Obrázky na stránke
PDF
ePub

præscientiam, non tunc electi, sed ante constitutionem mundi, sicut idem dicit apostolus, quod elegerit nos ante mundi constitutionem (Eph. i, 4). Duobus itaque modis, ipsi inimici qui dilecti: sive quia in uno populo utrique fuerant; sive quia ex inimicis sævientibus usque ad sanguinem Christi,quidam eorum dilecti facti erant secundum electionem quæ latebat in præscientia Dei. Ad hoc enim addidit propter patres ; quia id quod patribus promissum est oportebat impleri, sicut circa quem Epistolæ ad Romanos ait: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandus promissiones patrum. Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Rom. xv, 8, 9). Secundum istam misericordiam dictum est, inimici propter vos: quod et supradixerat, Illorum delicto salus Gentibus. 21. Cum autem dixisset, secundum electionem dilecti propter patres, addidit, Sine pænitentia enim sunt dona et vocatio Dei. Vides certe illos significari, qui pertinent ad numerum prædestinatorum. De quibus alio loco dicit,Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt 1. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. xxm, 14) : qui vero electi, ipsi sunt secundum propositum vocati ; in quibus Dei procul dubio præscientia falli non potest. Hos præscivit et prædestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem prædestinavit, illos et vocavit. Hæc vocatio est secundum propositum; hæc est sine pœnitentia. Quos autem vocavit, illos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. v, 28-31) ? 22. Non suntinista vocatione, qui in fide quæ per dilectionem operatur (Galat. v, 6), etiamsi aliquantum ambulant, non perseverant usque in finem. Et utique potuerunt rapi, ne malitia mutaret intellectum eorum (Sap. iv, 11), si ad illam prædestinationem et vocationem, quæ secundum propositum et sine pœnitentia est, pertinerent. At ne quisquam præsumptor ita de occultis judicet alienis, ut dicat, Ideo non rapti sunt ex hac vita, antequam essent fidei de$ertores, quia in eadem vita non fideliter ambulabant, et hac in eorum cordibus noverat Dominus, quamvis hominibus aliter appareret : quid dicturus est de infantulis parvulis, qui plerique accepto in illa ætate christianæ gratiæ Sacramento, cum sine dubio pertinerent ad vitam æternam regnumque cœlorum, si continuo ex hac vita emigrarent, sinuntur crescere, et nonnulli etiam aposlatæ fiunt? Unde, nisi quia non pertinent ad illam prædestinationem, et secundum propositum ac sine pœnitentia vocationem ? Cur autem adeam alii pertineant, alii non pertineant, occulta causa esse potest, injusta esse non potest. Numquid enim iniquitas apud Deum ? Absit (Rom. ix, 14). Nam et hoc ad illam pertinet altitudinem judiciorum, quam mirans tanquam expavit Apostolus. Ideo quippe illa judicia vocat, ne quisquam talia fieri putet, sive

[ocr errors]

iniquitate sive temeritate facientis, sive casu et fortuito labentibus ullis partibus tam dispositorum sub tanta sapientia Dei sæculorum. 23. In Epistola porro ad Colossenses quod scrip. tum est, Nemo vos seducat volens in humilitate (Coloss. 11, 18), et cætera quæ sequuntur, quousque tibi obscura esse dixisti, nec ego adhnc sine caligine intelligo. Atque utinam præsens de me ista quæsiisses: in eo quippe sensu, quem mihi in his verbis habere videor, adhibenda est quædam pronuntiatio in vultu et modo vocis, qui exprimi litteris non potest, nt ex aliqua parte aperiatur;quod ideo fit obscurius, quia non recte, sicut existimo, pronontiatur. Quod enim scriptum est, Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis ; tanquam præceptum putatur Apostoli, nescio quid tangere, gustare, attaminare prohibentis. Contra est autem, si tamen in tanta obscuritate ista non fallor. Per irrisionem quippe verba posuit eorum, a quibus eos nolebat decipi atque seduci, qui discernentes cibos secundum culturam Angelorum, atque ita de hoc mundo decernentes, dicunt, Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis ; cum sint omnia munda mundis (Tit. 1, 15), et omnis creatura Dei bona sit (I Tim. iv, 4): quod in alio loco ipse evidenter commendat. 24. Totam ergo ipsius sententiæ circumstantiam videamus: ita enim Apostoli intentione perspecta, sensum ejus, quantum valemus, fortasse tenebimus. Quibus enim ista scribit, metuebat eos seduci umbris rerum, dulci nomine scientiæ, et averti a luce veritatis quæ est in Christo Jesu Domino nostro. Hanc autem sub nomine sapientiæ vel scientiæ curam vanarum superfluarumve observationum, et de superstitione gentilitatis, maximeque ab eis qui Philosophi sunt nuncupati, et a Judaismo, cavendam esse cernebat, uti erant umbræ futurorum removendæ, quoniam lumen earum jam Christus advenerat. Cum ergo commemorasset et commendasset quantum certamen pro eis haberet, et pro his qui Laodiceæ fuerant, et quicumque non viderant faciem ejus in carne, ut cordibus consolarentur copulati in charitate, et in omnibus divitiis plenitudinis intellectus, ad cognoscendum mysterium Dei, quod est Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi ; Hoc dico, inquit, ut nemo vos circumveniat im veri simili serm0n8 : quia veritatis amore ducebantur, veri similitudinem illis timuit, ne deciperentur. Et ideo commendavit in Christo quod dulcissimum habebant thesaurum, scilicet sapientiæ et scientiæ, cujus nomine et promissione induci poterant in errorem. 25. Nam etsi corpore, inquit, absens sum, spiritu vobiscum sum ; gaudens, et videns vestram ordinationem, et id quod deest fidei vestrae in Christo. ldeo illis timebat, quoniam quid eis adhuc deesset, videbat. Sicut ergo accepistis, inquit, Jesum Christum Dominum nostrum, in ipso ambulate ; radicati et superædificati in ipso, et confirmati in fide, sicut et didicistis, abundantes in ea gratiarum actione. Vult eos fide nutriri, ut capaces fiant participaudo

[graphic][graphic][graphic][graphic]

rum thesaurorum sapientiæ et scientiæ, qui sunt absconditi in Christo ; ne antequam sint ad hæc idonei, veri simili sermone capiantur, et a veritatis itinere devient. Deinde apertius, quid eis timeat ostendens: Videte, inquit, ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem seductionem, secumdum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et mom secundum Christum : quia in ipso habitat ommis plemitudo divinitatis corporaliter. Ideo corporaliter dixit, quia illi umbratiliter seducebant ; translato verbo usus, sicut etiam umbræ nomen in his rebus non est utique verbum proprium, sed quadam similitudinis ratione translatum. Et estis in illo, inquit, repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis. Per principatus enim et potestates superstitio Gentilium vel Philosophi seducebant, prædicantes illam quam vocant theologiam per elementa hujus mundi.Caput autem omnium Christum, principium omnium voluit intelligi, sicut ipse, cum ei dictum esset, Tu quis es ? respondit: Principium, qui et loquor vobis (Joan. viii, 25). 0mnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Id. 1, 3). Mirabiliter autem vult eos esse horum velut mirabilium contemptores, cum eos ostendit corpus factos illius capitis, dicendo : Et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis. 26. Hincjam ne umbris Judaismi seducantur, adjungit: In quo etiam circumcisi estis, circumcisione non manufacta in eacspoliatione corporis carnis; vel, sicut aliqui habent, in eaespoliatione corporis peccatorum carnis, in circumcisione Christi; consepulti ei in Baptismo, in quo et consurreæistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Vide quemadmodum et hic corpus Christi eos ostendit, ut ista contemnant, cohærentes tanto capiti suo, mediatori Dei et hominum Christo Jesu, et nullum falsum vel invalidum medium per quod Deo cohæreant, requirentes. Et vos, inquit, cum essetis mortui in delictis et præputio carnis vestrae ; præputium vocavit quod significatur præputio,hoc est delicta carnalia quibus exspoliandi sumus : vivificavit, inquit, cum illo, donans vobis omnia delicta, delens quod adversus nos erat chirographum in decretis, quod erat contrarium nobis; quia reos Lex faciebat, quæ subintraverat ut abundaret delictum. Tollens, inquit, illud de medio et affigens illud cruci, eæuens se carne, principatus et potestates eaeemplavit, fiducialiter triumphans eos in semetipso: non utique bonos, sed malos principatus et malas potestates, diabolicas scilicet et dæmoniacasexemplavit (a); id est,exemplum de illis dedit, ut quemadmodum ipse se exuit carne, sic suos ostenderet exuendos carnalibus vitiis, per quæ illi eis dominabantur. 27. Jam hic diligenter attende quamadmodum inferat propter quod cuncta ista commemoravimus. Nemo ergo vos, inquit, judicet in cibo: tanquam propterea omnia illa dixerit, quia isti per hujusmodi observationes seducebantur a veritate, qua liberi fiepant; de qua dictum est in Evangelio, Et veritas liberabit vos(Id. viii, 32), id est, liberos faciet. Nemo

' (a) Edeigmatisen.

ergo vos, inquit, judicet in cibo, aut in potu, aut in parte dieifesti,aut neomeniæ,aut sabbatorum;quod est umbra futurorum : hoc propter Judaismum. Deinde sequitur propter superstitiones Gentilium, Corpus autem Christi, inquit, nemo vos convincat : turpe est, inquit, et nimis incongruum, et a generositate vestræ libertatis alienum, ut cum sitis corpus Christi, seducamini umbris, et convinci videamini veluti peccantes, si hæc observare negligilis. Corpus ergo Christi, nemo vos convincat volens in humilitate cordis. Hoc si per verbum græcum diceretur, etiam in latina consuetudine populari sonaret usitatius. Sic enim et vulgo dicitur qui divitem affectat, thelodives, et qui sapientem, thelosapiens, etcætera hujusmodi: ergo et hic thelohumilis, quod plenius dicitur thelohumilis, id est, volens humilis, affectans humilitatem ; quod intelligitur, volens videri humilis, affectans humilitatem. Hoc enim talibus observationibus agitur, ut cor hominis velut religione humile reddatur. Addidit autem et culturum Angelorum, vel sicut vestri codices habent, religionem Angelorum, quæ græce θρησκεία dicitur; Angelos volens intelligi Principatus, quos elementorum mundi hujus præpositos, in his observationibus colendos esse arbitrantur. 28. Nemo ergo vos, inquit, convincat cum sitis corpus Christi, volens videri humilis corde in cultura Angelorum, quæ non vidit inculcans (a) : vel, sicut quidam codices habent, quæ vidit inculcans. Aut enim sic dicere voluit,quae non vidit inculcans: quia homines ista suspicionibus et opinionibus agunt; non quod viderint ista esse facienda. Autcerte, quæ vidit inculcans : id est magna existimans, quia vidit ea quibusdam locis observari alibi ab hominibus quorum auctoritati haberet fidem etiam ratione non reddita; et ideo sibi magnus videtur, quiaei contigit quorumdam sacrorum videre secreta. Sed plenior sensus est, quæ non vidit inculcans, frustra inflatus mente carmis suæ. Mirabiliter ibi eum dixit inflatum mente carnis suæ, ubi thelohumilem supra dixerat: fit enim miris modis in anima hominis, ut de falsa humilitate magis infletur, quam si apertius superbiret. Et non tenens, inquit, caput, quod vult Christum intelligi, eae quo omne corpus compactum et conneacum, subministratum et copulatum crescit in incrementum Dei. Si ergo mortua estis cum Christo ab elementis hujus mundi : quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis ? 29. His dictis inserit verba eorum qui decernunt de hoc mundo per has observationes quasi rationabiles, affectata vanitate humilitatis inflati: Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis. Recolamus quod dictum est superius, ut hoc intelligamus. Non vult enim eos in his observationibus judicari, ubi dicitur, Ne tetigeritis, me gustaveritis, ne attaminaveritis : quæ sunt omnia, inquit, in corruptionem per abusionem. Omnia hæc, inquit, magis ad corruptionem valent, cum superstitiose ab eis abstinetur, ut eis homo abutatur, id est, iion eis utatur secundum præcepta et doctrinas hominum. Hoc plauum est; (a) Embaleu6n.

sed quod sequitur multum requiris: Quæ sunt quidem rationem habentia sapientiae in observatione, et humilitate cordis, et veacatione corporis; vel, sicut alii interpretati sunt, ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.Cur,inquis, hæc dicitrationem habere sapientiæ,quæ ita reprehendit? 30. Dicam, quod et ipse in Scripturis potes advertere,sæpe sapientiam positam etiam insedibus mundi hujus, quam dicit expressius sapientiam hujus mundi.Nec moveat quod hic non addidit,Mundi.Non enim et alio loco, cum ait, Ubi sapiens? ubi scriba (I Cor. 1, 20) ? addidit, Hujus mundi; ut diceret, Ubi sapiens hujus mundi: et tamen hoc intelligitur. Sic et ista ratio sapientiæ. Nihil enim ab eis dicitur in hujusmodi superstitiosis observationibus, ubi non mundi hujus elementorum naturarumque rerum, ratioquædam sapientiæ reddi videatur. Nam etcum dicit, Cavete ne quis vos decipiat per philosophiam; non ait, Hujus mundi: et quid est philosophialatine, nisi studium sapientiæ ? Sunt ergo, inquit, ista rationem quidem habentia sapientiæ, id est, de quibus aliqua ratio reddatur, secundum elementa mundi hujus, et principatus ac potestates. ln observatione et humilitate cordis: id enim agunt ista, ut superstitionis vitio cor humilietur. Ad non parcendum corpori : dum fraudatur istis escis quibus compellitur abstinere. Non in honore aliquo ad saturitatem carnis : non quod honoratius illo magis quam illo cibo earo saturetur, cum ad ejus necessitatem non pertineat nisi quolibet valetudini apto alimento refici atque fulciri. CAPUT III.—31. De Evangelio inquisitio tua solet multos movere,quomodo Dominus postresurrectionem, cum in eodem corpore surrexerit *, a quibusdam qui eum noverant, utriusque sexus hominibus, et agnitus non sit, et agnitus sit. Ubi primum quæri solet utrum in ejus corpore, an potius in illorum oculis aliquid factum sit quo non posset agnosci. Cum enim legitur, Tenebanturoculi eorum ne agnoscerent eum (Luc. xxiv, 16); impedimentum quoddam agnoscendi videtur in luminibus factum esse cernentium : cum vero aperte alibi dicitur, Apparuit eis in alia effigie (Marc. vi, 12), utique in ipso corpore cujus alia erat effigies, aliquid factum fuisse, quo impedimento tenerentur, id est, moram agnoscendi paterentur oculi illorum. Sed ego miror, cum duo sint in corpore quibuscujusque species agnoscatur, lineamenta et color, cur ante resurrectionem, quodin monteitatransfiguratus est ut fieret etvultus ejus splendidissimus sicut sol(Matth.xvii, 2), neminem movet eum usque ad tantam excellentiam fulgorisetlucis colorem sui corporis mutare potuisse ; et post resurrectionem movet aliquatenus lineamenta mutata esse, ut non posset agnosci, et rursum eadem potentiæ facultate, sicut tunc pristinum colorem, sic et post resurrectionem pristina lineamenta revocasse. Nam et illi tres discipuli, ante quorum oculosin monte transfiguratus est, non eum agnoscerent,siad eos talis aliunde venisset: sed quia

cum illo erant, ipsum esse certissime retinebant. At

1 Sic juxta omnes editos. In B., surrexit. M.

enim corpus ipsum erat, in quoresurrexit. Quid hoc ad rem ? Nam illud utique ipsum corpus erat in quo in monte transfiguratus est; et ipsum erat juvenis in quo natus est : et tamen si quis eum repente juvenem vidisset, qui nonnisi infantulum nosset, non utique agnosceret. An vero ad lineamenta mutanda non potest celeriter Dei potestas, quod potest per annorum moras hominis ætas ? 32. Quod autem Mariæ dixit, Noli metangere, nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. xx, 17), nihil aliud me intellexisse noveris,quam tu.lta enim signi. ficare voluit tactum spiritualem, id est, accessum fidei se requirere, qua creditur eum excelsum esse cum Patre. Et quod ab illis duobus in fractione panis est agnitus (Luc. xxiv, 30, 31), Sacramentum esse quod ! nos in agnitionem suam congregat, nullus debet ambigere. 33. De verbis Simeonis, ubi ait Virgini matri Domini, Et tuam ipsius animam pertransibit framea,in alia epistola cujus exemplum etiam modo misi, dixiquid mihi videatur; quod etiam tibi inter cætera visum est. Etquod adjunxit, Ut denudentur multorum cordium cogitationes(ld. ii,35), hoc intelligendum puto, quia per Domini passionem, et insidiæ Judæorum, et discipulorum infirmitas patuit. Tribulationem igitur, gladii nomine significatam esse, credibile est, quo materna anima vulnerata est doloris affectu.lpsefuit gladius in ore persecutorum, de quibus in Psalmodicitur: Et gladius in ore eorum (Psal. lviii, 8). Ipsi enim erant filii hominum,quorum dentes armaetsagittæ, et lingua eorum gladius acutus (Psal. lvi, 5). Nam et ferrum quod pertransiit animam Joseph, pro dura tribulatione positum mihi videtur : aperte quippe dicitur, Ferrum pertransiit animam ejus,donec veniret verbum ejus; id est, tamdiu fuit in dura tribulatione, donec fieretquod prædixit. Hinc enim magnus est habitus, et ab illa tribulatione liberatus. Sed ne humanæ sapientiæ tribueretur, quod venit verbum ejus, id est, factum est quod prædixit, more suo Scriptura sancta Deo inde dat gloriam, et continuo subjungit: Eloquium Domini ignivit eum(Psal. civ, 18, 19). 34. Ut potui non defui interrogationibus tuis adjutus orationibus tuis, et ipsis quas misisti, disputati0nibus tuis. Cum enim interrogando disputas,etquæris acriter et doces humiliter. Utile est autem ut de obscuritatibus divinarum Scripturarum, quas exercitationis nostræ causa Deus esse voluit, multæ inveniantur sententiæ,cum aliud alii videtur, quæ tamen omnes sanæ fidei doctrinæque concordent. Dabis sane veniam stilo meo multum festinanti, ut jam in navi constituto occurrerem perlatori. Filium autem nostrum Paulinum,in Christi charitate dulcissimum, in hac potius epistolaresaluto *, et paucis utfestinus exhortor, ut misericordiæ Dominiquisciens dare auxilium de tribulatione, eum turbulentissima tempes* tate misitin portum, quo tu pelago tranquilliorepermeasti,ipsi marinæ tranquillitati minime credens,et qui ejus rudimentis excipiendis atque nutriendis te ' Bad. Am. et Er., quo nos, quibus suffragantur Mss.

quatuor Vatic. et e nostris totidem. * Mss. aliquot, recognosco.

dedit, gratiasagas quantas potest, etomnia ejus ossa dicant: Domine, quis similis tibi (Psal. xxxiv, 10)? Non enim uberiore fructu legit vel audit me docentem acdisserentem, velquibuslibet exhortationibus accendentem, quam inspicit te viventem. Resalutant sanctam et sincerissimam Benignitatem tuam conservi mei qui mecum sunt. Condiaconus autem noster Peregrinus, ex quo a me profectus est cum sancto fratre nostro Urbano, quando episcopatus sarcinam subire perrexit, nondum remeavit Hipponem : salvos eos tamen in nomine Christi, et litteris eorum et fama nuntiante cognoscimus. Compresbyterum Paulinum, et omnes qui tua præsentia in Domino perfruuntur, germano salutamus affectu. EPISTOLA CL* (a). Augustinus Probæ et Julianae nobilibus viduis gratulatur de filia earum Demetriade,quae virginitatis velum acceperat; agens gratias pro munusculo misso. Dominarum honore dignissimis, merito illustribus et præstantissimis filiabus PRobae et JuliANae, AugustiNUs, in Domino salutem. Implestis gaudio cor nostrum, tanto jucundius quanto charius, tanto gratius quanto citius.Vestræ namque stirpis sanctimoniam virginalem, quoniam quacumque innotuistis,ac per hoc ubique,famaceleberrima prædicat, velocissimum volatum ejus fideliore atque certiore litterarum nuntio prævenistis, et prius nos fecistis exsultare de cognitotam excellenti bono,quam dubitare de audito. Qui verbis explicet, qui digno præconio prosequatur, quantum incomparabiliter gloriosius atque fructuosius habeatex vestro sanguine feminas virgines Christus, quam viros consules mundus ? nam volumina temporum, si magnum atque præclarum est nominis dignitate signare ; quanto est majus atque præclarius cordis et corporis integritate transcendere ! Magis itaque gaudeat puella nobilis genere, nobilior sanctitate, quod sitper divinum consortium præcipuam in cælis consecutura sublimitatem, quam si esset per humanum connubium prolem propagatura sublimem. Generosius quippe elegit Aniciana posteritas tam illustrem familiam beare nuptias nesciendo, quam multiplicare pariendo, etin carne jam imitari vitam Angelorum, quam ex carne adhuc numerum augere mortalium. Hæc est uberior fecundiorque felicitas, non ventre gravescere,sed mente grandescere ; non non lactescere pectore, sed corde candescere; non visceribus terram, sed cælum orationibus parturire.Dominarum honore dignissimæ filiæ, perfruamini in illa quod defuit vobis ; perseveret usque in finem, adhærens conjugio quod non habet finem. Imitentur eam multæ famulæ dominam, ignobiles, nobilem fragiliter excelsæ excelsius humilem; virgines quæ sibi optant Aniciorum claritatem,eligant sanctitatem. Illud enim quantalibet cupiditate quando assequentur? hoc autem si plene cupierint, mox habebunt. Protegat vos incolumes et * Contulimus hanc cum a. bg. bl. bn. c. cc. ff. g. gv. n. r. s. sb. duobus t. quator v. et cum Am. Bad. Er.T.ov.

[ocr errors]

feliciores dextera Altissimi,dominæ honore dignissimæ et præstantissimæ filiæ. Pignora Sanctitatis vestræ,præcipue ipsam sanctitate præcipuam, debito vestris meritis officio, dilectione Domini salutamus. Welationis apophoretum ' (a) gratissime accepimus. EPISTOLA CLI' (b). Cæciliano significat sui erga illum animi studium, veteremque amicitiam nihil imminutam esse : haudquaquam enim suspicari conscium ipsum fuisse impiae crudelisque perfidiae a viro præpotenti (Marino comite) perpetratæ in cæde duorum fratrum, quorum alter (Marcellinus tribunus) integerrimis erat moribus praeditus, et omnium christianarum virtutum splendore ornatissimus. Domino merito illustri, et debito a me honore dignissimo filio CaeciliANo, AUGusTiNus, in Domino salutem. 1. Querelade me apud te litteris tuis indita tanto est mihi gratior, quanto plenior charitatis. Si ergo quod tacui purgare coner,quid canabor aliud quam ostendere te non habuisse causam qua mihi succensere deberes? Sed cum id in te magis diligam,quod de mea relicentia es dignatus offendi, quam inter tuas curas nihil momenti habere credideram; causam meam deseram, si me purgare contendero. Si enim indignari non debuisti, quia non ad te scripserim ; nihil me pendis, qui loquarne an taceam indifferenter feras. Porro quia me tacuisse moleste tulisti, indignatio ista, indignatio non est. Non itaque tam doleo menon præbuisse,quam gaudeo te nostrum desiderasse sermonem. Nam veterem amicum, et quod abs te taceri, sed a nobis oportet agnosci, talem ac tantum virum in peregrinis positum, curisque publicis laborantem, quod memoriæ fuerim, honori mihi est,non moemori.Ignosce igitur agenti gratias quod me indignum non putasti cui succenseres tacenti. Nunc enim inter tot et tanta negotia, non tua, sed publica, id est omnium, non solum onerosas non esse,verum etiam gratas esse posse litteras meas credidi benevolentiæ tuæ, qua exellentiam vincis. 2. Cum enim accepissem mihi a fratribus epistolam missam sancti et præcipuis meritis venerandi papæ Innocentii, quam per tuam Præstantiam ad me datam certis declaratur indiciis; ideo nullam tuam paginam simul advectam esse putaveram quod scribendiet rescribendi cura nolueris, gravioribus rebus occupatus, obstringi. Nam utique consentaneum videbatur ut qui mihi sancti viri scripta dignatus es mittere, ea sumerem adjuncta cum tuis. Hinc ergo statueram non esse oneri litteras meas animo tuo, nisi esset necesse commendandi

1 Mss. plerique, apopheretum. (a) Hoc nomine significatur solemne aliquod munus.« ln « magnis votis, ait Ambrosius Comment.in Ephes.3, maxi« ma dantur apophoreta. » Turnebus sic dicta putat munera quæ darentur convivis, ut ea domum referrent; uem in morem respiciens etiam Ambrosius, sic exor$; exhortationem ad virgines : « Qui ad convivium magnum invitantur, apophoreta secum referre consueverunt, • etc. * Recognita ad Vaticanum exemplar, in quo solo reperta est. (b) Alias 239: quæ autem. 451 erat, nunc 3. Scripta exeunte an 413, aut ineunte 414,

alicujus gratia, cui hoc negare non possem intercessionis officio ; quæ solet nostra esse omnibus concedendi consuetudo, et quædam, etiam importuna, non tamen improbanda, professio. Itaque feci : nam amicum meum commendavi benignitati tuæ ; aquo etiam sua rescripta jam sumpsi, agente gratias, quas et ipse ago. 3. Si quid autem de te mali existimarem, præsertum in ea causa (a) quam etiam non expressam,tamen mihi tua epistola redolebat ; absit ut ad te tale aliquid scriberem, ubi ullum vel mihi vel cuiquam beneficium postularem.Autenim conticesrerem,observans tempus ubi te possem habere præsentem; aut si litteris agendum putarem, illud potius agerem, et sic agerem, ut dolorem manifestare vix posses. Namideo post illius impiam crudelemque perfidiam (cui etiam per tuam nobiscum participatam sollicitudinem frustra vehementer institimus,neillo cor nostrum dolore percelleret,suam vero conscientiam tanto scelere trucidaret), continuo sum a Carthagine profectus, occultato abscessu meo, ne tot ac tanti qui ejus intra ecclesiam gladium formidabant, violentis fletibus et gemitibus me tenerent, putantes meam sibi aliquid posse prodesse præsentiam, ut quem satis digne pro ejus anima objurgare non possem, pro illorum corporibus etiam rogare compellerer. Quam tamen eorum corporalem salutem satis parietes ecclesiæ muniebant.Ego autem duris coarctabaraugustiis, quod neque ille me pateretur, qualem oporteret; et insuper facere cogerer quod non deceret. Dolebam etiam graviter vicem venerabilis coepiscopi mei tanlæ rectoris Ecclesiæ,ad cujus pertinere dicebatur officium,post hominis tam nefariam fallaciam adhuc se præbere humilem, quo cæteris parceretur. Fateor ; cum tantum malum nullo pectoris robore potuissem tolerare, discessi. 4. Hæc essetet nunc silentii mei causa apud te,quæ fuit tunc discessionis meæ, si te apud illum egisse crederem, ut tam nefarias ulcisceretur injurias.Cre(a) Loquitur de causa Marcellini, qui, uti Hieronymus versus finem lib. 3 adversus Pelagianos scribit, « süb in« vidia tyrannidis Heraclianæ ab hæreticis innocens cæ« sus est : » Sive quem, teste Orosio in lib 7, c. 42, « Ma« rinus comes apud Carthaginem (incertum est zelo sti« mulatus an auro corruptus) occidit : » impellentibus procul dubio Donatistis, quorum odium incurrerat inteerrimus judex sententia adversus ipsos dicta in Garthaginensi collatione ; quam sententiam videlicet dum imperatorum decret9 roborandam curat, mortem ipsius moliuntur hæretici hacce oblata occasione. Heraclianus Africæ comes deficiens ab Honori9, navigavit in Italiam cum ingenti classe, anno Christi 443: qui ad Urbem deÉ? exercitu contendens, Marini comitis occursu ad triculum superatus fugam arripuit, rediitque Carthaginem ; ubi cáptus demum, et capite punitus fuit. Tum vero perduellionis socios in Africa persequente Marino, comprehenditur Marcellinus una cum suo fratre et securi ercutitur, falso insimulatus Heracliano favisse, uti satis intelligitur ex Hieronymo supra laudato, nec non istis Augustini verbis hic, n. 4: « Omnia in tempore isto suf« fragabantur, ut etiam un9 teste, tanquàm invidioso « et credibili crimine, sine jubentis discrimine quilibet « de medio tolleretur. » Cæterum Marinus continuo revocatus ex Africa, munere omni exutus fuit et vitam Ę; agere jussus est, ex Orosio. Contra vero ex ab Honorio data est die 30 aug. an, 414, præcipiens ut quæ « notione et sollicitudine Marcellini spectabilis me« moriæ viri contra Donatistas gesta sunt, perpetuam ha

[ocr errors]

dunt ista qui nesciunt quomodo, et quoties, etquæ nobis dixeris, cum anxia cura perageremus utquantotibi familiariusinhærebat,quantoad eum crebrius ventitabas, quanto sæpius cum solo colloquebaris, tanto magis curaretexistimationem tuam; ne hisqui tui dicebantur inimici talem exitum daret, ut nihil cum illo aliud egisse putareris. Quod quidem nec ego credo, nec fratres mei qui te in loquelis audierunt, et audituatque omni nutu viderunt signa benigni pectoris tui. Sed, obsecro te, ignosce credentibus: homines enim sunt, et in animis hominum tantæ latebræ sunt, et tanti recessus,ut omnes suspiciosi cum merito culpentur,etia mlaudariarbitrentur se debere, quod cauti sint. Causæ stabant; ab uno eorum quos teneri ille repente præceperat,gravissimam te passum fuisse injuriam noveramus. Frater quoque ejus, in quo Ecclesiam maxime persecutus est, nescio quid duriter quasi proferenstibi respondisse dicebatur. Putabantur tibi ambo esse suspecti. Postulaticum abiissent, te illic remanente, et cum illo secretius, ut ferebatur, loquente, subito jussi sunt detineri. Amicitiam vestram non recentem sed veterem, homines loquebantur. Famam confirmabat tanta conjunctio, et tam assidua solius cum

solo sermocinatio. Potestas illius magna tunc erat. .

Calumniæ facilitas radiabat. Non erat grandenegotium procurari aliquem, qui diceret quod salute promissa dicendum ille mandasset. 0mnia in temporeiste suffragabantur,utetiam uno teste,tanquam invidioso et credibili crimine, sine jubentis discrimine quilibet de medio tolleretur. 5. Nos interea, quoniam rumorerat quod ecclesiastica manus posset eos eripere, falsis promissionibus ludebamur; ut illo non solum quasi volente, sed etiam instante, pro eis ad Comitatum episcopus mitteretur, ea pollicitatione interposita episcopalibus auribus, quod donec aliquid pro eis illic ageretur, nullum causæ illorum excitaretur examen. Postremo pridie quam ferirentur, venit ad nos Præstantia tua ; spem dedisti, qualem nunquam antea dederas, quod eos tibi posset concedere profecturo, cum illi graviter prudenterque dixisses, t0tum quod tecum tam assidue familiarius secretiusque loqueretur, non te honorare potius quam gravare, 1 atque ad id valere, quod communicato et pertractato inter vos mortis eorum consilio, nemo dubitaret quid post hæc omnia sequeretur. Quæ cum te dixisse nobis indicares, inter narrandum namque tendens in eum locum ubi celebrantur sacramenta fidelium, stupentibus nobis ita jurastite ista dixisse, ut non solum tunc, verum etiam nunc post tam horrendum inopinatum exitum, cum tuos omnes nutus recolo, nimis mihi impudens videar, si de te aliquid mali credam. Quibus tuis verbissic eum permotum fuisse dicebas, quod velut familiare viaticum tibi eorum donaturus esset salutem. 6. Unde testor Dilectioni tuæ, postero die, quo illius parturitionis nefarius fetus est ortus, cum esset nobis repente nuntiatum illose carcere adeumjudicem ductos, quanquam perturbati fuerimus, tamen

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][graphic]
« PredošláPokračovať »