Obrázky na stránke
PDF
ePub

qualibettribulatione constitutusinhoc gemitusedat in hoc lacrymas fundat, hinc exordiatur, in hoc immoretur, ad hoc terminet orationem.His enim verbis res ipsas memoriæ nostræ commendari oportebat. CAPUT XII. — 22. Nam quælibet alia verba dicamus, quæ affectus orantis vel præcedendo format ut clareat, vel consequendo attendit ut crescat ; nihil aliud dicimus quam quod in ista dominica oratione positum est, si recte et congruenter oramus. Quisquis autem id dicit quod ad istam evangelicam precem pertinere non possit, etiamsi non illicite orat, carnaliter orat : quod nescio quemadmodum non dicatur illicite, quandoquidem spiritu renatos nonnisi spiritualiter decet orare. Qui enim dicit, verbi gratia, Clarificare in omnibus gentibus, sicut clarificatus es in nobis : et, Prophetæ tui fideles inveniantur (Eccli. xxxvi, 4, 18); quid aliud dicit quam, Sanctificetur nomen tuum ? Qui dicit, Deus virtutum, converte mos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal., lxxix, 4); quid aliud dicit quam, Veniat regnum tuum ? Qui dicit, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mei omnis iniquitas (Psal. cxvm, 133) ; quid aliud dicit quam, Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra ? Qui dicit, Paupertatem et divitias ne dederis mihi (Prov. xxx,8); quid aliud dicit quam, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie ? Qui dicit, Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus (Psal. cxxxi,1): aut, Domine, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retrit buentibus mihi mala (Psal. vu, 4); quid aliud diciquam, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ? Qui dicit, Aufer a me concupiscentias ventris, et desiderium concubitus ne apprehendat me (Eccli. xxiii, 6) ; quid aliud dicit quam, Ne nos inferas in tentationem ? Qui dicit, Erue me ab inimicis meis, Deus, et ab insurgentibus super me libera me (Psal. lviii, 2); quid aliud dicit quam, Libera nos a malo ? Et si per omnia precationem sanctarum verba discurras, quantum exstimo, nihil invenies quod in ista dominica non contineatur et concludatur oratione. Unde liberum est aliis atque aliis verbis, eadem tamen in orando dicere ; sed non debet esse liberum alia dicere. 23. Hæc et pro nobis, et pro nostris, et pro alienis, atque pro ipsis inimicis sine fluctu dubitationis oranda sunt : quamvis alius pro isto, alius pro illo, sicut se habent propinquitates vel longinquitates necessitudinum, in corde orantis oriatur autexcellat affectus. Qui autem dicit in oratione, verbi gratia, Domine, multiplica divitias meas; aut, Da mihi tantas quantas illi vel illi dedisti ; aut, Honore meos auge, fac me in hoc sæculo præpotentem atque clarentem, vel si quid hujusmodi est ; et hæc dicit, eorum habens concupiscentiam, non id attendens, ut ex his secundum Deum prosit hominibus : puto eum non invenire in oratione dominica quo possit hæc vota coaptare. Quamobrem pudeat saltem petere quæ non putet cupere ; aut si et hoc pudet, sed cupiditas vincit, quanto melius hoc pe

titur, ut etiam ab isto cupiditatis malo liberet, cui dicimus, Libera nos a malo! CAPUT XIIl. — 24. Habes, quantum arbitror, non solum qualis ores, verum etiam quid ores; non me docente, sed illo qui omnes nos docere dignatus est. Beata vita quærenda est, hæc a Domino Deo petenda est. Quid sit beatum esse, a multis multa sunt disputata ; sed nos ad multos et ad multa utquid imus? Breviter in Scriptura Dei veraciterque dictum est : Beatus populus cujus est D0minus Deus ipsius (Psal. cxlui, 15). In ipso populo ut simus, atque ad eum contemplandum et cum eo sine fine vivendum pervenire possimus, finis præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. 1, 5). In eisdem tribus pro conscientia bona spes posita est. Fides ergo et spes et charitas ad Deum perducunt orantem, hoc est credentem, sperantem, disiderantem, et quæ petat a Domino in dominica oratione considerantem. Jejunia et ab aliis voluptatibus sine salutis neglectu carnalis concupiscentiæ refrenatio, maximeque eleemosynæ multum adjuvant orationem, ut possimus dicere : In die tribulationis meæ Deum eaequisivi, manibus meis, nocte coram e0; et non sum deceptus (Psal. lxxvi, 3). Quomodo enim Deusincorporalis et impalpabilis manibus exquiritur, nisi operibus exquiratur ? CAPUT XIV. — 25. Adhuc est fortasse quod quæras, cur Apostolus dixerit, Quid enim oremus sicut oportet, nescimus (Rom. viii, 26) : neque enim ullo modo credendum est vel ipsum, vel quibus istadicebat, dominicam nescisse orationem. Cur erg0 putamus hoc eum dixisse quod nec temere potuit nec mendaciter dicere, nisi quia molestiæ tribulationesque temporales plerumque prosunt, vel ad sanandum tumorem superbiæ, vel ad probandam exercendamve patientiam, cuiprobatæ et exercitale clarior merces uberiorque servatur, velad quæcum• que flagellanda et abolenda peccata ; tamen nos nescientes quid ista prosint, ab omni tribulatione optamus liberari ? Ab hac ignorantia nec seipsum Apostolus ostendit alienum, nisi forte quid oraret, sicut oportet, sciebat, quando in revelationum magnitudine ne extolleretur datus est illi stimulus carnis,angelus satanæ, quieum colaphizaret; propter quod ter Dominuum rogavit ut eum auferret ab eo, utique, sicut oportet, nesciens quid oraret. Denique Dei responsum cur non fieret quod vir tantus orabat, et quare fieri non expediret, audivit: Sufficit tibi gratia mea ; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. xii, 7-9). 26. In his ergo tribulationibus quæ possunt et prodesse et nocere, quidoremus, sicut oportet, nescimus : et tamen quia dura, quia molesta, quia contra sensum nostræ infirmitatis sunt, universali humana voluntate, ut a nobis hæc auferantur, oramus. Sed hoc devotionis debemus Domino Deo nostro, ut si ea non abstulerit, non ideo nos ab e0 negligi existimemus, sed potius pia patientia malorum, bona speremus ampliora : sic enim virtus in infirmitate perficitur. Nonnullis quippe impatientibus Dominus Deus quod petebant concessit iratus, sicut contra Apostolo negavit propitius. Nam legimus Israelitæ quid et quomodo rogaverint et acceperint ; sed expleta concupiscentia, impatientia est graviter castigata (Num. xi). Dedit et regem petentibus secundum cor eorum, sicut scriptum est, non secundum cor suum (I Reg.wiii,5,7).Deditetiam quod diabolus postulavit, ut probandus ejus famulus tentarentur (Job. 1, 12, et ii, 6). Exaudivit rogantes et immundos, spiritus, ut in multos sues legio dæmonum mitteretur (Luc. viii, 32). Hæc scripta sunt, ne forte se quisque magnipendat, si fuerit exauditus, cum aliquid impatienter petit, quod non impetrare plus prosit ; aut se abjiciat, et de divina erga se miseratione desperet, si non exaudiatur, cum forte aliquid petit, quo accipiendo affligatur atrocius, vel a prosperitate corruptus penitus evertatur. In talibus ergo quid oremus, sicut oportet, nescimus. Unde si aliquid contra quam oramus acciderit, patienter ferendo, et in omnibus gratias agendo, hoc potius oportuisse quod Dei, non quod nostra voluntas habuit, minime dubitare debemus. Nam et hujusmodi exemplum præbuit nobis ille mediator, qui cum dixisset, Pater, si fieri potest, transeat a me caliae iste, humanam in se voluntatem ex hominis susceptione transformans, continuo subjecit: Verum non quod ergo volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. xxvi, 39). Unde non immerito per unius obedientiam justi constituuntur multi (Rom. v, 19). 27. Quisquis autem illam unam petit a Domino, et hanc requirit (Psal. xxvi, 4), certus ac securus petit, nec timet ne forte obsit cum acceperit, sine qua nibil prodest quidquid aliud orando, sicut oportet, acceperit. Ipsa est enim una vera et sola beata vita, ut contemplemur Domini delectationem in æternum, immortales atque incorruptibiles corpore et spiritu. Propter hanc unam cætera requiruntur, et non indecenter petuntur. Istam quisquis habuerit, omnia quæ vult habebit, nec aliquid ibi velle habere poterit quod non decebit. Ibi quippe est fons vitæ, quem sitire nunc oportet in oratione, quamdiu in spe vivimus, et quod speramus nondum videmus ,in protectione alarum ejus, ante quem est omne desiderium nostrum, ut inebriemur ab ubertate domus ejus, et torrente voluptatis ejus potemur ; quoniam apud eum est fons vitæ, et in lumine ejus videbimus lumen (Psal. xxxv, 8-10), quando satiabitur in bonis desiderium nostrum, et nihil erit ultra quod gemendo quæramus, sed quod gaudendo teneamus. Verumtamen quia ipsa est pax quæ præcellit omnem intellectum, etiam ipsam in oratione poscendo, quid oremus, sicut oportet, nescimus. Quod enim sicuti estcogitare non possumus, utique nescimus; sed quidquid cogitanti occurrerit, abjicimus, respuimus, improbamus, non hoc esse quod quærimus novimus, quamvis illud nondum quale sit noverimus. CAPUT XV. — 28. Est ergo in nobis quædam, ut ita dicam, docta ignorantia, sed docta spiritu Dei

qui adjuvat infirmitatem nostram. Nam cum dixisset Apostolus, Si autem quod non videmus speramus, per patientiam eaespectamus ; ibi subjecit : Similiter et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: quid enim oremus, sicut oportet, nescimus ; sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid Spiritus sapiat, quia secundum Deum interpellat pro sanctis (Rom. viii, 25-27). Quod non sic est intelligendum,utexistimemus sanctum Spiritum Dei, qui in Trinitate incommutabilis Deus est, et cum Patre et Filio unus Deus, tanquam aliquem qui non sit quod Deus est, interpellare pro sanctis : dictum quippe est. Interpellat pro sanctis, quia interpellare sanotos facit; sicut dictum est, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis eum (Deut. xiii, 3), hoc est ut scire vos faciat. Interpellare itaque sanctos facit gemitibus inenarrabilibus, inspirans eis desiderium etiam adhuc incognitæ tantæ rei quam per patientiam exspectamus. Quomodo enim narratur, quando desideratur, quod ignoratur ? nam utique si omnimodo ignoraretur, non desideraretur; et rursus, si videretur, non desideraretur, nec gemitibus quæreretur. CAPUT XVI. — 29. Hæc omnia considerans, et si quid aliud de hac re tibi Dominus insinuaverit, quod vel mihi non occurrit, vel dici a me longum fuit, concerta in oratione vincere hoc sæculum ; ora in spe, ora fideliter et amanter, ora instanter atque patienter, ora sicut vidua Christi. Quamvis enim ad omnia membra ejus, hoc est ad omnes qui in eum credunt, et ejus corpori sociantur, sicut docuit, orare pertineat, specialiter tamen diligentior cura orationum in Scripturis ejus viduis invenitur injuncta. Nam duæ fuerunt Annæ honorabiliter nominatæ, una conjugata quæ Sanctum Samuelem peperit, alia vidua quæ sanctum sanctorum, cum adhuc infans esset, agnovit. Oravit et conjugata in dolore animi et afflictione cordis, quia filios non habebat : tunc ipsum Samuelem impetravit, et acceptum Deo reddidit, quia cum posceret, vovit (I Reg.i). Sed oratio ejus quomodo adorationem illam dominicam pertineat, non facile reperitur, nisi quia in eo quod ibi positum est,Libera nos a malo, non parvum malum videbatur, et nuptam esse, et fructu carere nuptiarum, cum sola excuset nuptias procreandorum causa filiorum. De illa vero Anna vidua vide quid scriptum sit: Quia non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac due (Luc. 11, 36, 37). Nec aliunde Apostolus, quod et supra commemoravi : Quae autemn vere vidua est, inquit, et desolata, speravit in Domino, et persistit in orationibus nocte ac die (I Tim. v, 5): et Dominus cum semper ad orandum, et non deficiendum nos hortaretur, viduam commemoravit, quæ licet iniquum et impium judicem, ac Dei et hominum contemptorem, ad audiendam causam suam assidueinterpellando convertit. Quam ergo præ cæteris viduæ debent vacare orationibus, satis hinc intelligi potest, quod omnibus ad suscipiendum orandi studium de viduis propositumestexhortationisexemplum.

