Obrázky na stránke
PDF
ePub

possunt, vel ostendant, si quid de hac re vel certa ratione didicerunt, vel apertissimo divino eloquio crediderunt. Si enim ratio contra divinarum Scripturarum auctoritatem redditur, quamlibet acuta sit, fallit veri similitudine; nam vera esse non potest. Rursus si manifestissimæ certæque rationi velut Scripturarum sanctarum objicitur auctoritas ; non intelligit qui hoc facit, et non Scripturarum illarum sensum, ad quem penetrare non potuit, sed suum potius objicit veritati, nec quod in eis, sed quod in seipso velut pro eis invenit, opponit.

8. Exempli gratia :diligenter attende quod dicam. Scriptum est prope finem libri qui vocatur Ecclesiastes, cum de solutione hominis, quæ fit per mortem istam qua dirimitur anima a corpore, Scriptura loqueretur: Et convertatur pulvis in terram, sicut fuit: et spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum (Eccle. x1, 7). Sententia hujus auctoritatis procul dubio certa est, nec quemquam decipit falsitate: sed si quispiam voluerit eam sic interpretari, ut inde animarum propaginem, quod ex illa una quam Deus primo homini dedit, omnes cæteræ veniant, conetur adstruere: videtur illi suffragari quod ibi de carne dictum est pulveris nomine (nam utique pulvis et spiritus nihil aliud hoc loco quam anima et caro intelligitur), ut eo modo affirmet animam reverti ad Deum, quod sit de traduce illius animæ quam primo homini dedit Deus, quemadmodum convertitur caro in terram, cum sit etiam ipsa de traduce illius carnis quæ in primo homine de terra facta est: ac sic contendat ex hoc quod de carne notissimum est, debere nos credere illud quod de anima occultum est. De traduce quippe carnis non ambigitur, sed de animæ ambigitur. Utrumque autem ita positum est in hoc testimonio, velut singula singulis parili ratione reddantur: caro scilicet convertatur in terram, sicut fuit; inde enim sumpta est, quando factus est primus homo: et spiritus revertatur ad Deum, qui dedit eum quando insufflavit in faciem hominis quem finxerat, flatum vitæ, et factus est homo in animam vivam (Gen. 11,7), ut deinceps ex utraque re utriusque rei propago decurreret.

9. Verumtamen si illud est verum, quod animas non ex illa una propagatas, sed alibi creatas singulis singulas Deus dat, etiam huic sententiæ, congruit quod dictum est,Spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum. Solæ ergo reliquæ duæ opiniones videntur excludi; quia si fierent in singulis hominibus animæ propriæ, cum creantur, non putatur dici debuisse, Spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum, sed ad Deum qui fecit eum: Dedit enim veluti sic sonat,quasi jam extra fuerit quod dari posset. Deinde quod dictum est, revertatur ad Deum, urgent verbo et premunt, dicentes : Quomodo revertetur, ubi nunquam antea fuerit? Potius enim dici debuisse asserunt, Et (a) ad Deum vel pergat, vel vadat ad Deum,quam, Revertatur ad Deum, si nunquam illic antea spiritus iste fuisse credendus est. Item quomodo animæ

(a) Forte leg., eat.

sponte labantur in corpus, cum scriptum sit, dedit eum, non tam in promptu est explicare. Ac per hoc, ut dixi, duæ istæ opiniones sub verbis hujus testimonii laborant: una, qua putantur singulæ quæque animæ in singulis suis corporibus fieri; alia, qua putantur in corpora sponte demergi. Duabus autem illis, sive de traduce illius unius veniant, sive antea jam creatæ et apud Deum constitutæ, singulis corporibus dentur, sine labore verba ista coaptantur.

