Obrázky na stránke
PDF
ePub

erubescant, debemus accedere, quod illuminatomnem hominem venientem in hunc mundum(ld. 1,9), ut anima nostra ipsi vivat ! Hoc enim de nobis consequenter adjungit, cum dicit, Et semen meum serviet illi:quoniam qui seminat bonum semen,filius est hominis; bonum autem semen,hisunt filii regni. CAPUT XXlX. — 69. Hæc porro omnia quæ in psalmo isto dicta sunt, quia non ad præsens tempus,sed ad futurorum prophetiam pertinebant, sicut etiam ipsis rebus apparet ; sic eum concludere voluit, ut ostenderet se non præsentia demonstrare, vel narrare præterita, sed futura prophetare : Annuntiabitur, inquit, Domino generatio ventura, et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur,quem fecit Dominus. Non ait, Annuntiabitur Dominus generationi venturæ ; sed, Annuntiabitur Domino generatio ventura : quod non sic accipiendum est, tanquam nescienti aliquid annuntietur ut sciat; sed sicut annuntiant Angeli, non solum nobis beneficia Dei, verum etiam illi preces nostras. Nam scriptum est, ubi angelus hominibus dicit, Ego obtuli memoriam orationis vestrae (Tob.xm, 12): non ut tunc Deus noverit quid velimus, vel quo indigeamus ; Novit enim pater vester, ait Dominus, quid vobis necessarium sit priusquam petatis ab eo (Matth. vi, 8): sed quia necesse habet rationalis creatura obtemperans Deo, temporales causas ad æternam veritatem referre, sive petendo quod erga se fiat, sive consulendo quid faciat;qui pius mentis affectus est,utipsa construatur, non ut Deus instruatur.Nam et hæc quædam contestatio rationalis creaturæ est, quod non sibi ipsa sit bonum quo beata fiat, sedillud incommutabile cujus participatione etiam sapiens efficitur. 70. Sive ita dictum est, Annuntiabitur Domino generatio ventura, ac si diceretur, Domino placebunt qui annuntiabunt non sibi; ut ita sit Domino annuntiare, sicut est Domino vivere : sic dictum est, Qui manducat, Domino manducat;et qui non manducat, Domino non manducat. At hoc quippe addidit, Et gratias agit Deo, ut ostenderetur quid esset, Domino facit (Rom. xiv,6), id est, in ejus laudem facit. Tunc enim recte, tune juste, tunc pie fit, cum opus bonum in ejus laudem fit cujus gratia donatur utfiat.Ac per hoc etiamsi eo modo quispiam hæc verba intelligere velit, ut eorum iste ordo sit, Annuntiabitur Domino generatio ventura, id est, ea generatio annuntiabitur quæ Domino ventura est, generatio scilicet piorum atque sanctorum, quia impiorum et sceleratorum generatio non Domino, sed sibi ventura est: ab eadem significatione non receditur, qua intelligatur animæ participatio in idipsum; id est, rationalem creaturam, cum sit mutabilis, non fieri beatam nisi a proprio suo mutabili ad incommutabile bonum, idemque commune quod Deus est, a quo superba impietate abstitit, humili pietate conversa subsistat. In quo affectu proficiens, quidquid boni facit, Domino facit, hoc est in ejus laudem, cujus gratiam percepit ut faciat; unde estactio gratiarum, quæ intimo fidelium mysterio celebratur.

CAPUT XXX. — 74. lllud autem quod sequitur, Et annuntiabunt justitiam ejus populo qui nascetur,

