanto in illis locis ineptior percontator extiterit; nonne magis caves ne multo facilius existant, qui te græci homines in Græcia constitutum,et græca imbutum primitus lingua, deipsis philosophorum libris aliqua interrogent, quæ Cicero in suis litteris non posuit? Quod si acci derit, quid responsurus es ? potius te ista in latinorum auctorum libris, quam in græcorum nosse voluisse? Qua responsione primo Græciæ facies inju riam, et nosti quam illi homines hoc non ferant. Deinde jam exulcerati et irati, quam cito te, quod nimis non vis, et hebetem judicabunt, qui græco rum philosophorum dogmata, vel potius dogmatum

particulas quasdam discerptas atque dispersas in latinis dialogis, quam in ipsorum auctorum libris græcis tota atque contexta discere maluisti; et indoctum, qui cum tam multa in tua lingua nescias, earum rerum frustra in aliena colligere ambisti. An forte illud respondebis, non te græcos de his rebus libros contempsisse, sed prius latinos curasse'cognoscere, nunc autem velle te in latinis doctum, jam græca quærere? Si hoc non pudet hominem græcum latina puerum didicisse, nunc velle discere græca barbarum, pudebitne tandem in ipsis latinis ignorare aliqua, quæ quam multi latini docti tecum nesciant, vel hoc ipso sentis, quod te nobis magna necessitate dicis onerosum, in tanta doctorum multitudine apud Carthaginem constitutus ?

11. Postremo fac te de omnibus quæ a nobis quæris, interrogatum respondere potuisse. Ecce jam doctissimus atque acutissimus diceris, ecce jam te laudibus in cœlum græculus flatus attollit; tu tantum memento gravitatis tuæ et illam mereri laudem quo fine volueris, ut scilicet eos leviter levia ista miratos, et benevolentissime atque avidissime jam in tua ora suspensos, gravissimum aliquid et saluberrimum doceas: idipsum quidquid est gravissimum et saluberrimum, utrum teneas, et recte tradere noveris, vellem cognoscere. Ridiculum est enim cum propterea superflua multa didiceris, ut tibi aures hominum ad necessaria præparentur, ipsa necessaria non tenere, quibus excipiendis eas per surperflua præparaveris; et dum occuparis ut discas unde faciasintentos,nolle discere quod infundatur intentis. Sed si hoc te scire jam dicis, idque ipsum christianam doctrinam esse respondes, quam te omnibus præponere novimus, et in ea sola esse præsumere spem salutis æternæ,non opus est ei cognitione dialogorum Ciceronis,et collectione emendicatarum discordantium sententiarum alienarum procurari auditores.Moribus tuis intenti fiant,qui abs te aliquid tale accepturi sunt. Nolo prius aliquid doceas quod dediscendum est, ut vera doceas.

12. Nam si alienarum sententiarum dissidentium et repugnantium cognitio aliquid adjuvat insinuatorem christianæ veritatis, ut noverit quomodo adversantes destruat falsitates, ad hoc duntaxat, nequis contra disserens, nonnisi in refellendis tuis figat oculum, sua vero sedulo occultet. Nam cognitio veritatis omnia falsa, si modo proferantur, etiam quæ prius inaudita erant, et dijudicare et subvertere idonea est. Sed ut non solum aperta feriantur, sed etiam abscondita eruantur, si alienos opusest cognoscere errores, erige oculos auresque, oro te, et vide atque ausculta utrum aliquis adversus nos de Anaximene et de Anaxagora proferat aliquid; quando jam ne ipsorum quidem multo recentiorum, multumque loquacium Stoicorum aut Epicureorum cineres caleant, unde aliqua contra fidem christianam scintilla excitetur: sed circuli atque conventicula partim fugacia, partim etiam audacter prompta, vel Donatistarum, vel Maximianensium, vel Manichæorum, vel etiam ad quorum greges turbamque venturus es Arianorum, Euno

