Obrázky na stránke
PDF
ePub

neas quas habeo, avunculo tuo cum litteris misi. Tu enim huic pelliculæ facilius ignosces, quia differri non potuit quod ei scripsi, et tibi non scribere etiam ineptissimum existimavi. Sed tabellas, si quæ ibi nostræ sunt, propter hujusmodi necessitates, mittas peto. Scripsi quiddam de catholica religione, quantum Dominus dare dignatus est, quod tibi volo ante adventum meum mittere, si charta interim non desit. Tolerabis enim qualemcunque scripturam ex officina majorum 1. De codicibus, præter libros de Oratore, totum mihi excidit. Sed nihil amplius rescribere potui, quam ut ipse sumeres quos liberet, et nunc in eadem maneo sententia. Absens enim quid plus faciam non invenio. 2.Gratissimum mihi est,quod in ultima epistola me participem domestici tui gaudii facere veluisti. Sed, Mene salis placidi vultum fluctusque quietos Ignorare jubes ?

(Virg. V Æneid.) quanquam nec me jubeas, nec ipse ignores. Quare si ad melius cogitandum quies aliqua data est, utere divino beneficio. Nec enim debemus nobis, cum ista proveniunt, sed illis per quos proveniunt, gratulari : quoniam justa, et officiosa, et pro suo genere pacatior atque tranquillior rerum temporalium administratio recipiendorum æternorum meritum gignit, si non teneat cum tenetur, nec implicet cum multiplicatur, si non cum pacatur involvat. Ipsius enim Veritatis ore dictum est: Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis (Luc. XVI, 12)? Laxatis ergo curis mutabilium rerum, bona stabilia et certa quæramus, supervolemus terrenis opibus nostris. Nam et in mellis copia, non frustra pennas habet apicula; necat enim hærentem. EPISTOLA XVI (a).

Maximus grammaticus Madaurensis Augustino, excusans a Paganis unum Deum variis nominibus coli, indignans mortuos homines Gentium diis præferri,irridens Punica quædam nomina; perstringens, opinamur, Christianos, quod venerarentur sepulcra martyrum, ac notans quod profanos ad sua sacra non admitterent.

3

numinum frequentia possessum nos cernimus et probamus. Equidem vnum esse Deum summum, sine initio,sine prolenaturæ,ceu patrem magnum atque magnificum,quis lam demens, tam mente captus neget esse certissimum? Hujus nos virtutes per mundanum opus diffusas, multis vocabulis invocamus, quoniam nomen ejus cuncti proprium videlicet ignoramus. Nam Deus omnibus religionibus commune nomen est. Ita fit ut dum ejus quasi quædam membra carptim, variis supplicationibus prosequimur, totum colere profecto videamur.

2. Sed impatientem me esse tanti erroris, dissimulare non possum. Quis enim ferat Jovi fulmina vibranti præferri Mygdonem 1; Junoni, Minervæ, Veneri, Vestæque Sanaem, et cunctis, prohnefas! diis immortalibus archimartyrem Namphanionem?inter quos Lucitas etiam haud minore cultu suspicitur 2, atque alii interminato numero (diis hominibusque odiosa nomina) qui conscientia nefandorum facinorum, specie gloriosæ mortis, scelera sua sceleribus cumulantes, dignum moribus factisque suis exitum maculati repererunt. Horum busta, si memoratu dignum est, relictis templis, neglectis majorum suorum manibus, stulti frequentant, ita ut præsagium vatis illius indigne ferentis emineat:

3

MAXIMI MADAURENSIS

AD AUGUSTINUM.

1.Avens crebro tuis affatibus lætificari,in instinctu tui sermonis, quo me paulo ante jucundissime salva charitale pulsasti, paria redhibere non destiti, ne silentium meum pænitudinem appellares. Sed quæso ut si hæc quasi seniles artus esse duxeris, benignarum aurium indulgentia prosequaris. Olympum montem deorum esse habitaculum, sub incerta fide Græcia fabulatur. At vero nostræ urbis forum salutarium

1 Mss. septem habent, ex officina Majorini; antiquiores Edd ad marginem, ex officina meorum. Num forte sic textus interpungendus est ? Ex officina majorum de codicibus, etc.

Mss. prope omnes, putatur. Forte pro portatur. 3 In Mss. tribus Maximus Madaurensis Grammatici titulo donatur.

Hæc Epist. et XVII ad Maximum recensitæ sunt ad a. a. bl. bn. bg. c. cc. ff. g. gv. j. n. r. s. sb. t. duos vc. quinque v. et ad Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 43: quæ autem 16 erat, nunc 74. Scripta forte circa an. 390.

Inque Deum templis juravit Roma per umbras.

(Lucanus.) Sed mihi hac tempestate propemodum videtur bellum Actiacum rursus exortum, quo Egyptia monstra in Romanorum deos audeant tela vibrare, minime duratura.

3. Sed illud quæso, vir sapientissime, uti remoto facundiæ robore atque exploso, qua cunctis clarus es, omissis etiam quibus pugnare solebas Chrysippeis argumentis, postposita paululum dialectica, quæ nervorum suorum luctamine nihil certi cuiquam relinquere nititur, ipsa re approbes, quis sit iste Deus quem vobis, Christiani, quasi proprium vindicalis, et in locis abditis præsentem vos videre componitis. Nos etenim deos nostros tres palam ante oculos atque aures omnium mortalium piis precibus adoramus,et per suaves hostias propitios nobis efficimus, et a cunctis hæc cerniet probari contendimus. 4. Sed ulterius huic certamini me senex invalidus subtraho, el in sententiam Mantuani rhetoris libenter pergo :

Trahit sua quemque voluptas. (Virg. in Buc. Ecl. 2.) Post hæc non dubito, vir eximie, quia mea sectadeviasti, hanc epistolam aliquorum furto detractam, flammis vel quolibet pacto perituram. Quod si acciderit,erit damnum chartulæ,non nostrisermonis,cujus exemplar penes omnes religiosos perpetuo retinebo. Diite servent.per quos et eorum atque cunctorum mor

1 Mss. duodecim Migginem, ac paulo post habent plerique, Sanamen pro Sanaem: nonnulli etiam Namphamonem, pro Namphanionem. Porro celebratur martyr Namphanio in Martyrolog. Rom. ad diem 4 julii.

Mss. quinque, suscipitur.

3 Mss. plures: Atque alia interminato numero, diis hominibusque odiosa numina, quæ conscia nefandorum, etc. Mss. octo Bellum Actiaticum rursus exorlum. Quatuor Vat., Asiaticum. Alii Cdd., Actiacum.

talium communem patrem,universi morales, quos terra sustinet, mille modis concordi discordia veneramur et colimus.

EPISTOLA XVII (a).

Augustinus Maximo grammatico respondet ad superiora, sed sic ut ostendat indigna quibus respondeatur, digna quæ rideantur.

AD MAXIMUM MADAURENSEM 1.

1. Seriumne aliquid inter nos agimus anjocari libet? Nam sicut tua epistola loquitur, utrum causæ ipsius infirmitate, an morum tuorum comitate si factum,ut malles esse facetior quam paratior,incertum habeo. Primo enim Olympi montis et fori vestri comparatio facta est: quæ nescio quo pertinuerit,nisi ut me commonefaceret in illo monte Jovem castra posuisse, cum adversus patrem bella gereret, utea docet historia, quam vestri etiam sacram vocant; et in isto foro recordarer esse in duobus simulacris unum Martem nudum, alterum armatum, quorum dæmonium infestissimum civibus, porrectis tribus digitis contra collocata statua humana comprimeret. Ergone unquam ego crediderim, mentione illius fori facta, numinum talium memoriam mihi te renovare voluisse, nisijocari potius quam serio agere maluisses! Sed illud plane quo tales deos quædam Dei unius magni membra esse dixisti, admoneo,quia dignaris, utab hujusmodi sacrilegis facetiis te magnopere abstineas. Siquidem illum Deum dicis unum, de quo,ut dictum esta veteribus,docti indoctique consentiunt, hujusne tu membra dicis esse, quorum immanitatem, vel, si hoc mavis, potentiam, mortui hominis imago compescit? Plura hinc possem dicere ; vides enim pro tua prudentia, quam locus late iste pateat reprehensioni. Sed me ipse cohibeo, ne a te rhetorice potius quam veridice agere existimer.

2. Nam quod nomina quædam Punica mortuorum collegisti, quibus in nostram religionem festivas, ut tibi visum est, contumelias jaciendas putares, nescio utrum refellere debeam, an silentio præterire.Si enim resistæ videntur tam leves tuæ gravitati quam sunt, jocari mihi non multum vocat. Si autem graves tibi videntur,miror quod nominum absurditate commoto, in mentem non venerit habere tuos etin sacerdotibus Eucaddires, et in numinibus Abaddires. Non puto egoista tibi cum scriberes in animo non fuisse, sed more humanitatis et leporis tui, commonefacere nos voluisti ad relaxandum animum,quanta in vestra superstitione ridenda sint. Neque enim usque adeo teipsum oblivisci potuisses, ut homo Afer scribens Afris cum simus utrique in Africa constituti, Punica nomina exagitanda existimares. Nam si ea vocabula interpretemur, Namphanio quid aliud significat, quam boni pedis hominem,id est cujus adventus afferat aliquid felicitatis; sicut solemus dicere, secundo pede introisse, cujus introitum prosperitas aliqua conse

In Mss. tribus Maximus Madaurensis Grammatici titulo donatur.

In pluribus Mss., Eucaddares.

3 Dr. Guill. Ven. Lov. ferunt, Nam, pro Non. M. (a) Alias 44: quæ autem 17 erat, nunc 39. Scripta circa idem tempus.

cuta sit? Quæ lingua si improbatur abs te,nega Punicis libris, ut a viris doctissimis proditur, multa sapienter esse mandata memoriæ. Pœniteat te certe ibi natum, ubi hujus linguæ cunabula recalent. Si vero et sonus nobis non rationabiliter displicet, et me bene interpretatum illud vocabulum recognocis, habes quod succenseas Virgilio tuo, qui Herculem vestrum ad sacra, quæ illi ad Evandro celebrantur, invitat hoc modo:

Et nos et tua dexter adi pede sacra secundo. (Virg. Æneid. VIII) Secundo pede optat ut veniat. Ego venire Herculem optat Namphanionem,de quo tu multum nobis insultare dignaris. Verumtamen si ridere delectat, habes apud vos magnam materiam facetiarum: deum Stercutium, deam Cloacinam, Venerem Calvam, deum Timorem, deum Pallorem, deam Febrem, et cætera innumerabilia hujuscemodi,quibus Romani antiqui simulacrorum cultores templa fecerunt, et colenda censuerunt: quæ si negligis, Romanos deos negligis; ex quo intelligeris non Romanis initiatus sacris, et tamen Punica nomina1,tanquam numinum Romanorum altaribus deditus, contemnis ac despicis.

3. Sed mihi videris omnino plus quam nos fortasse illa sacra nihili pendere, sed ex eis nescio quam captare ad hujus vitæ transitum voluptatem: quippe qui etiam non dubitaveris ad Maronem confugere, ut scribis, et ejus versu te tueri, quo ait : Trahit sua quemque voluptas. (Id. in Buc. Ecl. 3.)

Nam si tibi auctoritas Maronis placet, sicut placere significas, profecto etiam illud placet:

Primus ab æthereo venit Saturnus Olympo,
Arma Jovis fugiens, et regnis exsul ademptis.
(ld. Eneid. VIII.)

et cætera, quibus cum atque hujuscemodi deos vestros vult intelligi homines fuisse. Legerat enim ille multam historiam vetusta auctoritate roboratam, quam etiam Tullius legerat, qui hoc idem in dialogis plus quam postulare auderemus commemorat, et perducere in hominum notitiam, quantum illa tempora patiebantur, molitur.

4. Quod autem dicis, eo nostris vestra sacra præponi, quod vos publice colitis deos,nos autem secretioribus conventiculis utimur: primo illud abs te quæro, quomodo oblitus sis Liberum illum, quem paucorum sacratorum oculis committendum putatis. Deinde tu ipse judicas nihil aliud te agere voluisse, cum publicam sacrorum vestrorum celebrationem commemorares, nisi ut nobis decuriones et primates civitatis per plateas vestræ urbis bacchantes ac furentes, ante oculos quasi spectacula poneremus in qua celebritate, si numine inhabitamini, certe videtis quale illud sit quod adimit mentem. Si autem fingitis; quæ sunt ista etiam in publico vestra secreta, vel quo pertinet tam turpe mendacium? deinde cur nulla futura canitis, si vates estis? aut cur spoliatis circumstantes, si sani estis?

1 Lov., numina, sed melius Mss., nomina.

2 Sic Mss. octo [nimium].

3 Itain quindecim Mss. et in antiquioribus editionibus. At apud Lov. habetur, legerat Euhemeri historiam.

5. Cum igitur hæc nos et alia, quæ nunc prætermittenda existimo, per epistolam tuam feceris recordari,quid nos non derideamus deos vestros, quos abs teipso subtiliter derideri nemo non intelligit, qui et ingenium tuum novit, et legit litteras tuas ? Itaque aliquid inter nos his de rebus vis agamus, quod ætati tuæ prudentiæque congruit, quod denique de nostro proposito jure a charissimis nostris flagitari potest, quære aliquid nostra discussione dignum : et ea pro vestris numinibus cura dicere, in quibus non te causæ prævaricatorem putemus,quo nos magis commoneas quæ contra illos dici possunt, quam pro eis aliquid dicas. Ad summam tamen, ne te hoc lateat, et in sacrilega convicia imprudentem trahat, scias a Christianis catholicis, quorum in vestro oppido etiam ecclesia constituta est, nullum coli mortuorum, nihil denique ut numen adorari, quod sit factum et conditum a Deo, sed unum ipsum Deum qui fecit et condidit omnia. Disserentur ista latius, ipso vero et uno Deo adjuvante, cum te graviter agere velle cognovero.

EPISTOLA XVIII (a).

Naturarum genus triplex perstringitur.

AUGUSTINUS CELESTINO.

1. O utinam possem assidue tibi aliquid dicere! Id autem aliquid est, ut curis exueremur inanibus, et curis indueremur utilibus. Nam de securitate nescio utrum quidquam in hoc mundo sperandum sit. Scripsi, nec recepi ulla rescripta. Misi adversum Manichæos libros, quos paratos et emendatos mittere potui, nec quidquam ex illis judicii motusque nostri notum mihi factum est. Nunc eos repetere jam me, Vos autem restituere convenit. Peto itaque ne differatis eos remittere cum rescriptis, quibus nosse cupio quid de illis geritis, vel adhuc ad illum errorem expugnandum quid armaturæ vobis opus esse arbitremini.

2. Sane quoniam te novi, accipe hoc quiddam grande et breve. Est natura per locos et tempora mutabilis, ut corpus. Et est natura per locos nullo modo, sed tantum per tempora etiam ipsa mutabilis, ut anima. Et est natura quæ nec per locos, nec per tempora mulari potest; hoc Deus est. Quod hic insinuavi quoquo modo mutabile, creatura dicitur; quod immutabile, Creator. Cum autem omne quod esse dicimus, in quantum manet dicamus, et in quantum unum est, omnis porro pulchritudinis forma unitas sit: vides profecto inista distributione naturarum, quid summe sit,quid infime, et tamen sit;quid medie, majusque infimo, et minus summo sit. Summum illud est ipsa beatitas:infimum,quod nec beatum esse potest, nec miserum: quod vero medium, vivit inclinatione ad infimum, misere; conversione ad summum, beate vivit. Qui Christo credit, non diligit infimum, non superbit in medio, atque ita

* Ad a bl. cb. ff. g. gg. sb. th. gv, n. vc. duos t. et duos v. recognita est, et ad Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 63: quæ autem 18 erat, nunc 81. Scripta forte circa idem tempus.

summo inhærere fit idoneus: et hoc est totum quod agere jubemur, monemur, accendimur. EPISTOLA XIX * (a).

Gaio, quem forte disputatione traxerat ad Ecclesiam, mittit suos libros legendos, adhortans ut perseveret in bono proposito.

GAIO 1 AUGUSTINUS.

1. Ut abs te abscessimus, dici non potest quanta suavitate nos perfuderit recordatio tui, ac sæpe perfundat. Recolimus enim ardore inquisitionis tuæ, cum esset mirabilis, non fuisse perturbatam modestiam disputandi. Nam neque flagrantius percontantem,neque tranquillius audientem,quemquam facile invenerim. Vellem itaque tecum multum loqui : non enim multum esset, quantumcumque esset, si tecum loquerer. Sed quia difficile est,quid opus est causas quærere? Prorsus difficile est: erit fortasse aliquando facillimum; ita Deus velit nunc certe aliud est. Dedi ergo negotium fratri, per quem litteras misi, ut omnia nostra legenda præbeat prudentissimæ Charitati ture.Non enim aliquid meum inculcabit invito; novi enim quid benignitatis in nos animo geras; quæ tamen si lecta probaveris, et vera pervideris, nostra esse non putes, nisi quia data sunt, eoque te convertas licet, unde tibi quoque est ut ea probares datum. Nemo enim quod legit, in codice ipso cernit verum esse, aut in eo qui scripserit; sed in se potius, si ejus menti quoddam non vulgariter candidum, sed a face corporis remotissimum lumen veritatis impressum est. Quod si falsa aliqua atque improbanda compereris, de humano nubilo irrorata scias, et ea vere nostra esse deputes. Hortarer autem te ad quærendum, nisi videre mihi viderer hiantia quædam ora cordis tui; hortarer etiam, ut quod verum cognoveris viriliter teneas, nisi præ te ferres evidentissimum robur animi et consilii tui. Totum enim se mihi brevi tempore, prope discussis corporis tegumentis, quod in te vivit, aperuit. Neque ullo modo siverit Domini nostri misericordissima providentia, ut a catholico Christi grege tu vir tam bonus et egregie cordatus alienus sis.

EPISTOLA XX ** (b).

Antonino pro existimatione bona ac dilectione sibi impensa gratias refert Augustinus, optatque ut familia ipsius tota catholicam religionem profitea

tur.

AUGUSTINUS ANTONINO 2.

1. Cum a duobus tibi scripta deberentur, cumulatissime magis pars reddita est, quod unum nostrum

1 Apud Lov. scribitur Caius. At in Mss. et antiquioribus editionibus., Gaius.

2 Apud Bad. Am. Er. scribitur, Antonio. At apud Lov. et præstantiores Mss., Antonino.

Recensita est ad a. bl. cb. ff. g. gg. gv. n. r. sb. th. vc. duos t. duos, v. et ad Am. Bad. Er. Lov. ** Ad eosdem codices collata est uno, excepto, r. (a) Alias 84: quæ autem 19 erat, nunc. 82. Scripta forte circa idem tempus.

(b) Alias 126: quæ autem 20 erat, nunc 233. Scripta circa idem tempus.

87

præsentem vides, cujus ex ore cum me quoque accipis, poteram non rescribere, nisi ipso jubente fecissem, quo proficiscente supervacaneum videbatur esse quod feci. Quapropter fertilius tecum fortasse colloquor, quam si coram adessem, cum et epistolam meam legis, et eum audis in cujus pectore me habitare optime nosti. Cum magno gaudio litteras Sanctitatis tuæ consideravi atque digessi, quod et christianum animum tuum sine ullo fuco iniqui temporis, et in nos amicissimum præ se gerunt.

2. Gratulor tibi, et gratias ago Deo et Domino nostro de spe et fide et charitate tua tibique apud eum,quod de nobis tam bene existimas ut fideles Dei servos esse credas, idque ipsum in nobis corde purissimo diligas : quanquam hinc etiam gratulandum benevolentiæ tuæ potius, quam gratiæ tibi agendæ sint. Tibi enim prodest ipsam diligere bonitatem, quam profecto diligit qui eum diligit quem credit bonum, sive ille se ita, sive aliter quam creditur habeat. Unus tantum in hac re cavendus est error,ne quisquam non de homine, sed de ipso hominis bono aliter sentiat, quam veritas postulat. Tu vero, frater dilectissime, qui nullo modo erras credendo vel sciendo, magnum bonum esse libenter Deo casteque servire, cum quemlibet hominum1 propterea diligis, quod hujus boni participem credis, tecum est fructus tuus, etiam si ille non ita sit. Quapropter tibi de hac re gratulandum est; illi autem, non si propterea diligitur, sed si talis est, qualem esse existimat a quo propterea diligitur. Quales itaque nos simus, quantumque in Deum promoverimus,ipse viderit, cujus non solum de hominis bono, sed de homine ipso non potest errare judicium. Tibi ad mercedem beatitudinis, quod ad hanc rem attinet,satis est, quod nos tales credens quales oportet esse servos Dei, toto sinu cordis amplecteris. Gratias vero tibi uberes agimus, quod nos cum laudas, tanquam tales simus, mirabiliter hortoris, ut tales esse cupiamus ; uberiores etiam, si non solum te commendes orationibus nostris, sed etiam non prætermittas orare pro nobis. Gratior est enim Deo pro fratre deprecatio, ubi sacrificium charitatis offer

tur.

3. Parvulum tuum plurimum saluto,et secundum præcepta Domini salutaria opto grandescere. Domui quoque tuæ unam fidem et devotionem veram, quæ sola catholica est, provenire desidero et precor: in quam rem, si quam forte aliam nostram operam necessariam existimas, ne tibi vindicare dubites et communi.domino fretus et jure charitatis. Illud sane admonuerim religiosissimam prudentiam tuam, ut timorem Dei non irrationabilem vel inseras infirmiori vasi tuo, vel nutrias, divina lectione gravique colloquio. Nemo enim fere sollicitus de statu animæ suæ, atque ob hoc sine pertinacia inquirendæ voluntati Domini intentus est, qui bono demonstratore usus non dignoscat quid inter schisma quodlibet atque unam Catholicam intersit.

1 Mss duo v., cum quemlibet hominem. Recte.

EPISTOLA XXI' (a).

Augustinus in presbyterum lipponensem ordinatus, præsertim ad dispensandum verbum Dei, secumque reputans quam difficile sit sacerdotem pium agere, obsecrat Valerium ut patiatur ipsum in secessu precibus et studio hoc agere, ut sit idoneus imposito muneri.

Domino beatissimo et venerabili, in conspectu Domini sincera charitate charissimo patri VALERIO episcopo, AUGUSTINUS presbyter, in Domino salutem. 1. Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia tua, nihil esse in hac vita, et maxime hoc tempore, facilius et lætius, et hominibus acceptabilius episcopi, aut presbyteri, aut diaconi officio, si perfunctorie atque adulatorie res agatur: sed nihil apud Deum miserius, et tristius, et damnabilius. Item nihil esse in hac vita, et maxime hoc tempore difficilius, laboriosius, periculosius episcopi, aut presbyteri,aut diaconi officio; sed apud Deum nihil beatius, si eo modo militetur quo noster imperator jubet. Quis autem iste sit modus, nec a pueritia, nec ab adolescentia mea didici: et eo tempore quo discere cœperam, vis mihi facta est, merito peccatorum meorum (nam quid aliud existimem nescio), ut secundus locus gubernaculorum mihi traderetur, qui remum tenere non noveram.

2. Sed arbitror Dominum meum propterea me sic emendare voluisse, quod multorum peccata nautarum, antequam expertus essem quid illic agitur, quasi doctior et melior reprehendere audebam. Itaque posteaquam missus sum in medium, tunc sentire cœpi temeritates reprehensionum mearum; quanquam et antea periculosissimum judicarem hoc ministerium.Et hinc erant lacrymæ illæ quas me fundere in civitate, ordinationis meæ tempore, nonnulli fratres animadverterunt, et nescientes causas doloris mei, quibus potuerunt sermonibus, qui omnino ad vulnus meum non pertinerent, tamen bono animo consolati sunt. Sed multo valde ac multo amplius expertus sum, quam putabam: non quia novos aliquos fluctus aut tempestates vidi quas ante non noveram, vel non audieram, vel non legeram, vel non cogitaveram; sed ad eas evitandas aut perferendas solertiam et vires meas omnino non noveram, et alicujus momenti arbitrabar. Dominus autem irrisit me, et rebus ipsis ostendere voluit meipsum mihi.

3. Quod si non damnando, sed miserando fecit, hoc enim spero certe vel nunc cognita ægritudine mea, debeo Scripturarum ejus medicamenta omnia perscrutari, et orando ac legendo agere, ut idonea valetudo animæ meæ, ad tam periculosa negotia tribuatur; quod ante non feci, quia et tempus non habui. Tunc enim ordinatus sum, cum de ipso vacationis tempore ad cognoscendas divinas Scripturas cogitaremus, et sic non disponere vellemus, ut nobis

*Usi sumus ad hanc emendandam Cdd. a. bl. c. cc cb. ff. g. gg. gv. n. r. s. t. vc. tribus sb. quatuor v. et Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 148: quæ autem 21 erat, nunc 234. Scripta an. ineunte 391.

otium ad hoc negotium posset esse. Et quod verum erga nos charitatem, ut ne te, nec pro lucro animæ est, nondum sciebam quid mihi deesset ad tale opus, nostræ,audeamus offendere.Sic autem mihi Deum et quale me nunc torquet et conterit. Quod si propte- Christum testem facis innocentiæ et charitatis, et sinrea in reipsa didiciquid sit homin inecessarium, qui ceri affectus quem circa nos habes,quasi ego non de populo ministrat sacramentum et verbum Dei, ut his jurare omnibus possim. Ipsam ergo charitatem jam non mihi liceat assequiquod menon habere co- et affectum imploro, ut miserearis mei, et concedas goovi: jubes ergo ut peream, pater Valeri ! Ubi est mihi, ad hoc quod rogavi, tempus quantum rogavi, charitas tua ? certe diligis me ? certe diligis ipsam atque adjuves me orationibus tuis, ut non sit inane Ecclesiam cui me sic ministrare voluisti ? Et tamen desiderium meum, nec infructuosa Ecclesire Christi certus sum quod et me et ipsam diligis. Sed putas atque utilitati fratrum et conservorum meorum abmeidoneum, cum ego melius me noverim, qui ta- sentia mea. Scio quod illam charitatem pro me oranmen nec ipse menossem,nisi experiendo didicissem. tem, maxime in tali causa, non despiciet Dominus;

4. Sed dicit fortasse Sanctitas tua ; vellem scire et eam sicut sacrificium suavitatis accipiens, forquid desit instructioni tuæ. Tam multa autem sunt, tassis breviore tempore quam postulavi,me saluberut facilius possim enumerare quæ habeam, quam rimis consiliis de Scripturis suis reddet instructum. quæ habere desidero. Auderem enim dicere, scire me, et plena fide retinere quid pertineat ad salutem

EPISTOLA XXII' (a). nostram. Sed hoc ipsum quomodo ministrem ad Augustinus presbyter, Aurelio Carthaginensi epissalutem aliorum, non quærens quod mihi utile est,

copo, deflens comessationes et ebrietates per Afrised quod multis, ut salvi fiant? Et sunt fortasse ali. cam in coemeteriis et memoriis martyrum frequenqua, imo non est dubitandum esse, in sanctis Libris tari specie religionis : cui malo obtestatur ut conscripta consilia, quibus cognitis et apprehensis mederi velit. Dolet subinde etiam contentionem possit hoino Dei rebus ecclesiasticis ordinatioribus 1 et humanæ laudis appetilum ab ipso Clericorum ministrare, aut certe inter manus iniquorum vel vi- ordine non exsulare. vere conscientia saniore, vel mori, ut illa vita non

Aurelio episcopo, AUGUSTINUS presbyter. amittatur, cui uni christiana corda humilia et man

CAPUT PRIMUM. sueta suspirant. Quomodo autem hoc fieri potest, nisi

Salutato Aurelio agit de quemadmodum ipse Dominus dicit, petendo, quæ.

comessationibus ab ecclesia removendis. rendo, pulsando; id est orando, legendo, plangen- 1. Qua gratia responderem litteris Sanctitatis tuæ do? Ad quod negotium mihi parvum tempus velut cum diu hesitans non reperirem (omnia enim vicit usque ad Pascha impetrare volui per fratres a lua affectus animi mei, quem jam sponte surgentem sincerissima et venerabili charitate, et nunc per lectio epistolæ tuæ multo ardentius excitavit), comhas preces volo.

misi me tamen 1 Deo, qui pro viribus meis operare5. Quid enim responsurus sum Domino judici : tur in me, ut ea rescriberem quæ utrique nostrum Non poteram ista jam quærere, cum ecclesiasticis studio in Domino et cura ecclesiastica pro tua 'præsnegotiis impedirer ? Si ergo mihi dicat : Serve ne- tantia et mea obsecundatione congruerent. Atque quam, si villa Ecclesiæ calumniosum aliquem pate- illud primum, quod orationibus meis te adjuvari retur, cujus fructibus colligendis magna opera im- credis, non solum non defugio, verum etiam libenter denditur; neglecto agro quem rigavi sanguine meo, amplector. Ita enim, etsi non meis, certe tuis, me si quid agere pro ea posses apud judicem terræ, Dominus noster exaudiet. Quod fratrero Alypium in nonne omnibus consentientibus, nonnullis etiam ju- nostra conjunctione mansisse, ui exemplo sit fratribentibus et cogentibus pergeres, et si contra te judi- bus curas mundi hujus vitare cupientibus, benevocaretur, etiam trans mare proficiscereris: atque hoc lentissime accepisti, ago gratias, quas nullis verbis modo vel annuam vel eo amplius absentiam tuam explicare possim: Dominus hoc rependatin animam nulla querela revocaret, ne alius possideret terram, tuam. Omnis itaque fratrum cætus, qui apud noscenon animæ sed corpori pauperum necessariam ; pit coalescere, tanta tibi prærogativa obstrictus est, quorum tamenfamem vivæ arbores meæ multo faci. ut locis terrarum tantum longe disjunctis ita nobis lius mihique gratius, si diligenter colerentur, ex. consulueris tanquam præsentissimus spiritu. Quaplerent ? Cur ergo ad discendam agriculturam propter precibus quantum valemus incumbimus, ut meam vacationem temporis tibi defuisse causaris ? gregem tibi commissum tecum Dominus sustinere diDie mihi quic respondeam, rogo te ? An forte vis gnetur, nec te uspiam deserere, sed adesse adjutor dicam : Senex Valerius dum me omnibus rebus in opportunitatibus, faciens cum Ecclesia sua miseriinstructum esse credidisset, quanto amplius me cordiam per sacerdotium tuum, qualem spirituales dilexit, tanto minus ista discere permisit ?

viri ut faciat, lacrymiseum gemitibusque interpellant. 6. Attende omnia ista, senex Valeri, obsecro te per bonitatem et severitatem Christi, per misericordiam i Sic Mss. duo v. (jam). et judicium ejus, per eum qui tantam tibi inspiravit

2 Mss. tres, el curæ ecclesiasticæ pro tua. Recte, si paulo ante legas, utriusque nostrum.

* Huic castigandæ subsidio fuerunt cb. ff. gg. gv. n. 1 Ila Lov. At. Er. et Ms. Gemmet. habent, el ordina- r. t. vc. duo sb. duo v. et Am. Bad. Er. Lov. tionibus Bad. et plerique Mss. absque conjunctione, (a) Alias 64 : quæ autem 22 erat, nunc 235. Scripta ecclesiasticæ ordinationibus.

circa an. 392.

« PredošláPokračovať »