30. Quid autem im hoo operis genere in viduis electum est, nisi destitutio et desolatio ? Quapropter si se omnis anima intelligat in hoc sæculo destitutam atque desolatam, quamdiu peregrinatur a Domino, profecto quamdam viduitatem suam Deo defensoriassidua et impensissima precatione commendat. Ora ergo ut vidua Christi, nondum habens ejus conspectum, cujus precaris auxilium. Et licet sis ditissima, sicut pauper ora: nondum enim veras futuri sæculi divitias habes, ubi nulla damna formides. Licet habeas filios et nepotes, numerosamque familiam, quod et supra dictum est, sicut desolata ora : incerta sunt enim omnia temporalia, etiam usque in finem vitæ hujus in nostram consolationem mansura. Tu autem si ea quæ sursum suntquæris et sapis, æterna et certa desideras, quæ quamdiu nondum habes, etiam salvis omnibus atque obsequentibus tuis, tanquam desolatam deputare te debes. Etsi tu, profecto etiam tuo exemplo religiosissima nurus tua, et aliæ sancta viduæ virginesque sub vestra cura securius constitutæ : quanto enim magis domum vestram pie tractatis, tanto impensius orationibus instare debetis, rerum præsentium non occupatæ negotiis, nisi quæ flagitat causa pietatis.

31. Sane memineritis et pro nobis non negligenter orare. Nolumus enim sic nobis honorem, quem periculosum gerimus,deferatis, ut adjutorium,quod necessarium novimus, auferalis. A familia Christi oratum et pro Petro, oratum et pro Paulo; est vos 1 in ejus familia esse gaudemus, et incomparabiliter plus quam Petrus et Paulus orationum fraternarum auxiliis indigemus. 0rate certatim concordi sanctoque certamine : non enim adversus alterutrum certatis, sed adversus diabolum, sanetis omnibus inimicum. In jejuniis et vigiliis, et omni castigatione corporis quamplurimum adjuvatur oratio (Tob. xii, 8). Faciat quæque vestrum quod poterit : quod altera minus potest, in ea quæ potest facit, si in altera diligit quod ideo quia non potest ipsa don facit ; proinde quæ minus valet, non impediat plus valentem, et quæ plus valet, non urgeat minus valentem. Conscientiam quippe vestram Deo debetis ; nemini autem vestrum aliquid debeatis, nisi ut invicem diligatis. Exaudiat te Dominus, qui potens est facere supra quam petimus aut intelligimus (Ephes. 111, 20).

EPISTOLA CXXXI * (a).

Augustinus Probam resalutat, et gratias agit quod de salute ipsius fuerit sollicita.

Dominæ insigni et meritoillustri, et præstantissimæ filiæ PRopae, AUGUsTiNus, in Domino salutem. Estquidem ita, utdicis, quod in corpore corruptibili anima constituta, terrena quadam contagione constringitur, et tali onere quodammodo depressa curvatur, ut inimo multa, quam in summo unum, facilius concupiscat et cogitet. Nam hoc etiam sanc* In Mss. septem et Am. Bad. Er. habent, nos. * Collata est cum a. bg. bl. bn. c. cc. cb. ff. h. gv.

[ocr errors]

.(a) Alias 456 : quœ autem 131 erat, nunc 101. Scripta circa idem tempuis.

ta Scriptura ita dicit: Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. ix, 15). Sed ideo venit Salvator noster, qui mulierem illam in Evangelio per decem et octo annos curvam, quæ fortasse hoc significabat, verbo salutis erexit (Luc. xiii, 11-13), ut anima christiana non frustra audiat, Sursum cor ; nec frustra respondeat, se habere ad Dominum. Quod intuens recte facis, inala hujus mundi tolerabilia ducere spe futuri. Sic enim usu quodam bono convertuntur in bonum, dum non augent nostram concupiscentiam, sed exercent patientiam; de quare Apostolus ait : Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperamtur in bonum (Rom. viii, 28). Omnia, inquil : non solum ergo illa quæ appetuntur ut suavia, verum etiam illaquæ ut molesta vitantur; quando alia sic sumimus ne capiamur, alia sic ferimus ne frangamur, et secundum præcepta divinain omnibus gratias agimusei, de quo dicimus: Benedicam Dominum in omni tempore ; semper laus ejus in ore meo (Psal. xxxui, 2); et, Bomum est mihi humiliasti me, ut discam, justificationes tuas (Psal. cxviii, 71). Neque enim revera, si fallacis prosperitatissemper hic tranquillitas arrideret, anima humana portum illum veræ certæque securitatis appeteret, domina insignis et merito illustris, et præstantissima filia. Reddens itaque debitum Præstantiæ tuæ salutationis obsequium, agensque gratias quod salutis nostræ religiosissimam curam regis, posco tibi a Domino futuræ vitæ præmia, præsentisque solatia; omniumque vestrum, in quorum cordibus per fidem habitat Christus, me dilectioni orationique commendo. Et alia manu : Deus verus et verax veraciter consoletur cor tuum, et protegat salutem tuam, domina insignis et merito illustris, ac præstantissima filia. EPISTOLA CXXXII *(a).

Augustinus Volusiano, exhortans illum ut sacrarum scripturarum lectioni vacet, sibique rescribat si quid in eis difficultatis legenti occurrerit.

Domino illustri et merito præstantissimo filio WoLUsiANo (b), AuGusTiNus episcopus.

De salute tua, quam et in hoc sæculo, et in Christo esse cupio, sanctæ matris tuæ votis sum fortasse etiam ipse non impar. Unde meritis tuis reddens salutationis obsequium, hortor, ut valeo, ut Litterarum vere certeque sanctarum studio te curam non pigeat impendere. Sincera enim et solida res est, nec fucatis eloquiis ambit ad animum, nec ullo linguæ tectorio inane aliquid ac pendulum cre

* Recognita ad a. a. bg. bl. e. cc. ff. g. gv. j. l. n. r. s. t. tt. vc. vd. duos bn. duos sb. quinque v. et Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias M : quæ autem 132 erat, nunc 266, Scripta circa ineuntem annum 412.

(b) Volusianus Melaniæ junioris avunculus fuisse creditur, id est ipsius matris Albinæ frater ; non autem patruus, quia Publicola Melaniæ ejusdem pater fratrem non habuit superstitem, ex epist. 94. Quapropter theios, quæ vox ad patruum et avunculum communis est, non bene ab interprete vertitur, patruus, tum apud Photium, 53; tum apüd Metaphrasteim, in Melaniæ vita. Exstant Rutilii de eodem, ut putant, volusiano versus, quibus hunc pr9consulis Africæ muniis sustinuisse docet. Porro Melaniæ neptis et Procli Constantinopolitani episcopi cura Volusianum ad christianam religionem profitendam, in ex* tremis adductum fuisse prodünt ÉÉÉ Metaphrastes.

pitat. Multum movet, non verborum, sed rerum awidum ; et multum terret, factura securum. Præcipue Apostolorum linguasexhortor ut legas; ex his enim ad cognoscendos Prophetas excitaberis, quorum testimoniis utuntur Apostoli. Si quid autem, vel cum cogitas, tibi oritur quæstionis, in quo dissolvendo videar necessarius, seribe ut rescribam. Magis enim hoc forte Domino adjuvante potero, quam præsens talia loqui tecum: non solum propter occupationes varias et meas et tuas (quoniam non cum mihi vacat, occurrit ut et tibi vacet), verum etiam proptereorum irruentem præsentiam,qui pleruumque non sunt apti tali negotio,magisque linguæ certaminibus,quam scientiæ luminibus delectantur: quod autem scriptum habetur, semper vaeat ad legendum, cum vacat legenti ; nee onerosum fitpræsens, quodcum volessumitur, cum voles ponitur. EPISTOLA CXXXIII * (a). Augustinus Marcellino tribuno, ut Donatistas in quæstione confessos atrocia facinora,puniat citra supplicium capitis, uti congruit Ecclesiæ mansuetudini.

