Obrázky na stránke
PDF
ePub

cleare cur filii promissionis pertinentes ad Isaac, Novi Testamenti gratiæ deputentur. Breviter tamen attingam, unde tanto fructuosius cogitabis, quanto magis pie cogitaveris. Non omnia Deus quæ prædicit, promittit; prædicit enim etiam illa quæ non ipse facit, quia est omnium præscius futurorum. Prædicit ergo et peccata hominum; quæ potuit præscire, non facere. Promittit autem quæ ipse facturus est; nec ea mala sed bona. Quis enim promittit mala? Quamvis itaque mala inferat malis, non peccata, sed supplicia; minatur tamen ea potius quam promittit. Omnia largitur et præscit; sed peccata prædicit, supplicia minatur, beneficia pollicetur. Filii ergo promissionis, filii sunt beneficii. Hæc est gratia, quæ gratis datur, non meritis operantis, sed miseratione donantis. Hinc gratias agimus Domino Deo nostro, quod est magnum sacramentum in sacrificio Novi Testamenti, quod ubi, et quando, et quomodo offeratur, cum fueris baptizatus, invenies.

CAPUT XX. 49. Deinde sequitur et dicit: Timeat eum omne semen Israel. Qui Jacob ipse et Israel, unus homo erat, habens duo nomina, non in parvo sacramento: sed uno libro non possunt dici omnia, in quo jam multum progressi sumus, et nondum de aliis tribus quæstionibus aliquid diximus; hoc est de tenebris exterioribus; et latitudine etlongitudine, altitudine et profundo; et de quinque et quinque virginibus. Quod ergo dixit supra, universum semen Jacob, hic consequenter ait, omne semen Israel. Sed quare superius, magnificate eum, et posterius, timeat eum? Magnificatio laudi congruit; de qua dixerat, Qui timetis Dominum, laudate eum: unde jam multa disserui. Ibi quippe amor vel charitas Dei, quæ perfecta foras mittit timorem. Cur ergo iterum, Timeat eum omne Israel? Non enim accepistis, inquit Apostolus, spiritum servitutis iterum in timore (Rom. vп11, 15). Sed idem apostolus oleastro inserto in olivam timorem præcipit hoc est Gentibus additis radici Abraham, Isaac, Jacob, ut et ipsæ fierunt Israel, id est, pertinerent ad semen Abrahæ (Rom. x1, 17-20).

50. Quam insertionem oleastri, jam amputatis propter infidelitatis superbiam naturalibus ramis, etiam ipse Dominus in Evangelio prædixit,occasione illius Centurionis qui in eum ex Gentibus credidit. Tunc enim ait, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel: et adjunxit, Ides dico vobis quia multi ab oriente et occidente venient, el recumbent cum Abraham, Isaac el Jacob in regno cælorum:filii autem regniibuntin tenebras extoriores; illic erit ploratio et stridor dentium: ita significans inseri oleastrum propter humilitatem; dixerat quippe ille Centurio, Non sum dignus ut sub tectum meum intres; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus (Malth. VIII, 8-12); confractionem autem ramorum naturalium propter superbiam, scilicet eorum qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti (Rom. x, 3). De iis quippe vana elatione tumentibus dictum est quod ibunt in tenebras exteriores, qui jactantes se de semine Abrahæ, semen Abrahæ fieri noluerunt, ut essent filii

promissionis : quia fidem Novi Testamenti non receperunt, ubi Dei justitia commendatur, suam constituere volentes; id est, tanquam de suis meritis et operibus præfidentes spreverunt esse filii promissionis, hoc est filii gratiæ, filii misericordiæ, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1. 31), credens in eum qui justificat impium, hoc est qui ex impio facit pium; ut deputetur fides ejus ad justitiam (Rom. iv, 5), et impleatur in eo, non quod postulabat ejus meritum, sed quod a Domino promissum est benedictum.

