Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small]

M. Perfecta ratioilla est quae omnium rerum præstat scientiam, et maæime æternarum rerum quae intellectu comprehenduntur: hanc aeternam esse, aeternam esse debuisse ; aeternum illud esse quod nec cœpit, nec mutatur, nec variatur, ipsa docet atque ostendit ratio : quam necesse est esse aeternam, non solum quod aeterna doceat et demonstret, sed multo magis quod ipsa aeternitas non potest esse sine ratione; quia, arbitror, non esset æternitas, si ratio ipsa aeterna non fuisset. Deinde Deum esse, vel esse debuisse, nec aliter fieri debere quam ut Deus esset, ratio demonstrat. Quae utique sive essent qui hoc scirent, sive non essent, tamen cum aetermussit Deus, dubitandum non est aeternam esse rationem quae Deum esse oportuisse intenderet, et ita ut illi se demonstraret esse coæternam. 2. Sunt autem quaedam quae ratione coguntur ut sint, ut anterior sit ratio, et effectus posterior ejus rei quam futuram esse ostendut ratio: ut verbi gratia, cum mundus factus est, ratio habuit ut fieret mundus. Prior ergo ratio quam mundus est. Ea ergo quae scivit ratio futura esse, subsecuta sunt, ut sit princeps ratio, postea mundi operatio. Jam nunc quoniam ratio ostendit Deum esse, vel necesse esse ut Deus esset, quid cui praeponemus ? rationem Deo, aut rationem mundo, an Deum rationi, sine qua Deum nullatenus esse probabile est ? si enim Deum esse aeternum, est ratione esse aeternum, quae est ratio ? Ergo autDeus est, aut Dei est, ut ipsa docet ralio : quae si ipsa est Deus, ratio ostendit Deum esse rationem, et possunt ista coaeva et coæterna esse. Si autem Dei est similitudo hæc ratio, ostendit r6!5onem Dei esse similiter: et hoc erit coaevum et coaetermum. Deum autem esse similiter fieri non posse, nisi esset Deus, ipsa ratio ostendit : quae ratio si auferatur, quod dictu nefas est, non erit Deus, si ratio non ostenderut necesse esse Deum. Tunc ergo Deus est, cum ejus ratuo ostendit ut sit Deus. Deus ergo quia est : sine dubio est ratio quæ docuit quia est. 3. Quid ergo est, si dici potest, in Deo primum, ratio, an Deus ? Sed Deus non erit, nisi fuerit ratio quæ doceat Deum esse debere. Ratio quoque non erit, nisi Deus erit. Nihil ergo ibi primum, et postremum. Natura ergo haec divina simul quodammodo habet et rationem et Deum. Unum autem unum generat, aut ratio Deum, aut Deus rationem. Subjectum autem, aut in subjecto forte dicatur ratio et Deus. Deus et ratio unus in uno. Bene autem Deus generat rationem : quia ratio Deum esse demonstrat. Intelligitur autem Deus a ratione ut Filius a Patre, et ratio a Deo, ut Pater u Filio. Nam et ipsa ratio cum Deo Deus est. Neque enim Deus ali: O ' Salutationis formula desideratur in Mss. solumque habetur : Epistola sancti Evodii ; sive, uti constanter in plerisque códicibus scribitur, Eubodii. * Epistt. CLC et LXI castigatæ sunt ope codicum cb. g. r. sb. t. vc. trium v. et 5:

(a) Alias 246: quæ autem 160 erat, nunc 134. Scripta an. circiter 414.

quando sine ratione fuit, aut ratio sine Deo. Tunc enim Deus est si est ratio, et tunc Filius est si est Pater ; ut si ratio auferatur, sicut dictum est, quod dici fas non est, me ipse quidem Deus est : per ejus enim rationem est actus et operatio ut sit Deus. Rursus eadem dicamus. Si ratio non fuit, Deus non fuit; et si Deus non est, ratio non fuit. Ratio ergo et Deus sempiterna res : et Deus et ratio simili modo res sempiterna. Commerio autem atque unitio rationis ad Deum, et Dei ad rationem, Patris ad Filium, Filii ad Patrem, principia sibi quodammodo et causas eaeistendi praestant ; quia alterum sune altero esse non potest. Deficitur in verbis, et quodcumque dicitur, adhocdicitur, ne sileatur.Utrum autem germen rationis Deum dicamus, an Dei germen rationem, quia nec fructus sine radice esse potest, nec sine fructu radiae aliquid est ? (Similitudo sit ducta, ut quiddam intelligentiæ de Deo signetur ; vivit enim et in grano tritici ratio fecundans, qua sterile non sinitur esse : sed iterum si granum tritici non esset, eae qua re ista produceret, ratio non haberet). 4. Cum igitur ratio quae Deus est, aut ostendat Deum rationem, aut rationem esse Deum, unum quodam modo alterum ostendens; non ostenditur Pater nisi per Filium, nec Filius ostenditur nisi per Patrem; et tunc quasi in silentio sit Filius, quando per Patrem venitur ad Filium, ut unum quodam modo abscondatur, alterum demonstretur: ut demonstrans se unus, demonstret et alterum, nec possit unus sciri, ut lateat alium quid « Qui me vidit, » inquit, « vidit et Patrem; » et, « Nemo venit ad Patrem, nisi per me » (Joan. xiv, 9, 6); et, « Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit » (Id. vi, 44). Arduum vehementerque difficile negotium inivimus, ut aliquidde Deo non intelligentes intelligeremus. Tamen quemadmodum omnia quae sunt,sine quadam specie non intelliguntur, et incognoscibilia sunt ; sic multo magis sine Filio, hoc est, sine ratione incognitus est Deus. Quid enim ? an aliquando sine ratione Pater alogus fuit ? Quis hoc audeat dicere? Cognoscendum itaque ratione Deum unum eae uno, vel unum in uno simul unum esse : quia unus est Deus, cui necesse est illam inesse dilectionem quam semper habendam ipsa ratio docet, vel Deus praecipit dilectionem eaehibendam esse.

EPISTOLA CLXI (a).

Evodius .Augustino, de eo quod scriptum est in epistola 137, ad Volusianum, « Si ratio quæritur, non « erit mirabile, » etc., quo dicto abuti eos posse ostendit, qui vellent corporeis oculis a Christo Deum videri, contra quam docuit Augustinus in epistola 92, ad Italicam.

Domino sancto, venerabiliter dilectissimo fratri et consacerdoti AugUsTiNo, et, fratribus qui tecum sunt, Evodius, et fratres qui mecum sunt, salutem in Domino.

M. PerJobinum 1 quid ad possessionem Marcianensem missus erat, dudum unam quaestionem de ratione et Deo missa epistola mea interrogavi ; cujus adhuc responsum

1 In vetustis codicibus, per Jovinum. .(a) Alias 247 : quæ autem 161 erat, nunc 49. Scripta videntur an 414.

non merui. Sed quia epistolas Sanctitatis tuae, unam ad illustrem virum Volusianum, et alteram ad Italicam illustrem in Christo feminam, in manibus legentes habuimus; occurrit quod in priore epistola de Domini Jesu Christi Dei nostri carnali in Virgine conceptione, et eae ea nativitate posuisti, « Si ratio quaeritur, non erit mirabile ; si ezemplum poscitur, non erit singulare : » et visum est posse de omni nativitate, et hominis vel cujuslibet animantis vel seminis tale aliquid dici. Si ratio enim ejus quaeratur, non indagabitur, et utique erit mirabile ; et si eaeemplum poscatur, quia nihil tale sit in exemplis, erit singulare. Neque enim quis conventus viri et feminae, vel cujuslibet conceptionis aliquando, quod in secreto formatur, ratione poteriterponi : aut vero semimum eae terra nascentium,prwmitus putrescentium, postea fructificantium ulla ratio invenietur. Non enim et hoc mirabile non est vermem unum sine ullo parente, si ad singularitatem aliquid requiratur, intra pomum virgineo conceptu formatum, perfectum inveniri: unde ad exemplum arbitror dictum, « Ego vermis, et non homo » (Psal. xxi, 7). De conceptionibus ergo sive conjunctorum, sive singularium, nescio quaenam possit ratio eaehiberi. Non ergo de conceptione Virginis tantum non redditur, sed de nulla quidem arbitror conceptione posse persolvi rationem.

2. Si eaeemplum poscitur : ecce et de vento dicuntur equæ, et de cinere gallinae, et de aqua anates, et alia nonnulla animam, me virili semine, fetus proprios edere. Certe si integræ non reddunt, tamen possunt illibatae concipere: quomodo ergoponitur, « Si eaeemplum poscitur, non erit singulare, » quando tot erempla procedunt ? Nasci etiam in corporibus, non solum femineis, `verum etiam virorum, intrinsecus dico, quædam animalia, notum est omnibus: numquid et ibi semen facit conceptionem ? Ecce exempla, ecce miracula, de quibus ratio nullatenus redditur. Aut si ad hoc redditur, quia in virgine homine nihil tale unquam contingit;tamen sunt eaeempla in aliis rerum naturis, quia nata et sine seminibus concipiuntur, eae quibus penitus ratio reddi nequaquam potest. Tamen et in generatione est aliquid tale invenire quod sic edat partus, ut integritas naturae non 'violetur. Soleo enim audire quod aranea sine ulla virili conceptione et partus corruptione, illa omnia fila ex quibus tentis hærere, solet secundum naturæ suæ modum proferat mirabiliter, et sibitantum quasi singulari præstitum esse demonstret. Ergo si et hoc quæratur, non tantum mirabile est, sed eaeempla talia rerum dari nullatenus possunt. Metuo enim ne ob hoc ipsa præcesserint in eremplis, ut qui non credidissent virginem concipere posse, his exemplis convincerentur esse quidem mirabile, sed tamen non erit singulare : nam omnia Dei opera mirabilia; quia in sapientia facta sunt. Si ergo hoc nobis objiciatur, quid respondebimus ?

3. Illud etiam me urget vehementissime, quod sic potest dicide corporis ipsius Dominiclarificati substantia, quia et ipsa poterit videre Dei substantiam (aisti enim in epistola ad Italicam non posse ; et certum est) : ut cum rationem reddere cœperimus quia non potest, hoc nobis objiciatur, quia si quod illa conceptione et nativitate factum est, mirabile est et singulare, nec ratio quam

volunt, nec exemplum redditur *, quia unico hoc praestitum est : quemadmodum eis ratio non redditur de conceptione et generatione, sed in illo solo invenitur singulare ; sic de ejus visione ratio non reddatur, nec exemplum requiratur,sedsoli illisingulariterliceredivinitatis substantiam corpore videre. Si respondebitur rationem posse reddi, quia corporea re incorpoream rem nequsquam cernere liceat; muetuo ne respondeatur quia et conceptio illa ratione eaeponi, et eaeemplis possit firmari. Aut enim in hominibus ratio deficiet, et eaeempla cessabunt, et confirmabunt corpore suo Unigenitum videre posse Deum : aut si ratio hic reddita fuerit, consequetur rationem reddi posse ab aliquibus nimis sapientibus miris, et illius conceptionis, consequentis generationis. Quid ergo talibus respondeatur, percunctor. Non enim certamina semino, sed quemadmodum insidiosis respondeatur interrogo. Ego tamen sic credo Virginis conceptionem et partum,quomodo sempercredidi: et corpore quoque clarificato Deum videri non posse, utcumque ratione colligo. Obviandum tamen censeo hominibus qui aut seditiones quæstionibus solent excitare, aut ferventi studio ad discendum evigilare. Ora pro nobis. Pa* et Charitas Christi Sanctitatem tuam nostri memorem perficiat, domine sancte, venerabiliterque beatissime frater.

[ocr errors][merged small][merged small]

A. Multa quæris ab homine multum occupato ; et, quod est gravius, ea putas præcipitari debere dictando, quæ sunttandifficilia,utcum magnadiligentia dictata vel scripta, vix perduci possint ad intellectum etiam talium qualisipsees. Hunc accedit quia non tu et tales tantummodo cogitandi estis lecturi esse quod scribimus ; sed utique et illi qui minus acuto minusque exercitato ingenio præditi, eo tamen studio feruntur ad cognoscendas litteras nostras, sive amico, sive inimico animo, uteissubtrahiomninononpossint.lstacogitanti cernisquanta cura in scribendo esse debeat, præsertim de rebus ita magnis, ut in eis et magni laborent. Si autem cum aliquid in manibushabeo, intermittendum est et differendum, ut ad ea potius respondeatur quæ supervenientia requiruntur;quid fiet si etiam ipsis dum respondetur, alia supervenerint? Num placet ut etiam his omissis illa suscipiantur, et semper

[ocr errors]

priora fiant quæ posteriora oboriuntur, eaque sola terminare contingat, quibus cum scribuntur non supervenerit aliquid quod quæratur? Quod ut mihi accidat difficillimum est; sed non opinor tibi hoc placere. Non ergo debui alia interrumpere cum tua supervenissent, sicut nec tua, si alia rursus irruerint; et tamen servare hanc justitiam non sinor. Nam ecce ut tibi hæc ipsa rescriberem, quibus id admonerem, intermisi quæ agebam, et animum meum ad hanc epistolam ab alia magna intentione detorsi. 2. Facile autem fuit hanc excusationem, ut arbitror, non iniquam, litteris inditam tibi remittere ; respondere autem inquisitionibustuis nonitafacile est: et puto in ipsis opusculis quæ me munc intentissimum detinent, non defutura quædam loca,ubihæc ipsa expediam quæ requiris, si Dominusfaverit.Jam etiam ex iis quæstionibus quas modo misisti, multa soluta sunt in eis libris quos nondum edidi, sive de Trinitate,sive deGenesi. Quanquam et illa si relegas quæ tibi jamdiu nota sunt, vel, nisi fallor, fuerunt, quia ea fortasse oblitus es quæ te conferente mecum ac sermocinante conscripsi, sive de Animæ Quantitate, sive de Libero Arbitrio ; invenies unde dissolvas,etiam sine meaopera,dubitationestuas,adhibito scilicet nonnullo labore cogitationis, utiis quæ ibi ad intellectum liquidum certumque perducta sunt, consequentia nectantur. Habes etiam librum de Vera Religione, quem si recoleres atque perspiceres, nunquam tibi videretur, ratione cogi Deum esse,vel ratiocinando effici Deum esse debere.Quandoquidem in ratione numerorum,quam certe in usu quotidianohabemus,sidicimus,Septemettriadecem esse debent, minus considerateloquimur; non enim decem esse debent, sed decem sunt. De quibus itaquerebus recte dicatur quod esse debeant, sivejam sint, sive ut sint, satis quantum arbitror disputavimus in eis libris quos commemoravi. Homo enim sapiens esse debet, si est, ut maneat ; si mondum est, ut fiat: Deus autem sapiens non esse debet, sed est. 3. Illa quoque de visis, quæ tibi nuperrime scripsi, et ea commemoras subtiliter dicta,sed majoribus te quæstionibusimplicasse,recense etiam atque etiam, et cogita diligentius, nec pertranseat, sed habitet in eis consideratio tua; et inde fortasse utcumque conjicies quomodo sit anima præsens vel absens. In eisquippe visis demoraturin somnis, cum abest a sensu præsentiaque cernendiquam præbet oculis, vigilans : hanc autem ab oculis, hoc est tanquam a luminaribus corporis animæ absentiam, quæ fit cum dormimus, si vis major augeat, ut totum quod est inde subtrahatur, mors est. Sicut ergo a cernendi sensu ad visa somniorum, non cum aliquo corporeabscedit, nisi forte illa quæ videntur in somnis corporea, nosqueipsos inter illa, hac atque illac ferri ac referri cum aliquo corpore existimabimus; quod jam tibi arbitror non videri : ita si tota penitus abstrahatur atque absit, quod fit in morte, non secum putanda est auferre aliquod corpus ex corpore. Nam si auferret, profecto etiam cum dormi. mus et absceditab oculis, in quantum eos relinquit,

in tantum oculos secum auferret, quamlibet subtiliores, corporeos tamen; quod non facit. Verumtamen aufert secum quosdam simillimos, sed non corporeos, quibus visa simillima cernit in somnis, sed nec ipsa corporea. 4.Porro sialiquis contendat etiam visa somniorum quæ similia corporibus apparent, non esse nisi corporea, videtur sibi aliquid dicere, nec ista ingenii tarditas facile convincitur; multorum quippe est etiam non mediocriter acutorum: quoniam parum attendunt quantum valeant imagines corporum, quæ fiuntin spiritu, nec omnino sunt corpora. Cum vero eas coguntur intueri, si recte adverterint, atque compererint non eas esse corporeas, sed corporum simillimas, rationem tamen de his non continuo valent reddere, quibus causis et quemadmodum fiant, qua denique natura sua subsistant, vel in quo subjecto sint: utrum ita in animo fiant ut in membrana ex atramento litteræ, ubi utraque substantia est, membrana scilicet et atramentum;am sicut sigillumin cera,vel figura quælibet cui cera subjectum est, illain subjecto;am utroque modo fiant ista in spiritu nostro, aliquando sic, aliquando autem sic. ö.Movent enim non solum ea quæ absunt asensibus corporis, et in nostra reperiuntur memoria, vel quæ nos ipsi ut libitum est, facimus, disponimus, augemus,minuimus',situ,habitu, motu, innumerabilibusqualitatibus forinisque variamus. Talia sunt fortassis etiam illa quibus deludimur dormientes, quando non divinitus admonemur; nisi quod hæc volentes agimus,illa præter arbitrium patimur. Non solum hæc moventquæ in animo de ipso animo fieri non absurde quis putat (quamvis ethoc causis occultioribus,quibus agitur ut istud potius qualm illudim conspectum animi veniat); sed etiam quod ait propheta,Et diaeit mihi Angelus qui loquebatur in me (Zach. I, 9). Neque enim forinsecus voces ad aures corporeas Prophetæ venisse credendum est, cum dicit, qui loquebatur in me, non, Ad me. Utrum voceserant de spiritu factæ, corporalibus similes, quales agimus cum apud nos taciti multa memoriter, plerumque etiam cantando transcurrimus, sed tamen editæ ab Angelo sibi suggerente? Et quod in Evangelio scriptum est, Ecce Angelus Dei apparuit illi in somnis dicens (Matth. I, 20) : Quomodo enim apparuerit, velcorpus angelicum oculis clausis (Abrahæ quippe vigilanti sic apparuerunt, ut eos etiam, cum pedes lavit eis [Gen. xviii,4], contrectando sentiret)? vel spiritus spiritui dormientis in specie aliqua simili corpori, sicut nos ipsi nobis videmur tali figura etiam per loca moveri somniantes, longe aliter quam membra in stratis jacentia moventur. 6. Hæc ideo mira sunt, quia occultiorem habent rationem, quam ut videri vel reddi ab homine homini possit. Nam istæ causæ sunt admirationis, cum vel ratio cujusque rei latet, vel eadem res usitata non est, quod aut singularis aut raraest. Ex illa

* Lov., non solum ut cogitemus ea quæ absunt, etc., sed etiam situ, habitu, etc. At Bad. Er. et plerique Mss. carent his verbis, ut cogitemus, et, sed etiam,

ergo causa latentis rationis, ego dixi in epistola quam te legisse commemoras (Epist. 137, ad Volusianum), cum eis responderem qui negant esse credendum,quod Christum virgo pepererit, virgo permanserit, Si ratio quæritur, non erit mirabile: hoc enim dictum est, non quod ratione res careat, sed quod eos lateat quibus hoc Deus voluit esse mirabile. Ex alia vero admirationis causa, quæ ideo est, quia insolitum aliquid occurrit, scriptum est de Domino quod miratus sit Centurionis fidem ; neque enim eum rei ullius ratio potuitlatere, sed admiratio pro laude posita estejus cujus parim populo Hebræo non apparuerat: unde ipsa admiratio satis exposita est, cum Dominus ait, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Luc. vm, 9). 7. Quod autem adjeci in eadem epistola, Si eaeemplum poscitur, non erit singulare; frustra tibi visus es velutexemplainvenisse de vermiculoquiin pomo nascitur, et aranea quæ filum textrinæ suæ corpore velut integro parit. Dicuntur enim aliqua argute cujusdam similitudinis gratia, alia remotius, alia congruentius; sed solus Christus natus est ex virgine: unde jam intelligis, quantum existimo, cur hoc esse dixerim sine exemplo. Habent itaqne omnia causas suas atque raliones rectas et inculpabiles, quæ Deus velusitata vel inusitata operatur. Sed hæ causæ atque rationes cum latent, miramur quæ fiunt; cum autem patent,consequenterea vel convenienter fieri dicimus; nec mirandum esse,quia facta sunt, quæratio exigebatutfierent. Aut, si miramur, non inopinata stupendo, sed excellentia laudando miramur: quo genere admirationis Centurio illelaudatus est. Nec ideo reprehendenda est sententia qua dictum est, Si ratio quæritur, non erit mirabile; quoniam est aliud genus admirationis, etiam cum ratio manifesta est admiranti: neque enim proptereaculpatur sententia qua dictum est, Deus neminem tentat (Jacobi 1, 13), quoniam est aliud genus tentationis, propter quod recte itidem dictum est, Tentat vos Dominus Deus vester (Deut. xiii, 3). 8. Nec quisquam existimet ideo merito posse dici corporeis oculis a Filio Patrem videri, ac non potius sicuta Patre Filium, quia illi qui hoc putant, cum in reddenda ratione defecerint, possunt etipsi dicere, Si ratio quæritur, non erit mirabile: hoc enim dictum est, non quia non est ratio, sed quia latet. Illius autem non miraculi, sed erroris, demonstrare debet nullam esse rationem, quisquis id opinantes refellere aggreditur. Sicut enim nulla ratio est qua Dei natura moriatur, aut corrumpatur, aut peccet; et cum hoc Deum non posse dicimus, non derogamus potestati ejus, sed æternitatem veritatemque laudamus: ita cum dicimus non posse videri oculis corporeis, non latet, sed patet ratio bene intelligentibus, qua perspicuum est Deum corpus non esse, nec aliquid corporeis oculis cerni posse, nisi quod alicujus intervalii interpositione cernatur: id autem nonnisi corpus esse, eamque substantiam quæ minor sit in parte quam in toto; quod de Deo credere nefas esse debet etiam iis qui hoc intelligere nondum valent.

9. Latet ratio diversarum commutationum;ethino est omnium visibilium silva miraculorum : num. quid tamen ideo latet esse corpora, habere noscorpus, nullum esse quantulumcumque corpusculum, quod non pro suo modo locioccupetspatium; necin eo quod occupat ubique sit totum, sed minus sit in parte quam in toto ? Hæc quoniam non latent, his contexendasunt consequentia, quod nuncfacere nimis longum est,quibus ostendatur non rationemlatere, sed rationem omnino nullam esse qua credi debeat, vel possit intelligi, Deum qui ubique totus est, nec per spatialocorum corporea mole diffunditur, in qua necesse habeat partibus majoribus mimoribusque constare, cerni corporeis oculis posse. Undé plura dicerem sihocin epistola ista suscepissem,im cujus longitudinem non sentiens progressus sum,pene oblitus occupationum mearum, ita utfortasse,quod non arbitrabar, intentioni tuæ satisfecerim, quipoles paucisadmonitus pluracogitare quæ competunt; sed non etiam eorum in quorum manusnoninaniter venireista possunt, si diligentius et copiosius disserantur. Laborant autem homines in discendo, et brevia non valent intelligere, prolixa non amant legere. Laborant itidem in docendo, qui et pauca tardis, et multa pigris frustra ingerunt, Mitte et illius epistolæ exemplum, quæ apud nos aberrans non potuit inveniri. EPISTOLA CLXIII* (a). Evodius Augustin0 proponit aliquot quæstiones. Evodius episcopus, AUGUStlNUs episcopo. Pridem quæstiones misi ad Sanctitatem tuam : unam de ratione et Deo, puto per Jobinum qui servit ancillis Dei 1 ; alteramde corpore Salvatoris, de quo aestimatur quod substantiam Dei videat. Tertiam dico nunc: anima rationalis quam Salvatorcum corpore assumpsit, utrum in una de opinionibus est illis quae proponuntur cum de animae origine quaeritur, si qua ibi potest veritate fulciri ; an quanquam rationalis sit, non tamen eae iis speciebus quae de animalium anima dicuntur, sed in alia habetur. Quartam interrogo : qui sunt illi spiritus, de quibus in Epistola sua ponit Petrus testimonium de D0mino, dicens, « Mortificatus carne, vivificatus spiritu: in quo et eis qui incarcere erant spiritibus venienspraedicavit » (I Petr. iii, 18, 19), et cætera ; hoc inserens quod in inferno fuerunt, et descendens Christus omnibus evangelizavit, omnesque a tenebris et poenis per gratiam liberavit, ut atempore resurrectionis Domini, judicium erspectetur exinanitis inferis. Quid ergo in hac re Sanctitati tuæ videatur, cupio nosse. EPISTOLA CLXIV (b). Augustinus Evodio, respondens ad duas quæstiones, quarum altera est de loco obscuro primæ

[ocr errors]

Petri, tertio edpite, altera de anima Christi.

Domino beatissimo, fratri et coepiscopo Evodio, AUGUsTiNUs, in Domino salutem.

CAP. PRlMUM. — {. Quæstio quam mihi proposuisti ex Epistola apostoli Petri, solet nos, ut te latere mon arbitror, vehementissime commovere, quo modo illa verba aecipienda sint tanquam de inferis dicta. Replico ergo tibi eamdam quæstionem, ut sive ipse potueris, sive aliquem qui possit inveneris, auferas de illa atque finias dubitationem meam. Quod si prior potuero, cum id donaverit Dominus, tibique impartiri valuero, non fraudabo Dilectionem tuam : nunc autem quæ me ibi moveant intimabo, ut secundum hæc de illis verbis apostolicis, vel ipse cogites, vel quem idoneum repereris consulas.

2. Cum dixisset Christum mortificatum carne, vivificatum spiritu ; continuo subjecit, In quo et iis qui in carcere erant conclusi, spiritibus veniens prædicavit,qui increduli fuerunt aliquando,quando ezspectqbat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animæ salvæ factæ sunt per aquam : deinde subjunxit et ait, Quod et vos nunc simili forma Baptisma salvos fecit (I Petr. mI, 18-21). Movet itaque, si apud inferos Dominus, quando mortuus est, in carcere conclusis spiritibus prædicavit, quid boni soli meruerint, ut Dominus ad inferna descenderet*, qui tunc infideles fuerunt cum fabricaretur arca. Etenim post tempora Noe, multa millia tot gentium usque ad passionem Christi mortua sunt,quæ potuit apud inferos invenire : non utique eorum qui in Deum crediderant, sicut Prophetæ et Patriarchæ de stirpe Abrahæ, sicut ipse retro Noe et tota domus ejus, quæ salva facta est per aquam, excepto fortassis uno filio, qui postea reprobatus est ; sicut etiam præter progeniem Jacob, alii fuerunt credentes in Deum, sicut Job, sicut civitas Ninive, et si qui alii sunt, qui vel apparent in Scripturis, vel in genere humano latent : sed eorum dico multa millia hominum, qui Deum ignorantes, et dæmonum vel simulacrorum cultui dediti, a temporibus Noe usque ad passionem Christi, ex hac vita emigrarunt, quos apud inferos Christus inveniens, quomodo illis non prædicavit, sed illis tantum, qui in diebus Noe increduli fuerunt, cum fabricaretur arca ? Aut si omnibus prædicavit, cur illos solos Petrus commemoravit, prætermissa multitudine tam innumerabili cæterorum ?

CAPUT II. — 3. Et Dominum quidem carne mortificatum venisse in infernum, satis constat. Neque enim contradici potest vel prophetiæ quæ dixit. Quoniam non derelinquesanimam meam in inferno; quod ne aliter quisquam sapere auderet, in Actibus Apostolorum, idem Petrus exponit : vel ejusdem Petri illis verbis, quibus eum asseritsolvisse inferni

* Veteres Edd. hic intexunt locum quem infra n. 7 legere est, Et de istis tantum duobus... testimonium perhibetur. Benedictini Patres, Lovaniensium exemplum secuti, totum illud £rgoserunt, quasi repetitionem meglectim introductam. M.

dolores, in quibus impossibileerat eum teneri (Psal. xv, 10, et Act. ii, 24, 27). Quis ergo nisi infidelis nega verit fuisse apud in feros Christum ? Quod si movet quemadmodum accipiendum sit inferni ab illo solutos dolores (neque enim coeperat in eis esse tanquam in vinculis, et sic eos solvit tanquam si calemas solvisset quibus fuerat alligatus) ; facile est intelligere sic eos solutos esse quemadmodum solvi possunt laquei venantium, ne teneant; non quia tenuerunt. Potest et sic, ut eos dolores eum solvisse credamus, quibus teneri ipse non poterat, sed quibus alii tenebantur, quos ille noverat liberandos. 4. Verum quinam isti sint, temerarium est definire. Si enim omnes omnino dixerimus tunc esse liberatos, qui illic inventi sunt, quis non gratuletur, si hoc possimus ostendere? præsertim propterquosdam qui nobis litterario labore suo familiariter innotuerunt, quorum eloquium ingeniumque miramur; non solum poetas et oratores, qui eosdem ipsos falsos deos gentium multis opusculorum suorum locis contemnendosridendosque monstrarunt, et aliquando etiam unum Deum verumque confessi sunt, quamvis illa superstitiosa cum cæteris cole. rent; verum etiam illos qui hæc non cantando vel declamando, sed philosophando dixerunt: multos etiam quorum litteras non habemus, sed in illorum litterisdidicimus secundum quemdammodum laudabiles vitas, ut excepto Dei cultu, in quo erraverunt colentes vana quæ publice colenda fuerant instituta, et creaturæ potius quam Creatori servientes, in cæteris moribus parcimoniæ, continentiæ, castitatis, sobrietatis, mortis pro patriæ salute contemptus, servatæquefideinon solum civibus, verum et hostibus, imitandi merito proponantur. Quæ quidem omnia quando non referuntur ad finem rectæ veræque pietatis, sed ad fastum inanem humanæ laudis et gloriæ, etiam ipsa inanescunt quodammodo, steriliaque redduntur : verumtamen quadam indoleanimi ita delectant, ut eosin quibus hæc fuerunt, vellemus vel præcipue, vel cum cæteris ab inferni cruciatibus liberari, nisi aliter se haberet sensus humanus, aliter justitia Creatoris. 5. Quæ cum ita sint, si omnes inde solvit Salvator, et, sicut requirens scripsisti, eaeinanivit inferna, ut deinceps judicium jam exspectaretur eaetremum : hæc sunt quæ in hac re non immerito movent, quæ mihi interim cogitanti solent occurrere. Primum, qua auctoritate firmetur ista sententia. Quod enim scriptum est in morte Christi factum solutis doloribus inferni : vel ad ipsum potest intelligi pertinere, quod eos hactenus solverit, hoc est irritos fecerit, me ab eis ipse teneretur, præsertim quia sequitur, in quibus impossibile erat teneri eum. Vel si causa quæritur cur voluerit venire in infernum, ubi dolores illi essent, quibus teneri omnino non poterat, quia erat, ut scriptum est, in mortuis liber (Psal. lxxxvii, 6), in quo princeps et præpositus mortis non invenit aliquid, quod supplicio deberetur : hoc scilicet quod scriptum est, solutis doloribus inferni, non in omnibus, sed in quibus

« PredošláPokračovať »