mianorum, Macedonianorum, Cataphrygarum, c-æ terarumque pestium innumerabiliter perstrepant; quorum omnium errores si cognoscere piget, quid nobis est, propter defensionem christianæ religionis, quærere quid senserit Anaximenes, et olim sopitas lites inani curiositate recoquere, cum quorumdam etiam hæreticorum, qui nomine christiano gloriari voluerunt, ut Marcionitarum et Sebellianorum, multorumque præterea, jam dissensiones quæstionesque sileantur? Tamen si opus est, ut dixi, veritati adversantes prænoscere aliquas, et pertractatas habere sententias ; de hæreticis potius, qui se christianos vocant, quam de Anaxagora et Democrito nobis cogitandum fuit.

CAPUT III. — 13. Ille autem quisquis abs te quæsiverit quæ tu a nobis quæris, audiat quod ea doctius et prudentius nescias. Si enim Themistocles non curavit quod est habitus indoctior, cum canere nervis in epulis recusasset, ubi cum se nescire illa dixisset, atque ei dictum esset, Quid igitur nosti? respondit, Rempublicam ex parva magnam facere dubitandum est tibi dicere te ista nescire, cum ei qui rogarit quid noveris, respondere possis, nosse te quomodo etiam sine istis homo esse possit beatus? Quod si adhuc non tenes, tam perverse ista conquiris, quam perverse si aliquo corporis periculoso morbo gravareris, delicias et tenerrimas vestes potius quam medicamenta medicosque conquireres. Non enim ullo modo differenda est ista cognitio, aut ulla huic a te, præsertim jam in hac ætate, vel discendi ordine præferenda est. Vide autem quam facile posses hoc scire, si velles. Qui enim quærit quomodo1ad beatam vitam perveniat, nihil aliud profecto quærit, nisi ubi sit finis boni, hoc est ubi constitutum sit,non prava opinione atque temeraria, sed certa atque inconcussa veritate,summum hominis bonum: quod a quolibet ubi constituatur non invenitur, nisi aut in corpore, aut in animo, aut in Deo, aut in duobus aliquibus horum, aut certe in omnibus. Quod si didiceris, neque summum bonum, nec aliquam partem summi boni omnino esse in corpore, duo restabunt, animus et Deus,quorum vel in uno vel in ambobus sit. Si autem adjeceris et didiceris hoc idem de animo quod de corpore,quid aliud jam nisi Deus occurret,in quo summum hominis bonum constitutum sit ; non quo alia bona non sint, sed summum id dicitur,quo cuncta referuntur. Eo enim fruendo quisque beatus est, propter quod cætera vult habere, cum illud jam non propter aliud, sed propter seipsum diligatur.Et ideo finis, ibi dicitur, quia jam quo excurrat, et quo referatur, non invenitur. Ibi requies appetendi, ibi fruendi securitas, ibi tranquillissimum gaudium optimæ voluntatis.

14. Daigitur qui cito videat, non corpus esse animi bonum,sed animum potius esse corporis bonum; recedeturjam ab inquirendo utrum summum illud bonum, vel aliqua ejus pars sit in corpore. Quod enim stultissime negatur,melior est animus corpore.Item

1 Mss. plerique : Qui enim quærit qua ad, etc. Unus e Vatic., qua via.

stultissime negatur meliorem esse eum qui dat beatam vitam, vel partem aliquam beatæ vitæ, quam eum qui accipit. Non igitur accipit animus a corpore vel summum bonum, vel partem aliquam summi boni. Hoc qui non vident cæcati sunt dulcedine carnalium voluptatum, quam ex indigentia sanitatis venire non intuentur. Sanitas autem perfecta corporis, illa extrema totius hominis immortalitas erit. Tam potenti enim natura Deus fecit animam, ut ex ejus plenissima beatitudine quæ in fine temporum sanctis promittitur, redundet etiam in inferiorem naturam, quod est corpus, non beatitudo quæ fruentis et intelligentis est propria, sed plenitudo sanitatis, id est incorruptionis vigor.Quod qui non vident,ut dixi,bellant inquietis altercationibus, varie pro suo quisque captu, in corpore constituentes summum hominis bonum et carnalium seditiosorum turbas concitant; inter quos Epicurei apud indoctam multitudinem excellentiore auctoritate viguerunt.

