Obrázky na stránke
PDF
ePub

cleare cur filii promissionis pertinentes ad Isaac, Novi Testamenti gratiæ deputentur. Breviter tamen attingam, unde tanto fructuosius cogitabis, quanto magis pie cogitaveris. Non omnia Deus quæ prædicit,promittit; prædicitenim etiam illa quæ non ipse facit, quiaestomnium præscius futurorum. Prædicit ergo et peccata hominum; quæ potuit præscire, non facere. Promittit autem quæ ipse facturus est; nec ea mala sed bona. Quis enim promittit mala? Quamvis : itaque mala inferat malis,non peccata,sed supplicia; minatur tamen ea potius quam promittit. Omnia largitur et præscit; sed peccata prædicit, supplicia minatur, beneficia pollicetur. Filii ergo promissionis, filii sunt beneficii. Hæc est gratia, quæ gratis datur, non meritis operantis, sed miseratione donantis. Hinc gratias agimus Domino Deo nostro, quod est magnum sacramentum in sacrificio Novi Testamenti, quod ubi, et quando, et quomodo offeratur, cum fueris baptizatus, invenies. CAPUT XX. — 49. Deinde sequitur et dicit : Timeat eum omne semen Israel. Qui Jacob ipse et Israel, unus homo erat, habens duo nomina, uon in parvo sacramento: sed uno libro non possunt dici omnia, inquojam multum progressi sumus, et nondum de aliis tribus quæstionibus aliquid diximus; hoc est de tenebris exterioribus; et latitudine et longitudine, altitudine et profundo; et de quinque et quinque virginibus. Quod ergo dixit supra, universum semen Jacob, hic consequenter ait, omne semen Israel. Sed quare superius, magnificate eum, et posterius, timeat eum? Magnificatio laudicongruit; de qua dixerat, Qui timetis Domnum, laudate eum : unde jam multa disserui. Ibi quippe amor vel charitas Dei, quæ perfeeta foras mittit timorem. Cur ergo iterum, Timeat eum omne Israel? Non enim accepistis, inquit Apostolus, spiritum servitutis iterum in timore (Rom. vii 1, 15). Sed idem apostolus oleastro inserto in olivam timorem præcipit hoc est Gentibus additis radici Abraham, Isaac, Jacob, ut et ipsæ fierunt Israel, id est, pertinerent ad semen Abrahæ (Rom. xi, 17-20). 50. Quam insertionem oleastri, jam amputatis propter infidelitatis superbiam naturalibus ramis, etiam ipse Dominusin Evangelio prædixit,occasione illius Centurionis qui in eum ex Gentibus credidit. Tunc enim ait, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel : et adjunxit, Ideo dico vobis quia multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno caelorum:filii autem regni ibunt in tenebras eaetoriores; illic erit ploratio et stridor dentium : ita significans inseri oleastrum propter humilitatem; dixerat quippe ille Centurio, Non sum dignus ut sub tectum meum intres; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus (Matth. viii, 8-12); confractionem autem ramorum naturalium propter superbiam, scilicet eorum qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere,justitiæ Dei non sunt subjecti (Rom. x, 3). Deiis quippe vana elatione tumentibus dictum est quod ibunt in tenebras exteriores, qui jactantes se de semine Abrahæ, semen Abrahæ fieri noluerunt,ul essent filii