Domino eximio et merito insigni, atque charissimo filio MARcelliNo, AUGusTiNUs ', in Domino salutem.

1. Circumcelliones illos et clericos partis Donati, quos de Hipponensi * adjudiciuum profactis eorum publicæ disciplinæ cura deduxerat, a tua Nobilitate comperi auditos, et plurimos eorum de homicidio quod in Restitutum, catholicum presbyterum commiserunt, et de cæde Innocentii, alterius catholici presbyteri, atque de oculo ejus effosso, et de digito præciso fuisse confessos. Unde mihi sollicitudo maxima incussa est, ne forte Sublimitas tua censeat eos tanta legum severitate plectendos, ut qualia fecerunt, talia patiantur. Ideoque his litteris obtestor ' fidem tuam quam habes in Christo, per ipsius Domini Christi misericordiam, ut hoc nec facias, nec fieri omnino permittas. Quamvis enim ab eorum interitu dissimulare possemus, qui non accusantibus nostris, sed illorum Notoria * ad quos tuendæ publicæ pacis vigilantia pertinebat, præsentati videantur examini ; nolumus tatem passiones servorum Dei, quasi vice talionis, paribus suppliciis vindicari. Non quo scelestis hominibus licentiam facinorum prohibeamusauferri; sed hoc magis sufficere volumus ut vivi et nulla corporis parte truncati, vel ab inquietudine insana ad sanitatis otium legum coercitione dirigantur, vel a malignisoperibus alicui utili operi deputentur. Vocatur quidem etista damnatio; sed quis non intelligat magis beneficium quam supplicium nuncupandum, ubi nec sæviendi relaxetur audacia,nec pænitendisubtrahatur medicina?

2. Imple, christianejudex, pii patris officium ; sic succense iniquitati, ut consulere humanitati memineris: nec in peccatorum atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem; sed peccatorum vulneribus cu

* Mss. Augustinus episcopus.

* Lov. de Hipponensis ecçlesia. At a Mss. abest ecclesia, quam vocem, sive quampiam similem supplendam relinquere solet Augustinus.

* Mss. tres, Notaria. Alii duo, Notatoria.

* Hanc contulimus cum a. bg. bl. c. cc. ff. g. gv. n. r. s. t. vc. duobus s. quator v. et cum Am. Bad.TEr. Lov.

(a) Alias 159: quæ autem 136 erat, nunc 99. Scripta

circa idem tempus.

randi adhibeas voluntatem. Noli perdere paternam diligentiam, quam in ipsa inquisitione servasti, quando tantorum scelerum confessionem, non extendente equuleo, non sulcantibus ungulis, non urentibus flammis, sed virgarum verberibus eruisti. Qui modus coercitionis a magistris artium liberalium, et ab ipsis parentibus, et sæpe etiaminjudiciis soletab episcopis adhiberi. Noli ergo atrocius vindicare, quod lenius invenisti. Inquirendi quam puniendi necessitas major est: ad hoc enim et mitissimi homines facinus occultatum diligenter atque instanter examinant, ut inveniant quibus pareant. Unde plerumque necesse est, exerceatur acrius imquisitio, ut manifestato scelere sit ubi appareat mansuetudo. Omnia quippe bona opera amant in luce constitui; non propter humanam gloriam, sed ut videant, ait Dominus, bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est (Matth. v, 16). Et ideo non suffecit Apostolo monere ut mansuetudinem servaremus, sed ut eam etiam notam omnibus faceremus; Mansuetudo, inquit, vestra nota sit omnibus hominibus (Philipp. iv, 5) ; et alio loco. Mansuetudinem ostentantes ad omnes homines (Tit. iii, 2). Unde nec illa sancti David, quando inimico sibi in manus tradito clementer pepercit (I Reg. xxiv, 7), præclarissimalenitas emineret, nisi potestas pariter appareret. Non te ergo exasperet vindicandi potestas, cui lenitatem non excussit examinandi necessitas. Noli facinoreinvento quærere percussorem, in quoinveniendo noluisti adhibere tortorem.

3. Postremo pro Ecclesiæ utilitate missus es. Hoc Ecclesiæ catholicæ, aut, ut modum dispensationis meæ non supergredividear, hoc Ecclesiæ ad Hipponensium-Regiorum dioecesim pertinenti prodesse, hoc expedire contestor. Si non audis amicum petentem,audiepiscopum consulentem.Quamvisquoniam christiano loquor, maxime in tali causa, non arroganter dixerim, audire te episcopum convenit jubentem, domine eximie et merito insignis, atque charissime fili. Unde scio quidem causas ecclesiasticas Excellentiæ tuæ potissimum injunctas, sed quia credo istam curam ad virum clarissimum atque spectabilem proconsulem pertinere, ad eum quoque litteras dedi; quas rogo ut ipse illi tradere et allegare, si opus est, non graveris: atque ambos obsecro, ne importunam arbitremini, vel intercessionem, vel suggestionem, vel sollicitudinem nostram ; et passiones calholicorum servorum Dei, quæ infirmis ad ædificationem spiritualem utiles esse debent, haud reciproca inimicorum, a quibus passi sunt, pœna decoloretis, sed potius refracta judiciaria severitate, et vestram fidem, quia filii estis Ecclesiæ, et ipsius matris mansuetudinem commendare minime negligatis. Deus omnipotens Præstantiam tuam bonis omnibus augeat, domine eximie et merito insignis, atque charissime filii.

EPISTOLA CXXXIV * (a).

Augustinus Apringium proconsulem rogat ac m0

* Recensuimus hanc ad a. bg. bl. c. cc. cb. ff. g. gv.

[ocr errors]

oum superiore.

net ut Circumcelliones atrocia confessos milius puniat, memor ecclesiasticae mansuetudinis. Domino insigni et merito sublimi,ac præstantissimo filio APRiNGio, AUGUsTiNUs.

H. Non dubito in hac potestate quam tibi Deus homini in homines dedit, cogitare te divinum judicium, ubi et judices stabunt rationem de suo judicio reddituri. Christiana quippe fide te imbutum scio ; unde mihi ad Excellentiam tuam major fiducia tribuitur, non solum petendi, verum etiam monendi propter illum Dominum, in cujus familia nobiscum cœlesti jure censeris, in quo spem vitæ æternæ pariter habemus, et quem pro vobis in sacrosanctis mysteriis invocamus. Proinde, domine insignis et merito sublimis, ac præstantissime fili, primum quæso ut non tibi videar importunus irruere actibus tuis, ea, sollicitudine quam me præcipue gerere oportet pro Ecclesia mihi credita, cujus utilitatibus servio, cui non tam præesse quam prodesse desidero: deinde obsecro ut quod moneo vel rogo, non dedigneris accipere, non cuncteris acquiescere.

2. Circumcelliones quosdam et clericos donatistas, cura eorum qui disciplinæ publicæ inserviunt, præmissa Notoria, ad judicialegesque perduxit. Hi cum audirentur a viro clarissimo et spectabili tribuno et notario fratre tuo, filio meo Marcellino, non tor`mentis ungularum atque flammarum, sed virgarum coerciti, horrenda facinora in fratres et compresbyteros meos a se perpetrata confessi sunt ; quod scilicet unum eorum exceptum insidiis trucidaverunt, alterum e domo raptum, oculo effosso digitoque amputato truncaverunt. Hæc cum comperissem illos fuisse confessos, ideoque minime dubitarem sub jura tuæ securis esse venturos, has ad tuam Nobilitatem litteras acceleravi, quibus deprecor, et per misericordiam Christi obsecro, sic de tua majore atque certiore felicitate gaudeamus, ut eis paria non retribuantur; qnanquam lapidis ictibus digitum præcidere oculumque convellere leges puniendo non possint, quod isti sæviendo potuerunt. Unde securus sum de iis qui hoc se fecisse confessi sunt, quod hanc vicissitudinem non reportabunt ; sed ne vel ipsi, vel illi quorum homicidium patefactum est, per tuæ potestatis sententiam multentur, hoc timeo, hoc ne fiat et christianus judicem rogo, et christianum episcopus moneo.

3. De vobis quidem dixisse Apostolum legimus quod non sine causa gladium geratis, et ministri Deisitis, vindicesin eos qui male agunt(Rom. xiii, 4); sed alia causa est provinciæ, alia est Ecclesiæ : illius terribiliter gerenda est administratio; hujus clementer commendanda est mansuetudo. Si apud judicem non christianum mihi sermo esset, aliter ageretn : nec tamen etiam sic Ecclesiæ causam desererem, et quantum admittere dignaretur, instarem ne passiones servorum Dei catholicorum, quæ prodesse debent ad exempla patientiæ, inimicorum suorum sanguine fœdarentur;et si nollet acquiescere,inimico animo eum resistere suspicarer. Nunc vero quando apud te res agitur, alia mihi ratio est, alia consultatio, Rectorem te quidem præcelsæ

potestatis videmus, sed etiam filium christianæ pie. tatis agnoscimus. Subdatur sublimitas tua, subda. tur fides tua ; causam tecum tracto communem, sed tu in ea potes quod ego non possum : confer nobiscum consilium, et porrige auxilium. 4. Diligenter actum est ut inimici Ecclesiæ, qui solent vaniloquio seductionis sollicitare animos imperitos tanquam de persecutione gloriantes quam se perpeti jactant, horrenda facinora sua in catholicos clericos perpetrata faterentur et suis verbis implicarentur. Legenda sunt Gesta ad sanandas animas, quas pestifera suasione venenaverunt : numquid placet tibi ut ad finem Gestorum, si cruentum istorum supplicium continebit, legendo pervenire timeamus, ubi ponimus et ipsam conscientiam, ne malum pro malo, qui passi sunt, reddidisse videantur? Si ergo nihil aliud constitueretur frenandæ malitiæ perditorum, extrema fortasse necessitas ut tales occiderentur urgeret; quanquam quod ad nos attinet, si nihil mitius eis fieri posset, mallemus eos liberos relaxari, quam passiones fratrum nostrorum fuso eorum sanguine vindicari: nunc vero cum aliquid fieri possit, quo et mitis commendetur Ecclesia, et immitium cohibeatur audacia; cur non flectasin partem providentiorem, lenioremque sententiam,quod licetjudicibus facere etiam non in causis Ecclesiæ ?Time ergo nobiscum judicium Dei Patris, et commenda mansuetudinem matris : cum enim tu facis, Ecclesia facit, propter quam facis, et cujus filius facis. Contende bonitate cum malis : illi scelere immani membra de corpore vivo avulserunt ; tu opere misericordi effice ut illa quæ nefandis operibus exercebant, alicui utili operi integra eorum membra deserviant. llli non pepercerunt correctionem sibi prædicantibus Dei servis; tu parce comprehensis, parce ductis, parce convictis. Illi impio ferro fuderunt sanguinem Christianum: tu ab eorum sanguine etiam juridicum gladium cohibe propter Christum. Illi ministro Ecclesiæ occiso extorserunt spatium vivendi: tu inimicis Ecclesiæ viventibus relaxa spatium poenitendi. Talem te oportet esse in causa Ecclesiæjudicem christianum,petentibus,monentibus, intercedentibus nobis. Solent homines quando cum inimicis eorum convictis Jenius agitur, a mitiore sententia provocare: sed inimicos nostros ita diligimus, ut nisi de tua christiana obedientia præsumamus, a tua severa sententia provocemus. Deus omnipotens Excellentiam tuam auctiorem felicioremque conservet, domine insignis et merito sublimis, ac præstantissime fili. EPISTOLA CXXXV * (a). Volusianus Augustino, proponens illi quaestiones : quomodo Deus immensus claudi potuerit utero virginis, et infantis corpusculo ; an mundi curam deseruerit interim, etc. ; num etiam miraculis satis declarata sit ejus divinitas.

* Exstat cum epistola cxxxii, in iisdem Cdd. supra designatis . a) Alias 2 : quæ autem 135 erat, nunc 110. Scripta sub initium anni 412.

« PredošláPokračovať »