15. Daitem qui cito videat animum quoque ipsum, non suo bono beatum esse, cum beatus est, alioquin nunquam esset miser; et recedetur a quærendo utrum in animo sit summum illud atque, ut ita dixerim, beatificum bonum, vel aliqua pars ejus. Nam cum seipso sibi quasi suo bono animus gaudet, superbus est. Cum vero perspicit se esse mutabilem, vel hoc uno saltem quod de stulto sapiens efficitur, sapientiamque esse incommutabilem cernit, simul oportet cernat esse illam supra suam naturam, ejusque participatione atque illustratione se uberius et certius gaudere quam seipso. Ita cessans atque detumescens a jactatione atque inflatione propria, inhærere Deo,atque ab illo incommutabili refici et reformari nititur,a quo esse jam capit non solum omnem speciem rerum omnium, sive quæ sensu corporis, sive quæ intelligentia mentis attinguntur, sed etiam ipsam capacitatem formationis ante formationem, cum vel informe aliquid dicitur,quod formari potest. Itaque tanto minus se esse stabilem sentit, quanto minus hæret Deo qui summe est:et ideo illum summe esse,quia nulla mutabilitate proficit seu deficit; sibi autem illam commutationem expedire qua proficit, ut perfecte illi cohæreat, eam vero commutationem quæ in defectu est, esse vitiosam; omnem autem defectum ad interitum vergere,quo utrum aliqua res perveniat tametsi non appareat, tamen apparere omnibus eo ducere interitum ut non sit quod erat. Unde colligit non ob aliud res deficere, vel posse deficere, nisi quod ex nihilo factæ sunt: ut quod in eis est quod suntet manent,et pro defectibus etiam suis ad universitas complexum ordinantur, ad ejus bonitatem omnipotentiamque pertineat,qui summe est et conditor,qui potens est etiam ex nihilo,non tantum aliquid,sed etiam magnum aliquid facere : primum autem peccatum,hoc est primum voluntarium defectum, esse gaudere ad propriam potestatem ; ad minus enim gaudet,quam si ad potestatem Dei gaudeat,quæ utique major est. Hoc non videntes et potentias intuentes animi humani, magnamque pul. chritudinem factorum atque dictorum, etiamsi in corpore puduit ponere summum bonum, in ipso ta

men animo ponentes, infra utique posuerunt,quam ubi sincerissima ratione ponendum est. Inter hos qui ita sentiunt apud græcos philosophos, et numero et disputandi subtilitate Stoici prævaluerunt qui tamen in naturalibus corporea omnia esse arbitrantes, magis a carne quam a corpore animum avertere potuerunt.

16. Inter eos autem qui fruendum Deo, a quo et nos et omnia facta sunt,unum atque summum bonum nostrum esse dicunt,apud illos eminuerunt Platonici,qui non immerito ad officium suum pertinere arbitrati sunt, Stoicis, et Epicureis maxime et prope solis omnino resistere. lidem quippe Academici qui Platonici, quod docet auditorum ipsa successio.Ar. cesilas enim qui primus occultata sententia sua,nihi aliud istos quam refellere statuit, quære cui successerit, Polemonem invenies; quære cui Polemon, Xenocratem : Xenocrati autem discipulo Academiam scholam suam reliquit Plato. Quantum igitur perti"net ad quæstionem de summo hominis bono, remove personas hominum, atque ipsam disceptationem constitue; profecto reperies duos errores inter se adversa fronte collidi : unum constituentem in corpore, alium constituentem in animo summum bonum. Rationem autem veritatis, qua summum bonum nostrum Deus esse intelligitur, utrique resistere,sed non prius docentem vera quam prava dedocentem. Idipsum rursum adjunctis personis constitue, reperies Epicureos et Stoicos inter se acerrime dimicantes; eorum vero litem conantes dijudicare Platoni. cos, occultantes sententiam veritatis, et illorum vanam in falsitate fiduciam convincentes et redarguentes.

17.Sed non sicut illi errorum suorum,ita Platonici veræ rationis personam implere potuerunt. Omnibus enim defuit divinæ1 humilitatis exemplum,quod opportunissimo tempore per Dominum nostrum Jesum Christum illustratum est; cui uni exemplo in cujusvis animo ferociter arrogantis, omnis superbia cedit et frangitur et emoritur.Ideoque non valentes illi auctoritate turbas terrenarum rerum dilectione' cæcatas ad invisibilium fidem ducere,cum eas viderent Epicureis maxime contentionibus commoveri, non solum ad hauriendam,quo ultro ferebantur, sed etiam ad defensitandam corporis voluptatem, ut in ea summum bonum hominis constitueretur;eos autem qui adversus hanc voluptatem virtutis laude moverentur, minus difficulter eam contemplari in animis hominum, unde facta bona,de quibus utcumque poterant judicare, procederent: simul videbant si eis conarentur insinuare aliquam rem divinam et super omnia incommutabilem, quæ nullo attingeretur, quæ tamen etiam naturam ipsius mentis excederet, eumque esse Deum propositum animo humano ad fruendum, purgato ab omni labe humanarum cupiditatum, in quo nobis uno acquiesceret omnis bea. titudinis appetitus, et in quo nobis uno bonorum omnium finis esset, non eos intellecturos, et repu gnantibus vel Epicureis vel Stoicis multo quam sibi

1 Mss, quinque, veræ.
'Bad. Am. Er., delectatione,

facilius palmam daturos,ita ut vera salubrisque sen- Epicurei et Stoici, in Actibus Apostolorum contratentia, quod perniciosissimum est generi humano dixisse inveniantur. imperitorum populorum irrisione sordesceret : et 21. Qua in re satis mihi videtur demonstratum hoc in moralibus.

esse errores Gentium, sive de moribus, sive de na18. In naturalibus autem quæstionibus, si isti di- tura rerum, sive de ratione investigandæ veritatis, cerent effectricem omnium naturarum esse incorpo- qui quamvis essent multi atque multiplices, in his ream Sapientiam, illi autem a corpore nusquam dis- tamen maxime duabus sectis eminebant, expucederent, cum alii atomis, alii quatuor elementis, gnantibus doctis et tanta disserendi subtilitate atque in quibus ad efficienda omnia ignis prævaleret,prin- copia subvertentibus, durasse tamen usque in temcipia rerum darent ; quis non videret stultorum pora christiana. Quos jam certe nostra ætate sic obabundantiam corpori deditam, cum in corpoream mutuisse conspicimus, ut vix jam in scholis rhetopotentiam conditricem rerum nequaquam valeret rum comniemoretur tantum quæ fuerint illorum intueri, in quorum potius suffragium raperetur ? sententiæ : certamina tamen etiam de loquacissi

19. Restabat pars rationalium quæstionum. Nostii mis Græcorum gymnasiis eradicata atque comenim quidquid propter adipiscendam sapientiam- pressa sunt, ita ut si qua nunc erroris secta contra quæritur, aut de moribus, aut de natura, aut de veritatem, hoc est, contra Ecclesiam Christi emerratione quæstionem habere. Cum ergo Epicure serit, nisi nomine cooperta christiano, ad pugnannunquam sensus corporis falli dicerent, Stoici au dum prosilire non audeat. Ex quo intelligitur ipsos tem falli aliquando concederent, utrique tamen quoque Platonicæ gentis philosophos, paucis mu. regulam comprehendendæ veritatis in sensibus po- tatis quæ christiana improbat disciplina, invictisnerent ; quis istis contradicentibus audiret Plato- simo uni regi Christo pias cervices oportere subnicos ? Quis non modo in sapientium, sed omnino mittere, et intelligere Verbum Dei homine indutum, in hominum numero habendos putaret, si ab eis qui jussit, et creditum est quod illi vel proferre prompte diceretur, non solum esse aliquid quod metuebant. neque tactu corporis, neque olfactu vel gustatu, 22. Huic te, mi Dioscore, ut tota pietate subdas veneque bis auribus aut oculis percipi possit, neque lim, nec aliam tibi ad capessendam et obtinendam omnino talium rerum, quæ ita sentirentur, aliqua veritatem viam munias, quam quæ munita est ab imaginatione cogitari ; sed id solum vere esse, at- illo qui gressuum nostrorum tanquain Deus vidit que id solum posse percipi, quia incommutabile et infirmitatem. Ea est autem prima, humilitas ; sesempiternum est; percipi autem sola intelligentia, cunda, humilitas ; tertia, humilitas et quoties qua una veritas, quomodo attingi potest, attin- interrogares hoc dicerem : non quo alia non gitur?

sint præcepta, quæ dicantur, sed nisi humilitas 20. Cum ergo talia sentirent Platonici, quæ neque omnia quæcumque bene facimus et præcesserit docerent carni deditos homines, neque tanta essent

et comitetur et consecuta fuerit, et proposita quam auctoritate apud populos, ut credenda persuaderent, intueamur, et apposita cui adhæreamus, et impodonec ad eum habitum perduceretur animus quo sita qua reprimamur, jam nobis de aliquo bono ista capiuntur,elegeruntoccultare sententiam suam, facto gaudentibus totum extorquet de manu superet contra eos disserere, qui verum se invenisse bia. Vitia quippe cæterea in peccatis, superbia vero jactarent, cum inventionem ipsam veri in carnis etiam in recte factis timenda est, ne illa quæ lausensibus ponerent. Et eorum quidem consilium dabiliter facta sunt, in ipsius laudis cupiditate amitquale fuerit quid attinet quærere ? divinum certe tantur. Itaque sicut rhetorille pobilissimus (a) cum vel divina aliqua auctoritate præditum non fuit. interrogatus esset quid ei primum videretur in eloTantum illud attende, quoniam Plato a Cicerone quentiæ præceptis observari oportere, Pronuntiamultis modis apertissime ostenditur, in sapientia tionem dicitur respondisse ; cum quæreretur quid non humana, sed plane divina, unde humana quo- secundo, eamdem pronuntiationem ; quid tertio, dammodo accenderetur, in illa utique sapientia nihil aliud quam pronuntiationem dixisse : ita si prorsus immutabili, atque eodem modo semper se interrogares, et quoties interrogares de præceptis habente veritate, constituisse et finem boni, et christianæ religionis, nihil me aliud respondere causas rerum, et ratiocinandi fiduciam : oppugna- nisi humilitatem liberet, etsi forte alia dicere necestos autem esse nomine Epicureorum et Stoicorum

sitas cogeret. a Platonicis eos, qui in corporis vel in animi na- CAPUT IV. 23. Huic humilitati saluberrimæ, tura ponerent et finem boni, et causas rerum, et quam Dominus noster Jesus Christus ut doceret ratiocinandi fiduciam ; eo rem successione tempo- humiliatus est ; huic, inquam, maxime adversatur rum esse devolutam, ut christianæ jam ætatis exor- quædam, ut ita dicam, imperitissima scientia, dum dio, cum rerum invisibilium atque æternarum fides nos scire gaudemus quid Anaximenes, quid Anaper visibilia miracula salubriter prædicaretur ho- xagoras, quid Pythagoras, quid Democritus senminibus, qui nec videre nec cogitare aliquid præ- serint, et cætera hujusmodi, ut docti eruditique ter corpora poterant, beato apostolo Paulo, qui videamur, cum hoc vera doctrina et eruditione eamdem finem Gentibus præseminabat, iidem ipsi longe absit. Qui enim didicerit Deum non distendi

aut diffundi per locos, neque finitos neque infini. Lov., veritatem constituisse. At Edd. alii et Mss. prope omnes habent, veritate.

(a) Demosthenes.

« PredošláPokračovať »