51. Cum iis igitur agens Apostolus, qui olivæ per gratiam inserebantur, Dicis, inquit, fracti sunt rami, ut ergo inserar. Bene; propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem, fide sta; noli altum sapere sed time (Rom. x1, 19, 20). Dei est enim beneficium, non meritum tuum; quod et alibi dicit: Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis sed Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Jesu Christo in operibus bonis quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. 11, 8-10). In hoc itaque intellectu gratiæ inest timor, de quo dicitur: Noli altum sapere, sed time (Rom. x1, 20). Timor autem iste alius est; non est ille servilis quem charitas foras mittit. Illo enim timetur ne incidatur in tormentum supplicii; isto autem, ne amittatur gratia beneficii.

CAPUT XXI. — 52. Quapropter quamvis fidelibus ad Novum Testamentum pertinentibus dicat Apostolus quod paulo ante commemoravi. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, pater (Rom. vi, 15); id est ut fides in nobis sit, quæ per dilectionem operatur (Gal. v,6), non tam timendo pœnam quam amando justitiam: tamen quia non fit anima justa nisi participatione melioris qui justificat impium (quid enim habet quod non accepit?), non debet sibi tribuendo quod Dei est, ita gloriari tanquam non acceperi (I Cor. iv, 7). Ob hoc ei dictum est: Noli altum sapere, sed time. Et timor iste præcipitur iis etiam qui ex fide viventes, hæredes sunt Novi Testamenti, atque in libertatem vocati. Altum enim sapere, dictum est, superbire: quod alio loco, e contrario satis ostendit, ubi ait, Non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. xi, 16). Ex hoc quod ait, humilibus consentientes, utique aperuit nihil aliud se dixisse, alta sapientes, quam superbientes.

53. Timor ergo non est in charitate, quia perfecta charitas foras mittit timorem; sed illum servilem, illum quo cum se quisque ab opere malo abstinet, pœna terretur, non justitia delectatur; hunc charitas foras mittit, quam non delectat iniquitas, etiamsi proponatur impunitas non illum quo timet anima ne amittat ipsam gratiam, qua in illa factum est ut eam non peccare delectet ; quo timet ne Deus eam deserat, etiamsi nullis dolorum cruciatibus puniat. Hic timor cactus est; non eum charitas ejicit, sed adsciscit. De illo quippe scriptum est, Timor Domini castus, permanens in sæ

culum sieculi (Psal. xviii, 10) : nequaquam istum puerunt. Et ideo per figuram tanquam in aquilone diceret permanentem, nisi sciret alium qui non per- ponuntur : unde cum generi humano diabolus inmaneret. Et bene istum castum dixit; hoc enim cubaret, ventura gratia Salvatoris dicitur in Cantico non caret amor quo anima inhæret Deo, que di- canticorum, Exsurge, aquilo,et veni, auster, perfla cit in alio psalmo : Perdidisti omnem qui fornica- hortum meum, el fluent aroniata (Cant. iv, 16). tur abs te; mihi autem adhærere Deo bonum est Exsurge, qui irruisti, qui subditis incumbis, qui (Psal. LXXII, 27, 28). Nam et conjux quæ adulteri- possessos premis : exsurge, ut a tuo pondere renum animum gerit, etiamsi timore viri non adulte- levati erigantur, quorum animas premendo currium perpetral, tamen quod deest operi, inest vo- vasti. El veni, auster, inquit; spiritum invocans luntati: casta vero aliter timet; nam et ipsa timet gratiæ, flantem de meridie velut a parte fervida et virum, sed caste. Denique timet illa ne vir infestus luminosa, ut fluant aromata. Unde Apostolus dicit: adveniat; ista, ne offensus abscedat : non amanti Christi bonus odor sumus in omni loco (II Cor. 11, enim præsentia viri molesta est; amanti autem, 15). Hinc etiam dicitur in quodam psalmo, Converte, absentia. Timore itaque casto, permanenti in se- Domine captivitatem nostram, sicut torrens in culum sæculi, timeat Deum omne semen Israel. austro (Psal. cxxv, 4): captivitatem scilicet, qua Timeant quem diligunt, oon alta sapiendo, sed hu- sub diabolo tanquam sub aquilone tenebantur, milibus consentiendo; cum timore et tremore suam ubi abundante iniquitate friguerant, et quodam ipsorum salutem operentur, Deus et enim qui ope- modo congelaverant. Hinc euim et Evangelium diratur in eis et velle, et operari, pro bona voluntate cit: Quoniam abundabit iniquitas refrigescet cha(Philipp. 11, 12, 13).