quem fecit Dominus, superioris sensus confirmatio est. Nam quod ibi dictum est, Annuntiabitur Domino generatio ventura : hoc est dictum hic, annuntiabunt 1 justitiam ejus. Ipsa quippe generatio quæ ventura prophetata est piorum atque sanctorum, justitia * Dei est, non ipsorum : ne sint ex illis qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. x, 3) Illa naumque justitia Dei commendatur in eo quod dicitur, ignorantes Dei justitiam, qua nos ex ejus gratia justi sumus : ut ipsa justitia ejus nos simus, cum juste vivimus, eredentes in eum qui justificat impium (ld. iv, 5); non illa qua ipse justus est æterna sua et incommutabili justitia. Hæc itaque justitia, qna nos Dei munere justi sumus, significatur in psalmo illo, ubi scriptum est : Justitia tua sicut montes Dei (Psal. xxxv, 7). Montes quippe Dei, sancti ejus sunt ; de quibus alibi dicitur : Suscipiant montes pacem populo tuo (Psal. lxxi, 3). Et multa de his montibus scripta sunt figurata locutione, quæ commemorare nunc longum est. Sed quia hoc ipsum quod Deus justificat homines, nimis occulto judicio facit (quoniam gratuita gratia facit ; si autem gratia, non ex operibus, alioquin gratia jam non est gratia [Rom. xi, 6] ; ex hoc quippe incipiunt opera bona, ex quo justificamur ; non quia præcesserunt, justificamur: et hoc est profundum, de quo superius jam multa diximus), continuo in eodem psalmo cum dixisset, Justitia tua velut montes Dei, subjunxit, Judicia tua velut abyssus multa. Inde venit ad salutem hominibus jumentisque communem, quia et ipsa ex misericordia Dei est, et dicit, Homines et jumenta salvos facies, Domine ; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus : ut hinc intelligamus etiam illam salutem sempiternam et immortalem de qua dicit Apostolus, Spe enim salvi facti sumus (Id. viii, 24), similiter ut istam quæ hominibus jumentisque communis est, gratis nos accipere, non ex operibus, ne forte quis extollatur ; quia opera bona ex ipsius justificatione operamur.Ipsius enim sumus figmentum,creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. 11, 8-10). Et illa salus ergo gratuita est, de qua in alio psalmo dicitur : Domini est salute et super populum tuum benedictio tua (Psal. ui, 9). 72. Sicut ergo quod legitur, Domini est salus, non ea salus intelligitur qua Dominus salvus est ; sed qua hi salvi sunt, quos ipse salvos facit: sic cum legitur Dei justitia, in eo quod scriptum est, Ign0rantes Dei justitiam, et suam volentes constituere; non est illa intelligenda qua Deus justus est, sed qua justi sunt homines quos gratia sua justificat. Inde enim salvi, unde justi ; quoniam quod ait, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus, exposuit in consequentibus, dicens, Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. ix, 12, 13). Non igitur secundum opera justitiæ quæ nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per

1 Sic Mss. melioris notæ. At vulgati habent, hic est dictum, hæc annuntiabit justitium ejus. * Mss. plerique : Atque sanctorum justitiæ Dei est.

lavacrum regenerationis (Tit. ni, 5). In qua gratia spe salvi facti sumus (Rom. viii, 24). Unde in illo psalmo subjungitur: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos ; quoniam apud te est fons vitae, et in lunmine tuo videbimus lumem. Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam iis qui recto sunt corde. Huic igitur justitiæ Dei contraria superbia est, qua fiditur tanquam de operibus propriis ; ideoque ibi sequitur : Non veniat mihi pes superbiae (Psal. xxxv, 8-12). 73. Hæc justitia qua ejus fideles justi sunt, interim viventes ex fide, donec perfecta justitia perducantur ad speciem, sicut salute perfecta etiam ad ipsius corporis immortalitatem, gratia est 1 Novi Testamenti. Unde alio loco dicit Apostolus, Pro Christo legationefungimur,tanquam Deo eaehortante per nos ; obsecramus pro Christo reconciliari Deo : ac inde subjungit, Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, id est, sacrificium pro peccatis; nam et ipsa in Lege peccata appelabantur, quæ pro peccatis offerebantur. Ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. v. 20, 21): id est, in ejus corpore quod est Ecclesia, cui caput est, nos simus justitia Dei ; quam ignorantes illi, et suam volentes constituere, id est tanquam de suis operibus gloriantes, justitiæ Dei sunt subjecti. Inde et in hoc psalmo cum dixisset, A nnuntiabunt justitiam ejus, sequitur et adjungit : Populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Quisestenim populusquem non fecit Dominus, secundum id quod homines sunt, qui etiam pecora creavit, a quo est omnis vita, omnisque facta et creata natura ? Sed ita intelligendum est, quem fecit Dominus, ut non solum, quod homines sunt, verum etiam quod justi sunt, ab illo facti intelligantur, secundum illud quod jam non semel commemoravi ab Apostolo dictum : Ipsius enim figmentum sumus, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. CAPUT XXXI. — 74. Animæ igitur rationalis mutabilitas admonetur, quo noverit, nisi participatione incommutabilis boni, justam, salvam, sapientem, beatam se esse non posse, nec sibi eam bonum esse posse propriavoluntate, sed malum. Propriaquippe voluntate avertitur a bono incommutabili, eaque aversione vitiatur: nec sanari per seipsam potest, sed gratuita misericordia sui Creatoris, quæ in hac vita eam ex fide viventem in spe constituit salutis aeternæ. Unde non altum sapiat, sed timeat; eoque timore casto inhæreat Deo, qui eam a propria immunditiaquainordinate bona inferiora dilexit, velut a quadam fornicatione spirituali mundavit : nec humanis laudibus extollatur, ne * sit in virginibus stultis (Matth. xxv, 1-13), aliena laude lætantibus (hoc enim de quæstionibus tuis restat extremum), et propteripsam inanem laudem, non propter conscientiam suam, ubi illis testis est Deus, bona operantibus ; sed sit in virginibus sapientibus, ubi * Mss., gratia est Novi Testamenti. At in Edd.,deerat est.

fueratgue insignis hic locus prava interpunctione vitiatus. * Edd., extollatur, nec sii. Mss., ne $it

dicat quod ait Apostolus : Nam gloria nostra hæc est,testimonium conscientiæ nostrae (II Cor.4, 12).Hoc enim est oleum ferre secum, non a vendentibus emere, hoc est ab adulantibus. Adulatores namque laudem suam tanquam oleum venditant stultis. De hoc oleo dicitur in Psalmo : Emendabit me justus in misericordia, et arguet me ; oleum autem peccaforis non impinguabit caput meum (Psal. cxl, 5). Elegit a justo misericorditer reprehendi, et quodammodo colaphizari, quam, ut ei caput in superbiam crescat ! peccatoris adulatione laudari. 75. Irridentium quippe responsio mihi videtur, cum eis a sapientibus virginibus. Ite potius ad ven. dentes, et emite vobis : sicut in quodam libro Sapientiæ scriptum est, ubi contemptoribus dicit, Et ego perditioni vestræ superridebo (Prov. 1, 26). Illa autem responsione qua petentibus oleum dictum est. Ne forte non sufficiat nobis et vobis, non desperanter, sed humiliter dictum est. Quis enim sic præsumat de conscientia sua, ut certus sit eam sibi in judicio Dei posse sufficere, nisi misericordes * misericorditer judicet ? Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam (Jacobi. ii, 13). Ipsæ autem sunt lampades accensæ opera scilicet bona, de quibus Dominus dicit : Luceant bona opera vestra coram hominibus *, et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est (Matth. v, 16). Hucusque pertendit intentio virginum sapientium, ut ideo velint videri ab hominibus opera sua bona,non quo ab eis laudentur ipsæ, sed ut glorificetur Deus, a quo illis est quod bene operantur : ac per hoc interiori bono gaudent, quod est coram Deo, ubi eleemosyna in occulto, ut * pater, qui videt in occulto, reddat. Et ideo non deficiunt lampades, quia interiori oleo vegetantur, id est intentione bonæ conscientiæ, qua coram Deo fit in ejus gloriam quidquid coram hominibus im bonis operibus lucet. At vero stultarum virginum, hoc oleum non secum portantium deficiunt lampades ; id est, non perseveranter bona opera lucent,cum laus humana fuerit subtracta, propter quam illa faciebant, hucusque intentionem suam perducentes ut viderentur ab hominibus, non ut glorificaretur Pater qui in cælis est. Quæ intentio perennis est gloriæ, qua novit anima Deo se debere quod justificata est ad facienda bona opera, et ideo in illo, non in se, laudari amat. Unde alibi homo Dei cantat, In Domino laudabitur anima mea (Psal. xxxiii, 2), ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). CAPUT XXXII. — 76. Sed quid est quodin eadem Evangelii lectione scriptum est, omnes sponso tardante dormisse? Somnum istum si intellexerimus, quod velut tardante judicio, ad quod faciendum

t Erasmo videbatur legendum, crassescat. Sed libri omnes habent, crescat ; $ verbo alludit Augustinus ad illud proverbium, quod refert superius in epist. 33, n. 3. De hómine, ait, quem falsæ blanditiæ faciunt arrogantem, recte etiam vulgo dicitur, Crevit caput. * Sic Mss. Vatic. et prope omnes ex nostris. At Edd., nisi misericors, etc. * Mss. sex. Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona [? vestra et glorificent. • Sic Mss. plerique. At Edd. habent. bon eleemosynam in occulto pater qui videt in occullo reddat.

[ocr errors]

venturus est Christus, abundante iniquitate charitas refrigescit, quomodo ibi ponemus virgines sapientes, cum potius in illis sint de quibus dicitur : Qui aulem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. xxiv, 12) ? Dictum est ergo, Dormierunt omnes : quia non tantum stulti, qui propter humanam laudem bona operantur coram hominibus, verum etiam sapientes, qui hoc propterea faciunt ut laudetur Deus,experiunturistam mortem : ex utroque enim genera moriuntur. Et ista mors sæpe in Scripturis dormitio dicitur, propter futuram resurrectionem velut evigilationem. Hinc Apostolus dicit, De dormientibus autem molo vos ignorare, fratres (I Thess. iv, 12); et alio loco, Eae quibus plures manent usque ad hic, quidam autem dormierunt (I Cor. xv, 6) : et alia innumerabilia in hoc testimonia aperte per Scripturas utriusque Testamenti reperiuntur. Unde et ille ait, Consanguineus lethi sopor : (Virg. Æneid. iv.)

et si advertas, multa invenies etiam in sæcularibus litteris, ubi mors somno comparatur. Significavitergo Dominus futurum esse tempus, quo inter tribulationes et tentationes sæculi hujus, jam jamque ejus exspectaretur et speraretur adventus, tanquam propinquus atque imminens, ad quem se præparentqui in ejus esse familia videntur. Hoc est enim quod ait, exisse obviam sponso et sponsæ. Sponso quidem, Filio Dei : sponsæ autem, sive quia in eo corpore venturus est quod sumpsit ex Virgine; sive quia ipsa Ecclesia tunc clarior apparebit, utad universi corporis congregationem membra concurrant, quibus concurrentibus, ejus magnitudo monstrabitur.

CAP. XXXIII. — 77. Virgines propter continentiam nuncupavit. Decem vero, id est quinque et quinque, propter numerum quo censentur eorporis sensus, in quibus habitat continentia,cum a voluptatibus turpibus et illicitis abstinetur. Lampades sicut dictum est, bona sunt opera, maximeque ad misericordiam pertimentia ; et ipsa quæ etiam coram hominibus lucet laudabilis conversalio: sed magni interest,qua mentis intentione fiat ; ideo dicit alias sapientes, stultas alias. Sed hinc eas discernit,quod stulæ non sumpserunt oleum secum, sapientes autem acceperunt oleum in vasis suis, hoc est in cordibus suis, ubi fit ipsa participatio intimi ac superni boni.Unde in psalmo quodam, cum dictum esset, Sacrificate sacrificium justitiæ, et speratein Domino;Multi, inquit, dicunt: Quis ostendit nobis bona? Deinde ut manifestaretcujus boniamore debeamus operarijustitiam,hoc est, sacrificare cacrificium justitiæ 1: Signatum est, inquit, in nobis lumen vultus tui, Domine ; dedisti lætitiam in corde meo (Psal. iv, 6, 7). Cujus boni aliquantum participati,et plenius perfectiusque participandi intentione, qui bene operatur, et laudabiliter etiam in conspectu hominum conversatur, habet oleum secum, quo bona opera ejus etiam in conspectu hominum lucentia non exstinguuntur; quia non in eo charitasrefrigescitabundante iniquitate, sed perseveratusque in finem.Hoc oleum stultæ virginesnon

t Edd. post justitiæ addunt, et sperare ; quod quidem abest a Mss.

habent secum, quoniam sibi tribuendo si quid boni operis faciunt,necesse est inflentur superbia, et propter hoc vitium sic laude delectentur humana,utejus gaudio siquid boni aguntfervere etlucere videantur. CAPUT XXXIV. — 78. Tardante autem sponso, dormierunt omnes. Non enim tunc veniet cum speratur, sed media nocte cum valde obscurum, id est, occultum erit an veniat. Unde dicit, media nocte clamorem factum : Ecce sponsus venit, eacite 0bviam ei. Nimirum clamor iste ipsa est tuba illa, quam commemorans Apostolus dicit: Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti (I Cor. xv, 52). Tubæ nomine aliquod evidentissimum et præclarissimum signum vult intelligi: quam vocem archangeli et tubam Dei alio loco dicit (I Thess. iv, 15). Quæ etiam vox ipsius Domini Jesu Christi in Evangelio dicitur, quam audient ii qui in monumentis sunt, et procedent (Joan. v, 28, 29). Surgunt ergo omnes virgines illæ, et sapientes et stultæ, et aptant lampades suas, id est, rationem præparant reddere de operibus suis. 79. Sed tunc, in illius clamoris evidentia et resurrectione mortuorum, quia nulla erit dubitatio jam instantis præsentisque judicii, subtrahetur omne solatium laudis humanæ. Neque enim vacabit de alio disceptare, vel de alio judicare, aut gratificari atque suffragari alteri, quando unusquisque proprium onus portabit, et de suorum factorum reddenda ratione cogitabit : ac per hoc feretur animus quidem virginum stultarum consuetudine propria, sed non inventis laudibus humanis deficiet. Neque enim germauitus dixerunt, Apud te laus mea ; vel, ln Domino laudabitur anima mea; aut in Domino gloriatæ sunt, cum ignorantes Dei justitiam, suam justitiam constituerent. Ac per hoc petunt a sapientibus oleum, hoc est aliquam consolationem ; nec inveniunt nec accipiunt, illis respondentibus se nescire utrum vel sibi sufficiat ipsa conscientia, qua exspectant misericordiam sub illo judice, qui cum in throno sederit, quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato, nisi superexsultet misericordia judicio (Jacobi mi, 13)? quæ super eos erit, qui misericordiæ opera illa intentione fecerunt, ut eorum misereretur, a quo se sciebant accepisse quod habebant; nec gloriabantur quasi non acceperint, sed per seipsos habuerint quo placerent, sicut stulti qui et sibi placent tanquam de bono a se sibi parato, et ab adulantibus vel errantibus ita laudantur ac si ipsi sint aliquid. Qui autem putat se esse aliquid, cum nihit sit, sicut dicit Apostolus, seipsum seducit. Opus autem suum probet unusquisque;et tunc in seipso tantum gloriam habebit, et non in altero(Galat. vi, 3): hoc est portare oleum secum, non ex aliena laude dependere. Sed quam gloriamin se habebit, nisi eum t cui dicitur, Gloria mea,et eaealtans caput meum (Psal.m,4):ut quod sæpe dicendum est, qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. i,31)? 80. Proinde sapientia quæ in sapientibus virginibushabitat, secundum illud quod ante prædixit, cum

1 Edd., nisi eam. Mss., nisi eum.

ait contemptoribus, etsanam doctrinam accipererecusantibus, Et ego vestrae perditioni superridebo (Prov.i,26); dicit stultis virginibus, Itepotius ad vendentes, et emite vobis:tanquam diceret, Ubi sunt qui vos fallebant mendosissimis laudibus, quando et a vobis fallebamini,quiain vobis non in Dominogloriabamini?Qnod autem dicit, Et dum eunt emere, venit sponsus; et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo, hoc mihi videtur intelligendum,quod vitioso cordis affectu inhiabunt inani gloriæ, quam vanæ mentis elatione sectatæ sunt. Et ipse appetitus significatus estin eo quoddictum est, Dum euntemere,venit sponsus; et introierunt cum eo ad nuptias, quæ paratae erant: hoc est, quæ veram fidem veramque pietatem corde gestabant, qua possent contemperarinumero societatique sanctorum,nonin seipsis,sedin Domino gloriantium,utintrarentcum eisin illud gaudium,de quo dicitur, Intra in gaudium Domini tui (Matth. xxv, 23); ubi erit perfecta participatio incommutabilis boni, cujus modo velut arrha quædam per fidem tenetur, ut secundum hanc gratiam vivamus, in quantum Deo, non nobis vivimus. CAPUT XXXV.—84.Proinde quod sequitur, Novissime veniunt et reliquae virgines, dicentes : Domine, Domine,aperinobis;non dictum est eas emisse oleum, et sic venisse,neque enim jam erat unde; sed misericordiam sero quæsiisse, cum jam tempus judicandi esset,etprobosa reprobis separandi.Recte autem illis respondetur: Amen dico vobis, Nescio vos.Ille quippe hoc dicit,quem non latet aliquid: sed,Nescio vos,nihil aliud est quam, Nescitis me, quando de vobis potius eligitis confidere 1 quam de me. Cum enim dicitur quod nos cognoscit Deus, cognitionem sui nobis præstat, ut per hoc intelligamus ne hoc quidem nobis esse tribnendum quod nos scimus Deum, sed eam quoque scientiamillius misericordiæ tribuamus.Unde cum quodam loco Apostolus diceret, Nunc autem cognoscentes Deum, correxit et ait, Imo cogniti a Deo (Galat. iv, 9): quid aliud volens intelligi, nisi quod eos ipse feceritcognitores suos?Nemo autem cognoscit Deum, nisi qui intelligit illum esse summum atque incommutabile bonum, cujus participatione fit bonus: quod in hujus psalmi conclusione positum est, Annuntiabunt justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Inde estet illud quod in alio psalmo: Ipse fecit nos, et non ipsi nos(Psal. xcix,3). Hoc enim non ad eam naturam qua homines sumus, cujus naturæ idem ipse creator est, qui coeli et terræ, siderum, omniumque animantium; sed ad illud potius referendum est quod Apostolus ait: Ipsius enim sumus figmentum creati in Jesu Christo in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. m, 10). CAPUT XXXVI. — 82. Arbitror tibi satis esse solutastuas quinque quæstiones, dum in ista mea veluti sextaimmorarer,quam mihi proposuide GratiaNovi Testamenti, propter quam Verbum caro factum est, id est, qui Filius Dei erat, homo factus est, naturam suscipiendo nostram,non amittendo suam:perquod et nobis recipientibus eum potestas daretur, ut qui

' Bad., Am. et Er., considerari ;at cæterilibri, confidere.

eramus homines, filii Dei fieremus (Joan. 1, 14, 12) participatione incommutabilis boni in melius commutati, non ad temporalem felicitatem, sed ad vitæ aeternæ, quæ sola beata est, adoptionem. Unde placuit etiam propheticum Psalmum percurrere, cujus primum versum in passione commemoravit, ostendens quomodo nos Deus derelinquat, etquo alio modonon recedata nobis:ad bona æternanos colligens, temporalia vero aliquando utiliter tribuens, et aliquando utiliter subtrahens; ut eis non hærere discamus,ne contempta luce interiore,quæ ad novam pertinet vitam (unde etiam psalmusiste ipse pro susceptione matutina,tanquam proluce nova,nomen accepit), in exteris tenebris libenter habitemus, unde in exteriores mittuntur quiexistisexteris non seadinteriora convertunt; ne diabolo et angelis ejus sociati, extrema damnatione puniamur. Intelligentes igitur peregrinationem nostram in hac vita, mundo crucifigamur, extendentes manus in latitudinem bonorum operum,etlonganimitate usque in finem perseverantes, atque habentes cor sursum, ubi Christus est in dextera Deisedens (Coloss.iii, 1, 2),totumque hoc non nobis, sed illius misericordiæ tribuentes, cujus profundajudicia omnem scrutatorem fatigant. Hæc est enim non inaniter fabulosa, sed utiliter verax latitudo, longitudo, altitudo, profundum, unde perveniamus etiam ad supereminentem scientiam charitatis Christi, et impleamur in omnem plenitudinem Dei (Eph. iii, 19).