promissionis : quia fidem Novi Testamenti non receperunt, ubi Dei justitia commendatur, suam constituere volentes; id est, tanquam de suis meritis et operibus præfidentes spreverunt esse filii promissionis, hoc est filii gratiæ, filii misericordiæ, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1. 31), credens in eum qui justificat impium, hoc est qui ex impio facit pium ; ut deputetur fides ejus ad justitiam (f?om. iv, 5), et impleatur in eo, non quod postulabat ejus meritum, sed quod a Domino promissum est benedictum. 51. Cum iis igitur agens Apostolus, qui olivæ per gratiam inserebantur, Dicis, inquit, fracti sunt rami, ut ergo inserar. Bene; propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem, fide sta; noli altum sapere sed time (Rom. x1, 19, 20). Dei est enim beneficium, non meritum tuum; quod et alibi dicit : Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc non ez vobis sed Dei donum est, non eae operibus, ne forte quis eaetollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Jesu Christo in operibus bonis quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. m, 8-10). In hoc itaque intellectu gratiæ inest timor, de quo dicitur: Noli altum sapere, sed time (Rom. xi, 20). Timor autem iste alius est; non est ille servilis quem charitas foras mittit. lllo enim timetur ne incidatur in tormentum supplicii; isto autem, ne amittatur gratia beneficii. CAPUT XXI.— 52. Quapropter quamvis fidelibus ad Novum Testamentum pertinentibus dicat Apostolus quod paulo ante commemoravi.Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, pater (Rom. viii, 15); id est ut fides in nobis sit, quæ per dilectionem operatur(Gal. v,6), non taln timendo pœnam quam amando justitiam: tamen quia non fit anima justa nisi participatione melioris qui justificat impium (quid enim habet quod non accepit?), non debet sibi tribuendo quod Dei est, ita gloriari tanquam non acceperi (I Cor. iv, 7). Ob hoc ei dictum est : Noli altum sapere, sed time. Et timor iste præcipitur iis etiam qui ex fide viventes, hæredes sunt Novi Testamenti, atque in libertatem vocati. Altum enim sapere, dictum est, superbire : quod alio loco, e contrario satis ostendit, ubi ait, Non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom.xii, 16). Ex hoc quod ait, humilibus consentientes, utique aperuit nihil aliud se dixisse, alta sapientes, quam superbientes. 53. Timor ergo non est in charitate, quia perfecta charitas foras mittit timorem; sed illum servilein, illum quo cum se quisque ab opere malo abstinet, pœna terretur, non justitia delectatur; hunc charitas foras mittit, quam non delectat iniquitas, etiamsi proponatur impunitas : non illum quo timet anima ne amittat ipsam gratiam, qua in illa factum est nt eam non peccare delectet; quo timet ne Deus eam deserat, etiamsi nullis dolorum cruciatibus puniat. Hic timor cactus est; non eum charitas ejicit, sed adsciscit. De illo quippe scriptum est, Timor Domini castus, permanens in

culum s;eculi (Psal. xviii, 10): nequaquam istum diceret permanentem, nisi sciret alium qui non permaneret. Et bene istum castum dixit; hoc enim non caret amor quo anima inhæret Deo, quæ dicit in alio psalmo : Perdidisti omnem qui fornicatur abs te; mihi autem adhærere Deo bonum est (Psal. Lxxii, 27, 28). Nam et conjux quæ adulterinum animum gerit, etiamsi timore viri non adulterium perpetrat, tamen quod deest operi, inest voluntati : casta vero aliter timet; nam et ipsa timet virum, sed caste. Denique timet illa ne vir infestus adveniat; ista, ne offensus abscedat : non amanti enim præsentia viri molesta est; amanti autem, absentia. Timore itaque casto, permanenti in sæculum sæculi, timeat Deum omne semen Israel. Timeant quem diligunt, non alta sapiendo, sed humilibus consentiendo; cum timore et tremore suam ipsorum salutem operentur. Deus et enim qui operatur in eis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. ii, {2, 13). CAPUT XXII, — 54. Hæc est justitia Dei, hoc est quod Deus donat homini, cum justificat impium. Hanc Dei justitiam ignorantes superbi Judæi, et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti (Rom. x, 3); hac superbia 1 dejiciuntur, ut humilis inseratur oleaster. Et illi ibunt in tenebras exteriores, de quibus inter alia requisisti, venientibus ab oriente et occidente multis, qui recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. viii, 12, 14). Sunt enim modo in exteris tenebris, unde correctio desperanda non est; quam si contempserint, ibunt in tenebras exteriores, ubi correctionis locus non erit: quoniam Deus luac est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. 1, 5); sed lux cordis, non istorum qui in carne sunt oculorum; nec omnino talis, qualis hujus lucis visibilis phantasia cogitatur; quanquam et ibi est videre, sed longe aliter, longe dissimiliter. Qualis enim lux est ipsa charitas, quis verbis explicet? quis earum rerum quæ sensibus carnis adjacent, ullo demonstret exemplo? An forte lux non est charitas? Audi apostolum Joannem: ipse quippe dixit quod modo commemoravi. Quoniam Deus luac est, et tenebrae nom sunt in eo ullae; (I Joan. i, 5) qui rursum dicit, Deus rharitas est (Id. iv, 8). Ac per hoc si Dens lux est, et Deus charitas est, profecto charitas lux ipsa est, quæ diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5). Item dicit : Qui odit fratem suum, in tenebris est usque adhuc (I Joan. ii, M 1 ). Istæ sunt tenebræ, in quas diabolus et angel ejus multum superbiendo progressi sunt. Charitas enim non æmulatur, non inflatur (I Cor. xiii, 4). Ideo non æmulatur, quia non inflatur : ubi enim præcedit inflatio, continuo sequitur æmulatio; quoniam superbia mater est invidentiæ. 55. Diabolus igitur et angeli ejus a luce atque fervore charitatis aversi, et nimis in superbiam invidiamque progressi, velut glaciali duritia tor