10. Et tamen si assertores ejus sententiæ qua creduntur animæ in suis singulis corporibus fieri, affirment ita esse dictum de spiritu, qui pro anima positus est, Deus dedit eum, quemadmodum recte dititur dedisse nobis oculos, vel aures, vel manus, vel quodlibet aliud, quæ membra utique non extra jam fecerat, et alicubi reposita habebat, quæ cum opus esset, daret, hoc est, adderet et adjungeret; sed illic ea fecit in corpore, cui dedisse illa dicitur: quid ei respondeatur non video; nisi forte alia vel testimonia proferantur,vel certa ratio unde ista opinio refellatur.Itemque illi qui putant animas in corpora sponte defluere, sic accipunt dictum, Deus dedit eum, quomodo dictum est, Tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis eorum (Rom. 1, 24). Proinde unum verbum relinquitur, quod dictum est, revertatur ad Deum, quo pacto accipi possit reverti, ubi ante non fuit, si animæ in suis quæque corporibus fiunt;quo solo verbo una illarum quatuor angustatur opinio. Sed neque propter hoc unum verbum temere existimo illam sententiam esse refutandam, ne forte possit ostendi aliquo genere locutionis, quo sancta Scriptura uti solet, hoc quoque recte dici potuisse, ut reverti intelligatur ad Deum spiritus creatus, tanquam ad auctorem a quo creatus est, non tanquam ad eum apud quem primitus fuit.

11. Hæcideo scripsi, ut quisquis illarum quatuor de anima sententiarum aliquam voluerit adstruere atque defendere, talia proferat, vel de Scripturis in auctoritatem ecclesiasticam receptis, quæ non possint aliter accipi; sicuti est, quod Deus hominem fecit: verationem tam certam, ut contradictio aut nulla existat,autinsaniæ similis merito judicetur; velut si quis. quam dicat, nec veritatem cognoscere,nec falliquem. quam posse nisi viventem. Neque enim ut videamus quam hoc sit verum, Scripturarum auctoritas necessaria est, ac non sensus ipse communis ita verum esse perspicua ratione proclamat,ut quisquis contradixerit, dementissimus habeatur. Hoc si in ista obscurissima quæstione quæ de anima est, præstare aliquis potest,adjuvet imperitiam meam:quod si non potest, non culpet cunctationem meam.

12. De virginitate autem sanctæ Mariæ, si hoc quod scripsi non persuadet fieri potuisse, neganda sunt omnia quæ mirabiliter in corporibus acciderunt. Quod si propterea non creditur, quia semel factum est, quære ab amico quem hoc adhuc movet, utrum nihil inveniatur in litteris sæcularibus quod et semel factum sit, et tamen creditum non fabulosa vanitatel sed,sicut existimant, historica fide; quære, obsecro te. Si enim tale aliquid in illis litteris inveniri negave, rit, admonendus est; si autem fassus fuerit, soluta quæstio est.

EPISTOLA CXLIV* (a). Augustinus Cirtensibus a factione Donatistarum conversis ad Ecclesiæ catholicæ societatem gratu· latur; admonens ut hoc divino tribuant muneri. Dominis honorabilibus et merito suscipiendis,charissimis ac desideratissimis fratribus in omni honorum gradu,CIRTENSIBUS, AUGUSTINUS episcopus.

1. Si id quod in vestra civitate nos graviter contristabat,absumptum est,si duritia cordis humani,resistens manifestissimæ et quodammodo publicæ veritati, ejusdem veritatis vi evicta est, si sapit dulcedo pacis, unitatisque charitas non jam reverberatoculos saucios, sed sanos illustrat ac vegetat; non sunt hæc opera nostra, sed Dei: non hæc humanis operibus omnino tribuerem, nec si cum apud vos essemus, tanta conversio multitudinis nobis loquentibus et hortantibus proveniret. Hoc agit ille et efficit, qui per ministros suos rerum signis extrinsecus admonet,rebus autem ipsis per seipsum intrinsecus docet. Nec ideo pigrius moveri nos oportet ad visendos vos, quoniam quidquid in vobis laudabile est factum, non a nobis, sed ab illo factum est qui facit mirabilia solus (Psal. LXXI, 18). Multo enim alacrius debemus accurrere ad spectanda opera divina quam nostra; quia et nos, si quid boni sumus opus, illius, non hominum sumus: unde Apostolus dixit, Neque qui plantat est aliquid, neque quî rigat; sed qui incrementum dat Deus (1 Cor. 111, 7).