CAPUT XXXVII.—83. Scio autem quam non supervacanea sollicitudine,per hanc occasionem quæstionum mihi abs te propositarum, Novi Testamenti gratiam tibi voluerim copiosius commendare. Habet enim adversarios, qui ejus profunditate turbati,non Deo tribuere, sed potius sibi volunt arrogare quod boni sunt. Nec tales sunt, quos facile contemnas; sed continenter viventes, atque in bonis operibus laudabiles : nec falsum Christum sicut Manichæi aliique plurimi hæretici, sed eumdem verum æqualemque Patri et coæternum, veraciterque hominem factum, et venisse credentes, et venturum exspectantes; sed tamen ignorantes Dei justitiam, et suam constituere volentes. Neque enim frustra Dominus, cum et illas commemoraret quæ secum intraverunt ad nuptias, et illas contra quas januas clausit,et quibus respondit, Nescio vos, utrasque virgines dixit,propter continentiam: etquinque propter concupiscentiam carnis edomitam, quinario præditam sensu ; ornatas utrasque lampadibus, propter bonorum operum bonæque conversationis in conspectu hominum luculentissimam laudem; utrasque obviam sponsoeuntes, propter exspectationem quaChristisperaturadventus: sed tamen alias sapientes, alias stultas, quod sapientes oleum acceperunt in vasis suis, stultæ autem hoc non ferebant secum; in tam multis pares, hoc solo eas dispares demonstrat, hoc solo diversa eis et contraria nomina imponit.

84. Quid enim tam conjunctum quam virgines et virgines,quinqueetquinquelampadibus ornatæ obviam sponsoeuntes et istæ et illæ ? Et quid tam contrarium quam sapientes, et stultæ ? videlicetquodistæ oleum in vasis, hoc est, intelligentiam gratiæ Dei portantin cordibus suis, scientes quod nemo possit esse continens misi Deus det, et hoc ipsum sapientiæ deputantes, scire cujus hoc donum sit (Sap. viu, 21): illæ autem largitori omnium bonorum gratias non agentes, evanuerunt in cogitationibus suis,etobscuratum est insipiens cor earum,dicentes se esse sapientes, stultæ factæ sunt (Rom. 1, 21, 22). De quibus sane mullo modo nunc desperandum est, antequam dormiamus: sed si ita dormierint, cum factus fuerit clamor ille, quo adesse jam nuntiabitur sponsus, et evigilantes, hoc est resurgentes remanserint foris ; non quia virgines non sunt, sed quia nescientes unde habent quod sunt, stultæ virgines sunt, meritoque foriserunt, quia internæ affectum gratiæ non secum ferunt. 85. Quando tales ergo repereris, non tibi persuadeant inanitatem vasorum suorum, sed tu eis potius plenitudinem. Unde ait Apostolus, Quisquis se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oportet scire. Et mox ostendens quid dixerit,Quisquis autem, inquit,diligit Deum hic cognitus est ab illo (I Cor.viii, 2,3).Nec sic dicere voluit,Cognoviteum,sed dicendo, cognitus est ab illo, expressius voluit commendare, etiam hoc ab illo nobis esse uteum diligamus. Charitas enim Dei diffunditur in cordibus nostris, non per nos ipsos,sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5). Necesse est autem ut parum diligat Deum, qui non ab illo,sed a seipso bonum se arbitratur effectum : unde autem fieri potest ut talis non in seipso, sed in Domino glorietur ? Qui enim gloriatur quod sit bonus, in illo debet gloriari, a quo factus est bonus: ac per hoc qui se a semetipso factum bonum arbitratur, consequens est ut in seipso, non in Dominoglorietur. Omnis autem intentio gratiæ Novi Testamenti, qua sursum cor habemus (quia omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est [Jacobi 1, 17], id agit, ne simus ingrati; atque in ipsa gratiarum actione nihil aliud agitur, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Habes librum, etsi prolixum, tamen, quantum existiuio,non superfluum. Sed ama etiam ecclesiasticas legere litteras, et non multa invenies,quæ requiras ex me;sed legendo et ruminando, si etiam pure Dominum largitorem bonorum omnium depreceris,omnia quæ cognitione digna sunt,aut certe plurima, ipso magis inspirante, quam hominum aliquo commonente perdisces. Quanquam eoipso quo forinsecus bene admonentem judicio non errante approbamus, quid aliud quam internum lumen, magistrum nos habere testamur? EPISTOLA CXLI * (a).