t Edd., ac superbia. Mss. Vatic. et e nostris duo, hac superbia. Alii Gallic. plures, hac superbi.

puerunt. Et ideo per figuram tanquam in aquilone ponuntur: unde cum generi humano diabolus incubaret, ventura gratia Salvatoris dicitur in Cantico canticorum, Eaesurge, aquilo,et veni, auster, perfla hortum meum, et fluent aromata (Cant. iv, 16). Exsurge, qui irruisti, qui subditis incumbis, qui possessos premis: exsurge, ut a tuo pondere relevati erigantur, quorum animas premendo curvasti. Et veni, auster, inquit ; spiritum invocans gratiæ, flantem de meridie velut a parte fervida et luminosa, ut fluant aromata. Unde Apostolus dicit: Christi bonus odor sumus in omni loco (II Cor. ii, 15). Hinc etiam dicitur in quodam psalmo, Converte, Domine captivitatem nostram, sicut torrens in austro (Psal. cxxv, 4): captivitatem scilicet, qua sub diabolo tanquam sub aquilone tenebantur, ubi abundante iniquitate friguerant, et quodam modo congelaverant. Hinc euim et Evangelium dicit : Quoniam abundabit iniquitas refrigescet charitas multorum (Matth. xxiv, 12). At vero flante austro, glacies resolvitur, et torrentes fluunt, id est peccatis remissis, populi ad Christum charitate concurrunt. Hinc et alibi scriptum est: Sicut glacies in sereno,ita solventur peccata tua (Eccli.iii, 17). CAPUT XXIII. — 56. Proinde rationalis creatura, sive in angelico spiritu, sive in anima humana, ita facta est, ut sibi ipsa bonum quo beata fiat, esse non possit; sed mutabilitas ejus si convertatur ad incommutabile bonum, fiat beata: unde si avertatur, misera est. Aversio ejus vitium ejus, et conversio ejus virtus ejus est. Natura ergo non est mala, quia creatura spiritus vita 1 est rationalis, que etiam privata bono cujus participatione beatificatur, id est, etiam vitiosa, melior est eo corpore quod summum est in corporibus, id est, hac luce quæ sentitur oculis carnis, quia et ipsa est corpus : omni autem corpore quælibet incorporea natura præstantior est : non mole, quia nonnisi corporum est moles, sed vi quadam qua supergreditur omnem phantasiam, quam volutat animus haustam de sensibus corporis. Sed quemadmodum in ipsis corporibus ea quæ inferiora sunt, sicut terra et aqua et ipse aer, meliora fiuut participatione melioris, id est, cum luce illuminantur, et fervore vegetantur : sic incorporeæ creaturæ rationales ipsius Creatoris fiunt participatione meliores, cum ei cohærent purissima et sanctissima charitate; qua omnimodo si caruerint, tenebrescunt, et obdurescunt quodammodo. 57. Poinde infideles homines tenebræ sunt; qui per fidem conversi ad Deum, quadam præmissailluminalione lux fiunt.In qua proficiendo siex fide ad speciem pervenerint, ut id quod credunt etiam conspicere, sicut tantum bonum potest conspiei, mereantur, perfectam recipient inmaginem Dei; talibus enim dicit Apostolus, Fuistis aliquando tenebræ; nunc autem luac in Domino (Eph. v, 8). Porro diabolus et angeli ejus, tenebræ sunt infidelibus hominibus exteriores * : plus enim ab illa charitate

