Obrázky na stránke
PDF
ePub

iniquitate sive temeritate facientis, sive casu et fortuito labentibus ullis partibus tam dispositorum sub tanta sapientia Dei sæculorum.

:

23. In Epistola porro ad Colossenses quod scriptum est, Nemo vos seducat volens in humilitate (Coloss. 11, 18), et cætera quæ sequuntur, quousque tibi obscura esse dixisti, nec ego adhuc sine caligine intelligo. Atque utinam præsens de me ista quæsiisses in eo quippe sensu, quem mihi in his verbis habere videor, adhibenda est quædam pronuntiatio in vultu et modo vocis, qui exprimi litteris non potest, ut ex aliqua parte aperiatur; quod ideo fit obscurius, quia non recte, sicut existimo, pronontiatur. Quod enim scriptum est, Ne teligeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis; tanquam præceptum putatur Apostoli, nescio quid tangere, gustare, attaminare prohibentis. Contra est autem, si tamen in tanta obscuritate ista non fallor. Per irrisionem quippe verba posuit eorum, a quibus eos nolebat decipi atque seduci, qui discernentes cibos secundum culturam Angelorum, atque ita de hoc mundo decernentes, dicunt, Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis; cum sint omnia munda mundis (Tit. 1, 15), et omnis creatura Dei bona sit (I Tim. iv, 4): quod in alio loco ipse evidenter commendat.

præscientiam, non tunc electi, sed ante constitutionem mundi, sicut idem dicit apostolus, quod elegerit nos ante mundi constitutionem (Eph.1, 4). Duobus itaque modis, ipsi inimici qui dilecti: sive quia in uno populo utrique fuerant; sive quia ex inimicis sævientibus usque ad sanguinem Christi,quidam eorum dilecti facti erant secundum electionem quæ latebat in præscientia Dei. Ad hoc enim addidit propter patres; quia id quod patribus promissum est oportebat impleri, sicut circa quem Epistolæ ad Romanos ait: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandus promissiones patrum. Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Rom. xv, 8, 9). Secundum istam misericordiam dictum est, inimici propter vos: quod et supra dixerat, Illorum delicto salus Gentibus.

21. Cum autem dixisset, secundum electionem dilecti propter patres, addidit, Sine pænitentia enim sunt dona et vocatio Dei. Vides certe illos significari, qui pertinent ad numerum prædestinatorum. De quibus alio loco dicit,Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt 1. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Math. xxn, 14): qui vero electi, ipsi sunt secundum propositum vocati; in quibus Dei procul dubio præscientia falli non potest. Hos præscivit et prædestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem prædestinavit, illos el vocavit. Hæc vocatio est secundum propositum; hæc est sine pœnitentia. Quos autem vocavit, illos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. v, 28-31)?

22. Non suntin ista vocatione, qui in fide quæ per dilectionem operatur (Galat. v, 6), etiamsi aliquantum ambulant, non perseverant usque in finem. Et utique potuerunt rapi, ne malitia mutaret intellectum eorum (Sap. iv, 11), si ad illam prædestinationem et vocationem, quæ secundum propositum et sine pœnitentia est, pertinerent. At ne quisquam præsumptor ita de occultis judicet alienis, ut dicat, Ideo non rapti sunt ex hac vita, antequam essent fidei desertores, quia in eadem vita non fideliter ambulabant, et hac in eorum cordibus noverat Dominus, quamvis hominibus aliter appareret : quid dicturus est de infantulis parvulis, qui plerique accepto in illa ætate christianæ gratiæ Sacramento, cum sine dubio pertinerent ad vitam æternam regnumque cœlorum, si continuo ex hac vita emigrarent, sinuntur crescere, et nonnulli etiam apostatæ fiunt? Unde, nisi quia non pertinent ad illam prædestinationem, et secundum propositum ac sine pœnitentia vocationem? Cur autem ad eam alii pertineant, alii non pertineant, occulta causa esse potest, injusta esse non potest. Numquid enim iniquitas apud Deum? Absit (Rom. 1x, 14). Nam et hoc ad illam pertinet altitudinem judiciorum, quam mirans tanquam expavit Apostolus. Ideo quippe illa judicia vocat, ne quisquam talia fieri putet, sive

