Obrázky na stránke
PDF
ePub

nescitis, vel temere credatis quod neque corporis sensibus aut animi contuituin ejusdem rei quæ cognoscenda est, evidentia percepistis, neque canonicarum Scripturarum auctoritate, etiamsi non adfuit sensibus vel animi vel corporis vestri, tamen credendum esse didicistis.

CAP. PRIMUM. — 6. Jamne ergo venimus adcausam? an adhuc lecturus instruendus est ? Nonnulli enim putantipsum quod dicimus credere, cum res vera creditur, hoc solum esse mente contueri. Quod si ita est, fallitur ista nostra superior prælocutio, in qua distinximus aliud esse aliquid sentire per corpus, sicut in cœlo solem, et in terra montem, arborem, corpusve quodlibet; et aliud mentis intuitu rem nihilominus evidentem, sicut nostra voluntas a nobismetipsis intus aspicitur cum aliquid volumus, vel cogitatio cum cogitamus, vel memoria dum recordamur, vel tale aliquid in animo sine corpore: aliud autem credere quodin corporis mentisve conspectu nec adest nec adfuisse recolitur; sicut sine parentibus creatum Adam et natum ex Virgine passumque resurrexisse Christum. Hæc enim etiam corporaliter facta sunt, et videri per corpus, si tunc adessemus, utique potuerunt: nunc autem non adsunt, sicut adest ista lux quæ oculis cernitur, aut voluntasquanunc aliquid volumus,quæ mente conspicitur. Sed quia hæc distinctio falsa non est, profecto illa præstructio minus habebat, quod inter credere, et aliquid præsens mente conspicere, ne omnino unum atque idem putaretur, parum clara fuerat elocutione discretum.

CAPUT II. —7. Quid ergo dicimus? Num satis est ut inter videre et credere hoc distare dicamus, quia præsentia videntur,creduntur absentia? Plane forsitan satis est, si præsentia illa hoc loco intelligamus dicta, quæ præsto sunt sensibus sive animi sive cor. poris, unde etiam ducto vocabulo præsentia nominantur. Sic enim hanc lucem corporis sensu, sic et meam voluntatem plane video,quia præsto est animi sensibus, atque intus mihi præsens est. Si quis vero mihi indicet voluntatem suam, cujus os et vox mihi præsensest; tamen quiaipsa voluntasquam mihi indicat, latet sensum corporisetanimi mei, credo, non video: aut si eum mentiri existimo, non credo, etsi forte, ut dicit, ita sit. Creduntur ergo illa quæ absunt a sensibus nostris, si videtur idoneum quod eis testimonium perhibetur. Videntur autem quæ præsto sunt, unde et præsentia nominantur vel animi vel corporis sensibus. Nam cum sint quinque corporis sensus, cernendi,audiendi, olfaciendi,gustandi,tangendi; visus quidem in eis præcipue oculis attributus est, verumtamen hoc verbo utimur et in cæteris.Non enim tantum dicimus, Vide quid luceat; sed etiam, Vide quid sonet, Vide quid oleat, Vide quid sapiat, Vide quid caleat. Nec quia dixieacrediquæ absunt a sensibus nostris, sic accipiatur ut inter illa deputentur quæ aliquando vidimus,et nos vidisse retinemus certique sumus, quamvis tunc non præsto sint cum recoluntur a nobis. Neque enim inter credita, sed inter visa deputantur etideo nota sunt, non quia

fidem habuimus aliis testibus, sed quia non vidisse sine dubio recordamur et scimus. CAPUT IlI. — 8. Constat igitur nostra scientia ex visis rebus et creditis: sed in iis quæ vidimus vel videmus, nosipsi testes sumus; in his autem quæ credimus, aliis testibus movemur ad fidem, cum earum rerum quas nec vidisse nosrecolimus, nec videmus, dantur signa vel in vocibus, vel in litteris, vel inquibusque documentis,quibus visis non visa credantur. Non autem immerito scire nos dicimus non solumea quæ vidimus autvidemus, verum et illa quæidoneis ad quamque rem commoti testimoniis vel testibus credimus.Porro si scire non incongruenter dicimur etiam illud quod certissimum credimus,hinc factum est ut etiam recte credita, etsi non adsint sensibus nostris,videre mentedicamur. Scientiaquippementi tribuitur; sive per corporis sensus, sive per ipsum animum aliquid perceptum cognitumque retineat: et fides ipsa menteutique videtur, quamvis hoc fide credaturquod non videtur. Unde etapostolus Petrus dicit, In quem modo non videntes creditis (IPet. 1,8): et ipse Dominus, Beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan. xx, 29). 9. Cum itaque dicitur homini, Crede Christum resurrexisse a mortuis; si credit, attende quid videat, attende quidcredat, et utrumque discerne. Videthominem cujus audit vocem; et ipsa vox in visis corporalibus deputatur,secundum ea quæ supra diximus. Hæc duo sunt,testis,ettestimonium: quorumadoculos unum,ad aures alterum pertinet.Sed hunc testem fortasse aliorum testimoniorum auctoritas confirmat,divinarum scilicet Scripturarum, velquorumlibet aliorum, quibus est motus ad fidem. Scripturæ ad visa pertinent corporis oculorum, sieas legit;vel aurium,siaudivit.Videt autem animo quidquidfiguris litterarum sonisve significari intellexit. Videt ipsam fidem suam,qua se credere sine cunctationerespondet.Videt cogitationem,qua cogitat quidei possit prodesse quod credit. Videt voluntatem,quaaccessit ad suscipiendam religionem. Videtetiam ipsius resurrectionis quamdam imaginem in animosuofactam, sine qua intelligi non potestquidquid factum corporaliter dicitur, sive credatur, sive non credatur. CAPUT IV. — Sed, utputo, distinguisquomodo videat fidem suamquacredit,etquomodo videatillam resurrectionis imaginem in animo suo factam,quam, si hoc audit, videt etiam qui non credit. 10. Hæc ergo omnia videt, partim corpore, partim mente.Voluntatem vero ejus a quoauditutcredat,et ipsam Christi resurrectionem non videt, sed credit ; et tamen eam videre diciturquodam mentis obtutu, magis secundum testimoniorum fidem,quam rerum præsentia creditarum. Illa enim quæ videt, adsunt sensibus vel animi vel corporis; quæ autem credit, absunt a sensibus et animi et corporis. Quamvis v0luntas ejus a quo audit ut credat, non sit præterita, sed maneat in loquente: quam in seipso idem ipse quiloquitur videt;ille vero qui audit, non eam vide! sed credit. Resurrectio autem Christi præterita est, quam nec illi viderunt homines qui tunc fuerunt.Nam

qui viderunt viventem Christum quem viderant morientem,ipsam tamen resurrectionem cum fieret non viderunt,sed eam certissime crediderunt,videndo et tangendo vivum quem noverant mortuum.Nos totum credimus, et quod resurrexerit, et quod abhominibus tunc visus et contrectatus sit, et quod nunc vivat in coelis, nec jam moriatur, et mors illi ultra non dominetur. Res autem ipsa nec corporis nostrisensibus adest, sicut adest hoc coelum et terra, nec nostræ mentis obtutibus, sicut adest fides ipsa qua hoc credimus. 11. Sed jam satis, ut puto, ista mea prælocutione recognovisti quid sit videre vel mente vel corpore, et quid ab eis distet credere. Quod quidem fit mente, et videtur mente; quoniam menti nostræ fides nostra conspicua est. Sed tamen quod eadem fide creditur, abestet ab aspectu corporis nostri, sicut abest corpus in quo Christus resurrexit;etabaspectu mentis alterius,sicut abest ab aspectu mentis meæ fidestua, quamvis eam esse in te credam,cum eam non videam corpore, quod nec tu potes; nec mente, quod tu potes, sicut ego meam, quam tu non potes. Nemo enim scitquid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. m, M f), donec veniat Dominus, et illuminetabscondila tenebrarum,et manifestet cogitationes cordis (Id. iv, 5), ut eas non solum quisque suas videat, sedet aliorum. Secundum hoc enim dixit Apostolus neminem scire quid agatur in homine, nisi spiritum hominis qui in ipso est secundum quod videmus in nobis : nam secundum id quod credimus nec videmus. et multos fideles esse novimus, et multis noti sumus. CAPUT V.— 12. Si ergo jam ista distincta sunt, veniamus ad causam.Scimus posse Deum videri, quoniam scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). An forte non debui dicere, Scimus; sed, Credimus: quoniam Deum nec corpore aliquando vidimus, sicut hanc lucem ; nec mente,sicutipsam in nobis, qua id credimus,fidem; sed tantum quia scriptum est in ea Scripta cujus fideles sumus, quod verum sit minime dubitamus? Apostolus tamen Joannes cum tale aliquid diceret, Scimus, inquit, quia cum apparuerit, simileseierimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan.111, 2): ecce scire se dixitquod nondum factum fuerat, nec videndo, sed credendo cognoverat. Recte itaque diximus, Scimus Deum posse videri; quamvis eum non viderimus, sed divinæ auctoritatiquæ sanctis Libris continetur, crediderimus. 13. Quid ergo est quod eadem dicit auctoritas, Deum nemo vidit unquam (Joan. 1, 18, et IJoan. iv, 12)? An fortasse respondetur quod illa testimonia de videndo Deo sunt, non de viso? Ipsi enim Deum videbunt, dictum est; non, Widerunt: et non, Vidimus; sed, videbimuseum sicuti est.Proinde his sententiis non est contrarium, Deum nemo vidit unquam. Videbunt enim quem non viderunt, qui mundo corde filii Dei esse voluerint. Juid est ergo, Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. xxxii, 30) ? An et hoc non est contrarium illi quod dictum est, Deum nemo vidit unquam (Joan. 1, 18)? Etillud quod de Moyse

scriptum est, quia loquebatur cum Deo facie ad faciem, sicut quis loquitur ad amicum suum (Exod. xxxiii, M f); et illud quod propheta Isaias de seipso loquens ait, Vidi Dominum sabaoth sedentem in throno (Isai. vi, 1): et si qua alia solent similia testimonia ex eadem auctoritate proferri, quomodo non sunt contraria sententiæ qua dictum est, Deum nemo vidit unquam ? Quanquam et ipsum Evangelium potest putari sibi esse contrarium. Quomodo enim verum est, quod in eo dicitur, Qui me vidut vidit t et Patrem (Joan. xiv, 9), si Deum nemo vidit unquam ? quomodo verum est, Angeli eorum semper vident faciem Patris mei (Matth. xviii, 10), si Deum nemo vidit unquam ? 44. Qua igitur regula intelligentiæ ista veluti contraria et repugnantia, non esse contraria nec repugnare probabimus?Neque enim fieri ullo modo potest ut hæc Scripturarum auctoritas aliqua ex parte mentiatur. Si dicimus in eo quod scriptum est, Deum nemo vidit unquam, hominestantummodointelligendos,sicut etiam illud dictum est, Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipsoest(I Cor. m, {{); nemo utique, sed hominum : neque enim hoc de Deo accipi potest, cum de Christo scriptum sit non opus fuisse ut quisquam illi testimonium perhiberet de homine, quoniam ipse sciebat quid esset in homine(Joan. ii,25). Nam hoc Apostolus planius explicans, Quem nemo, inquit, hominum vidit, nec videre potest (I Tim. vi, 16). Si ergo ita dictum est, Deum nemo vidit unquam, ac si diceretur, Nemo hominum; hactenus illa quæstio soluta videbitur,ut non sil huic sententiæ contrarium quod Dominus ait, Angeli eorum semper vident faciem Patris mei : ut scilicet Angelos Deum videre credamus, quem nemo vidit unquam, sed hominum. Quomodo ergo Deum vidit Abraham (Gen. xviii, 1), Isaac (Id. xxvi, 2), Jacob (Id. xxxm, 30), Job (Job xxxvu, 1), Moyses (Exod. xxxum, 11), Michæas (III Reg. xxu, 19), lsaias (Isai. vi, 1), et si qui alii sunt, de quibus veracissima Scriptura testaturquod Deum viderint,siDeum nemo unquam hominum vidit nec videre potest ? 15. Quanquam nonnulli volentes etiam probare impios visuros Deum, a diabolo quoque ipso Deum visum putant; sic accipientes quod scriptum est in libro Job, venisse cum Angelis et diabolum in conspectum Dei (Job. i, 6, et 11, 1): ut jam et illud veniat in quæstionem, quomodo dictum sit, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deu1n videbunt (Matth. v, 8);etillud, Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo poterit videre Deum (Hebr. xii, 14). Multum enim miror, si eo usque progrediuntur qui existimant impios visuros Deum, et a diabolo visum Deum, ut eos et mundo corde esse, et pacem et sanctificationem cum omnibus assectari asseverent. 16. Nam quod Dominusait,Qui me vidit,vidit et Patrem(Joan.xiv,9),potest paulo attentius consideratum non videri esse contrarium ei quoddixit, Deum nemo vidit unquam (Id. 1, 18).Neque enim dixit,Quia vidistis

[ocr errors]

me,vidistis et Patrem;sed dicendo, Qui me vidit,vidit et Patrem, ostendere voluit unitatem substantiæ Patris et Filii,nein aliquointer se putarentur esse dimissiles: ac per hoc quoniam vere dictum est, Qui me vidit, vidit et Patrem; profecto quoniam Deum nemo hominum vidit unquam, nec Patrem quisquam putandus est vidisse, nec Filium secundum quod Deus est et Filius, et cum Patre unus Deus. Nam secundum id quodhomo est,utique in terra visus est,el cum hominibus conversatus est (Baruch iii, 38, et Joan. i, 14).

CAPUT VI.— 17.Sed magna quæstio est,quomodo non sit contrarium quia tot antiqui viderunt Deum si Deum nemo unquam vidit, quem nemo hominum vidit,nec videre potest? Vides quam difficilem mihi proposueris quæstionem, unde me aliquid prolixe copioseque scribere voluisti ex occasione brevis epistolæ meæ, quæ tibi visa est diligentius et uberius explicanda. Wisne ergo attendere quæ apud aliosinterim comperi divinarum Scripturarum egregios tractatores, quid de visione Dei senserint, ne forte sufficiant desiderio tuo, quamvis ea forsitan noveris ? Pauca ergo ista attende, si placet. Cum Evangelium exponens beatus Ambrosius, Mediolanensis episcopus,venissetad eum locum ubi Angelus apparuit in templo Zachariæ sacerdoti, ex hac occasione, vide quanta et qualia de Dei etiam visione disseruit.

18. Non immerito, inquit, Angelus videtur in templo; quia veri sacerdotis jam nuntiabatur adventus,et cæleste sacrificium parabatur, in quo Angeli ministrarent. Et bene apparuisse dicitur ei qui eum repente consperit. Hoc specialiter, aut de Angelis, aut de Deo Scriptura divina tenere consuevit, ut quod non potest praevideri, apparere dicatur. Sic enim habes : « Apparuit Deus Abrahæ ad ilicem Mambre » (Gen. xviii, 1). Nam quia ante non praesentitur, sed repentino videtur aspectu,apparere memoratur. Non enim similiter sensibilia videntur, et is in cujus voluntate situm est videri, et cujus naturae est non videri, voluntatis videri. Nam si non vult, non videtur ; si vult, videtur. Apparuit enim Deus Abrahae, quia voluit ; aliis, quia noluit, non apparuit. Visum est etiam Stephano, cum lapidaretur a populo, aperiri caelum 1 ; visus est etiam Jesus stans ad deacteram Dei (Act. vn, 55), et non visus est a populo. Vidit Isaias Deum sabaoth (Isai. vi, 1); sed alius videre non potuit, quia cui placuit apparuit. Et quid de hominibus loquimur, cum etiam de ipsis cælestibus Virtutibus et Potestatibus legerimus quia «Deum nemo vidit unquam?» et addit quod ultra caelestes est Potestates, « Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit. » Aut acquiescatur igitur necesse est, si Deum Patrem nemo vidit unquam, Filium visum esse in Veteri Testamento ; et desinant hæretici eae Vurgine ei principium dare, qui antequam nasceretur eae Virgine videbatur. Aut certe refelli non potest, vel Patrem, vel Filium, vel certe Spriritum sanctum, si tamen est Spiritus sancti visio, ea specie videri,quam voluntas elegerit, non natura formaverit ; quoniam Spiritum quoque visum accepimus in columba (Matth. 111, 16). Et ideo « Deum nemo vidit

' Bad. Am. Er. et Mss. quatuordecim : Visus est etiam Stephano aperire cælum.

unquam, » quia eam quæ in Deo* habitat, plenitudinem divinitatis nemo conspeaeit, nemo mente aut oculis comprehendit : « Vidit » enim, ad utrumque referendum est. Denique cum additur, « Unigenitus Filius ipse narravit, » mentium magis quam oculorum visio declaratur. Species enim videtur; virtus vero narratur : illu oculis, haec mente comprehenditur. Sed quid de Trinitate dicam ? Seraphim quando voluit, apparuit: et vocem ejus lsaias solus audivit. Apparuit angelos, et nunc praesto est, sed non videtur. Neque enim in potestate nostra est videre, sed in potestate illius apparere. Tamen etsi p0testas non est videndi, est gratia promerendi ut videre possimus. Et ideo qui habuit gratiam, meruit copiam: nos copiam non meremur, quia Deum videndi gratiam non habemus. Et quid mirum si in praesenti saeculo, nisi quando vult, Dominus non videtur ? In ipsa quoque resurrectione non facile est Deum videre, nisi iis qui corde sint mundo : et ideo « beati mundo corde ; ipsi enim Deum videbunt » (Matth. v, 8). Quantos beatos jam numeraverat, et tamen videndi his Deum non promiserat facultatem ! Si ergo ii qui mundo sunt corde, Deum videbunt; utique alii non videbunt. Neque enim indigni Deum videbunt ; neque is qui Deum vudere noluerit, potest Deum videre. Nec in loco Deus videtur, sed mundo corde; nec corporalibus oculis Deus quaeritur, neccircumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Et cum absens putatur, videtur ; et cum praesens est, non videtur. Denique nec Apostoli omnes Christum videbant; et ideo ait, « Tanto tempore vobiscum sum, et adhuc me non cognovistis » (Joan. xiv, 9)! Qui enim cvgnovit quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiæ charitatem Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem. Nos enim jam secundum carnem non novimus Christum (II Cor. v, 16), sed secundum spiritum. Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. iv, 20) qui nos in omnem plenitudinem Dei misericordia sua implere dignetur (Eph. m, 18, 19) ut videri possit a nobis (Ambrosius, super Luc. lib. 4, c. 1, 11). CAPUT VII. — 49. Si hæc verba intelligis, quid restatquod a me amplius requiratur, cum jam illa quæ difficilis videbatur,soluta sitquæstio?Discrelum est quippe quomodo dictum sit, Deum nemo vidi u* quam,et quomodo Deum justi antiqui viderint. sed illud propterea dictum est,quoniam Deus natura imvisibilis est. Illi autem ideo viderunt, quicumque Deum viderunt, quiacui voluerit, sicut voluerit, aP' paretea specie quam voluntas elegerit,etiam latenle natura.Nam si, quando patres Deum viderunt,ipsa illisnatura ejus apparuit,quamvis si noluisset utique non apparuisset;quomodo Deum nemo vidit unquam; cum eo volente ipsa ejus a tot patribus natura c0!” specta sit?Quod si dicitur Filius a patribus visus, ul de Deo Patre accipiatur dictum, quod eum nemouù* quam viderit; non quidem amisit occasionem Au'; brosius, ut hinc quosdam hæreticos redarguerel, id est Photinianos, qui principium Filio Dei ex u**° Virginis tribuunt, nec volunt credere quod et antea

[ocr errors]

fuerit. Sed quia videbat alios, id est Arianos, perniciosius insidiantes, quorum procul dubio error ad. struitur,si Patris natura invisibilis, Filii vero visibilis creditur; utriusque unam pariterque invisibilem asseruitesse naturam,adjungens etiam Spiritus sancti. Quod breviter quidem, sed admirabiliter intimavit, ubi secutus ait: Aut certe refelli non potest, vel Patrem, vel Filium, vel certe Spiritum sanctum, si tamen est Spiritus sancti visio, ea specie videri, quam voluntas elegerit, non natura formaverit. Potuit dicere, Non natura monstraverit ; sed maluit dicere, formaverit, ne ipsam speciem in qua Deus e legit apparere, de sua natura formare putaretur, et ex hoc utique convinceretur convertibilis esse mutabilisque substantiæ: quod ipse Deus a fide piorum misericorsetbenignus averterit ! CAPUT VIIl.— 20.Invisibilisestigitur naturaDeus, 'non tantum Pater, sed et ipsa Trinitas, unus Dcus. Et quia non tantum invisibilis, verum etiam incommutabilis;sic apparetquibus voluerit, in qua voluerit specie, ut apud eum integra maneat ejus invisibilis incommutabilisque natura. Desiderium autem vera. citer piorum, quo videre Deum cupiunt, et inhianter ardescunt, non,opinor,in eam speciem contuendam flagrat, qua ut vult apparet, quod ipse non est; sed in eam substantiam, qua ipse est quod est. Hujus enim desiderii sui flammam sanctus Moyses, fidelis famulus ejus ostendit, ubi ait Deo, cum quo ut amicus facie ad faciem loquebatur : Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum (Ezod. xxxiii, 13. sec. LXX). Quid ergo ? ille non erat ipse ? Si non est set ipse, non ei diceret, ostende mihi temetipsum ; sed, 0stende mihi Deum : et tamen si ejus naturam substantiamque conspiceret, multo minus diceret, Ostende mihi temetipsum. Ipse ergo erat in ea specie qua apparere voluerat; non autem ipse apparebat in natura propria, quam Moyses videre cupiebat. Ea quippe promittitur sanctis in alia vita. Unde quod responsum est Moysi verum est, quia nemo potest faciem Dei videre, et vivere ; id est, nemo potest eum in hac vita videre vivens sicuti est. Nam multi viderunt ; sed quod voluntas elegit, non quod malura formavit. Et illud quod Joannes ait, si recte intelligitur, Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus ; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. m, 2): non sicut eum homines viderunt, quando voluit, in specie qua voluit, non in natura, qua in semetipso, etiam cum videretur, latuit; sed sicuti est, quod ab eo petebatur, cum ei diceretur, ostende mihi temetipsum, ab eo qui cum illo facie ad faciem loquebatur. 21. Non quia Dei plenitudinem quisquam, non solum oculis corporis, sed vel ipsa mente aliquando comprehendit. CAPUT IX. — Aliud est enim videre, aliud est totum videndo comprehendere. Quandoquidem id videtur, quod præsens utcumque sentitur : totum autem comprehenditur videndo, quod ita videtur ut nihil ejus lateat videntem, aut cujus fines circumspici possunt : sicut te nihil latet præsentis vo

luntatis tuæ, circumspicere autem potes fines annuli tui. Exempli gratia duo posui, quorum alterum ad mentis obtutum, alterum ad corporales oculos pertinet : visus enim, sicut ille ait, ad utrumque referendus est,id est et ad oculos et ad mentem, 22. Porro si propterea Deum nemo vidit unquam, quia, sicut ait disputator cujus verba consideramus. Plenitudinem divinitatis ejus nemo conspeacit, nemo mente aut oculis comprehendit ; « vidit » enim, ad utrumque referendum est: restat inquirere quomodo Angeli Deum videant, propter illud quod ex Evangelio commemoravi, Angeli eorum semper vident faciem Patris mei (Matth. xvui, 10). Si enim et ipsis non sicuti est, sed latente sua natura, in specie qua voluerit apparet ; magis magisque requirendum est quomodo eum nos videbilmus sicuti est, et sicut Moyses desideravit, cum peteret ut Deus, quiin conspectu ejus erat, ostenderetilli semetipsum. Hoc enim nobis summum præmium in resurrectione promittitur, quod erimus æquales Angelis Dei (Luc. xx, 36): ac per hoc si nec ipsi eum vident sicuti est, quomodo nos ita visuri sumus, cum eis æquales in resurrectione facti fuerimus? Sed vide quid consequenter dicat noster Ambrosius : Demique, inquit, cum additur, « Unigemitus Filius ipse narravit;» mentium magis quam oculorum visio declaratur.Species enim videtur;virtus vero narratur: vlla oculis, hæc mente comprehenditur. Qui paulo ante dixerat visionem ab utrumque referendam, nunc eam non menti, sed oculis dedit: non, ut opinor, negligenter sua verba respiciens; sed quia usitatius in loquendo solemus oculis attribuere visionem, sicut speciem corpori. Nam et hic mos loquendi crebrius usurpatur in rebus quæ locis continentur, varianturque coloribus.Sed sinulla species esset mente contuenda, non diceretur ille speciosus forma prae filiis hominum (Psal.xLiv, 3). Neque enim hoc secundum carnem dictum est, et non secundum speciem spiritualem. Dicitur ergo et species pertinens ad mentis obtutum ; sed quia usitatius in corporibus dicitur, vel in similitudinibus corporum, ideo dixit: Species videtur;virtus vero narratur: illa oculis,haec mente comprehenditur. Proinde narrante Unigenito, qui est in sinu Patris, narratione ineffabili,creatura rationalis munda et sancta impletur visione Dei ineffabili, quam tunc consequemur cum æquales Angelis facti fuerimus. Quia sicut videntur ista visibilia, corporis sensibus nota, Deum nemo vidit unquam : quoniam si aliquando eo modo visus est, non, sicut ista, natura videtur, sed voluntate visus est; specie qua voluit apparens, latente natura atque in se incommutabiliter permanente. Eo autem modo quo videtur sicuti est, nunc fortasse videtur a quibusdam Angelis : a nobis autem tunc ita videbitur, cum eis facti fuerimus æquales. CAPUT X. — 23. Deinde cum addidisset quia nec Potestatescœlorum,sicut Seraphim, nisi cum volunt et quemadmodum voIunt videntur, ut hinc etiam conjiceretur quanta sit invisibilitas Trinitatis, Tamen, inquit, etsi potestas non est videndi, est gratia promerendi ut videre possimus. Et ideo qui habuit

9 ratiam, meruit copiam: nos copiam nom meremur, quia Deum videndi gratiam non habemus. His itaque verbis quia non sua docet, sed Evangelium exponit, non hoc voluit intelligi quod quidam eorum videbunt Deum, quidam vero non videbunt, quihus credentibus dedit potestatem filios Dei fieri ; cum adeos omnes pertineat quod dictum est, Videbimus eum sicuti est : sed dicendo, nos copiam non meremur, quia Deum videndi gratiam non habemus, de hoc sæculo se loqui significavit, ubi quibusdam Deus, licet non in sua natura, sed in qua voluit specie, dignatus est apparere, sicut Abrahæ, sicut Isaiæ, aliisque similibus ; cæteris vero innumerabilibus, quamvis ad suum populum et hæreditatem æternam pertinentibus, nulla vel tali specie se demonstrat. In futuro autem sæculo, qui regnum accepturi sunt quod eis ab initio præparatum est, omnes eum corde mundo videbunt; nec in illo regno nisi tales erunt. - CAPUTXI.—24. Attendeitaque quid adjungat,jam de illo sæculo dicere incipiens: Et quid mirum,inquit, si in praesenti sæculo, nisi quando vult, Dominus non videtur ? In ipsa quoque resurrectione non facile est Deum videre, nisi iis qui mundo sint corde: et ideo « beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt. » Quantos beatos jam numeraverat, et tamen his videndi Deum non promiserat facultatem ! Si ergo ii qui mundo sunt corde, Deum videbunt; utique alii non videbunt. Neque enim indigni Deum videbunt ; neque is qui Deum videre noluerit, potest Deum videre. Cernis quam circumspecte loquatur jam de iis qui in futuro sæculo videbunt Deum : neque enim omnes, sed qui digni sunt. Resurgent enim et digniet indigni regno illo ubi videbitur Deus: quoniam omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus et procedemt ; sed cum magna differentia : nam qui bene fecerunt, in resurrectionem vi tae ; qui vero male egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. v, 28, 29). Hic judicium pœnam æternam significat : sicut etiam illud dictum est, Qui non credit, jam judicatus est (Id. 111, 18). 25. Quod ergo ait sanctus Ambrosius, neque is qui Deum videre noluerit, potest Deum videre, quid aliud intelligi voluit, nisi quia is qui mundando cordi curam tantæ rei dignam non vult impendere, non vult Deum videre ? Vidc proinde quid adjungat : Nec in loco, inquit, Deus videtur, sed mundo corde. Quid evidentius, quid expressius dici potuit ? Ab hac igitur visione diabolus et angeli ejus, et omnes cum eisimpii, sine ulla nebula dubitationis exclusi sunt; quoniam mundo corde non sunt: ac per hoc quod scriptum est in libro Job, venisse Angelos in conspectum Dei, et venisse cum eis diabolum (Job. 1, 6, et 11, f), non ideo diabolus Deum vidisse credendus est. Ipsi enim dicti sunt venisse in conspectum Dei, non Deus in conspectum eorum. Veniunt autem in conspectum nostrum quæ videmus, non a quibus videmur. Venerunt ergo, sicut in multis codicibus legitur,utassisterent coram Deo,non ut coram ipsis Deus. Nec est opus hoc loco immorari, ut pro viribus nostris conemur ostendere quomodo et hoc tempo

raliter fiat,cum in Dei conspectu sintomnia semper. 26. Nunc enim quæritur quomodo videatur Deus; non ea specie quaetinisto sæculoquibusdam voluit apparere, quando non solum cum Abraham aliisque justis, verum etiam cum Cain fratricida locutus est (Gen. xviii, M, et iv, 6-15): sed quomodo videatur in illo regno, ubi eum videbunt filiiejus sicutiest. Tunc quippe satiabitur in bonis desiderium eorum : quo desiderio flagrabat Moyses, cui loqui ad Deum facie ad faciem non sufficiebat, et dicebat, Ostende mihi temetipsum manifeste,ut videam te(Eacod.xxxiii,13); tanquam diceret,quod in Psalmo ex eodem desiderio canitur, Satiabor cum manifestabitur gloria tua (Psal. xvi, 15). Quo desiderio ardebat et Philippus, et sic satiari cupiebat, dicens: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis(Joan.xiv, 8). Dehac visione loquens ejus etiam ipse amator et desiderator Ambrosius: Non in loco,inquit,Deus videtur,sicutadilicem Mambre,sicutin monteSina,sed mundo corde.Etsequitur, sciensquid desideret, et quid æstuet, et quid speret: Nec corporalibus, inquit, oculis Deus quæritu*,quibus se ostendit Abrahæ, Isaac, Jacob, et aliis in hoc sæculo; nec circumscribitur visu,propter illudquod dictum est, Posterioramea videbis(Eacod. xxxiii,23); nec tactu tenetur, sicutluetatus etiam est cum Jacob (Gen. xxxii, 24-30). ; nec auditur affatu, sicut non solum a tot sanctis, verum etiam a diabolo auditus est ; nec sentitur incessu, sicut aliquando cum in paradiso deambularet ad vesperam (Id. iii, 8). 27. Vides quemadmodum vir sanctus enitatur nostras mentes ab omnibus carnis sensibus sevocare, ut aptas faciat ad videndum Deum. Et tamen quid agittalis extrinsecus plantator et rigator, nisiintrinsecus operetur qui dat incrementum Deus (1 Cor. III, 7)? Quis enim sine adjutorio Spiritus Dei cogitare valeat esse aliquid, magisque esse quam omniaqu* per corpus sentiuntur, quod nec in loco videatur, nec quærendum sit oculis, nec audiatur affatu, nec tactti teneatur, nec sentiatur incessu, et videatur tameD, sed mundo corde? Neque enim de hac vita illeloqué* batur, cum hoc diceret ; quandoquidem ab hoc s* culo, in quo Deus apparuit, non sicuti est, sed in specie qua voluit, quibus voluit, satis discrevit sæ culi futuri vitam, discretione apertissima, ubi ait: Et quid mirum si in praesenti saeculo, nisi quando vult, Dominus non videtur ? In ipsa quoque res"* rectione non facile est Deum videre, nisiiis qui corde mundo sint : et ideo « beati mundo corde; quonia" ipsi Deum videbunt. » Hinc jam de illo sæculo dicere exorsus est, ubi Deum videbunt, non omn* qui resurgent, sed qui resurgent ad vitam æterna!” : non indigni, de quibus dictum est, Tollatur impiu$, ne videat claritatem Domini (Isai. xxvi, 10, ** LXX); sed digni, de qualibus dixit ipse Dominus' cum præsens non videretur, Qui diligit me, mandata mea custodit ; et, Qui diligit me, diligetur (1 Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam mempsum illi (Joan. xiv, 21, 23): nec ii quibus di£*!"' Ite in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus ; sed ii quibus dicetur, Venite. benedicti Patris mei;percipite regnum quod vobis P"**

« PredošláPokračovať »