t Ita Mss. Atexcusi habent, spiritus vitae est rationalis. • Edd., infidelibus hominibus deteriores. At melioris aversi, et in suum fastum obstinationemque progressi sunt. Et quoniam extremo judicio Christus dicturus est eis quos ad sinistram discernet, Ite in tgmem aetermum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth.xxv,41); his malignis spiritibus conjungendos, simulque damnandos, dicit ituros in tenebras exteriores, id est in societatem pœnalem diaboli et angelorum ejus. Huic poenæ contrarium est quod bono servo dicitur. Intra in gaudium domini tui (Ibid. 27); ut quanto sunt istæ tenebræ exteriores, tanto sit lumen illud interius. Non hæc per locorum intervalla inani phantasmate congitanda sunt : localia spatia non occupant nisi corporum moles. Non est hoc spiritus vitæ, non est hoc anima rationalis, multo minus Deus omnium benignissimus conditor, et justissimus ordinator. Voluntatibus et affectibus ista vel propinquare vel longe fieri, vel intrare vel exire dicuntur. 58. Sed quia malo opere, id est tenebroso delectantur facientes, secutura est autem pœna quæ torqueat, ideo Dominus ubi dixit, tenebraseaeterories, addidit etiam, Ibi erit fletus et stridor dentium : ne talibus deleclationibus, qualibus hic iniqui perfruuntur, quando infidelitate atque injustitia tenebrescunt, etiam in illo supplicio se usuros dementer existiment; quia enim volentes injuste utuntur bonis, juste nolentes cruciabuntur malis. Unde possunt etiam tenebræ exteriores intelligi poenæ corporales; corpus quippe est animæ exterius: ut sint animæ mala, quibus a charitatis luce aversa mens in peccatis oblectatur, exteræ tenebræ; corporis autem mala, quibus æternis in finem torquebitur, exteriores tenebræ ; quas solas timent qui servili adhuc timore detinentur. Nam si eis liceret in illis exteris quæ sunt in peccatis, impune semper volvi et involvi, profecto nunquam vellent accedere ad Deum, et illuminari, et inbærere illi per charitatem, ubi est timor cactus, permanens in sæculum sæculi; qui timor non cruciat, sed tenaciorem facit animam boni illius, quod si dimiserit, cadet. CAPUT XXIV.—59. Timeat eum omne semen Israel. Et vide causam quam conjungit: Quoniam non sprevit, inquit, meque desperit precem pauperis, Pauperem, humilem dicit: hinc est, Noli altum sapere, sed time. Timeat ergo eum omne semeii Israel, quoniam non despexit ejus precem qui non altum sapuit, sed timuit. Potest et hoc capiti coaptari; quia ipse Salvator corporis propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut ejus paupertate ditaremur (II Cor. viii, 9). Ex forma enim servi pauper factus est, ex qua et preeem fudit : in ea quippe semetipsum humiliavit, factus obediens usque ad mortem (Philipp. 11. 8). Vide ergo quid dicat : Quoniam non sprevit neque desperit precem pauperis, nequeavertit faciem suam a me. Ubi est illud, Quare me dereliquisti, si nec faciem avertit ab eo ? nisi quia et derelinquens non derelinquit, quando in bonis temporalibus non exaudit; et non ad insipientiam nobis, sed ut sapiamus quid auferat, et quid

notæ Mss. habent, eaeteriores. Sic etiam Fugypii Cdd. duo manu exarati.

