Obrázky na stránke
PDF
ePub

meas quas habeo, avunculo tuo cum litleris misi. Tu enim huic pelliculæ facilius ignosces, quia differri non potuit quod ei scripsi, et tibi non scribere etiam ineptissimum existimavi. Sed tabellas, si quæ ibi nostræ sunt, propter hujusmodi necessitates, mittas peto. Scripsi quiddam de catholica religione, quantum Dominus dare dignatus est, quod tibi volo ante adventum meum mittere, si charta interim non desit. Tolerabis enim qualemcunque scripturam ex officina majorum 1. De codicibus, præter libros de Oratore, totum mihi excidit. Sed nihil amplius rescribere potui, quam ut ipse sumeres quos liberet, et nunc in eadem maneo sententia. Absens enim quid plus faciam non invenio.

2. Gratissimum mihi est,quod in ultima epistola me participem domestici tui gaudii facere veluisti. Sed,

Mene salis placidi vultum fluctusque quietos
Ignorare jubes ?
(Virg. V AEneid.)

quanquam nec me jubeas, nec ipse ignores. Quare si ad melius cogitandum quies aliqua data est, utere divino beneficio. Nec enim debemus nobis, cum ista proveniunt,sedillis per quos proveniunt, gratulari : quoniam justa, et officiosa, et pro suo genere pacatior atque tranquillior rerum temporalium administratio recipiendorum æternorum meritum gignit, si non teneat cum tenetur, nec implicet cum multiplicatur, si non cum pacatur * involvat. Ipsius enim Veritatis ore dictum est : Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis (Luc. xvi, 12) ? Laxatis ergo curis mutabilium rerum, bona stabilia et certa quæramus, supervolemus terrenis opibus nostris. Nam et in mellis copia, non frustra pennas habet apicula; necatenim hærentem.

EPISTOLA XVI (a). Maacimus grammaticus Madaurensis Augustino, eaccusans a Paganis unum Deum variis nominibus coli, indignans mortuos homines Gentium diis praeferri,irridens Punica quædam nomina; perstringens, opinamur, Christianos, quod venerarentur sepulcra martyrum, ac notans quod profanos ad sua sacra non admitterent. MAxiMl MADAURENsis * AD AUGUSTINUM.

f.Avens crebro tuis affatibus laetificari, in instinctu tui sermonis, quo me paulo ante jucundissime salva charitate pulsasti, paria redhibere non destiti, me silentium meum pænitudinem appellares. Sed quaeso ut si haec quasi seniles artus esse dureris, benignarum aurium indulgentiaprosequaris. Olympum montem deorum esse habitaculum, sub incerta fide Græcia fabulatur. At vero nostrae urbis forum salutarium

* Mss. septem habent, ex officina Majorini ; antiquio. res Edd ad marginem, eae officina meorum. Num forte sic textus interpungendus est ? Eae officina majorum de codicibus, etc.

* Mss. prope omnes, putatur. Forte pro portatur.

* In Mss. tribus Maximus Madaurensis Grammatici titulo donatur.

' Hæc Epist. et XVII ad Maximum recensitæ sunt ad a. a. bl. bn. bg. c. cc. ff. í,í'; j. n. r. s. sb. t. duos vc. quinque v. et ad Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 43 : quæ autem 16 erat, nunc 74. Scripta forte circa am. 390.

numinum frequentia possessum nos cernimusetprobamus. Equidem vnum esse Deum summum, sine initio,sine prolenaturæ, ceu patrem magnum atque magnificum,quis tam demens, tam mente captus neget esse certissimum? Hujus nos virtutes permundanum opus diffusas, multis vocabulis invocamus, quoniam nomen ejus cuncti proprium videlicet ignoramus. Nam Deus omnibus religionibus commune nomen est. Ita fit ut dum ejus quasi quaedam membra carptim, variis supplicationibus prosequimur, totum colere profecto videamur.

2. Sed impatientem me esse tanti erroris, dissimulare non possum. Quis enim ferat Jovi fulmina vibranti præferri Mygdonem 1; Junoni, Minervæ, Veneri, Vestæque Samaem, et cunctis, proh nefas ! diis immortalibus archimartyrem Namphanionem? inter quos Lucitas etiam haud minore cultu suspicitur *, atque alii interminato numero(diis hominibusque odiosa nomina) qui conscientia * nefandorum facim0rum, specie gloriosæ mortis, scelera sua sceleribus cumulantes, dignum moribus factisque suis eacitum maculati repererunt. Horum busta, si memoratu dignum est, relictis templis, neglectis majorum suorum manibus, stulti frequentant, ita ut præsagium vatis illius indigne ferentis emineat :

Inque Deum templis juravit Roma per umbras.
(Lucanus.)

Sed mihi hac tempestate propemodum videtur bellum Actiacum * rursus exortum, quo Ægyptia monstra in Romanorum deos audeant tela vibrare, minime duratura.

3. Sed illud quæso, vir sapientissime, uti remoto facundiæ robore atque eæploso, qua cunctis clarus es, omissis etiam quibus pugnare solebas Chrysippeis argumentis, postposita paululum dialectica, quæ nervorum suorum luctamine nihil certi cuiquam relinquere nititur, ipsa re approbes, quis sit iste Deus quem vobis, Christiani, quasi proprium vindicatis, et in locis abditis praesentem vos videre componitis. Nos etenim deos mostros tres palam ante oculos ntque aures omnium mortalium piis precibus adoramus,et per suaves hostias propitios nobis efficimus, et a cunctis hæc cerni et probari contendimus.

4. Sed ulterius huic certamini me semeac invalidus subtraho, et in sententiam Mantuani rhetoris libenter pergo :

Trahit sua quemque voluptas.
(Virg. in Buc. Eel. 2.)

Post hæc non dubito, vir eaeimie, quia mea sectadeviasti, hanc epistolam aliquorum furto detractam, flammis vel quolibet pacto perituram.Quod si acciderit,erit damnum chartulae,non nostrisermonis,cujus eacemplar penes omnes religiosos perpetuo retinebo. Diite servent.per quos et eorum atque cunctorum mor

[ocr errors]

talium communem patrem, universi mor'ales, quos terra sustinet, mille modis concordi discordia veneramur et colimus. EPISTOLA XVII (a). Augustinus Mazimo grammatico respondet ad superiora, sed sic ut ostendat indigna quibus respondeatur, digna quae rideantur. Ad MAxiMUM MADAURENSEM '. A. Seriumne aliquid inter nos agimus anjocari libet? Nam sicut tua epistola loquitur, utrum causæ ipsius infirmitate, an morum tuorum comitate sifactum,ut malles esse facetiorquam paratior,incertum habeo.Primo enim Olympi montis et fori vestri comparatio facta est: quæ nescio quo pertinuerit,nisi ut me commonefaceret in illo monte Jovem castra posuisse, cum adversus patrem bellagereret, uteadocet historia, quam vestri etiam sacram vocant; et in istoforo recordareresse in duobus simulacris unum Martem nudum, alterum armatum, quorum dæmonium infestissimum civibus, porrectis tribus digitis contra collocata statua humana comprimeret. Ergone unquam ego crediderim, mentione illius fori facta, numinum talium memoriam mihi te renovare voluisse, nisijocari potius quam serio agere maluisses! Sedillud plane quo tales deos quædam Deiunius magni membra esse dixisti, admoneo,quia dignaris, ut ab hujusmodi sacrilegis facetiis te magnopere abstineas. Siquidem illum Deum dicis unum, de quo,ut dictum esta veteribus,docti indoctique consentiunt, hujusne tu membra dicis esse, quorum immanitatem, vel, si hoc mavis, potentiam, mortuiholminis imagocompescit? Plura hinc possem dicere ; vides enim pro tua prudentia, quam locus late iste pateat reprehensioni. Sed me ipse cohibeo, ne a te rhetorice potius quam veridice agere existimer. 2. Nam quod nominaquædam Punica mortuorum collegisti, quibus in nostram religionem festivas, ut tibi visum est, contumeliasjaciendas putares, nescio utrumrefellere debeam, an silentio præterire.Si enim resistæ videntur tam leves tuæ gravitati quam sunt, jocari mihi non multum vocat.Siautem graves tibi videntur,miror quod nominum absurditate commoto, in mentem non venerit habere tuosetin sacerdotibus Eucaddires*, et in numinibus Abaddires. Non ° puto egoista tibi cum scriberesin animo non fuisse, sed more humanitatis et leporis tui, commonefacere nos voluistiadrelaxandum animum,quanta in vestra superstitione ridenda sint. Neque enim usque adeo teipsum obliviscipotuisses,uthomo Afer scribens Afris cum simus utriquein Africa constituti, Punica nominaexagitanda existimares.Nam si ea vocabula interpretemur, Namphanio quid aliud significat, quam boni pedishominem,id estcujusadventus afferataliquid felicitatis; sicut solemus dicere, secundo pede introisse,cujus introitum prosperitas aliqua conse

' In Mss. tribus Maximus Madaurensis Grammatici titulo donatur. * In pluribus Mss., Eucaddares. * lr. Guill. Ven. Lov. ferunt, Nam, pro Non. M. (a) Alias 44 : quæ autem 17 erat, nunc 39. Scripta circa idem tempus.

cuta sil? Quæ lingua siimprobatur abs te,nega Punicis libris, ut a viris doctissimis proditur, multa sapienter esse mandata memoriæ. Poeniteat te certe ibi natum, ubi hujus linguæ cunabula recalent. Si vero et sonus nobis non rationabiliter displicet, et me bene interpretatum illud vocabulum recognocis, habes quod succenseas Virgilio tuo, qui Herculem vestrum ad sacra, quæ illi ad Evandro celebrantur, invitat hoc modo :

Et nos et tua dexter adi pede sacra secundo. (Virg. Æneid. VIII)

Secundo pede optatut veniat. Ego venire Herculem optatNamphanionem,dequo tu multum nobis insultare dignaris. Verumtamen si ridere delectat, habes apud vos magnam materiam facetiarum: deum Stercutium, deam Cloacinam, Venerem Calvam, deum Timorem, deum Pallorem, deam Febrem, et cætera innumerabilia hujuscemodi,quibus Romaniantiqui simulacrorum cultores templa fecerunt, et colenda censuerunt: quæ sinegligis,Romanos deos negligis; ex quo intelligeris non Romanis initiatus sacris, et tamen Punica nomina!,tanquam numinum* Romanorum altaribus deditus, contemnis ac despicis. 3. Sed mihi videris omnino plus quam nos fortasse illa sacra nihilipendere, sed ex eis nescio quam captare ad hujus vitæ transitum voluptatem: quippe qui etiam non dubitaveris ad Maronem confugere, ut scribis, et ejus versu te tueri, quo ait :

[ocr errors][merged small][merged small]

et cætera, quibus cum atque hujuscemodi deos vestros vult intelligi homines fuisse. Legerat enim ille multam 8 historiam vetusta auctoritate roboratam, quam eliam Tullius legerat, qui hoc idem in dialogis plus quam postulare auderemus commemorat, et perducere in hominum notitiam, quantum illa tempora patiebantur, molitur. 4. Quod autem dicis, eo nostris vestra sacra præponi, quod vos publice colitis deos,nos autem secretioribus conveuticulis utimur: primo illud abs te quæro, quomodo oblitus sis Liberum illum, quem paucorum sacratorum oculis committendum putatis. Deinde tu ipse judicas nihil aliud te agere voluisse,cum publicam sacrorum vestrorum celebrationem commemorares, nisi ut nobis decuriones et primates civitatis per plateas vestræ urbis bacchantes ac furentes, ante oculos quasi spectacula poneremus : in qua celebritate, si numine inhabitamini, certe videtis quale illud sit quod adimit mentem. Si autem fingitis; quæ sunt ista etiam in publico vestra secreta, vel quo pertinet tam turpe mendacium ? deinde cur nulla futura canitis, si vates estis? aut cur spoliatis circumstantes, si sani estis?

1 Lov., numina, sed melius Mss., nomina.

* Sic Mss. octo [nimium].

* Ita in quindecim Mss. et in antiquioribus editionibus. At apud Lov. habetur, legerat Euhemeri historiam.

5. Cum igitur hæc nos et alia, quæ nunc prætermittenda existimo, per epistolam tuam feceris recordari,quid nos non derideamus deos vestros,quos abs teipso subtiliter derideri nemo non intelligit, qui et ingenium tuum novit, et legit litteras tuas ? Itaque aliquid inter nos his de rebus vis agamus, quod ætati tuæ prudentiæque congruit, quod denique de nostro propositojure a charissimis nostris flagitari potest, quære aliquid nostra discussione dignum : et ea pro vestris numinibus cura dicere, in quibus non te causæ prævaricatorem putemus,quo nos magis commoneas quæ contra illos dici possunt, quam pro eis aliquid dicas. Ad summam tamen, ne te hoc lateat, et in sacrilega convicia imprudentem trahat, scias a Christianis catholicis, quorum in vestro oppido etiam ecclesia constituta est, nullum coli mortuorum, nihil denique ut numen adorari, quod sit factum et conditum a Deo, sed unum ipsum Deum qui fecit et condidit omnia. Disserentur ista latius, ipso vero et uno Deo adjuvante, cum te graviter agere velle cognovero.

EPISTOLA XVIII' (a). Naturarum genus tripleae perstringitur. AUGUST1NUS CAELESTINO.

1. 0 utinam possem assidue tibi aliquid dicere! Id autem aliquid est, ut curis exueremur inanibus, et curis indueremur utilibus. Nam de securitate nescio utrum quidquam in hoc mundo sperandum sit.Scripsi, nec recepi ulla rescripta. Misi adversum Manichæos libros, quos paratos et emendatos mittere potui, nec quidquam ex illis judicii motusque nostri notum mihi factum est. Nunc eos repetere jam me, vos autem restituere convenit. Peto itaque ne differatis eos remittere cum rescriptis,quibus nosse cupio quid de illis geritis, vel adhuc ad illum errorem expugnandum quid armaturæ vobis opus esse arbitremini.

2. Sane quoniam te novi, accipe hoc quiddam grande et breve. Est natura per locos et tempora mutabilis, ut corpus. Et est natura per locos nullo modo, sed tantum per tempora etiam ipsa mutabilis, ut anima. Et est natura quæ nec per locos, nec per tempora mulari potest; hoc Deus est. Quod hic insinuavi quoquo modo mutabile, creatura dicitur; quodimmutabile, Creator. Cum autem omne quod esse dicimus, in quantum manet dicamus, et in quantum unum est, omnis porro pulchritudinis forma unitas sit: vides profecto in ista distributione naturarum, quid summe sit,quid infime,et tamen sit;quid medie, majusque infimo, et minus summo sit. Summum illud est ipsa beatitas:infimum,quod nec beatum esse potest, nec miserum : quod vero medium, vivit inclinatione ad infimum, misere ; conversione ad summum, beate vivit. Qui Christo credit, non diligit infimum, non superbit in medio, atque ita

[ocr errors]

summo inhærere fit idoneus : et hoc est totum quod agere jubemur, monemur, accendimur.

EPISTOLA XIX * (a). Gaio, quem forte disputatione traaeerat ad Ecclesiam, mittit suos libros legendos, adhortans ut perseveret in bono proposito. GAio ' AUGUsTiNUs.

1. Ut abs te abscessimus, dici non potest quanta suavitate nos perfuderit recordatio tui, ac sæpe perfundat. Recolimus enim ardore inquisitionis tuæ, cum esset mirabilis, non fuisse perturbatam modestiam disputandi. Nam neque flagrantius percontantem, neque tranquilliusaudientem,quemquam facile invenerim. Vellem itaque tecum multum loqui: non enim multum esset, quantumcumque esset,si tecum loquerer. Sed quia difficile est,quid opus est causas quærere? Prorsus difficile est:erit fortasse aliquando facillimum ; ita Deus velit : nunc certe aliud est. Dedi ergo negotium fratri, per quem litteras misi, ut omnia nostra legenda præbeat prudentissimæ Charitatitute.Non enim aliquid meum inculcabitinvito; novi enim quid benignitatis in nos animo geras; quæ tamen si lecta probaveris, et vera pervideris, nostra esse non putes, nisi quia data sunt, eoque te convertas licet, unde tibi quoque est ut ea probares datum. Nemo enim quod legit, in codice ipso cernit verum esse, aut in eo qui scripserit; sed in se potius, si ejus menti quoddam non vulgariter candidum, sed a fæce corporis remotissimum lumen veritatis impressum est. Quod si falsa aliqua atque improbanda compereris, de humano nubilo irrorata scias, et ea vere nostra esse deputes. Hortarer autem te ad quærendum, nisi videre mihi viderer hiantia quædam ora cordis tui; hortareretiam, ut quod verum cognoveris viriliter teneas, nisi præ te ferres evidentissimum robur animi et consilii tui. Totum enim se mihi brevi tempore, prope discussis corporis tegumentis, quod in te vivit, aperuit. Neque ullo modo siverit Domini nostri misericordissima providentia, ut a catholico Christi grege tu vir tam bonus et egregie cordatus alienus sis.

EPISTOLA XX " (b).

Antonino pro earis/imatione bona ac dilectione sibi impensa gratias refert Augustinus, optatque ut familia ipsius tota catholicam religionem profitea

tur*. AUGUsTiNUs ANToNlNo **

1. Cum a duobus tibi scripta deberentur, cumulatissime magis pars reddita est, quod unum nostrum

1 Apud Lov. scribitur Caius. At in Mss. et antiquioribus editionibus., Gaius. * Apud Bad. Am. Er. scribitur, Antonio. At apud Lov. et præstantiores Mss., Antonino. * Recensita est ad a. bl. cb. ff. g. £; gv. n. r. sb. th. vc. duos t. duos. v. et ad Am. Bad. Er. Lov. ** Ad eosdem codices collata est uno, excepto, r. (a) Alias 84: quæ autem 19 erat, nunc. 82. Scripta forte circa idem tempus. (b) Alias 1:26 : quæ autem 20 erat, nunc 233. Scripta

circa idem tempus.

praesentem vides, cujus ex ore cum me quoque accipis, poteram non rescribere, nisi ipso jubente fecis§em, quo proficiscente supervacaneum videbatur esse quod feci. Quapropter fertilius tecum fortasse colloquor, quam si coram adessem, cum et epistolam meam legis, et eum audis in cujus pectore me habitare optime nosti. Cum magno gaudio litteras Sanctitatis tuæ consideravi atque digessi, quod et christianum animum tuum sine ullo fuco iniqui temporis, et in nos amicissimum præ se gerunt. 2. Gratulor tibi, et gratias ago Deo et Domino nostro de spe et fide et charitate tua tibique apud eum,quod de nobistam bene existimas utfideles Dei servos esse credas, idque ipsum in nobis corde purissimo diligas: quanquam hinc etiam gratulandum benevolentiæ tuæ potius, quam gratiæ tibi agendæ sint. Tibi enim prodest ipsam diligere bonitatem, quam profecto diligit qui eum diligit quem credit bonum, sive ille se ita, sive aliter quam creditur habeat. Unus tantum in hac re cavendus est error,nequisquam non dehomine,sed de ipso hominis bono aliter sentiat, quam veritas postulat. Tu vero, frater dilectissime, qui nullo modo erras credendo vel sciendo, magnum bonum esse libenter Deo casteque servire,cum quemlibet hominum 'propterea diligis, quod hujus boni participem credis, tecum est fructus tuus, etiam si ille non ita sit. Quapropter tibi de hac re gratulandum est; illi autem, non si propterea diligitur, sed si talis est, qualem esse existimat aquopropterea diligitur. Quales itaque nos simus, quantumque in Deum promoverimus,ipse viderit, cujus non solum de hominis bono, sed de homine ipso non potest errare judicium. Tibi ad mercedem beatitudinis, quod ad hanc rem attinet,satis est,quod nos tales credens quales oportet esse servos Dei, toto sinu cordis amplecteris. Gratias vero tibi uberes agimus, quod nos cum laudas, tanquam tales simus, mirabiliter hortoris, ut tales esse cupiamus ; uberiores etiam, si non solum te commendes orationibus nostris, sed etiam non prætermittas orare pro nobis. Gratior est enim Deo pro fratre deprecatio, ubi sacrificium charitatis offertur. 3. Parvulum tuum plurimum saluto,et secundum præcepta Domini salutaria opto grandescere. Domui quoque tuæ unam fidem et devotionem veram, quæ sola catholica est,provenire desidero et precor: in quam rem, si quam forte aliam nostram operam necessariam existimas, ne tibi vindicare dubites et communi domino fretus et jure charitatis. Illud sane admonuerim religiosissimam prudentiam tuam, ut timorem Dei non irrationabilem vel inseras infirmiori vasi tuo, vel nutrias, divina lectione gravique colloquio. Nemo enim fere sollicitus de statu animæ suæ, atque ob hoc sine pertinacia inquirendæ voluntati Domini intentus est, qui bono demonstratore usus non dignoscatquid interschisma quodlibet atque unam Catholicam intersit.

' Mss duo v., cum quemlibet hominem. Recte.

[ocr errors]

Augustinus in presbyterum IIipponensem ordinatus, præsertim ad dispensandum verbum Dei, secumque reputans quam difficile sit sacerdotem pium agere, obsecrat Valerium ut patiatur ipsum in secessu precibus et studio hoc agere, ut sit idoneus imposito muneri.

Domino beatissimoet venerabili,in conspectu Domini sincera charitate charissimo patri VAleRio episcopo, Augustinus presbyter, in Domino salutem.

t. Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia tua, nihil esse in hac vita, et maxime hoc tempore, facilius et lætius, et hominibus acceplabilius episcopi, aut presbyteri, aut diaconiofficio, si perfunctorie atque adulatorie res agatur : sed nihil apud Deum miserius, et tristius, et damnabilius. Item nihil esse in hac vita, et maxime hoc tempore difficilius, laboriosius, periculosius episcopi, aut presbyteri,aut diaconi officio; sed apud Deum nihil beatius, si eo modo militetur quo noster imperator jubet. Quis ante:m iste sit modus, nec a pueritia, nec ab adolescentia mea didici: et eo tempore quo discere cœperam, vis mihi facta est, merito peccatorum meorum (nam quid aliud existimem nescio), ut secundus locus gubernaculorum mihi traderetur, qui remum tenere non noveram.

2. Sed arbitror Dominum meum propterea me sic emendare voluisse, quod multorum peccata nautarum, antequam expertus essem quid illic agitur, quasi doctior et melior reprehendere audebam. Itaque posteaquam missus sum in medium, tunc sentire cœpi temeritates reprehensionum mearum; quanquam et antea periculosissimum judicarem hoc ministerium.Et hinc erantlacrymæillæ quas me funderein civitate, ordinationis meæ tempore, nonnulli fratres animadverterunt,et nescientes causas doloris mei, quibus potuerunt sermonibus, qui omnino ad vulnus meum non pertinerent, tamen bono animo consolati sunt. Sed multo valde ac multo amplius expertus sum, quam putabam: non quia novos aliquos fluctus aut tempestates vidi quas ante non noveram, vel non audieram, vel non legeram, vel non cogitaveram ; sed ad eas evitandas aut perferendas solertiam et vires meas omnino non noveram, et alicujus momentiarbitrabar. Dominus autem irrisit me, et rebus ipsis ostendere voluit meipsum mihi.

3. Quod si non damnando, sed miserando fecit, hoc enim spero certe vel nunc cognita ægritudine mea, debeo Scripturarum ejus medicamenta omnia perscrutari, et orando ac legendo agere, ut idonea valetudo animæ meæ, ad tam periculosa negotia tribuatur; quod ante non feci, quia et tempus non habui. Tunc enim ordinatus sum, cum de ipso vacationis temporead cognoscendas divinas Scripturas cogitaremus, et sic non disponere vellemus, ut nobis

[ocr errors]

otium ad hoc negotium posset esse. Et quod verum est, nondum sciebam quid mihi deesset ad tale opus, quale me nunc torquet et conterit. Quod si proptereain reipsa didiciquid sit homin inecessarium, qui populo ministrat sacramentum et verbum Dei, ut jam non mihi liceat assequiquod me non habere cognovi: jubes ergo ut peream, pater Valeri ! Ubi est charitas tua ? certe diligis me ? certe diligis ipsam Ecclesiam cui me sic ministrare voluisti ? Et tamen certus sum quod et me et ipsam diligis. Sed putas me idoneum, cum ego melius me moverim, qui tamen nec ipse me nossem, nisi experiendo didicissem. 4. Sed dicit fortasse Sanctitas tua ; vellem scire quid desit instructioni tuæ. Tam multa autem sunt, ut facilius possim enumerare quæ habeam, quam quæ habere desidero. Auderem enim dicere, scire me, et plena fide retinere quid pertineat ad salutem nostram. Sed hoc ipsum quomodo ministrem ad salutem aliorum, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant? Et sunt fortasse aliqua, imo non est dubitandum esse, in sanctis Libris conscripta consilia, quibus cognitis et apprehensis possit homo Dei rebus ecclesiasticis ordinatioribus ! ministrare, aut certe inter manus iniquorum vel vivere conscientia saniore, vel mori, ut illa vita non amittatur, cui uni christiana corda humilia et mansueta suspirant. Quomodo autem hoc fieri potest, nisi quemadmodum ipse Dominus dicit, petendo, quærendo, pulsando; id est orando, legendo, plangendo? Ad quod negotium mihi parvum tempus velut usque ad Pascha impetrare volui per fratres a tua sincerissima et venerabili charitate, et nunc per has preces volo. 5. Quid enim responsurus sum Domino judici: Non poteram ista jam quærere, cum ecclesiasticis negotiis impedirer ? Si ergo mihi dicat: Serve nequam, si villa Ecclesiæ calumniosum aliquem pateretur, cujus fructibus colligendis magna opera imdenditur; neglecto agro quem rigavi sanguine meo, si quid agere pro ea posses apud judicem terræ, nonne omnibus consentientibus, nonnullis etiam jubentibus et cogentibus pergeres, et si contra te judicaretur, etiam trans mare proficiscereris: atque hoc modo vel annuam vel eo amplius absentiam tuam nulla querela revocaret, ne alius possideret terram, non animæ sed corpori pauperum necessariam ; quorum tamen famem vivæ arbores meæ multo facilius mihique gratius, si diligenter colerentur, explerent ? Cur ergo ad discendam agriculturam meam vacationem temporis tibi defuisse causaris? Die mihi quic respondeam, rogo te ? An forte vis dicam : Senex Valerius dum me omnibus rebus instructum esse credidisset, quanto amplius me dilexit, tanto minus ista discere permisit ? 6. Attende omnia ista, senex Valeri, obsecro te per bonitatem et severitatem Christi, per misericordiam etjudicium ejus, per eum qui tantam tibi inspiravit

1 Ita Lov. At. Er. et Ms. Gemmet. habent, et ordinationibus Bad. et plerique Mss. absque conjunctione, ecclesiasticæ ordinationibus.

erga nos charitatem, ut ne te, nec pro lucro animæ nostræ, audeamus offendere.Sic autem mihi Deum et Christum testem facis innocentiæ et charitatis, et sinceri affectus quem circa nos habes, quasi ego non de his jurare omnibus possim. Ipsam ergo charitatem et affectum imploro, ut miserearis mei, et concedas mihi, ad hoc quod rogavi, tempus quantum rogavi, atque adjuves me orationibus tuis, ut non sit inane desiderium meum, nec infructuosa Ecclesie Christi atque utilitati fratrum et conservorum meorum absentia mea. Scio quod illam charitatem pro me orantem, maxime in tali causa, non despiciet Dominus; et eam sicut sacrificium suavitatis accipiens, fortassis breviore tempore quam postulavi,me saluberrimis consiliis de Scripturis suis reddet instructum.

EPISTOLA XXII' (a).

Augustinus presbyter, Aurelio Carthaginensi episcopo, deflens comessationes et ebrietates per Africam in cæmeteriis et memoriis martyrum frequentari specie religionis : cui malo obtestatur ut mederi velit. Dolet subinde etiam contentionem et humanæ laudis appetitum ab ipso Clericorum ordine mom eacsulare.

AURELio episcopo, AUGUsTiNUs presbyter.

CAPUT PRIMUM. — Salutato Aurelio agit de comessationibus ab ecclesia removendis.

1. Qua gratia responderem litteris Sanctitatis tuæ cum diu hæsitans non reperirem (omnia enim vicit affectus animi mei, quem jam sponte surgentem lectio epistolæ tuæ multo ardentius excitavit), commisi me tamen ' Deo, qui pro viribus meis operaretur in me, ut ea rescriberem quæ utrique nostrum studio in Domino et cura ecclesiastica protua* præstantia et mea obsecundatione congruerent. Atque illud primum, quod orationibus meis te adjuvari credis, non solum non defugio, verum etiam libenter amplector. Ita enim, etsi non meis, certe tuis, me Dominus noster exaudiet. Quod fratrem Alypium in nostra conjunctione mansisse, ut exemplo sit fratribus curas mundi hujus vitare cupientibus, benevolentissime accepisti, ago gratias, quas nullis verbis explicare possim: Dominus hoc rependatin animam tuam. 0mnis itaque fratrum cœtus, quiapud nos coepit coalescere, tanta tibi prærogativa obstrictus est, ut locis terrarum tantum longe disjunctis ita nobis consulueris tanquam præsentissimus spiritu. Quapropter precibus quantum valemus incumbimus, ut gregem tibicommissum tecum Dominus sustinere dignetur, nec te uspiam deserere, sed adesse adjutor in opportunitatibus, faciens cum Ecclesia sua misericordiam per sacerdotium tuum, qualem spirituales viriut faciat, lacrymis eum gemitibusque interpellant.

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »