Obrázky na stránke
PDF
ePub

damnato, cum quo eadem justitia fuerat et ipse damnandus. 12. Tam multos autem creando nasci voluit, quos ad suam gratiam non pertinere præscivit,ut multitudine incomparabili plures sint illis quos in sui regni gloriam filios promissionis prædestinare dignatus est ; ut etiam ipsa rejectorum multitudine ostenderetur, quam nullius momenti sit apud Deum justum quantalibet numerositas justissime damnatorum. Atque ut hinc quoque intelligant qui ex ipsa damnatione redimuntur, hoc fuisse debitum massæ illi universæ, quod tam magnæ parti ejus redditum cernerent, non solum in eis qui originali peccato multa addunt malæ voluntatis arbitrio, verum etiam in tam multis parvulis qui tantummodo vinculo peccati originalis obstricti, sine gratia Mediatoris ex hac luce rapiuntur. Tota quippe ista massa justæ damnationis reciperet debitum, nisi ex ea faceret non solum justus, sed etiam misericors figulus alia vasa in honorem secundum gratiam, non secundum debitum ; dum et parvulis subvenit, quorum nulla merita dici possunt, et majores prævenit, ut habere aliqua merita possint. CAPUT IV. — 13. Quæ cum ita sint, si assertio tua non eo tendit, ut novas animas dicas propter innocentiam novitatis suæ,antequam ad peccandum libero utantur arbitrio, damnationi originali obnoxias esse non posse ; sed eas fide catholica confiteris, etiamsi in illa tenera ætate de corpore exierint, in damnationem perditionis ituras, nisi Sacramento Mediatoris, qui venit quærere et salvum facere quod perierat (Luc. xix, 10), liberentur : quære ubi, vel unde, vel quando coeperint damnationis meritum habere, si novæ sunt, ita sane ut Deum non facias, nec aliquam naturam quam non condidit Deus, vel peccati earum vel innocentum damnationis auctorem. Et si invenerisquod te quærere admonui, quod ipse adhuc,fateor,non inveni,defende quantum potes,atque assere animarum infantium ejusmodi esse novitatem,ut nulla propagatione ducantur;et nobis. cum quod inveneris fraterna dilectione communica. 44. Si autem non inveneris quare vel quomodo fiantanimæ infantium peccatrices, et nihil in seipsis habentes malitiæ, a quo cogantur ex Adam trahere unde damnentur, cum eas credas non ex illa prima peccatrice propagatas, sed novas atque insontes includi carne peccati ; nec sic jam temere in aliam sententiam tua deflectatur assensio, ut eas ex illa una credas propagando traduci ; ne forte alius invenire possit quod ipse non possis, aut aliquando invenias quod nunc non potueris. Nam et illi qui animas ex una propagari asserunt, quam Deus primo homini dedit, atque ita eas ex parentibus trahi dicunt, si Tertulliani opinionem sequuntur, profecto eas non spiritus, sed corpora esse contendunt, et corpulentis seminibus exoriri : quo perversius quid dici potest ? Neque hoc Tertullianum somniasse mirandum est,quietiam ipsum creatorem Deum non esse nisi corpus opinatur (a).

(a) Tertull. ]ib. cont. Praxeam, c. 7. Vide Aug. lib. 10 de Genesi ad litt., c. 25.

15. Qua dementiarepulsa a corde atque ore christiano, quisquis animam, sicuti est, non esse corpus sed spiritum confitetur, et tamen in filios ex parentibus duci; in eo quidem nullis coarctatur angustiis, quod omnes animas, etiam parvulorum, quos Ecclesia non utique in falsam, sed in veram peccatorum remissionem baptizat, vera fides prædicat trahere originale peccatum propria primi hominis voluntate commissum, et in omnes posteros generatione transmissum sola regeneratione purgandum: sed cum considerari et pertractari cœperit quid dicatur, mirum si ullus sensus comprehendit humanus quonam modo tanquam lucerna accendatur et sine detrimento alterius alter inde ignis existat, sic anima de anima parentis fiat in prole, vel traducatur in prolem ; utrum incorporeum semem animæ, sua quadam 1 occulta et invisibili via seorsum ex patre currat in matrem cum fit conceptus in femina ; an, quod est incredibilius, in semine corporis lateat. Cum autem fluunt irrita sine ullis conceptibus semina, utrum semen animæ non simul exeat, an summa celeritate atque atomo temporis unde exierat recurrat, an pereat : et si perit, quomodo ipsa cujus mortale semen est, immortalis est anima; an immortalitatem tunc accipit, quando formatur ut vivat, sicut justitiam quando formatur ut sapiat. Et quo pacto eam Deus fingat in homine, etiamsi anima seminaliter trahatur ex anima, sicut fingit in homine corporis membra, quamvis corpus seminaliter trahatur ex corpore. Si enim non etiam spiritualis creatura fingeretur a Deo, non scriptum esset, Qui fingit spiritum h0minis in ipso (Zach. xii, {) : et in eo quod legitur, Qui fingit singillatim corda hominum (Psal. xxxii, 15) ; si per corda significatæ sunt animæ, fingi eas posse quis dubitet ? sed quæritur utrum ex una anima hominis primi; sicut fingit singillatim facies hominum, ex uno tamen corpore hominis primi.

CAPUT V. — 16. Cum hæc atque hujusmodi de hac re multa quærantur, quæ nullo sensu carnis explorari possunt, et a nostra experientia longe remota sunt, atque in abditissimis naturæ sinibus latent ; non erubescendum est homini confiter ; se nescire quod nescit, ne dum se scire mentitur, nunquam scire mereatur. Qui autem negat non unius tantum, sed omnis animæ creatorem Deum atque factorem, nisi qui ejus eloquiis apertissime refragatur ? Sine ulla quippe ambiguitate per prophelam dicit, Omnem flatum ego feci (Isai. Lvii, {6); animas videlicet intelligi volens, quod verba consequentia manifestant. Non itaque unum queim facto ex terra homini primo inspiravit, sed omnem flatum ipse fecit, ipse adhuc facit. Quæritur tamen utrum omnem flatum ex illo uno flatu, sicut omne corpus hominis ex uno illo corpore, faciat: an vero nova quidem corpora faciat ex uno, animas autem novas ex nihilo. Quis enim congrua suis originibus genera rerum etiam de seminibus facit, nisi qui ipsa semina sine seminibus fecit ? Sed ubi res naturaliter obscura nostrum modulum vincit, et aper

* Mss. septem, animæ suæ, quadam, etc.

ta divina Scriptura non subvenit, temere hinc aliquid definire humana conjectura præsumit. Secundum vitas autem quas proprias habere incipiunt, novos homines dicimus nasci, sive anima, sive corpore.At vero secundum originale peccatum veteres nascuntur; ideo Baptismate renovantur. 17. Aliquid ergo certum de animæ origine nondum in Scripturis canonicis comperi. Nam ii qui novas sine ulla propagine asserunt animas fieri, inter testimonia quibus id nituntur ostendere, ponunt etiam illa duo quæ paulo ante commemoravi, Qui fingit spiritum hominis in ipso ; et, Qui finacit singillatim corda hominum ; de quibus vides quemadmodum possit a resistentibus responderi : utrum enim cum fingit, ex alio fingat, an ex nihilo incertum est. lllud tamen inter cætera testimonium videtur esse præcipuum, quodin libro Salomonis Ecclesiastæ legitur : Et revertetur pulvis in terram, sicut erat; et spiritus revertetur ad Deum, qui dedit eum (Eccle. xii, 7). Sed facillime respondetur, Corpus in terram de qua factum est primum hominis corpus, et spiritus ad Deum a quo facta est prima hominis anima : sicut enim nostrum corpus, inquiunt, quamvis ex primo illo corpore propagatum sit, eo tamen redit unde ipsum primum corpus effectum est; sic anima nostra, quamvis ex illa anima propagata, non ad nihilum, quia immortalis est, sed ad illum redit a quo ipsa prima facta est. Ac per hoc illud quod scriptum est de spiritu cujusque hominis quod redeat ad Deum qui dedit eum, non solvit istam obscurissimam quæstionem ; quia sive ex illo uno, sive ex nullo alio, Deus utique dedit eum. 18. Itemque illi qui propaginem animarum inconsiderata temeritate defendunt, inter alia testimonia quæ suæ eausæ suffragari arbitrantur, nullum quasi manifestius et expressius pro se possunt putare proferendum, quam id quod in Genesi scriptum est : Omnes autem animae quae introierunt eum Jacob in AEgyptum, qui eacierunt de femoribus ejus (Gen. xLvi, 26). Hoc enim veJut evidentissimo testimonio possunt credi animæ in filios ex præsentibus propagari ; quoniam satis aperte dictum videtur, animas etiam de femoribus Jacob, non sola exiisse corpora filiorum. Ut eo modo etiam illud intelligi velinta parte totum,quod dixit Adam,cum illi mulier ejus ostenderetur, Hoc nunc os eac ossibus meis, et caro de carne mea (ld. ii, 23): non enim dixit, Et anima de anima mea ; sed ita fieri potest ut carne nominata utrumque intelligatur, sicut hic animas nominavit, et tamen etiam corpora in filiis intelligi voluit. 19. Sed hoc testimonium certe quasi tam clarum atque manifestum enodandæ huic quæstioni non sufficeret, nec si ita legeretur genere feminino, quae eacierunt de femoribus ejus, ut animas intelligeremus quæ exierunt 1. Ideo autem non sufficeret, quoniam et animæ nomine corpus solum posse significari, modo quodam locutionis ostenditur quo

* Sic Bad. Am. Er. et plures Mss. At. Lov., intelligeremus usquequaque erire.

significatur per id quod continetur illud quod con. tinet; sicutaitquidam, Vina coronant (Virg. Æneid. 7), cum coronarentur vasa vinaria : vinum enim continetur, et vas continet. Sicut ergo appellamus ecclesiam basilicam, qua continetur populus qui vere appellatur Ecclesia ; ut nomine ecclesiæ, id est, populi qui continetur, significemus locum qui continet: ita quod animæ corporibus continentur, intelligi corpora filiorum per nominatas animas possunt. Sic enim melius accipitur etiam illud quod Lex inquinari dicit eum qui intraverit super animam mortuam (Num. ix, 10), hoc est super defuncti cadaver, ut nomine animæ mortuæ, mortuum corpus intelligatur, quod animam continebat; quia et absente populo, id est, Ecclesia, locus tamen ille nihilominus ecclesia nuncupatur. Hæc responderentur, si, ut dixi, feuminino genere positum esset, quæ eaeierunt de femoribus Jacob, id est, quæ animæ.Nunc vero cum masculinum genus sit positum, id est, qui eaeierunt de femoribus Jacob ; quis non ita intelligere malit, Omnes animæ eorum qui exierunt de femoribus, id est, animæ hominum : ut etiam sic possint intelligi secundum corpus tantummodo exiisse homines de femoribus patris, quorum erant illæ animæ, per quarum numerum intelliguntur tot homines ? CAPUT VI. — 20. Vellem autem legere libellum tuum cujus mentionem fecisti in litteris tuis, ne forte aliqua ibi testimonia non ambigua posuisti. A me autem cum quæsiisset amicus mihi charissimus et divinarum studiosissimus litterarum, quid de hac quæstione sentirem, eique remota verecundia,hinc æstus meos et ignorantiam fassus essem(a), scripsit inde longe trans mare ad doctissimum virum:cui rescripsit ille ut potius me consuleret (b), nesciens quod jam fecerat, nec aliquid a me certum ac definitum audire potuerat. Significavit tamen in eadem brevi epistola sua, se potius fieri quam propagari animas credere : simul etiamadmonens animarum propaginem (quia ipse in Oriente est) occidentalem Ecclesiam solere sentire. Hac ego majore occasione comperta, scripsi ad eum non brevem librum, consulens eum, et petens ut prius me doceat,et tune ad me mittat quos doceam(c). 21. Qui liber meus ut non doctoris sed inquisit0ris, et potius discere cupientis, apud me legi potest: mitti vero uspiam non debet, vel cuiquam foras dari, nisi cum rescripta Domino adjuvante percepero ; id quod ille sentit, promptissime ac libentissime defensurus, si me docere potuerit quomodo animæ non ex Adam veniant, et tamen ex illo justam sortem damnationis inveniant, nisi ad remissionem peccatorum renascendo perveniant. Absit enim ut credamus vel aniumas parvulorum in lavacro regenerationis falsam accipere peccalorum mundationem, vel Deum esse, aut aliquam naturam quam non condidit Deus, illius ex qua mundantur inquinationis auctorem. Donec ergo aut ille rescribat, aut ego, si Deus voluerit, aliquo m0

(a) In pist. 143e., ad Marcellinum. (b) Hieron. supra, in epist. 165. (c) Epist. 166,

do discam, si nullam de illa peccatrice originem ducit, quæ causa sit animæ subeundi originale peccatum, quod necesse est esse in omnibus parvulis ; et quo eam nec Deus cogit insontem, quia peccandi auctor non est, nec ulla mali natura, quia non est ; nihil tale audeo prædicare. 22. Te autem, si libenter vel patienter admittis, charissime frater, admoneo ne hæresim novam minus cautus incurras, quæ antiquissimæ fidei stabilita molitur fundamenta convellere adversus Dei gratiam disputando, quam Dominus Christus pusillis et magnis ineffabili bonitate largitur : cujus vel auctores vel certe acerrimi notissimique suasores, cum Pelagius et Celestius exstitissent, conciliorum episcopalium vigilantia in adjutorio Salvatoris qui suam tuetur Ecclesiam, etiam a duobus venerabilibus antistitibus apostolicæ Sedis, papa Innocentio et papa Zosimo, nisi correcti etiam egerint pœnitentiam, toto christiano orbe damnati sunt. De quibus exempla recentium litterarum, sive quæ specialiter ad Afros, sive quæ universaliter ad omnes episcopos de memorata Sede manarunt, ne forte ad vestram Sanctitatem nondum pervenerint, vobis curavimus mitti ab eis fratribus quibus et has litteras, ut tuæ Venerationi dirigerent, dedimus. Hi autem non ideo sunt hæretici, quia dicunt animas originem de illa prima peccatrice non ducere, quod vel aliqua fortasse ratione vera dici potest, vel sine fidei labe nesciri : sed hinc conantur efficere (unde omnino apertissimi hæretici judicantur) animas parvulorum nihil mali ex Adam trahere, quod sit lavacro regenerationis expiandum. Nam Pelagii de hac re argumentatio, quæ inter alia ejus damnabilia etiam litteris apostolicæ Sedis adjuncta est, ita se habet: Si anima, inquit, eae traduce non est, sed sola caro tantum habet traducem peccati ; sola ergo paenam meretur. Injustum est enim ut hodie nata anima mom eae massa Adae, tam antiquum peccatum portet alienum ; quia nulla ratione conceditur ut Deus qui propria peccata difmittit, unum imputet alienum. 23. Si ergo ita potes animarum asserere sine ulla propagine novitatem, ut ratione justa et a fide catholica non aliena, etiam sic peccato primi hominis ostendantur obnoxiæ ; assere quod sentis, ut potes. Si autem non eas aliter potes a propagatione facere alienas, nisi ut simul facias ab omni peccati vinculo liberas; cohibe te ab hujusmodidisputatione omnimodo. Non est enim falsa etiam in parvulorum baptismate remissio peccatorum, nec verbo tenus dicitur, sed veraciter agitur. Nam ut jam verbis utar, quæ in ipsa epistola beatissimi antistitis Zosimi leguntur : Fidelis Dominus in verbis suis, ejusque baptismus re ac verbis, id est, opere, confessione et remissione vera peccatorum, in omni se cu, ætate, conditione generis humani eamdem plenitudinem tenet. Nullus enim nisi qui peccati servus est, liber efficitur, nec redemptus dici potest, nisi qui vere per peccatum fuerit ante captivus, sicut scriptum est : « Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis » (Joan. viii, 36). Per ipsum enim renas

cimur spiritualiter, per ipsum crucifigimur mundo. Ipsius morte, mortis ab Adam omnibus nobis introductæ atque transmissae universae animæ illud propagine contractum chirographum rumpitur, in quo nullus omnino natorum, antequam per Baptismum liberetur, non tenetur obno cius (a). In his verbis apostolicæ Sedis tam antiqua atque fundata, certa et clara est catholica fides, ut nefas sit de illa dubitare christiano. 24. Quoniam ergo morte Christi, non unius aut aliquarum, sed universæ animæ propagine contractum mortis chirographum rumpitur : si potes animas sic alienas a propagine defendere, ut tamen hoc chirographo, quod sola Christi morte rumpendum est, rectissima ratione demonstrentur obstrictæ, nec sua propagine, sed carnis hoc debito juste appareant obligatæ: non solum nemine prohibente defende, verum etiam id nobis quomodo tecum defendere possimus ostende. Si autem aliter non potest quod de animarum novitate sentis, asserere, nisi ut eas dicas peccato primi hominis non teneri; aut per propaginem non suam, sed carnis, auctore Deo, vel nescio qua mali natura, innocentissimas fieri peccatrices : melius origo animæ latet, dum tamen eam non dubitemus Dei esse creaturam, quam vel Deus peccati auctor dicatur, vel contra Deum aliena mali natura introducatur, vel baptisma parvulorum irritum ducatur. 25. Ut autem et a metua Dilectio de hæc quæstione aliquid audiat definitum, non parvi æstimandum, imo præcipue necessarium atque retinendum, quomodolibet se origo habeat animarum, sive ex illa una, sive ex nulla alia propagentur ; Mediatoris tamen animam nullum ex Adam traxisse peccatum dubitare fas non est. Si enim nulla propagatur ex altera, ubi omnes tenentur propagata carne peccati ' : quanto minus credendum est ex propagine peccatricis animam venire potuisse, cujus caro venit ex virgine, non libidine concepta sed fide, ut esset in similitudine carnis peccati (Rom. viii, 3), non in carne peccati ! Si autem peccato primæ animæ peccatricis ideo cæteræ tenentur obnoxiae, quia exilla sunt propagatæ; profecto illa quam sibi Unigenitus coaptavit, aut peccatum inde non traxit, automnino inde non tracta est. Neque enim non potuit animam sibi trahere sine peccato, qui solvit nostra peccata ; aut qui novam creavit ei carni quam sine parente fecit ex terra, non potuit novam creare carni quam sine viro sumpsit ex femina. 26. Hæc sicut potui, non quidem ad me datis, sed tamen ad charissimos nostros Sanctitatis tuæ litteris, non peritia quam desiderasti, sed sollicita dilec* Mss. septem, propagatæ carne peccati : minus bene, tametsi vulgata lectio haud satis integra videalur. Fortean post tenentur, supplendum est, reæ. (a) Zosimus Innocentio Pontifici an. 417 succedens, deluditur aliquandiu a Pelagianis ; verum rescriptis Africanorum Patrum, et habito demum severiori examine, certior factus de ipsorum hæresi, sententiam in eos dicit ante medium an. 418, emissa per universum christianum orbem Tractoria, ut vocat Mercator in Commonit. c. 3: cujus Tractoriæ £$ hic habes, præter alte

[ocr errors]

tione respondi. Si grate accipis, et admonitionem fraternam et utilem, non errando: sed prudenter considerando cum Ecclesiæ pace conservas, Deo gratias. Si autem me ista nondum nosse miraris, vel etiam nec miraris, et me aliquid certum de origine animarum salva ista fide quæ certissima atque clarissima est, mutua charitate docere non renuis, multo uberius, Deo gratias. Memor nostri, Domino semper vivas, domine beatissime, etsincera dilectione desiderabilis frater. EPISTOLA CXCI * (a). Siaeto presbytero (postea pontifici Romano) qui contra Pelagianos, quibus favisse rumor fuerat, defensionem gratiae Dei suscepisset, gratulatur; eaehortans ut pergat impudentes cohibere, dissimulantibus mederi. Domino venerabilietin Christicharitate suscipiendo sancto fratri et compresbytero Sixto, AUGUsTiNUs, in Domino salutem. A. Ex quo Hipponem litteræ Benignitatis tuæ per sanctum fratrem nostrum Firmum presbyterum directæ me absente venerunt, posteaquam illas cum remeassem, quamvisjam inde profecto earum perlatore,legere potui, hæc prima eademque gratissima rescribendioccurrit occasio per dilectissimum filium nostrum Albinum acolythum. Quod autem quibus simul scripsisti, tunc non eramus simul, ideo factum est ut singulorum singulas,non unam amborum epistolam sumeres. A me quippe digressus est perlator hujus per venerabilem fratrem et coepiscopum meum Alypium,qui tuæ Sanctitatialiam rescriberet, transiturus ; ad quem etiam ipsas, quas ego jam legerem, litteras tuas ipse portavit. Quæ nos quanta lætitia perfuderint, quid homo nitatur loqui quod non potest eloqui? nec teipsum satis nosse arbitror, sed nobis crede, quantum boni feceris talia nobis scripta mittendo. Sicut enim tu testis es animi tui, ita nos nostri, quemadmodum sit affectus illarum sinceritate luculentissima litterarum. Si enim brevissimam epistolam tuam, quam de hac ipsa re ad beatissimum senem Aurelium per Leonem (b) acolythum direxisti, exsultanti alacritate descripsimus, et quibus poteramus magno studio legebamus, ubi nobis exposuisti quid de illo perniciosissimo dogmate, vel quid contra de gratia Dei, quam pusillis magnisque largitur, cui est illud inimicissimum, sentias: quanta nos putasista tua prolixiora scripta vel exsultatione legisse,vel cura, ut legantur, quibns valuimus aliis obtulisse, atque adhuc quibus valemus offerre ! Quid enim gratius legi vel audiri potest, quam gratiæ Dei tam pura defensio adversus inimi. cos ejus, ex ore ejus, qui eorumdem inimicorum magni momenti patronus ante jactabatur ? aut unde uberiores Deo debemus agere gratias, quam quod ejus sic defenditur gratia ab eis quibus datur, adversus eos quibus vel non datur, vel ingratum est * Collala est cum bl. ff. m. r. sb. duobus v. Am. Bad. Er. Lov. (a) Alias 104 : quae autem 191 erat, nunc in Appendice est 10. Scripta versus finem an. 418. (b) Arbitrantur hunc ipsum esse Leonem magnum,

[ocr errors]

quod datur; quia ut eis gratum sit, occulto et justo judicio Dei non datur? 2. Quapropter, domine venerabilis, et in Christi charitate suscipiende sancte frater,quamvis optime facias, cum de hac re seribis ad fratres, apud quos se illi de tua solent efferre amicitia ; tamen hæc cura major tibi restat, ut non solum salubri severitate plectantur qui errorem illum christiano infestissimum nomini audent garrire liberius, sed etiam ii diligentissime caveantur vigilantia pastorali!, prop. ter infirmiores et simpliciores dominicas oves, qui eum pressius quidem ac timidius, sed tamen insusurrare non cessant, penetrantes domos, sicut ait Apostolus, et cætera quæ sequuntur exercita impietate facientes (II Tim. 111, 6, et sqq). Nec illi negligendi sunt, qui usque ad profundum silentium supprimunt tirnore quod sentiunt, sed tamen eamdem perversitatem sentire non desinunt. Nonnulliquip. peeorum, antequam ista pestilentia manifestissimo etiam Sedis apostolicæ judicio damnaretur, nobis innotescere potuerunt, quos nunc repente reticuisse perspicitis ; nec utrum sanati sint sciri potest, nisi cum non solum dogmata illa falsa tacuerint, verum etiam illis vera contraria, eo quo illa solent studio defensaverint: qui tamen lenius profecto sunt tractandi. Quid enim eos terreri opus est, quos satis territos ipsa taciturnitas monstrat ? Nec ideo tanquam sani prætereundi sunt diligentia medicinæ, quorum vulnus in abdito est. Etsi enim terrendi non sunt ; tamen docendi sunt ; et quantum existimo, facilius possunt, dum in eis timor severitatis doctorem adjuvat veritatis, ut opitulante Domino, gratia ejus intellecta atque dilecta etiam loquendo expugnent quod jam loqui non audent. EPISTOLA CXCII * (a). Augustinus Coelestio (diacono postea pontifici R0mano), de mutua benevolentia. Domino venerabili nimiumque desiderabili, sancto fratri et condiacono CoELESTiNo, AcGUsTiNUs, in Domino salutem. M. Quamvis longe absens fuerim, quando per Projectum * clericum ad me directa Hipponem Sanctitatis tuæ scripta venerunt ; tamen posteaquam veni, eisque lectis rescriptorum debitorem me factum esse cognovi, reddendi tempus opperiebar : et ecce subito profecturi a nobis charissimi fratris nostri Albini acolythi gratissima occurrit occasio. De tua igitur quæ mihi exoptatissima est salute lætatus, Sanctitati tuæ salutationem debitam reddo. Semper autem debeo charitatem, quæ sola, etiam reddita, semper detinet debitorem. Redditur enim cum impenditur, debetur autem etiamsi reddita fuerit ; quia nullum est tempus quando impendenda jam non sit. Nec cum redditur amittitur, sed potius reddendo multiplicatur : habendo

* Mss. quinque : li vigilantissime caveantur diligentia pastorali. * In Mss. quatuor Gallic.. Prolectum. In iisdem paulo post, necnon in duobus Vatic. pro Albini. scribitur Algini. * Recensita ad bl. cb. ff. gg. r. duos sb. duos t. duos v. Am. Bad. Er. Lov. (a) Alias 62: quæ autem 492 erat, nunc in Appendice est 11. Scripta eodem tempore.

enim redditur, non carendo. Etcnm reddi non possit nisi habeatur, nec haberi potest nisi reddatur : imo etiam cum redditur ab homine, crescit in homine ; et tanto major acquiritur, quanto pluribus redditur. Quomodo autem negetur amicis, quæ debetur et inimicis ? Sed inimicis cauta impenditur, amicis secura rependitur. Agit tamen quantum potest, ut ab his etiam quibus pro malis bona retribuit, id recipiat quod impendit. 0ptamus quippe fieri amicum, quem veraciter diligimus inimicum: quia non eum diligimus nisi velimus bonum ; quod utique non erit, amiserit inimicitiarum malum. 2. Non ergo sic impenditur charitas, ut pecunia. Excepto enim quod impendendoilla diminuitur,hæc augetur; etiam illo inter se differunt,quod pecuniam cui dederimus,tunc ei benevolentiores erimus, si recipere non quæramus: non autem potest esse verus charitatis impensor, nisi fuerit benignus exactor. Quoniam pecunia cum recipitur, accedit cuidatur, sed recedit a quo datur : charitas vero non solum apud eum crescit,qui hanc ab eo quem diligit,exigit, etiamsi non recipit ; sed etiam ille a quo eam recipit, tunc incipit habere cum reddit.Proinde, domine frater, mutuam tibi charitatem libens reddo, gaudensque recipio: quam recipio, adhuc repeto: quam reddo, adhuc debeo. Unum enim magistrum, apud quem condiscipuli sumus,per ejus Apostolum dociles audire debemus præcipientem ac dicentem : Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. xiii, 8). EPISTOLA CXCIII * (a). Augustinus Mercatori, ercusans cur ad ipsius priores litteras nondum responderit, ostendensque Pelagianos in quaestione de baptismo parvulorum hoc ipso esse prope convictos, quod fatentur parvulos quodammodo credere per eos a quibus buptizandi offeruntur: deinde eosdem er Enochi et Eliae ante obitum translatione, sive eae fidelium vivorum ad Christi adventum raptu, frustra contendere mortem non esse pœnam peccati. Domino dilectissimo, et in Christi membris sincerissima charitate prædicando filio MERCAT0R1 (b), AugustiNUs, in Domino salutem. CAPUT PRIMUM. — M. Litteræ Dilectionis tuæ, quas prius abs te missas apud Carthaginem accepi, tanto me affecerunt gaudio, ut etiam in posterioribus te succensentem quod tibi non rescripserim, gratissi* Hic primum prodit ex Ms. monasterii S. Bertini in Belgio. ú Prodit nunc primum ex pervetusto codice monasterii S. Bertini in Belgio. Quæ porro 193 erat, nunc in Appendice est 12. Scripta eodein tempore. (b) Hic ipse est dubio procul, cui Mario prænomen fuit, auctor vuIgatorum recens opusculoruiu contra Pelagianos. Porro epistolam hanc recensuit Possidius in Indiculo, c. 4; ejüsdemque tertiam partem transtulit Augustinus in librum de Octo Dulcitii Quaestionibus, proximne ad haec verba quæst. 3 : « De illis autem qui rapientur in « nubibus, in quadam epistola, quam scripsi ad filium meum nominie Mercatórem, procul dubio notissimum vobis {;' porro legitur in oinnibus Mss., non autem sicuti hactenus excusi habuerunt, « quae incipit: Procul dubio notissiunum vobis, » etc.), cum me consu: luisset de quibusdam quæstionibus Pelagianorum, qui negant mórtem peccáto esse retributam, quatenus disputaverim, in subditis lege. — Illi autem, inquam,

[ocr errors]

i

me acceperim. Ipsa quippe indignatio tua non erat simultatis initium, sed indicium charitatis.Utautem a Carthagine non rescriberem, non occasio defuit perlatorum, sed alia magis urgentia, donec inde proficisceremur, nos occupatissimos et intentissimos continebant. Cum vero inde digressi sumus, perreximus usque ad Mauritaniam Cæsariensem (a), quo nos ecclesiastica necessitas traxit ; pcr quas totas terras cum intentionem nostram huc atque illuc, quæ ingerebantur sensibus diversa raptarent, nullius ut tibi rescriberem adfuit admonitoris instantia, nulla occurrit opportunitas perlatoris. Deinde remeans, alias apud nostros jam querela exasperatas litteras tuæ Sinceritatis inveni, et alium adversus novos hæreticos librum refertum sanctarum testimoniis Scripturarum; quibus lectis excursisque, etiam illis quæ primum miseras, quia et charissimi fratris nostri Albini (b) Ecclesiæ Romanæ acolythi opportunissima se offerebat occasio, rescribendum fuit. 2. Ego itaque te, fili dilectissime, scribentem mihi, vel ad me consideranda tua scripta mittentem,absit ut negligenter accipiam, vel superba vanitate conternnam, præsertim cum mihi de te gaudium tanto majus sit, quanto magis inopinatum improvisumque provenit: fateor enim, tantum te profecisse nesciebam. Et quid nobis esse debet optatius, quam ut abundent qui errores infestantes catholicam fidem et insidiantes infirmis ineruditisque fratribus usquequaque redarguant, et Ecclesiam Christi adversus profanas vocum novitates (I Timoth. vi, 20) acriter fideliterque defendant; quandoquidem sicut scriptum est, Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum (Sap. v1, 26)? Inspexi ergo cor tuum in scriptis tuis quantum potui, et inveni amplectendum, et hortandum ut perseverantissima diligentia in anteriora te extendas, adjuvante Domino vires tuas, qui tibi eas quas nutriret dedit. CAPUT II. — 3. Non autem parum veritati propinquarunt in quæstione de baptismo parvulorum, qnos devios in viam revocare conamur, cum infantem quamlibet recenti partu matris effusum, tamen per eos a quibus baptizandus offertur, credere confitentur (c). Cum enim dicunt, sicut scribis, non infantes ita credere in remissionem peccatorum, tanquam et illis remittantur, quos nullum putant habere peccatum ; sed (quia ipsi quoque idem lavacrum percipiunt, quo fit, in quibuscumque fit, remissio peecatorum) hanc fieri credere in aliis, quæ non fit in eis : cum ergo dicunt, Non ita credunt, sed ita credunt ; profecto eos non ambigunt credere. Audiant itaque Dominum : Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum

(a) Suscepti a se in Mauritaniam Caesariensem itineris meminit Augustinus supra, initio epist. 190, et in lib. 2, Retract., c. ö1 ; nec non Possidius. c. 14: quibus ex locis constare potest hanc epistolam datam fuisse sub finem an. 418.

(b) Hic ipse perlator fuit superiorum Litterarum ad Six tum et ad Cœlestinum : unde conjecturam capere licet Mercatorem id temporis apud Roinain cum iliis egisse.

(c) Vid. infra in epist. 194, cap. 10, n. 45

« PredošláPokračovať »