offerat mobis. Non, inquit, sprevit neque despezit precem pauperis, neque avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum, eacaudivit me. Fecit ergo quod paulo ante rogatus est, ubi eum deprecans dixit : Ne discedas a me. Si enim exaudivit, profecto fecit, non utique discessit. Non ergo dereliquit hoc modo, qui alio modo dereliquit, ut saperemus quomodo magis non ab eo derelinqui velle debemus. 60. Apud te laus mea. Quid ergo nocent qui tanquam victo insultant, quod me in temporalibus dereliqueris? In Ecclesia magna confitebor tibi : non quanta ista Synagoga est, quæ irridet mortem derelicti, sed in Ecclesia magna diffusa per omnes gentes, quæ credit in resurrectionem non derelicti. Hæc est unica illa quam petit de manu canis erui, de qua etiam paulo ante dixit, ln medio Ecclesiæ cantabo te. Et nunc quod ait, confitebor tibi, in eis utique qui confitebuntur, in quibus et loquitur. Confessio autem non tantum peccatorum est, sed et laudis Dei; sicut ipse in Evangelio, Confitebor tibi, inquit, Pater, Domine cæli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. xi, 25). Ideo sequitur et dicit: Vota mea reddam coram timentibus eum. Edent pauperes, et saturabuntur; et laudabunt Dominum qui requi unt eum. Ipsi sunt parvuli de quibus dixit, et revelasti ea parvulis; timentes eum, et pauperes, id est humiles, qui non alta sapiunt, sed timenttimore illo casto, non quo pæna formidatur, sed qu0 gratia conservatur 1. 61. Vota vero sua sacrificium vult intelligi corp0ris sui, quod est fidelium Sacramentum. ldeo cum dixisset, Vota mea reddam coram timentibus eum; continuo subjunxit, Edent pauperes, et saturabuntur. Ipsi enim saturabuntur pane qui de cœlo descændit, qui ei cohœrentes, et ejus pacem dilectionemque servantes imitantur ejus humilitatem: ide0 pauperes. In hac paupertate et saturitate præcipue Apostoli claruerunt. Et laudabunt Dominum, inquit, qui requirunt eum : intelligentes non meritorum suorum, sed illius esse gratiæ quod saturati sunt. Requirunt enim eum, quia non sunt ex eis qui sua quærunt, non quæ Jesu Christi(Philipp. II, 21). Denique et si coro eorum qui eum laudant, patitur temporalem tribulationein vel mortem, vivem! corda eorum in sæculum sæculi. Hæc vita cordis non est in sensibus corporis; secreta est in luce quæintus est, non in tenebris quæ foris sunt;in fine præcepti,non in initio peccati. Finis autem præcepticharitas est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. i, 5; : charitas quæ non æmulatur, non inflatur (I Cor. viii, 4), quia non altum sapit, sed timet; et ideo cohæret timore casto, permanenle in sæculum sæculi. Initium autem omnis peccati superbia, qua diabolus irrevocabiliter in exteriora progressus est, hominemque invidendo, et ei simile aliquid suadendo dejecit. Cui homini in qua: dam scriptura dicitur. Qui superbit terra et ciui;! Quoniam in vita sua projecit intima sua (Eccli. x, 15,9, 10).In vita sua,dictum est, tanquam in propria