ritas multorum (Matth. xxiv, 12). At vero flante CAPUT XXII, 54. Hæc est justitia Dei, hoc est austro, glacies resolvitur, et torrentes fluunt, id quod Deus donat homini, cum justificat iinpium. est peccatis remissis, populi ad Christum charitate Hanc Dei justitiam ignorantes superbi Judæi, et concurrunt. Hinc et alibi scriptum est: Sicut glasuam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt cies in sereno,ila solventur peccata lua (Eccli.1, 17). subjecti (Rom. x, 3); hac superbia ' dejiciuntur, ut CAPUT XXIII. 56. Proinde rationalis creatura, humilis inseratur oleaster. Et illi ibunt in tenebras sive in angelico spiritu, sive in anima humana, exteriores, de quibus inter alia requisisti, venien- ita facta est, ut sibi ipsa bonum quo beata fiat, esse tibus ab oriente et occidente multis, qui recumbent non possit ; sed mutabilitas ejus si convertatur ad cum Abraham, Isaac et Jacob in regno colorum incommutabile bonum, fiat beata : unde si aver(Matth. viii, 12, 11). Sunt enim modo in exteris te- tatur, misera est. Aversio ejus vitium ejus, et connebris, unde correctio desperanda non est; quam versio ejus virtus ejus est. Natura ergo non est mala, si contempserint, ibunt in tenebras exteriores, ubi quia creatura spiritus vita è est rationalis, quie correctionis locus non erit:quoniam Deus lux est, etiam privata bono cujus participatione beatificatur, et tenebræ in eo non sunt ullæ (1 Joan. 1, 5); sed id est, etiam vitiosa, melior est eo corpore quod lux cordis, non istorum qui in carne sunt oculo- summum est in corporibus, id est, bac luce quæ rum; nec omnino talis, qualis hujus lucis visibilis sentitur oculis carnis, quia et ipsa est corpus : omni phantasia cogitatur; quanquam et ibi est videre, autem corpore quælibet incorporea natura præssed longe aliter, longe dissimiliter. Qualis enim lux tantior est : non mole, quia nonnisi corporum est est ipsa charitas, quis verbis explicet ? quis earum moles, sed vi quadam qua supergreditur omnem rerum quæ sensibus carnis adjacent, ullo demons- phantasiam, quam volutat animus haustam de sentret exemplo? An forte lux non est charitas ? Audi sibus corporis. Sed quemadmodum in ipsis corpoapostolum Joannem: ipse quippe dixit quod modo ribus ea quæ inferiora sunt, sicut terra et aqua et commemoravi. Quoniam Deus lux est, et tenebræ ipse aer, meliora finut participatione melioris, id non sunt in eo ullæ ; (I Joan. 1,5) qui rursum dicit, est, cum luce illuminantur, et fervore vegetantur : Deus charitas est (Id. iv, 8). Ac per hoc si Deus lux sic incorporeæ creaturæ rationales ipsius Creatoris est, et Deus charitas est, profecto charitas luxipsa fiunt participatione meliores, cum ei cohærent puest, quæ diffunditur in cordibus nostris per Spiri- rissima et sanctissima charitate; qua omnimodo si tum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5). Item caruerint, tenebrescunt, et obdurescunt quodamdicit : Qui odit fratem suum, in tenebris est usque modo. adhuc (1 Joan. 11, 11!. Istæ sunt tenebræ, in quas 57. Poinde infideles homines tenebræ sunt; qui diabolus et angel ejus multum superbiendo pro- per fidem conversi ad Deum, quadam præmissa ilgressi sunt. Charitas enim non æmulatur, non in- luminationelux fiunt.In qua proficiendo si ex fide ad flatur (I Cor. XII, 4). Ideo non æmulatur, quia speciem pervenerint, ut id quod credunt etiam connon inflatur : ubi enim præcedit ioflatio, continuo spicere, sicut tantum bonum potest conspici, me. sequitur æmulatio; quoniain superbia mater est in- reantur, perfectam recipient imaginem Dei; talibus videntiæ.

enim dicit Apostolus, Fuistis aliquando tenebræ; 55. Diabolus igitur et angeli ejus a luce atque nunc autem lux in Domino (Eph. v, 8). Porro diafervore charitatis aversi, et nimis in superbiam bolus et angeli ejus, tenebræ suntinfidelibus homi. invidiamque progressi, velut glaciali duritia tor.

nibus exteriores : : plus enim ab illa charitate

+ Edd., ac superbia. Mss. Vatic. et e nostris duo, hac superbia. Alii Gallic, plures, hac superbi.

1 Ita Mss. Atexcusi habent, spiritus vitæ est rationalis.
• Edd., infidelibus hominibus deteriores. At melioris

aversi, et in suum fastum obstinationemque pro- offerat nobis. Non, inquit, sprevit neque despexit gressi sunt. Et quoniam extremo judicio Christus precem pauperis, neque avertil faciem suam a me: dicturus est eis quos ad sinistram discernet, Ile in et cum clamarem ad eum, exaudivil me. Fecit ergo ignem ælernum, qui paratus est diabolo et angelis quod paulo ante rogatus est, ubi eum deprecans ejus (Matth.xxv,41); his malignis spiritibus conjun- dixit: Nediscedas a me. Si enim exaudivil, profecto gendos, simulque damnandos, dicit ituros in tene. fecit, non utique discessit. Non ergo dereliquit hoc bras exteriores, id est in societatem pænalem dia- modo, qui alio modo dereliquit, ut saperemus quoboli et angelorum ejus. Huic pænæ contrarium est modo magis non ab eo derelinqui velle debemus. quod bono servo dicitur. Intra in gaudium domini 60. Apud le laus mea. Quid ergo nocent qui tanlui (Ibid. 27); ut quanto sunt istæ tenebræ exte- quam victo insultant, quod me in temporalibus deriores, tanto sit lurren illud interius. Non hæc per reliqueris? In Ecclesia magna confilebor libi : non locorum intervalla inaui phantasmate congitanda quanta ista Synagoga est, quæ irridet mortem desunt : localia spatia non occupant nisi corporum

relicti, sed in Ecclesia magna diffusa per omnes moles. Non est hoc spiritus vitæ, non est hoc anima gentes, quæ credit in resurrectionem non derelicti. rationalis, multo minus Deus omnium benignissi- Hæc est unica illa quam petit de manu canis erui, mus conditor, et justissimus ordinator. Voluntati- de qua etiam paulo ante dixit, in medio Ecclesiæ bus et affectibusista vel propinquare vellonge fieri, cantabo te. Et nunc quod ait, confilebor tibi, in eis vel intrare vel exire dicuntur.

utique quiconfitebuntur, in quibus et loquitur. Con58. Sed quia malo opere, id est tenebroso delec- fessio autem non tantum peccatorum est, sed et tantur facientes, secutura est autem pæna quæ tor- laudis Dei; sicut ipse in Evangelio, Confitebor tibi, queat, ideo Dominus ubi dixit, tenebras exterories, inquit, Pater', Domine cæli et terræ, quia absconaddidit etiam, Ibi erit fletus et stridor dentium : ne disti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti talibus delectationibus, qualibus hic iniqui per- ea parvulis (Matth. xi, 25). Ideo sequitur et dicit: fruuntur, quando infidelitate atque injustitia tene- Vota mea reddam coram timentibus eum. Edeni paubrescunt, etiam in illo supplicio se usuros demen- peres, el saturabuntur; el laudabunt Dominum qui ter existiment; quia enim volentes injuste utuntur requirunt eum. Ipsi sunt parvuli de quibus dixit, bonis, juste nolentes cruciabuntur malis. Unde pos- el revelasti ea parvulis; timentes eum, et pauperes, sunt etiam tenebræ exteriores intelligi pæne cor- id est humiles, qui non alla sapiunt, sed timent tiporales; corpus quippe est animæ exterius: utsint more illo casto, non quo pæna formidatur, sed quo animæ mala, quibus a charitatis luce aversa mens gratia conservatur 1. in peccatis oblectatur, exteræ tenebræ; corporis 61. Vota vero sua sacrificium vult intelligi corpoautem mala, quibus æternis in finem torquebitur, ris sui, quod est fidelium Sacramentum. Ideo cum exteriores tenebræ; quas solas timent qui servili dixisset, Vota mea reddam coram timentibus eum; adhuc timore detinentur. Nam si eis liceret in illis continuo subjunxit, Edent pauperes, et saturabunexteris quæ sunt in peccatis, impune semper volvi tur. Ipsi enim saturabuntur pane qui de cælo deset involvi, profecto nunquam vellent accedere ad cændit, qui ei coherentes, et ejus pacem dilectioDeum, et illuminari, et inbærere illi per charitatem, nemque servantes imitantur ejus humilitatem : ideo ubi est timor cactus, permanens in sæculum sæ- pauperes. In hac paupertate et saturitate præcipue culi; qui timor non cruciat, scd tenaciorem facit Apostoli claruerunt. El laudabunt Dominum, inanimam boni illius, quod si dimiserit, cadet. quit, qui requirunt eum : intelligentes non meri

CAPUT XXIV.-59. Timeat eum omne semen Israel. torum suorum, sed illius esse gratiæ quod saturati Et vide causam quam conjungit: Quoniam non spre- sunt. Requirunt enim eum, quia non sunt ex eis vil, inquit, neque desperit precem pauperis, Pau- qui sua quærunt, non quæ Jesu Christi (Philipp. 11, perem, humilem dicit: hinc est, Noli altum sapere, 21). Denique et si coro eorum qui eum laudant, pased time. Timeat ergo eum omne semen Israel, quo- titur temporalem tribulationein vel mortem, vivent niam non despexit ejus precem qui non altum sa- corda eorum in sæculum sæculi. Hæc vita cordis non puit, sed timuit. Potest et hoc capiti coaptari ; quia est in sensibus corporis; secreta est in luce quæ inipse Salvator corporis propler nos pauper factus tus est, non in tenebris quæ foris sunt; in fine præest, cum dives esset, ut ejus paupertale ditaremur cepti, non in initio peccati. Finis autem præcepticha(II Cor. viii, 9). Ex forma enim servi pauper factus ritas est de corde puro, et conscientia bona, et fide est, ex qua et precem fudit : in ea quippe seme. non ficta (I Tim. 1, 5; : charitas quæ non æmulatur, tipsum humiliavit, factus obediens usque ad mor. non inflatur (1 Cor. vii, 4), quia non altum sapit, tem (Philipp. 11. 8). Vide ergo quid dicat : Quo- sed timet; et ideo cohærettimore casto, permanente niam non sprevil neque despexit precem pauperis, in sæculum sæculi. Ioitium autem omnis peccati neque avertit faciem suam ame. Ubiest illud, Quare superbia, qua diabolus irrevocabiliter in exteriora me dereliquisti, si nec faciem avertit ab eo ? nisi progressus est, hominemque invidendo, et ei siquia el derelinquens non derelinquit, quando in bo- mile aliquid suadendo dejecit. Cui homini in qua. nis temporalibus non exaudit; et non ad insipien- dam scriptura dicitur. Qui superbit terra et cinis? tiam nobis, sed ut sapiamus quid auferat, et quid Quoniam in rita sua projecit intima sua (Eccli.

X,15,9,10). In vita sua, dictum est,lanquam in propria notæ Mss. habent, exteriores. Sic etiam Fugypii Cdd. duo manu exarati.

1 Bad Am. Er., commendatur.

sua',et quasi privata, qua delectatur omnis superbia.

CAPUT XXV.-62. Unde charitas in commune magis quam in privatum consulens,dicitur non quærere quæ sua sunt (I Cor. xш, 5). Hac vivunt corda in sæculum sæculi,tanquam saturata pane cœlesti:de qua saturator ipse dicit 2, Nisi manducaveritis carnem meam,et sanguinem meum liberitis, non habebitis vitam in vobis (Joan. vi, 54). Merito ergo istorum qui saturantur, vivent corda in sæculum sæculi. Vita enim Christus est, qui habitat in cordibus eorum, interim per fidem, post etiam per speciem. Vident enim nunc in ænigmate per speculum, tunc autem facie ad faciem (I Cor. x11, 12). Unde ipsa charitas nunc in bonis operibus dilectionis exercetur, qua se ad subveniendum quaquaversum potest, porrigit ; et hæc latitudo est: nunc longanimitate adversa tolerat, et in eo quod veraciter tenuit, perseverat; et hæc est longitudo: hoc autem totum propter adipiscendam vitam facit æternam, quæ illi promittitur in excelso; et hæc altitudo est. Existit vero ex occulto ista charitas, ubi fundati et radicati quodam modo sumus (Ephes. 1, 17); ubi causæ voluntatis Deinon investigantur, cujus gratia sumus salvi facti, non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos,sed secundum ejus misericordiam (Tit. 11, 5). Voluntarie quippe genuit nos verbo veritatis (Jacobi 1, 18): et hæc voluntas ejus in abdito est. Cujus secreti profunditatem quodam modo expavescens Apostolus clamat: 0 altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Quis enim cognovit sensum Domir.i (Rom. x1, 33, 31)? et hoc est profundum. Altitudo quippe commune nomen est excelso et profundo: sed cum in excelso dicitur, sublimitatis eminentia commendatur; cum autem in profundo, difficultas investigationis et cognitionis. Unde et illud Deo dicitur : Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundæ factæ sunt congitationes tuæ (Psal. XCI, 6). Et iterum Judicia tua velut abyssus multa (Psal. xxxv, 7). Hinc igitur est illud Apostoli, quod requirendum inter cætera posuisti: Hujus rei gratia, inquit, flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in cælis et in terranominatur; ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ virtute corroborari per Spiritum ejus, in interiori homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris, ut in charitate radicati et fundatiprævaleatis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit longitudo et latitudo, altitudo et profundum; scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Eph. m, 14-19).

CAPUT. XXVI. · 63. Attende omnia diligenter. Hujus rei, inquit, gratia flecto genua mea ad Patrem, Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur. Quæris cujus rei gratia; hoc supra dixerat, Propter quod peto non infirmari in tribulationibus meis pro vobis. Hoc ergo eis optat, ut non infirmentur in tribulaBad. Am. Er., tanquam in propria persona.

Bad. Am. Er. De qua saturitate. Mss. tres: De quo dicit ipse Salvator.

tionibus Apostoli, quas pro illis sustinebat, et propter hoc genua ffectebat ad Patrem. Proinde non infirmari unde illis sit, sequitur et dicit: Ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ virtute corroborari per spiritum ejus. Hæ sunt divitiæ de quí. bus dicit: 0 altitudo divitiarum Abditas enim habent causas, ubi nullis meritis præcedentibus, quid habemus, quod non accepimus? Deinde sequitur, et quid optet, adjungit; In interiori, inquit, homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Hæc est vita cordium, qua vivimus in sæcu lum sæculi, ab initio, fidei usque ad finem speciei. Ulin charitate, inquit, radicati et fundati prævaleatis comprehendere cum omnibus sanctis. Ista est communio cujusdam divinæ cœlestisque reipublicæ ; hine saturantur pauperes, non sua quærentes, sed quæ Jesu Christi; id est, non commoda privata sectantes, sed in commune, ubi salus omnium est, consulentes nam de ipso pane quo tales saturantur, quodam loco Apostolus dicit, Unus panis, unum corpus, multi sumus, (I Cor. x, 17). Quid ergo comprehendere ? Quæ sit, inquit, latitudo, sicut jam dixi, in bonis operibus, quibus benevolentia porrigitur usque ad diligendos inimicos; et longitudo, et longanimiter, pro hac latitudine, molestiæ tolerentur; et altitudo, ut pro his æternum quod in supernis est præmium,non vanum aliquid temporale speretur; et profundum, unde gratuita gratia Dei secundum secretum et abditum voluntatis ejus existit. Ibi enim radicati, ibi sumus fundati: radi cati, propter agriculturam; fundati, propter ædi ficationem: : quæ quoniam non est ab homine, dicit alio loco idem apostolus, Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis (Ibid. m, 9). Hoc totum agitur cum in hac nostra peregrinatione fides per dilectionem operatur. In futuro autem sæculo perfecta et plena charitas sine ulla malorum tolerantia, non fide credit quod non videt, nec spe desiderat quod non tenet; sed in æternum veritatis incommutabilem speciem contemplabitur, cujus sine fine quietum opus erit, laudare quod amat, et amare quod laudat. De hac consequenter dicit: Scire etiam supereminentem scientiam charitas Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

64. In hoc mysterio figura crucis ostenditur. Qui enim quia voluit mortuus est, quomodo voluit mortuus est. Non frustra igitur tale genus mortis elegit, nisi ut in eo quoque latitudinis hujus, et longitudinis, et altitudinis, et profunditatis magister existeret. Nam latitudo est in eo ligno quod transversum desuper figitur: hoc ad bona opera pertinet, quia ibi extenduntur manus. Longitudo in eo quod ab ipso ligno usque ad terram conspicuum est ibi enim quodammodo statur, id est, persistitur et perseveratur; quod longanimitati tribuitur. Altitudo est in ea ligni parte, quæ ab illo quod transversum figitur, sursum versus relinquitur, hoc est ad apud crucifixi; quia bene sperantium superna exspectatio est. Jam vero illud ex ligno quod non apparet, quod fixum occultatur, unde totum illud exsurgit, profunditatem significat gratuitæ gratiæ: in quo

multorum ingenia conteruntur id investigare conantia, ut ad extremum eis dicatur, O homo tu quis es qui respondeas Deo (Rom. ix, 20) ?

63. Vivent ergo corda saturatorum pauperum in sæculum sæculi;hoc est humilium charitate flagrantium, non sua quærentium, sed sanctorum societate gaudentium. Hoc primitus in Apostolis factum est. Sed laudando Deum, id est prædicando gratiam Dei (quoniam dictum est, Laudabunt Dominum qui requirunt eum), quid populorum acquisierint, in eo quod sequitur, vide.

CAPUT XXVII. — 66. Commemorabuntur, inquit, et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universæ patriæ gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Ille irrisus, ille crucifixus, ille derelictus hoc regnum acquirit et tradet in fine Deo et Patri; non ut ipse amittat, sed quod in fide seminavit, cum venit minor Patre, hoc perducat ad speciem in qua æqualis non recessit a Patre. Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terræ: divites terræ, superbos intelligere debemus, si recte superius pauperes, humiles intelligebamus, de quibus in Evangelio dicit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum: ipsa enim sunt mites, lugentes, esurientes et sitientes justitiam, misericordes, mundicordes, pacifici, et qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quibus prædicationibus singillatim beatitudinem adjunxit (Matth. v, 3-12). Contra ergo divites terræ hoc loco superbi intelligendi sunt. Neque enim frustra ita distincti sunt, ut de pauperibus supra diceretur, Edent pauperes, et saturabuntur : hic vero, Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terræ. Et ipsi quippe adducti sunt ad mensam Christi, et accipiunt de corpore et sanguine ejus; sed adorant tantum, non etiam saturantur, quoniam non imitantur. Manducantes enim pauperem 1, dedignantur esse pauperes : quia Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum ut sequamur vestigia ejus (I Petr. 11, 21) Verumtamen quod humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, aspernantur divites, et similia perpeti respuunt, tumore, non magnitudine infirmitate ergo, non sanitate. Sed quia Deus excitavit eum a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu flectatur omne genu, cœlestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. 11, 8-10); fama celsitudinis ejus et gloria nominis ejus in Ecclesia usquequaque diffusa permoti, et ipsi veniunt ad mensam, manducant et adorant; non tamen saturantur, quia non esuriunt et sitiunt justitiam tales enim saturabuntur. Quanquam perfecta saturitas in illa vita æterna erit, cum ex ista peregrinatione venerimus ex fide ad speciem, ab speculo ad faciem, ab ænigmate ad perspicuam veritatem; non tamen inconvenienter saturatus dicitur paupertate' Christi, qui pro justi.

[blocks in formation]

tia ejus, hoc est pro participatione Verbi æterni, quam inchoavit interim fide, omnia temporalia non solum temperanter contemnit bona, verum etiam patienter sustinet mala.

67. Tales fuerunt piscatores et publicani; quia abjecta hujus mundi elegit, ut confunderet fortia (I Cor. 1, 27): de his dictum est, Edent pauperes, et saturabuntur. Sed quia istam saturitatem non apud seipsos tenuerunt (quodammodo enim ructantes Dominum laudaverunt; id est, prædicaverunt quærentes eum, hoc est non sua quærentes, sed in eum charitate flagrantes), eorum prædicatione commotus est mundus, ut commemorentur et convertantur ad Dominum universi fines terræ, et adorent in conspectu ejus universæ patriæ gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Hac Ecclesia dilatatione etiam superbi, id est divites terræ adducti sunt ut manducarent; et quamvis non saturati, tamen adorant. Hunc quippe ordinem prophetia Psalmi hoc loco tenuit, quem videmus impleri. Adjungit autem, In conspectu ejus procident omnes qui descendunt in terram id est, omnes bona amando terrena, non in cœlum ascendunt. Non enim faciunt quod ait Apostolus, Si resurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram (Coloss. m, 1, 2): sed potius quanto sibi bonis terrenis feliciores videntur, tanto magis in terram descendunt, hoc est, in terrena deprimuntur. Et ideo in conspectu ejus procident, id est, ubi ipse videt, non ubi homines vident qui eos excelsos sublimesque arbitrantur.

CAPUT XXVIII. 68. Et anima, inquit, mea ipsi vivet ipsi utique, non sibi, sicut superborum privato bono suo lætantium, et a communi omnium bono1 quod Deus est, inani elatione resilientium. Hoc utique devitemus, et communi potius vero omnium bono perfrui, quam privato nostro gaudere quæramus; ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sicut ait Apostolus,sed ei qui pro ipsis mortuis est et resurrexit (II Cor. v,15). Pro hoc enim mediator effectus est, ut nos reconciliet Deo per humilitatem, a quo per impiam superbiam longe recesseramus. Neque enim tantum illud scriptum est, quod supra posui, Initium omnis peccati superbia ; sed etiam hoc ibi legitur: Initium superbiæ hominis, apostatare a Deo (Eccli. x, 14, 15). Non ergo sibi vivat quisque, sed Christo; faciens non suam, sed ipsius voluntatem, et manens in ejus charitate; sicut et ipse fecit voluntatem Patris,et manet in ejus charitate. Hæc quippe nos admonens, et exemplo suo exhortans, in Evan. gelio suo locutus est (Joan. xv, 10). Si autem ipse cum in forma Dei æqualis esset Patri, tamen per formam servi, quam propter nos accepit, non suam voluntatem, sed Patris se facere commendavit ; quanto magis nos, propria privataque nostra voluntate contempta qua tenebrati sumus, ad illud commune lumen, ut illuminemur et vultus nostri non

1 Bad. Am. Er. et plerique Mss. habent, et a communi annum bonorum; et paulo post: vero omnium bonorum.

« PredošláPokračovať »