1 Excusi post vocati sunt, addunt sancti; quæ vox abest ab omnibus Mss. et a græco textu Apostoli,

24. Totam ergo ipsius sententiæ circumstantiam videamus: ita enim Apostoli intentione perspecta, sensum ejus, quantum valemus, fortasse tenebimus. Quibus enim ista scribit, metuebat eos seduci umbris rerum, dulci nomine scientiæ, et averti a luce veritatis quæ est in Christo Jesu Domino nostro. Hanc autem sub nomine sapientiæ vel scientiæ curam vanarum superfluarumve observationum, et de superstitione gentilitatis, maximeque ab eis qui Philosophi sunt nuncupati, et a Judaismo, cavendam esse cernebat, uti erant umbræ futurorum removendæ, quoniam lumen earum jam Christus advenerat. Cum ergo commemorasset et commendasset quantum certamen pro eis haberet, et pro his qui Laodiceæ fuerant, et quicumque non viderant faciem ejus in carne, ut cordibus consolarentur copulati in charitate, et in omnibus divitiis plenitudinis intellectus, ad cognoscendum mysterium Dei, quod est Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi; Hoc dico, inquit, ut nemo vos circumveniat in veri simili sermone : quia veritatis amore ducebantur, veri similitudinem illis timuit, ne deciperentur. Et ideo commen. davit in Christo quod dulcissimum habebant thesaurum, scilicet sapientiæ et scientiæ, cujus nomine et promissione induci poterant in errorem.

25. Nam etsi corpore, inquit, absens sum, spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns vestram ordinationem, et id quod deest fidei vestræ in Christo. Ideo illis timebat, quoniam quid eis adhuc deesset, videbat. Sicut ergo accepistis, inquit, Jesum Christum Dominum nostrum, in ipso ambulate; radicali et superædificati in ipso, et confirmati in fide, sicut et didicistis, abundantes in ea gratiarum actione. Vult eos fide nutriri, ut capaces fiant participando

rum thesaurorum sapientiæ et scientiæ, qui sunt absconditi in Christo; ne antequam sint ad hæc idonei, veri simili sermone capiantur, et a veritatis itinere devient. Deinde apertius, quid eis timeat ostendens: Videte, inquit, ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, secundum elementamundi, et non secundum Christum : quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Ideo corporaliter dixit, quia illi umbratiliter seducebant; translato verbo usus, sicut etiam umbræ nomen in his rebus non est utique verbum proprium, sed quadam similitudinis ratione translatum. Et estis in illo, inquit, repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis. Per principatus enim et potestates superstitio Gentilium vel Philosophi seducebant, prædicantes. illam quam vocant theologiam per elementa hujus mundi.Caput autem omnium Christum, principium omnium voluit intelligi, sicut ipse, cum ei dictum esset, Tu quis es? respondit: Principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Id. 1, 3). Mirabiliter autem vult eos esse horum velut mirabilium contemptores, cum eos ostendit corpus factos illius capitis, dicendo: Et estis in illo repleti, qui est capul omnis principatus et potestatis.

26. Hincjam ne umbris Judaismi seducantur, adjungit: In quo etiam circumcisi estis, circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis; vel, sicut aliqui habent, in exspoliatione corporis peccatorum carnis, in circumcisione Christi; consepulti ei in Baptismo, in quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Vide quemadmodum et hic corpus Christi eos ostendit, ut ista contemnant, cohærentes tanto capiti suo, mediatori Dei et hominum Christo Jesu, et nullum falsum vel invalidum medium per quod Deo cohæreant, requirentes. Et vos, inquit, cum essetis mortui in delictis et præputio carnis vestræ ; præputium vocavit quod significatur præputio,hoc est delicta carnalia quibus exspoliandi sumus: vivificavit, inquit, cum illo, donans vobis omnia delicta, delens quod adversus nos erat chirographum in decretis,quod erat contrarium nobis ; quia reos Lex faciebat, quæ subintraverat ut abundaret delictum. Tollens, inquit, illud de medio et affigens illud cruci, exuens se carne, principatus et potestates exemplavit, fiducialiter triumphans eos in semetipso: non utique bonos, sed malos principatus et malas potestates, diabolicas scilicet et dæmoniacas exemplavit (a); id est, exemplum de illis dedit, ut quemadmodum ipse se exuit carne, sic suos ostenderet exuendos carnalibus vitiis, per quæ illi eis dominabantur.

27.Jam hic diligenter attende quamadmodum inferat propter quod cuncta ista commemoravimus. Nemo ergo vos, inquit, judicet in cibo: tanquam propterea omnia illa dixerit, quia isti per hujusmodi observationes seducebantur a veritate, qua liberi fiebant; de qua dictum est in Evangelio, Et veritas liberabit vos (Id. vi, 32), id est, liberos faciet. Nemo ́ (a) Edeigmatisen.

ergo vos, inquit, judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi,aut neomeniæ,aut sabbatorum; quod est umbra futurorum hoc propter Judaismum. Deinde sequitur propter superstitiones Gentilium, Corpus autem Christi, inquit, nemo vos convincat : turpe est, inquit, et nimis incongruum, et a generositate vestræ libertatis alienum, ut cum sitis corpus Christi, seducamini umbris, et convinci videamini veluti peccantes, si hæc observare negligitis. Corpus ergo Christi, nemo vos convincat volens in humilitate cordis. Hoc si per verbum græcum diceretur, etiam in latina consuetudine populari sonaret usitatius. Sic enim et vulgo dicitur qui divitem affectat, thelodives, et qui sapientem, thelosapiens, et cætera hujusmodi: ergo et hic thelohumilis, quod plenius dicitur thelohumilis, id est, volens humilis, affectans humilitatem ; quod intelligitur, volens videri humilis, affectans humilitatem. Hoc enim talibus observationibus agitur, ut cor hominis velut religione humile reddatur. Addidit autem et culturum Angelorum, vel sicut vestri codices habent, religionem Angelorum, quæ græce Opnaxsia dicitur; Angelos volens intelligi Principatus, quos elementorum mundi hujus præpositos, in his observationibus colendos esse arbitrantur.

28. Nemo ergo vos, inquit, convincat cum sitis corpus Christi, volens videri humilis corde in cultura Angelorum, quæ non vidit inculcans (a): vel, sicut quidam codices habent, quæ vidit inculcans. Aut enim sic dicere voluit,quæ non vidit inculcans: quia homines ista suspicionibus et opinionibus agunt; non quod viderint ista esse facienda. Aut certe, quæ vidit inculcans: id est magna existimans, quia vidit ea quibusdam locis observari alibi ab hominibus quorum auctoritati haberet fidem etiam ratione non reddita; et ideo sibi magnus videtur, quia ei contigit quorumdam sacrorum videre secreta. Sed plenior sensus est, quæ non vidit inculcans, frustra inflatus mente carnis suæ. Mirabiliter ibi eum dixit inflatum mente carnis suæ, ubi thelohumilem supra dixerat: fit enim miris modis in anima hominis, ut de falsa humilitate magis infletur, quam si apertius superbiret. Et non tenens, inquit, caput, quod vult Christum intelligi, ex quo omne corpus compactum et connexum, subministratum et copulatum crescit in incrementum Dei. Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis ?

29. His dictis inserit verba eorum qui decernunt de hoc mundo per has observationes quasi rationabiles, affectata vanitate humilitatis inflati: Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis. Recolamus quod dictum est superius, ut hoc intelligamus. Non vult enim eos in his observationibus judicari, ubi dicitur, Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis: quæ sunt omnia, inquit, in corruptionem per abusionem. Omnia hæc, inquit, magis ad corruptionem valent, cum superstitiose ab eis abstinetur, ut eis homo abutatur, id est, non eis utatur secundum præcepta et doctrinas hominum. Hoc plauum est; (a) Embaleuôn.

sed quod sequitur multum requiris: Quæ sunt quidem rationem habentia sapientiæ in observatione, et humilitate cordis, et vexatione corporis; vel, sicut alii interpretati sunt, ad non parcendum corpori,non in honore aliquo ad saturitatem carnis. Cur,inquis, hæc dicit rationem habere sapientiæ, quæ ita reprehendit?

30. Dicam, quod et ipse in Scripturis potes advertere,sæpe sapientiam positam etiam in sedibus mundi hujus, quam dicit expressius sapientiam hujus mundi.Nec moveat quod hic non addidit, Mundi.Non enim et alio loco, cum ait, Ubi sapiens? ubi scriba (I Cor. 1, 20)? addidit, Hujus mundi; ut diceret, Ubi sapiens bujus mundi : et tamen hoc intelligitur. Sic et ista ratio sapientiæ. Nihil enim ab eis dicitur in hujusmodi superstitiosis observationibus, ubi non mundi hujus elementorum naturarumque rerum, ratio quædam sapientiæ reddi videatur. Nam etcum dicit, Cavete ne quis vos decipiat per philosophiam; non ait, Hujus mundi: et quid est philosophia latine, nisi studium sapientiæ ? Sunt ergo, inquit, ista rationem quidem habentia sapientiæ, id est, de quibus aliqua ratio reddatur, secundum elementa mundi hujus, et principatus ac potestates. In observatione et humilitate cordis : id enim agunt ista, ut superstitionis vitio cor humilietur. Ad non parcendum cor. pori: dum fraudatur istis escis quibus compellitur abstinere. Non in honore aliquo ad saturitatem carnis

non quod honoratius illo magis quam illo cibo caro saturetur, cum ad ejus necessitatem non pertineat nisi quolibet valetudini apto alimento refici atque fulciri.

CAPUT III.-31. De Evangelio-inquisitio tua solet multos movere,quomodo Dominus post resurrectionem, cum in eodem corpore surrexerit 1, a quibusdam qui eum noverant, utriusque sexus hominibus, et agnitus non sit, et agnitus sit. Ubi primum quæri solet utrum in ejus corpore, an potius in illorum oculis aliquid factum sit quo non posset agnosci. Cum enim legitur, Tenebantur oculi eorum ne agnoscerent eum (Luc. XXIV, 16); impedimentum quoddam agnoscendi videtur in luminibus factum esse cernentium cum vero aperte alibi dicitur, Apparuit eis in alia effigie (Marc. vi, 12), utique in ipso corpore cujus alia erat effigies, aliquid factum fuisse, quo impedimento tenerentur, id est, moram agnoscendi paterentur oculi illorum. Sed ego miror, cum duo sint in corpore quibus cujusque species agnoscatur, lineamenta et color, cur ante resurrectionem, quod in monte ita transfiguratus est ut fieret et vultus ejus splendidissimus sicut sol (Matth. XVII, 2), neminem movet eum usque ad tantam excellentiam fulgoris et lucis colorem sui corporis mutare potuisse; et post resurrectionem movet aliquatenus lineamenta mutata esse, ut non posset agnosci, et rursum eadem potentiæ facultate, sicut tunc pristinum colorem, sic et post resurrectionem pristina lineamenta revocasse. Nam et illi tres discipuli, ante quorum oculos in monte transfiguratus est, non eum agnoscerent, si ad eos talis aliunde venisset: sed quia cum illo erant, ipsum esse certissime retinebant. At

Sic juxta omnes editos. In B., surrexit. M.

enim corpus ipsum erat, in quo resurrexit. Quid hoc ad rem? Nam illud utique ipsum corpus erat in quo in monte transfiguratus est; et ipsum erat juvenis in quo natus est et tamen si quis eum repente juvenem vidisset, qui nonnisi infantulum nosset, non utique agnosceret. An vero ad lineamenta mutanda non potest celeriter Dei potestas, quod potest per annorum moras hominis ætas ? 32. Quod autem Mariæ dixit, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. xx, 17), nihil aliud me intellexisse noveris,quam tu.Ita enim significare voluit tactum spiritualem, id est, accessum fidei se requirere, qua creditur eum excelsum esse cum Patre. Et quod ab illis duobus in fractione panis est agnitus (Luc. xxiv, 30, 31), Sacramentum esse quod nos in agnitionem suam congregat, nullus debet ambigere.

33. De verbis Simeonis, ubi ait Virgini matri Domini, Et tuam ipsius animam pertransibit framea,in alia epistola cujus exemplum etiam modo misi, dixi quid mihi videatur; quod etiam tibi inter cætera visum est. Et quod adjunxit, Ut denudentur multorum cordium cogitationes (Id. 11, 35), hoc intelligendum puto, quia per Domini passionem, et insidiæ Judæorum, et discipulorum infirmitas patuit. Tribulationem igitur, gladii nomine significatam esse, credibile est, quo materna anima vulnerata est doloris affectu.Ipse fuit gladius in ore persecutorum, de quibus in Psalmo dicitur: Et gladius in ore eorum (Psal. Lv, 8). Ipsi enim erant filii hominum,quorum dentes arma etsagittæ, et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5). Nam et ferrum quod pertransiit animam Joseph, pro dura tribulatione positum mihi videtur: aperte quippe dicitur, Ferrum pertransiit animam ejus,donec veniret verbum ejus; id est, tamdiu fuit in dura tribulatione, donec fieret quod prædixit. Hinc enim magnus est habitus, et ab illa tribulatione liberatus. Sed ne humanæ sapientiæ tribueretur, quod venit verbum ejus, id est, factum est quod prædixit, more suo Scriptura sancta Deo inde dat gloriam, et continuo subjungit: Eloquium Domini ignivit eum (Psal. CIV, 18, 19).

34. Ut potui non defui interrogationibus tuis adjutus orationibus tuis, et ipsis quas misisti, disputationibus tuis. Cum enim interrogando disputas,et quæris acriter et doces humiliter. Utile est autem ut de obscuritatibus divinarum Scripturarum, quas exercitationis nostræ causa Deus esse voluit, multæ inveniantur sententiæ, cum aliud alii videtur, quæ tamen omnes sanæ fidei doctrinæque concordent. Dabis sane veniam stilo meo multum festinanti, ut jam in navi constituto occurrerem perlatori. Filium autem nostrum Paulinum,in Christi charitate dulcissimum, in hac potius epistola resaluto, et paucis ut festinus exhortor, ut misericordiæ Domini qui sciens dare auxilium de tribulatione, eum turbulentissima tempestate misitin portum, quo tu pelago tranquilliore permeasti,ipsi marinæ tranquillitati minime credens, et qui ejus rudimentis excipiendis atque nutriendis te

Bad. Am. et Er., quo nos, quibus suffragantur Mss. quatuor Vatic. et e nostris totidem.

* Mss. aliquot, recognosco.

dedit, gratias agas quantas potest, et omnia ejus ossa dicant: Domine, quis similis tibi (Psal. xxxiv, 10)? Non enim uberiore fructu legit vel audit me docentem acdisserentem, vel quibuslibet exhortationibus accendentem, quam inspicit te viventem. Resalutant sanctam et sincerissimam Benignitatem tuam conservi mei qui mecum sunt. Condiaconus autem noster Peregrinus, ex quo a me profectus est cum sancto fratre nostro Urbano, quando episcopatus sarcinam subire perrexit, nondum remeavit Hipponem: salvos eos tamen in nomine Christi, et litteris eorum et fama nuntiante cognoscimus. Compresbyterum Paulinum, et omnes qui tua præsentia in Domino perfruuntur, germano salutamus affectu.

EPISTOLA CL* (a).

Augustinus Probæ et Julianæ nobilibus viduis gratulatur de filia earum Demetriade,quæ virginitalis velum acceperat; agens gratias pro munusculo misso.

Dominarum honore dignissimis, merito illustribus et præstantissimis filiabus PROBE et JULIANÆ, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Implestis gaudio cor nostrum, tanto jucundius quanto charius, tanto gratius quanto citius. Vestræ namque stirpis sanctimoniam virginalem, quoniam quacumque innotuistis, ac per hoc ubique, fama celeberrima prædicat, velocissimum volatum ejus fideliore atque certiore litterarum nuntio prævenistis, et prius nos fecistis exsultare de cognito tam excellenti bono,quam dubitare de audito. Qui verbis explicet, qui digno præconio prosequatur, quantum incomparabiliter gloriosius atque fructuosius habeat ex vestro sanguine feminas virgines Christus, quam viros consules mundus ? nam volumina temporum, si magnum atque præclarum est nominis dignitate signare; quanto est majus atque præclarius cordis et corporis integritate transcendere! Magis itaque gaudeat puella nobilis genere, nobilior sanctitate, quod sit per divinum consortium præcipuam in cælis consecutura sublimitatem, quam si esset per humanum connubium prolem propagatura sublimem. Generosius quippe elegit Aniciana posteritas tam illustrem familiam beare nuptias nesciendo, quam multiplicare pariendo, et in carne jam imitari vitam Angelorum, quam ex carne adhuc numerum augere mortalium. Hæc est uberior fecundiorque felicitas,non ventre gravescere, sed mente grandescere ; non non lactescere pectore, sed corde candescere; non visceribus terram, sed cælum orationibus parturire. Dominarum honore dignissimæ filiæ, perfruamini in illa quod defuit vobis ; perseveret usque in finem, adhærens conjugio quod non habet finem. Imitentur eam multæ famulæ dominam, ignobiles, nobilem fragiliter excelsæ excelsius humilem; virgines quæ sibi optant Aniciorum claritatem,eligant sanctitatem. Illud enim quantalibet cupiditate quando assequentur? hoc autem si plene cupierint,mox habebunt. Protegat vos incolumes et

* Contulimus hanc cum a. bg. bl. bn. c. cc. ff. g. gv. n. r. s. sb. duobus t. quator v. et cum Am. Bad. Er. Lov. (a) Alias 179: quæ autem 150 erat, nunc 242. Scripta sub finem an. 413, aut init. 414.

feliciores dextera Altissimi,dominæ honore dignissimæet præstantissimæ filiæ. Pignora Sanctitatis vestræ,præcipue ipsam sanctitate præcipuam, debito vestris meritis officio, dilectione Domini salutamus. Velationis apophoretum 1 (a) gratissime accepimus. EPISTOLA CLI* (b).

Cæciliano significat sui erga illum animistudium, veteremque amicitiam nihil imminutam esse: haudquaquam enim suspicari conscium ipsum fuisse impiæ crudelisque perfidiæ a viro præ potenti (Marino comite) perpetratæ in cæde duorum fratrum, quorum alter (Marcellinus tribunus) integerrimis erat moribus præditus, et omnium christianarum virtutum splendore ornatissimus. Domino merito illustri, et debito a me honore dignissimo filio CECILIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Querela de me apud te litteris tuis indita tanto est mihi gratior, quanto plenior charitatis. Si ergo quod tacui purgare coner, quid canabor aliud quam ostendere te non habuisse causam qua mihi succensere deberes? Sed cum id in te magis diligam,quod de mea reticentia es dignatus offendi, quam inter tuas curas nihil momenti habere credideram; causam meam deseram, si me purgare contendero. Si enim indignari non debuisti, quia non ad te scripserim; nihil me pendis, qui loquarne an taceam indifferenter feras. Porro quia me tacuisse moleste tulisti, indignatio ista, indignatio non est. Non itaque tam doleo menon præbuisse,quam gaudeo te nostrum desiderasse sermonem. Nam veterem amicum, et quod abs te taceri, sed a nobis oportet agnosci, talem ac tantum virum in peregrinis posi tum, curisque publicis laborantem, quod memoriæ fuerim, honori mihi est,non momori. Ignosce igitur agenti gratias quod me indignum non putasti cui succenseres tacenti. Nunc enim inter tot et tanta negotia, non tua, sed publica, id est omnium, non solum onerosas non esse,verum etiam gratas esse posse litteras meas credidi benevolentiæ tuæ, qua exellentiam vincis.

2. Cum enim accepissem mihi a fratribus epistolam missam sancti et præcipuis meritis venerandi papæ Innocentii, quam per tuam Præstantiam ad me datam certis declaratur indiciis; ideo nullam tuam paginam simul advectam esse putaveram quod scribendi et rescribendi cura nolueris, gravioribus rebus occupatus, obstringi. Nam utique consentaneum videbatur ut qui mihi sancti viri scripta dignatus es mittere, ea sumerem adjuncta cum tuis. Hinc ergo statueram non esse oneri litteras meas animo tuo, nisi esset necesse commendandi

1 Mss. plerique, apopheretum.

(a) Hoc nomine significatur solemne aliquod munus.<< In << magnis votis, ait Ambrosius Comment.in Ephes.3, maxi«ma dantur apophoreta. » Turnebus sic dicta putat munera quæ darentur convivis, ut ea domum referrent; quem in morem respiciens etiam Ambrosius, sic exorditur exhortationem ad virgines: « Qui ad convivium magnum invitantur, apophoreta secum referre consueverunt, etc.

Recognita ad Vaticanum exemplar, in quo solo reperta est.

(b) Alias 259: quæ autem 151 erat, nunc 3. Scripta exeunte an 413, aut ineunte 414,

alicujus gratia, cui hoc negare non possem inter- dunt ista qui nesciunt quomodo, et quoties, et quæ cessionis officio ; quæ solet nostra esse omnibus nobis dixeris, cum anxia cura perageremus utquanconcedendi consuetudo, et quædam, etiam impor- to tibi familiariusinhærebat,quanto ad eum crebrius tuna, non tamen improbanda, professio. Itaque ventitabas, quanto sæpius cum solo colloquebaris, feci :nam amicum meum commendavi benignitati tanto magis curaret existimationem tuam; ne bis qui tuæ ; a quo etiam sua rescripta jam sumpsi, agente tui dicebantur inimici talem exitum daret, ut nihil gratias, quas et ipse ago.

cum illo aliud egisse putareris. Quod quidem nec 3. Si quid autem de te mali existimarem, præser- ego credo, nec fratres mei qui te in loquelis audietim in ea causa (a) quam etiam non expressam, ta- runt, et auditu atque omni nutu viderunt signa bemen mihi tua epistola redolebat ; absit ut ad te tale nigni pectoris tui. Sed, obsecro te, ignosce credenaliquid scriberem, ubi ullum vel mihi vel cuiquam tibus: homines enim sunt, et in animis hominum beneficium postularem.Autenim conticesrerem,ob- tantæ latebræ sunt, et tanti recessus, ulomnes susservans tempus ubi te possem habere præsentem; piciosi cum merito culpentur,etia mlaudariarbitrenaut si litteris agendum putarem, illud potius age- tur se debere, quod cauti sint. Causæ stabant; ab rem, et sic agerem, ut dolorem manifestare vix pos- uno eorum quos teneri ille repente præceperat,grases. Nam ideo post illius impiam crudelemque per- vissimam te passum fuisse injuriam noveramus. fidiam (cui etiam pertuam nobiscum participatam Frater quoque ejus, in quo Ecclesiam maxime persollicitudinem frustra vehementerinstitimus,ne illo secutus est, nescio quid duriter quasi proferens tibi cor nostrum dolore percelleret,suam vero conscien- respondisse dicebatur. Putabantur tibi ambo esse tiam tanto scelere trucidaret), continuosum a Car- suspecti. Postulati cum abiissent, te illic remanente, thagine profectus, occultato abscessu meo, ne tot et cum illo secretius, ut ferebatur, loquente, subito ac tanti qui ejus intra ecclesiam gladium formida- jussi sunt detineri.Amicitiam vestram non recentem bant, violentis fletibus et gemitibus me tenerent, sed veterem, homines loquebantur.Famam confirputantes meam sibi aliquid posse prodesse præsen- mabat tanta conjunctio, et tam assidua solius cum tiam, ut quem satis digne pro ejus anima objurga- solo sermocinatio. Potestas illius magna tunc erat. re non possem, pro illorum corporibus etiam roga- Calumniæ facilitas radiabat. Non erat grande negore compellerer. Quam tamen eorum corporalem sa- tium procurari aliquem, qui diceret quod salute lutem satis parietes ecclesiæ muniebant.Ego autem promissa dicendum ille mandasset. Omnia in temduris coarctabar augustiis, quod neque ille me pa- poreiste suffragabantur, utetiam uno teste, tanquam teretur, qualem oporteret; et insuper facere cogerer invidioso et credibili crimine, sine jubentis disquod non deceret. Dolebam etiam graviter vicem ve- crimine quilibet de medio tolleretur. nerabilis coepiscopi mei tanlæ rectoris Ecclesiæ,ad 5. Nos interea, quoniam rumorerat quod ecclesiacujus pertinere dicebatur officium, post hominis tam stica manus posset eos eripere, falsis promissioninefariam fallaciam adhuc se præbere humilem, quo bus ludebamur; ut illo non solum quasi volente, cæteris parceretur. Fateor ; cum tantum malum sed etiam instante, pro eis ad Comitatum episcopus nullo pectoris robore potuissem tolerare, discessi. mitteretur, ea pollicitatione interposita episcopali

4. Hæc esset et nunc silentii mei causa apud te,quæ bus auribuis, quod donec aliquid pro eis illic agefuit tunc discessionis meæ, si te apud illum egisseretur, nullum causæ illorum excitaretur examen. crederem, ut tam nefarias ulciscereturinjurias.Cre- Postremo pridie quam ferirentur, venit ad nos (a) Loquitur de causa Marcellini, qui, uti Hieronymus

Præstantia tua ; spem dedisti, qualem nunquam versus finem lib. 3 adversus Pelagianos scribit, « sub in- antea dederas, quod eos tibi posset concedere pro« vidia tyrannidis Heraclianæ ab hæreticis innocens cæa sus est : » Sive quem, teste Orosio in lib7, c. 42, « Ma

fecturo, cum illi graviter prudenterque dixisses, to« rinus comes apud Carthaginem (incertum est zelo sti- tum quod tecum tam assidue familiarius secretiusa mulatus an auro corruptus) occidit : » impellentibus que loqueretur, non te honorare potius quam graprocul dubio Donatistis, quorum odium incurrerat integerrimus judex sententia adversus ipsos dicta in Car- vare, atque ad id valere, quod communicato et thaginensi collatione ; quam sententiam videlicet dum pertractato inter vos mortis eorum consilio, nemo imperatorum decreto roborandam curat, mortem ipsius moliuntur hæretici hacce oblata occasione. Heraclianus

dubitaret quid post hæc omnia sequeretur. Quæ Africæ comes deficiens ab Honorio, navigavit in Italiam cum te dixisse nobis indicares, inter narrandum cum ingenti classe, anno Christi 413 : qui ad Urbem de

namque tendens in eum locum ubi celebrantur saposito exercitu contendens, Marini comitis occursu ad Utriculum superatus fugam arripuit, rediitque Cartha- cramenta fidelium, stupentibus nobis ita jurasti te ginem ; ubi captus demum, et capite punitus fuit. Tum ista dixisse, ut non solum tunc, verum etiam nunc vero perduellionis socios in Africa persequente Marino, comprehenditur Marcellinus una cum suo fratre et securi post tam horrendum inopinatum exitum, cum tuos percutitur, falso insimulatus Heracliano favisse, uti satis omnes nutus recolo, nimis mihi impudens videar, intelligitur ex Hieronymo supra laudato, nec non istis Augustini verbis hic, n. 4 : « Omnia in tempore isto suf

si de te aliquid mali credam. Quibus tuis verbis sic « fragabantur, ut etiam uno teste, tanquam invidioso eum permotum fuisse dicebas, quod velut familia« et credibili crimine, sine jubentis discrimine quilibet

re viaticum tibi eorum donaturus esset salutem. « de medio tolleretur. » Cæterum Marinus continuo revocatus ex Africa, munere omni exutus fuit et vitam 6. Unde testor Dilectioni tuæ, postero die, quo

ilprivatam inglorie agere jussus est, ex Orosio. Contra vero

lius parturitionis nefarius fetus est ortus, cum esset sex ab Honorio data est die 30 aug. an, 414, præcipiens ut quæ « notione et sollicitudine Marcellini spectabilis me

nobis repente nuntiatum illos e carcere ad eum judiamoriæ viri contra Donatistas gesta sunt,perpetuam ha- cem ductos, quanquam perturbati fuerimus, tamen « beant firmitatem : » io lib. 16 Cod. Theod., tit. 5 de Hæreticis, leg. 55.

Lov., Loqueremur,non te honorari potius quam gravari.

« PredošláPokračovať »