1 Bad Am. Er., commendatur.

sua!,et quasi privata,qua delectatur omnis superbia, CAPUT XXV. — 62. Unde charitasin commune magis quamin privatum consulens,dicitur non quærere quæ sua sunt (I Cor. xiii, 5). Hac vivunt corda in sæeulum sæculi,tanquam saturata pane coelesti:de qua saturator ipse dicit *, Nisi manducaveritis carnem meam,et sanguinem meum liberitis, non habebitis vitam in vobis (Joan. vi, 54). Merito ergo istorum qui saturantur, vivent corda in sæculum sæculi. Vita enim Christus est, qui habitat in cordibus eorum, interim per fidem, post etiam per speciem. Vident enim nunc in ænigmate per speculum, tunc autem facie ad faciem (I Cor. xm, 12). Unde ipsa charitas nunc in bonis operibus dilectionis exercetur, qua se ad subveniendum quaquaversum potest, porrigit ; et hæc latitudo est: nunc longanimitate adversa tolerat, etin eo quod veraciter tenuit, perseverat; et hæc est longitudo: hoc autem totum propter adipiscendam vitam facit æternam, quæ illi promittitur in excelso ; et hæc altitudo est. Existit vero ex occulto ista charitas, ubi fundati et radicati quodam modo sumus (Ephes. iii, 17); ubi causæ voluntatis Dei non investigantur, cujus gratia sumus salvi facti, non ex operibusjustitiæ quæ fecimus nos,sed secundum ejus misericordiam (Tit. iii, 5). Voluntarie quippe genuit nos verbo veritatis (Jacobi 1, 18): et hæc voluntas ejus in abdito est. Cujus secreti profunditatem quodam modo expavescens Apostolus clamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei ! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! Quis enim cognovit sensum Domir.i (Rom. xi, 33, 34)? et hoc est profundum. Altitudo quippe commune nomen est excelso et profundo : sed cum in excelso dicitur, sublimitatis eminentia commendatur; cum autem in profundo, difficultas in vestigationis et cognitionis. Unde et illud Deo dicitur : Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundæ factae sunt congitationes tuae (Psal. xci, 6). Et iterum : Judicia tua velut abyssus multa (Psal. xxxv, 7). Hinc igitur est illud Apostoli, quod requirendum inter cætera posuisti: Hujus rei gratia, inquit, flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, eae quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur; ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum ejus, in interiori homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris, ut in charitate radicati et fundati praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit longitudo et latitudo, altitudo et profundum ; scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Eph. iii, 14-19). CAPUT. XXVI. — 63. Attende omnia diligenter. Hujus rei, inquit, gratia flecto genua mea ad Patrem, Domini nostri Jesu Christi, eae quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur. Quæris cujus rei gratia ; hoc supra dixerat, Propter quod peto non infirmari in tribulationibus meis pro vobis. Hoc ergo eis optat, ut non infirmentur in tribula

[blocks in formation]

tionibus Apostoli, quas pro illis sustinebat, et propter hoc genua ffectebat ad Patrem. Proinde non infirmari unde illis sit, sequitur et dicit : Ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ virtute corroborari per spiritum ejus. Hæ sunt divitiæ de quibus dicit : O altitudo divitiarum ! Abditas enim habent causas, ubi nullis meritis præcedentibus, quid habemus, quod non accepimus ? Deinde sequitur, et quid optet, adjungit; In interiori, inquit, homine habitare Christum per fidem im cordibus vestris. Hæc est vita cordium, qua vivimus in sæculum sæculi, ab initio, fidei usque ad finem speciei. Ut in charitate, inquit, radicati et fundati prævaleatis comprehendere cum omnibus sanctis. Ista est communio 'cujusdam divinæ coelestisque reipublicæ ; hinc saturantur pauperes, non sua quærentes, sed quæ Jesu Christi ; id est, non commoda privata sectantes, sed in commune, ubi salus omnium est, consulentes : nam de ipso pane quo tales saturantur, quodam loco Apostolus dicit, Unus panis, unum corpus, multi sumus, (I Cor. x, 17). Quid ergo comprehendere ? Quae sit, inquit, latitudo, sicut jam dixi, in bonis operibus, quibus benevolentia porrigitur usque ad diligendos inimicos; et longitudo, et longanimiter, pro hac latitudine, molestiæ tolerentur; et altitudo, ut pro his æternum quod in supernis est præmium,non vanum aliquid temporale speretur ; et profundum, unde gratuita gratia Dei secundum secretum et abditum voluntatis ejus existit. Ibi enim radicati, ibi sumus fundati : radicati, propter agriculturam ; fundati, propter ædificationem: quæ quoniam non est ab homine, dicit alio loco idem apostolus, Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis (Ibid. iii, 9). Hoc totum agitur cum in hac nostra peregrinatione fides per dilectionem operatur. In futuro autem sæculo perfecta et plena charitas sine ulla malorum tolerantia, nom fide credit quod non videt, nec spe desiderat quod non tenet ; sed in æternum veritatis incommutabilem speciem contemplabitur, cujus sine fine quietum opus erit, laudare quod amat, et amare quod laudat. De hac consequenter dicit : Scire etiam supereminentem scientiam charitas Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