2. Xenocrates Polemonem, ut scribitis, et nos ex illis litteris recordamur, de fruge temperantiæ disputando, non solum ebriosum, verum etiam tunc ebrium, ad mores alios repente convertit. Quanquam ergo ille,sicut prudenter et veraciter intellexistis, non Deo fuerit acquisitus, sed tantum a dominatu luxuriæ liberatus; tamen ne idipsum quidem,quod melius in eo factum est, humano operi tribuerim, sed divino. Ipsius namque corporis, quod est infimum nostrum, si qua bona sunt, sicut forma et vires et salus, et si quid ejusmodi est, non sunt nisi ex Deo creatore ac perfectore naturæ ; quanto magis animi bona donare nullus alius potest! Quid enim superbius, vel ingratius cogitare potest humana vecordia, si putaverit cum carne pulchrum faciat Deus hominem, animo castum ab homine fieri?Hoc in libro christianæ Sapientie sic scriptum est: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens,nisi Deus det; et hoc ipsum, erat sapientiæ scire cujus esset hoc donum (Sap. vi, 21). Polemo ergo, si ex luxurioso continens factus ita sciret cujus esset hoc donum, ut eum abjectis superstitionibus Gentium pie coleret ; non solum continens, sed etiam veraciter sapiens et salubriter religiosus existeret: quod ei non tantum ad præsentis vitæ honestatem, verum et ad futuræ immortalitatem valeret. Quanto minus igitur mihi arrogare debeo conversionem istam vestram, vel populi vestri quam modo nobis nuntiastis, quæ me nec loquente, nec saltem

[merged small][ocr errors][merged small]

præsente, procul dubio divinitus facta est, in quibus veraciter facta est! Hoc itaque præcipue cognoscite, hoc pie humiliterque cogitate. Deo, fratres, Deo gra tias agite; Deum timete, ne deficiatis ; amate, ut proficiatis.

3. Si autem adhuc quosdam amor hominis occulte segregat, et timor hominis fallaciter congregat; observent qui tales sunt, quoniam Deum cui nuda est humana conscientia, nec testem fallunt, nec judicem fugiunt. Si quid autem illos de quæstione ipsius uni. tatis, pro suæ salutis sollicitudine permovet, hoc sibi quantum existimo justissimum extorqueant, ut de catholica Ecclesia, id est toto orbe diffusa, potius id credant quo divinæ Scripturæ dicunt, non quod linguæ humanæ maledicunt. De ipsa vero dissensione quæ inter homines orta est (qui qualeslibet fuerint, non utique præjudicant promissis Dei, qui dixit ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes [Gen. xxvi, 4]; quod creditum est cum audiretur prædictum, et negatur cum videtur impletum), hoc tantum interim brevissimum, et, nisi fallor, invictissimum cogitent; aut actam esse istam causam in ecclesiastico transmarino judicio, aut non esse actam. Si acta ibi non est, innocens est Christi societas per omnes transmarinas gentes, cujus societatis nos communione gaudemus, et ideo ab eis innocentibus utique sacrilega diremptione separantur: si vero acta estibiista causa, quis non intelligat, quis non sentiat, quis non videat, eos in ea victos, quorum inde communio separata est? Eligant ergo utrum malint credere, quod pronuntiaverunt ecclesiastici cognitores, an quod murmurant victi litigatores. Adversus istam complexionem dictu brevissimam, intellectu facillimam,attendite pro vestra prudentia diligenter,quam nihil sobrium responderi possit; et tamen malus Polemo magis ebrietate inveterati erroris evertitur '. Date veniam prolixiori fortassis epistolæ quam jucundiori; verumtamen, ut arbitror, utiliori quam blandiori, domini honorabiles et merito suscipiendi, charissimi ac desiderantissimi fratres. De adventu autem nostro ad vos, utrorumque desiderium Deus impleat. Quanto enim charitatis ardore accendamur ad visendos vos, verbis explicare non possumus; sed vos benigne credere minime dubitamus.

EPISTOLA CXLV* (a). Anastasio rescribens Augustinus, docet non per legem sed per gratiam, neque timore sed charitate impleri justitiam.