[merged small][merged small][ocr errors]

tius, MAxiMiNUs, OPTATUs, Augustinus, DoNATUs, et cæteriepiscopi de concilio Zertensi *, ad Donatistas. M. Cum in auribus nostris fama crebresceret, hoc vobis vestros episcopos dicere, Cognitorem (a) præmio fuisse corruptum,utcontra eos sententia proferretur, vos autem ista facile credere, ac propterea multos vestrum adhuc nolle acquiescere veritati ; placuit nobis, cogente Domini charitate, ex concilio nostro hæc ad vos scripta dirigere, quibus primitus admonereminiillos vobis victos atque convictos hæc mendaciajactare: qui etiam in suo Mandato, quod pro illa collatione fecerunt, et suis nominibus atque subscriptionibus firmaverunt, nos illic traditores et persecutores suos esse dicentes, in falsitate atque mendacio manifestissimo detecti atque convicti sunt; ita ut volentes gloriari de multitudine coepiscoporum suorum, inter aliquorum absentium nomina etiam mortui nomen insererent;et cum quæreretur ubi esset, subita perturbatione caecati, ipsi eum confiterentur in itinere defecisse.Etcum interrogarentur quomodo potuerit apud Carthaginem subscribere,qui in itinere jam defecerat,vehementius perturbati,alio mendacio se obligaverunt, respondentes eum a Carthagine redeuntem fuisse defunctum: de quo mendacio exire omnino minime potuerunt. Ecce quibus creditis vel de antiqua traditione, vel de Cognitoris corruptione, qui Mandatum suum, ubi nobis objecerunt crimen traditionis, non potuerunt conscribere sine crimine falsitatis. Proinde quæ maxime necessaria credidimus, his litteris tanquam breviario collecta inserui. mus,ne forte ad magna Gestorum volumina vel pervenire non facile possitis, vel ea legere laboriosum putelis. 2. Carthaginem venimus et mos et episcopi vestri, et quod prius nolebantetindignum esse dicebant, in umum convenimus. Electi sunt ex nobis et ex ipsis septem hinc, et septem inde, qui pro causa omnium loquerentur. Electi sunt alii septem hinc, et septem inde, cum quibus,ubiopus erat,consilium pertractarent. Electi sunt quatuor hinc, et quatuor inde, qui Gestis conscribendis custodes essent, ne infalsatum aliquid ab aliquo diceretur. Dati sunt etiam a nobiset ab ipsis notarii quatuor hinc,et quatuorinde, ut bini cum exceptoribusjudicis alternarent, ne aliquis nostrum se dixisse aliquid causaretur,quod non fuisset exceptum.Huic tantæ diligentiæ etiam illud est additum,utet nos etipsi,quemadmodum ipse judex, verbis nostris subscriberemus, ne quisquam diceret in t Lov., de Concilio Cirlensi. Cdd. duo Vatic., Xersensi. At alii prope omnes Mss., necnon Edd. Bad. Am.et Er. habent, de Concilio Zertensi: quam lectionem probatam itelligimus viris quibusdam eruditis,qui civitatem aliam in Numidia Cirtensem quæ Constantina vocabatur, et aliam Zertensem fuisse colligunt ex collatione Carthaginensi,

ubi præter Constantinensem et episcopum Fortunatum, Zertenses alii duo Gaudentius et Salustius recensentur.

40: uni hanc eamdem epistolam a se scriptam recognoscit Augustinus, licet nonTmissam privato ipsius nomine ; « quia, inquit in concilio Numidæ omnibus qui ibi era« mus, hoc fieri placuit, » ut scilicet perbrevi epistola docerentur Donatistæ quid in Carthaginensi jÉÉ gestum sit, ne a suis ipsorum episcopis, rem aliter atque habuerat narrantibus, seducerentur ulterius. (a) Macellinum.

« PredošláPokračovať »