64. In hoc mysterio figura crucis ostenditur. Qui enim quia voluit mortuus est, quomodo voluit mortuus est. Non frustra igitur tale genus mortis elegit, nisi ut in eo quoque latitudinis hujus, et longitudinis, et altitudinis, et profunditatis magister existeret. Nam latitudo est in eo ligno quod transversum desuper figitur : hoc ad bona opera pertinet, quia ibi extenduntur manus. Longitudo in eo quod ab ipso ligno usque ad terram conspicuum est ibi enim quodammodo statur, id est, persistitur et perseveratur ; quod longanimitati tribuitur. Altitudo est in ea ligni parte, quæ ab illo quod transversum figitur, sursum versus relinquitur, hoc est ad apud crucifixi; quia bene sperantium superna exspectatio est. Jam vero illud ex ligno quod non apparet, quod fixum occultatur, unde totum illud exsurgit, profunditatem significat gratuite gratiæ: in quo

multorum ingenia conteruntur id investigare conantia, ut ad extremum eis dicatur, O homo tu quis es qui respondeas Deo (Rom. ix, 20) ? 65. Vivent ergo corda saturatorum pauperum in sæculum sæculi;hoc est humilium charitate flagrantium, non sua quærentium, sed sanctorum societate gaudentium. Hoc primitus in Apostolis factum est. Sed laudando Deum, id est prædicando gratiam Dei (quoniam dietum est, Laudabunt Domimum qui requirunt eum), quid populorum acquisierint, in eo quod sequitur, vide. CAPUT XXVII. — 66. Commemorabuntur, inquit, et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universae patriæ gentium : quoniam Domini est regnum, et ipse domuimabitur gentium. llle irrisus, ille crucifixus, ille derelictus hoc regnum acquirit : et tradet in fine Deo et Patri ; non ut ipse amittat, sed quod in fide seminavit, cum venit minor Patre, hoc perducat ad speciem in qua æqualis non recessit a Patre. Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terræ : divites terræ, superbos intelligere debemus, si recte superius pauperes, humiles inlelligebamus, de quibus in Evangelio dicit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cælorum: ipsa enim sunt mites, lugentes, esurientes et sitientes justitiam, misericordes, mundicordes, pacifici, et qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quibus prædicationibus singillatim beatitudinem adjunxit (Matth. v, 3-12). Contra ergo divites terræ hoc loco superbi intelligendi sunt. Neque enim frustra ita distincti sunt, ut de pauperibus supra diceretur, Edent pauperes, et saturabuntur : hic vero, Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae. Et ipsi quippe addueti sunt ad mensam Christi, et accipiunt de corpore et sanguine ejus ; sed adorant tantum, non etiam saturantur, quoniam non imitantur. Manducantes enim pauperem *, dedignantur esse pauperes : quia Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum ut sequamur vestigia ejus (I Petr. 11, 21) Verumtamen quod humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, aspernantur divites, et similia perpeti respuunt, tumore*, non magnitudine : infirmitate ergo, non sanitate. Sed quia Deus excitavit eum a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu flectatur omne genu, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. 11, 8-10); fama celsitudinis ejus et gloria nominis ejus in Ecclesia usquequaque diffusa permoti, et ipsi veniunt ad mensam, manducant et adorant ; non tamen saturantur, quia non esuriunt et sitiunt justitiam : tales enim saturabuntur. Quanquam perfecta saturitas in illa vita æterna erit, cum ex ista peregrinatione venerimus ex fide ad speciem, ab speculo ad faciem, ab ænigmate ad perspicuam veritatem ; non tamen inconvenienter saturatus dicitur paupertate * Christi, qui pro justi