Domino fratri sancto et desiderabili ANASTASIO,

AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Salutandi Sinceritatem tuam fidissima occurrit occasio honorabilium servorum Dei, fratrum nostrorum Lupicini et Concordialis, per quos etiamsi non scriberem, posset Charitas tua omnia quæ apud nos aguntur,addiscere. Scio enim quantum nos in Christo diligas, quia et tu scis quantum in illo vicissim dili

1

Edd. Magis ebrietate inveterati erroris vertitur. At Mss., evertitur. Suspicamur hunc locum fuisse a librariis imminutum ; idque vel ex particula magis, conjectare licet. *Recensita ad a. bg. bl. c. cc. ff. g. gv. 1. n. r. s. t. duos sb. duos vc. quatuor. v. et ad Am. Bad. Er. Lov. (a) Alias 144: quæ autem 145 erat, nunc 248. Scripta circa an. 412, aut 413.

Baris a nobis: et ideo non dubitavi te contristari potuisse, si eos vidisses sine litteris meis, quos a nobis profectos, et tanta nobis familiaritate conjunctos Ignorare non posses; simul etiam quia rescriptorum debitor fui. Nam ex quo sumpsi epistolam tuam, nisi nunc primum rescripsisse me nescio: tantis enim curis obstricti et distenti sumus, ut etiam hoc nesciam.

2. Vobis autem quemadmodum sit et utrum vobis aliquam requiem, quantum in hac terra potest, Dominus præstiterit, valde nosse cupimus: quoniam siglorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (1 Cor. x11, 26); atque ita plerumque contingit, ut dum aliquos fratres nostros in quantulacumque requie constitutos, in mediis nostris anxietatibus cogi. tamus,non parva ex parte recreemur, tanquam et nos in ipsis quietius tranquilliusque vivamus. Quamvis etiam cum molestiæ in hujus vitæ fragilitate crebrescunt, æternam requiem nos desiderare compellunt. Mundus quippe iste periculosior est blandus quam molestus,et magis cavendus cum se illicit diligi,quam cum admonet cogitque contemni. Nam cum omnia quæ in illo sunt, concupiscentia sint carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio sæculi (IJoan.11,16); sæpe etiam iis qui talibus spiritualia, invisibilia, æterna præponunt,iserit se terrenæ suavitatis affectus, et delectationibus suis nostra comitatur officia. Quanto enim sunt charitati futura meliora, tanto sunt infirmitati violentiora præsentia. Et utinam ii qui ea videre et gemere noverunt, vincere et evadere mereantur! quod sine Dei gratia nullo modo voluntas implet humana; quæ nec libera dicenda est, quamdiu est vincentibus et vincientibus cupiditatibus subdita. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (11 Petr. 11, 19): et, Si vos Filius liberaverit, ait ipse Bei Filius, tunc vere liberi eritis (Joan. vi, 36).

3. Lex itaque docendo et jubendo quod sine gratia impleri non potest, homini demonstrat suam infirmitatem, ut quærat demonstrata infirmitas Salvatorem, a quo sanata voluntas possit quod infirma non posset. Lex igitur adducit ad fidem, fides impetrat Spiritum largiorem, diffundit Spiritus charitatem,implet charitas legem. Ideo lex pædagogus vocatur (Galat. II, 24), sub cujus minacissima severitate qui invocaverit nomen Domini salvus erit (Joel. n, 32). Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt (Rom. x, 14)? Proinde ne littera sine spiritu occidat, Spiritus vivificans (II Cor. 111,6) credentibus et invocantibus datur; charitas vero Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum quidatus est nobis (Rom. v, 5), ut fiat quod idem apostolus dicit, Plenitudo legis charitas (Id. xm, 10). Ita bona est lex illi qui ea legitime utitur (I Tim. 1, 8): utitur autem legitimequiintelligens quare sit data, per ejus comminationem confugit ad gratiam liberantem. Huic gratiæ qua justificatur impius, quisquis ingratus velut ad legem implendam de suis viribus fidit, ignorans Dei justitiam,et suam volens constituere,justitiæ Dei non est subditus (Rom. x, 3): ac per hoc fit ei lex non absolutionis adjutorium, sed vinculum criminis.Non quia lex malum est, sed quia peccatum, sicut scriptum est, per bonum talibus operatur mortem (Id. v11, 13). Per

mandatum enim gravius delinquit, qui per mandatum scit quam malum sit quod admittit.

4.Inaniter autem putat victorem se esse peccati qui pœnæ timore non peccat; quia etsi non impletur foris negotium malæ cupiditatis, ipsa tamen mala cupiditas intus est hostis. Et quis coram Dea innocens invenitur, qui vultfieri quod vetatur, si subtrahas quod timetur? Ac per hoc in ipsa voluntate reus est, qui vult facere quod non licet fieri, sed ideo non facit, quia impune non potest fieri. Nam quantum in ipso est, mallet non esse justitiam peccata prohibentem atque punientem. Et utique si mallet non esse justitiam, quis dubitaverit quod eam, si posset, auferret? Ac per hoc quomodo justus est, justitiæ talis inimicus, ut eam, si potestas detur, præcipientem auferat, ne comminantem vel judicantem ferat ? Inimicus ergojustitiæ est,qui pœnæ timore non peccat: amicus autem erit, si ejus amore non peccet; tunc enim vere timebit peccare. Nam qui gehennas metuit, non peccare metuit, sed ardere. Ille autem peccare metuit, qui peccatum ipsum, sicutgehennas odit. Ipse est timor Domini castus, permanens in sæculum sæculi (Psal. xvi, 10). Nam ille timor pœnæ, tormentum habet, et non est in charitate, eumque perfecta charitas foras mittit (I Joan. iv, 18).

5. Tantum porro quisque peccatum odit, quantum justitiam diligit ; quod non poterit lege torrente per litteram, sed Spiritu sanante per gratiam. Tunc fit quod Apostolus admonet : Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra deservire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem sinunc exhibele membra vestra deservire justitiæ in sanctificationem (Rom. vi,19). Quid enim est,Sicut illud, ita et hoc:nisi, Quemadmodum ad peccandum nullus vos cogebat timor, sed ipsius libido voluptasque peccati; sic ad juste vivendum non vos supplicii metus urgeat, sed ducat delectatio charitasque justitiæ ? Et hæc quidem,quantum mihi videtur,nondum est perfecta, sed quodammodo adulta justitia. Neque enim frustra præmitteret, Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ,nisi quia plus aliquid dicendum fuit sijam illi ferre potuissent. Plus quippe servitutis debeturjustitiæ, quam peccato solent homines exhibere. Nam pœna corporis etsi non a voluntate, tamen revocat ab opere peccati. Nec facile quisquam est qui palam committat, quo illicitam et immundam percipiat voluptatem, si cruciatus vindictæ certum est continuo secuturos. Justitia vero sic amanda est, ut ab ejus operibus etiam pœnæ corporis nos cohibere non debeant, atque inter manus etiam crudelium inimicorum luceant opera nostra coram hominibus, ut quibus placere possunt, glorificent Patrem nostrum qui in cœlis est (Matth. v, 16).

6. Hinc est quod ille fortissimus justitiæ dilector exclamat: Quis nos separabit a charitate Christi ? tribulatio? an augustia? an persecutio? an fames? an nuditas? anpericulum? an gladius? sicut scriptum est, Quoniam propter te mortificamur tota die; deputati sumus ut ovis occisionis (Psal. XLII, 22). Sed in his omnibus supervincimus per1 eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque 1 Mss. duo Vatic., propter.

mors, neque vita, neque angelus, neque principatus, ne- test nisi noritet velit, et erit continuo qui plene volneque præsentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, rit: sed hoc ipsum in eo non erit, nisi gratia Spiritus neque profundum, neque creatura alia poterit nos sepa- sanetur, et adjuvetur ut possit. rare a charitate bei quæ est in Christo Jesu Domino

EPISTOLA CXLVI' (a). nostro (Rom. VII, 35-39). Vide quemadmodum non Pelagium resalutat, et pro litteris ipsius officiosis utcumque ait, Quis nos separabit a Christo ; sed qui

gratiam habet. ostendens unde cohæreamus Christo, Quis nos, in- Domino dilectissimo, et desideratissimo fratri Pequit, separabit a charitate Christi ? Charitate igitur LACIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. Christo, non pænæ timore cohæremus. Deinde, com- Gratias ago plurimum quod me litteris(b) tuis exmemoratis eis quæ videntur habere violentiam, nec hilarare dignatus es, et certum facere de salute vestamen habent valentiam separandi, ita conclusit, ut tra. Retribuat tibi Dominus bona, quibus semper eamdem diceret charitatem Deiquam dixerat Christi. sis bonus, et cum illo æterno vivas in æternum, Etquid est,a charitate Christi, nisi a charitate justitiæ? domine dilectissime, et desideratissime frater. Ego de illo quippe dictum est: Qui factus est nobis sapientia autem etsi in me non agnosco præconia de me tua, a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, que- quæ tuæ Benignitatis epistola continet; benevolotamadmodum scriptum est, qui gloriatur, in Domino glo- men animo erga exiguitatem meam ingratus esse rietur (I Cor. 1, 30, 31, et Jer. ix, 24). Sicut ergo ille est non possum : simul admonens ut potius ores pro iniquissimus, quem nec pænæ corporales deterrent me, quo talis a Domino fiam, qualem me jam esse ab immundis operibus sordidæ voluptatis ; ita ille arbitraris. Et alia manu : Memor nostri, incolumis justissimus,qui nec pænarum corporalium terrore re- Domino placeas, domine dilectissime, et desidevocatur a sanctis operibus luminosissimæ charitatis. ratissime frater.

7. Quæ charitas Dei, quod perpetua cogitationete- DE DUABUS PROXIME SEQUENTIBUS nendum est, diffunditur in cordibus nostris per Spi

EPISTOLIS. ritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v,5), ut qui

(LIB. 1 RETRACT. CAPUT XLI.) gloriatur, in Domino glorietur. Cum ergo nos hujus De Videndo Deo scripsi librum, ubi de spirituali cor. charitatis qua lex verissime impletur,pauperes egen- pore quod erit in resurrectione sanctorum, inquisitiotesque sentimus, non de inopia nostra divitias ejus nem diligentiorem distuli, utrum vel quomodo Deus qui exigere, sed orando petere, quærere, pulsare debe

spiritus est, etiam per corpus tale videatur : sed eam mus; ut ille, apud quem est fons vitæ, det nobis ine- postea quæstionem sane difficilliman in novissimo, id briari ab ubertate domus suæ,et voluptatis suæ pota- est in vicesimo et secundo libro de Civitate Dei, satis ri torrente (Psal. xxxv, 9, 10) : quo inundati atque quantum arbitror explicavi. Inveni etiam in quodam vegetati, non solum tristitia non absorbeamur, ve- nostro codice, in quo et iste liber est, quoddam Comrum etiam gloriemurin tribulationibus,scientes quia monitorium a me factum de hac re ad episcopum Siccentribulatio patientiam operatur, patientia probatio- sem Fortunatianum, quod in opusculorum meorum innem, probatio spem, spes vero non confundit(Rom. diculo, nec inter libros, nec inter epistolas est notatum. 1,3-5);non quia per nos ipsos hoc possumus,sed quo- Hic liber sic incipit : « Memor debiti, » Illud autem : niam charitas Dei diffusa estin cordibus nostris per « Sicut præsens rogavi. » Spiritum sanctum quidatus est nobis. 8. Delectavit me ista saltem perlitteras loquitecum

DE VIVENDO DEO quæcum præsente non potui: et hoc non propter te,

LIBER, qui non alta sapiens consentis humilibus (Id.xn, 16); sed propter quosdam qui nimium arrogant hu

EPISTOLA CXLVII" (c). manæ voluntati, quam lege data putant ad eam Docet Deum corporeis oculis videri non posse. implendam sibi posse sufficere, nulla super doctri

AUGUSTINUS PaulinÆ, salutem '. nam legis gratia sanctæ inspirationis adjutam : 1. Memor debiti quod ex tua petitione et mea proper quorum disputationem infirmitati hominum missione factum est, religiosa famula Dei Paulina, miseræ atque indige suadetur, ut nec orare de- persolutionis quoque ejus negligens esse non debui. beamus ne intremus in tentationem. Non quia hoc Cumenim petivisses ut de invisibili Deo, utrum per audentaperte dicere; sed eorum sententiam, velint, oculos corporeos possit videri, prolixe aliquid copionolint, hoc utique sequitur. Nam utquid nobis di

1 In Mss. inscribitur : Liber ad Paulinam de videndo citur, Vigilate et orate ne intretis in tenlationem

Deo : nec habentur isthæc verba, Pauline salutem ; li(Matth. XXVI, 41) ? utquid etiam secundum hanc cet prænotetur, Augustinus. exhortationem, cum doceret orare, præcepit utdica

Huc translata est ex libro de Gestis Pelagii.

** Emendata ad a. a. bg. bl. c. cc. cb. &. gv: j. n. mus, Ne nos inferas in tentationem (Id. vi, 13); si hoc r. s. vc. duos bn. duos t. tres. sb. quinque v. et ad Am non impletur ex adjutorio gratiæ divinæ, sed id to

Bad. Er. Lov. tum est in arbitrio voluntatis humanæ ? Quid plura ?

(a) Ex. lib. de Gestis Pelag. Quæ autem 146 erat, nunc

205. Scripta circa an. 413. Saluta fratres qui tecum sunt, et orate pro nobis, ut (b) Pelagius integritatem fidei suæ probaturus in Dios. salvi simus secundum illam salutem de qua dicitur ;

politana synodo, quæ exeunte anno 115 habita fuit, has

fitteras aliasque ab orthodoxis episcopis sibi direclas, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non ve. protulit, uti in libro de Gestis Pelagii narrat Augustinivocare justos, sed peccatores(Id. 1x,12,13). Orate ergo

nus, quem vid. nn. 50-53.

(c) Alias 112 : quæ autem 117 erat, nunc 33. Scripta pro nobis, ut justissimus;quod quidem homo non po- videtur an 113.

SEU

seque ad te scriberem, negare non potui, ne sanctum tuum studium offenderem ; sed promissum distuli, sive propter alias occupationes meas, sive quod a me id flagitaretur, unde aliquanto diutius cogitari oportebat. Sed cum tanta res esset quæ, cogitando non tam quid de ea sentiendum dicendumve esset, quam quonam modo persuadendum iis qui diversa sentirent, fieret difficilior; finem aliquando dilationi adhibendum putavi, sperans divinum adjutorium magis mihi scribenti quam differenti adfuturum. Quamobrem primum mihi videtur plus valere in hac inquisitione vivendi quam loquendi modum. Nam qui didicerunt a Domino Jesu Christo mites esse et humiles corde (Matth. XXI, 29), plus cogitando et orando proficiunt, quam legendo et audiendo. Nec ideo tamen agere partes suas sermo cessaverit; sed cum plantator et rigator officium sui gesserit muneris, cætera illi qui dat incrementum, relinquit; ille quippe etiam ipsum plantatorem rigatoremque formavit.

2. Secundum interiorem igitur hominem percipe verba intellectus. Ipse enim renovatur de die in diem, etiam cum exterior iste corrumpitur (II Cor. iv, 16), sive castigatione abstinentiæ, sive aliqua morbida valetudine,sive quolibet casu, vel certe,quod necesse est etiam iis qui sano corpore diu vivunt, ipso ætatis accessu. Erige itaque spiritum mentis tuæ, qui renovatur in agnitione Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. m, 10); ubi per fidem in te habitat Christus (Eph. 1,17); ubi non est Judæus et Græcus,servus et liber,masculus et femina (Galat.111, 28); ubi non morieris, cum solvi corpore cœperis, quia nec ibi marcuisti, cuin sis annis gravis. Hoc interiore tuo erecta intende, et vide quæ loquor. Nolo auctoritatem meam sequaris, ut ideo putes tibi aliquid necesse esse credere, quoniam a me dicitur: sed aut Scripturis canonicis credas, si quid nondum quam verum sit vides, aut interius demonstranti veritati, ut hoc plane videas.

3. Exempli gratia dicam aliquid quo ad hæc certius præstruaris, et inde potissimum unde nobis in hoc ipso opere propositus est disputandi labor. Credimus videri Deum,non quia videmus vel per oculos corporis sicut videmus hunc solem, vel mentis obtutu sicut se quisque interius videt viventem, videt volentem, videt quærentem, videt scientem, videt nescientem. Tuitaque lectis ipsa his litteris, solem quidem te vidisse recolis per oculos corporis, potes etiam statim videre, si est id temporis, et eo loci es ubi ex ea parte cœlum oculis tuis usque ad solem contuendum patet. Adilla vero videnda quæ mente conspici dixi, id est quod vivas,quod videre Deum velis,quod id requiras, quod te vivere et velle et quærere scias,quomodo autem Deus videatur nescias; ad hæc, inquam, omnia videnda non oculos corporis adhibes, nec intervallum loci per quod intendatur obtutus, ut ad ea cernenda perveniat, sentis aut quæris: sic vides vitam tuam, voluntatem, inquisitionem, scientiam, ignorantiam, quia nec ipsa est contemnenda visio, videre quod nescias. Sic,inquam, vides hæc omnia,ut in te videas, apud te habeas,ac sine ullis figurarum lineamentis

colorumque nitoribus, tanto clarius et certius, quanto simplicius interiusque conspicias. Cum igitur nec corporis oculis, sicut corpora sive cælestia,sive terrestria, nec mentis aspectu, sicut ea sunt, quorum nonnulla commemoravi, quæ apud temetipsam certissime intueris, nunc videamus Deum; cur credimus eum videri, nisi quia Scripturæ accommodamus fidem, ubi legitur, Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8); et si qua alia in hanc sententiam eadem divina auctoritate conscripta sunt, cui non credere nefas ducimus; credere autem pietatis esse minime dubitamus ?

4. Hancitaque distinctionem tene, ut si quid te admonuero, disserendo, quod ita videas oculis carnis, vel ullo alio sensu ejus sentias, seu te sensisse recolas sicut sentiuntur colores, fragores, odores, sapores, fervores, et si quid aliud per corpus cernendo, audiendo, olfaciendo, gustando, tangendo sentiamus; aut ita videas mentis intuitu, ut vides vitam, voluntatem, cogitationem, memoriam, intelligentiam,scientiam, fidem tuam, et quidquid aliud mente conspicis, atque ita esse non tantum credendo, sed plane vivendo non dubitas; hoc me judices ostendisse. Quod autem non sic ostendero, ut aut corporis, aut animi sensu visum perceptumque teneatur, et tamen dixero aliquid quod aut verum quidem, aut falsum esse necesse sit, sed nullo illorum duum genere videatur; restat ut tantummodo credatur vel non credatur. Sed si divinarum Scripturarum, earum scilicet quæ canonicæ in Ecclesia nominantur, perspicua firmatur auctoritate, sine ulla dubitatione credendum est. Aliis vero testibus vel testimoniis, quibus aliquid credendum esse suadetur, tibi credere vel non credere liceat, quantum ea momenti ad faciendum fidem vel habere vel non habere perpenderis.

5. Si enim ea quæ non vidimus, hoc est, in præsenti apparentia non sensimus vel mente vel corpore, neque de Scripturis sanctis vel legendo vel audiendo didicimus, nulla omnino credidissemus; unde sciremus esse civitates ubi nunquam fuimus; vel a Romulo conditam Romam, vel, ut de propioribus loquar, Constantinopolim a Constantino? unde postremo sciremus quinam parentes nos procreavissent, quibus patribus, avis, majoribus geniti essemus? Talium quippe cum plurima sciamus, non tamen ea vel ullo sensu præsentia, sicut solem, sicut nostri animivoluntatem, vel canonicorum eloquiorum auctoritate, sicut Adam fuisse primum hominem, aut Christum in carne natum passumque resurrexisse didicimus; sed aliis referentibus, de quorum testimonio in hoc duntaxat rerum genere minime dubitandum esse putavimus. In quibus si alicubi fallimur, credendo. vel ita esse quod non ita est, vel non ita esse quod ita est, nihil periculi esse judicamus, sinon sit contra illam fidem qua pietas informatur. Hæc prælocutio mea nondum propositam discutit quæstionem, sed te atque alios qui ista lecturi sunt, præstruit quales seu meorum seu quorumlibet scriptorum judices esse debeatis ; ne vel scire vos opinemini quod 1 Lov, in præsentia. At alii omnes libri habent, in præsenti apparentia.

« PredošláPokračovať »