[ocr errors]

tia ejus, hoc est pro participatione Verbi æterni, quam inchoavit interim fide, omnia temporalia non solum temperanter contemnit bona, verum etiam patienter sustinet mala. 67. Tales fuerunt piscatores et publicani ; quia abjecta hujus mundi elegit, ut confunderet fortia (I Cor. 1, 27) : de his dictum est, Edent pauperes, et saturabuntur. Sed quia istam saturitatem non apud seipsos tenuerunt (quodammodo enim ructantes Dominum laudaverunt ; id est, prædicaverunt quærentes eum, hoc est non sua quærentes, sed in eum charitate flagrantes), eorum prædicatione commotus est mundus, ut coummemorentur et convertantur ad Dominum universi fines terræ, et adorent in conspectu ejus universæ patriæ geutium ; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Hac Ecclesia dilatatione etiam superbi, id est divites terræ adducti sunt ut manducarent ; et quamvis non saturati, tamen adorant. Hunc quippe ordinem prophetia Psalmi hoc loco tenuit, quem videimus impleri. Adjungit autem, ln conspectu ejus procident omnes qui descendunt in terram : id est, omnes bona amando terrena, non in coelum ascendunt. Non enim faciunt quod ait Apostolus, Si resurreristis cum Christo, quae sursum sunt quærite, ubi Christus est in deztera Dei sedens ; quae sursum sunt sapite, non quæ super terram (Coloss. 111, 1, 2) : sed potius quanto sibi bonis terrenis feliciores videntur, tanto magis in terram descendunt, hoc est, in terrena deprimuntur. Et ideo in conspectu ejus procident, id est, ubi ipse videt, non ubi homines vident qui eos excelsos sublimesque arbitrantur. CAPUT XXVIII. — 68. Et anima, inquit, meaipsivi. vet : ipsi utique, non sibi, sicut superborum privat0 bono suo lætantium, et a communi omnium bono' quod Deus est, inani elatione resilientium. Hoc utique devitemus, et communi potius vero omnium bono perfrui, quam privato nostro gaudere quæramus ; ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sicut ait Apostolus,sed ei qui pro ipsis mortuis est et resurrerit (II Cor. v, 15). Pro hoc enim mediator effectus est, ut nos reconciliet Deo per humilitatem, a quo per impiam superbiam longe recesseramus. Neque enim tantum illud scriptum est, quod supra posui, In* tium omnis peccati superbia; sed etiam hoc ibi legitur : Initium superbiæ hominis, apostatare a De? (Eccli. x, 14, 15). Non ergo sibi vivat quisque, sed Christo; faciens non suam,sed ipsius voluntalem, et manens in ejus charitate; sicutet ipsefecit voluntatem Patris,et manet in ejus charitate. Hæc quippe nos admonens, et exemplo suo exhortans, inß'*"' gelio suo locutus est (Joan. xv, 10). Si autem iP* cum in forma Dei æqualis esset Patri, tamen P°* formam servi, quam propter nos accepit, non su*° voluntatem, sed Patris $e facere commenda"* quanto magis nos, propria privataque nostra volumtate contempla qua tenebrati sumus, ad illud°° mune lumen, ut illuminemur et vultus nostri m00

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »