(Joan. ni, 36). Quapropter infantes, quia per alios Corpus quidem mortuum est propter peccatum; spiritus fiunt credentes, a quibus baplizandi offeruntur, autem vita est propter justitiam. Si autem Spiritus ejus per illos utique sunt increduli, si apud tales sunt, qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis: qui qui eos, dum nihil prodesse credunt, offerendos suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia esse non credunt: ac per hoc si per credentes cre- corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis dunt, et habent vitam æternam; profecto per incre. (Rom. viii, 11). Nec tamen ista sic dicimus, ut negedulos increduli sunt, et non videbunt vitam, sedira mus Deuin possein quibus voluerit, nunc faceresine Dei manet super eos. Non enim dictum est, Venit su- morte quod sine dubitatione credimusin tam multis per eos; sed, manet super eos, quia ex origine erat facturum esse post mortem : nec ideo tamen illud jam in eis, nec omnino nisi gratia Dei per Jesum falsum erit, quod per unum hominem peccatum in hunc Christum Dominum nostrum aufertur ab eis. De hac mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes ira legitur etiam in libro Job: Homo natus ex muliere, homines pertransiit. Hoc enim dictum est, quia nisi brevis vitæ et plenus iracundiæ. Unde igitur ira Dei per peccatum morsintrasset, nulla mors esset. Nam super innocentiam parvuli, nisi originalis sorte ac et cum dicimus, omnes propter peccata mittuntur sorde peccati ? de'qua in eodem libroitidem scriptum in gehennam, numquid ideo falsum dicimus, quia est, non esse ab hacmundum necinfantem cujus est non omnes homines mittuntur in gehennam ? Illud unius diei vita super terram (Job xiv, 1, 5, sec. LXX). quippe ideo verum est, non quia omnis homo mit 4. Non ergo in istis nihil egit quod adversus eos tatur, sed quia nullus nisi peccatorum meritis mitinstantissime disputatur,et eorum auribus catholicæ titur. Talis est e contrario etiam illa sententia, Per voces hinc atque inde circumsonant, quandoqui- unius justificationem in omnes homines ad justificatiodem volentes argumentari contra Sacramenta Eccle. nem in omnes homines ad justificationem vitæ (Id. v, siæ, confessi sunt tamen parvulos credere. Non eis 12, 18): non enim omnes homines pertinent ad jus. ergo promittant vitam, etiamsi non fuerint bapti- tificationem Christi; sed hoc dictum est, quia nezati :de qua enim alia vita dicitur, Qui incredulus mo justificatur nisi per Christum. est Filio, non videbit vitam ? Nec eos a regno cælo- 7. Magis ergo illa quæstio non immerito movet,cur rum sic fateantur alienos, ut tamen a damnatione pena peccati, peccato non remanente, remanet; id defendant: nam quid nisi damnatio significatur per est, si mors etiam corporis pena peccatiest, ista poiram, quam Dominus super non credentem manere tius aliqua quæstio est, cur moriatur infans cum fuelestatur? Multum prorsus accessum est, et sine scru- rit baptizatus, quam cur mortuus non sit Elias cum pulosa conflictatione causa finita est. Si enim conce- fuerit justificatus. Illius enim finilo peccato movet dunt parvulos credere, procul dubio sicut eos tenet cur secuta sit pæna peccati ; hujus etiam finito pecilla sententia, Qui non renalus fuerit ex aqua et Spiri- cato movere non debet si non sequatur pæna peccali. tu, non intrabit in regnum cælorum (Joan. 1, 5); sic Si ergo illam quæstionem de morte baptizatorum, etiam ista quæ ejusdem Domini est, Qui crediderit cur, facta abolitione peccati, sequatur tamen quæet baptizatus fuerit, salvus erit : qui autem non credi. dam pena peccati, in libris de Baptismo Parvuloderit, condemnabitur (Marc. xvi, 16). Quia ergo cum rum, quos tibiscio esse notissimos, quantum potuiparvuli baptizantur fatentur isti eos esse credentes, mus domino adjuvante dissolvimus (a): quanto damnari non dubitent non credentes ; et audeant minus ista movere nos debet ubi dicitur, Quarejus. jam dicere, si possunt, a justo Deo damnari nihil tus Elias mortuus non est, si mors pæna peccati maliex origine trahentes, et peccati contagium non est? quasi diceretur. Quare peccator Elias morhabentes. tuus non est, si mors pæna peccati est ? CAPUT III. - 5. Illud vero quod in litteris tuis 8. Nisi forte aliud ex alio movent et dicunt: Si commemorasti, objicere nobis Enoch et Eliam quod Enoch et Elias usque adeo non habebant peccatum, mortui non fuerint, sed cum suis corporibus ex ista ut nec mortem, quæ peccati est pæna, paterentur ; hominum conversatione translati; quid eos ad hoc quomodo nemo hic vivit sine peccato? Quasi non eis unde agitur adjuvet, non intelligo. Ut enim omittam probabilius respondeatur:Ideo quos finitis peccatis quod ipsi quoque morituri postea perhibentur, sicut voluit Dominus vivere, non hic permissi sunt vivere, plerique exponunt Apocalypsim Joannis de duobus quoniam hic quisquam sine peccato non potest viillis prophetis, de quibus, tacitis eorum nominibus, vere. Sed hæc atque hujusmodi adversus istos dici loquitur, quod isti duo sancti cum suis tunc corpori- potuerunt, si pro certo aliunde convincerent illos bus apparebunt, in quibus nunc vivunt,ut etiam ipsi nunquam esse morituros. Cum vero id docere non quemadmodum cæteri martyres pro Christi veritate possint, meliusque illos venturos esse credatur ad moriantur (A poc. XI, 3-7): ut ergo hoc omittam, ista mortem, nihil est cur eos velint nobis objicere quæstione dilata, quomodolibet sese habeat, quid causæ suæ nulla ex parte aliquid profuturos. istos adjuvat, quæso te? Neque enim hinc ostendunt CAPUT IV. – 9. Illi autem de quibus dixit Aponon propter peccatum homines secundum corpus stolus, cum loqueretur de resurrectione mortuorum, mori. Nam si Deus, qui tam multis fidelibus suis El nos viventes qui reliqui sumus, simul cum illisrapiedonat ipsa peccata, voluit quibusdam etiam istam mur in nubibus obviam Christo in aera; et ita semper pænam donare peccati; qui nos sumus qui respon- cum Domino erimus (I Thess. iv, 16), afferunt quidem deamus Deo, cur alius sic, alius autem sic ? aliquid quæstionis ; sed per seipsos, non propter 6. Dicimus ergo quod apertissime Apostolus ait, (a) Lib. 2, cap. 30 et seqq. istos. Nam etsi non sunt etiam ipsi morituri, quid istorum, sive omnes debita morte plectantur, sive istos adjuvent omnino non video, cum talia de his aliquibus ab hac conditione parcatur ; cum tamen dici possint, qualia de illis dicta sunt duobus. Sed constet mortem non solum animæ, verum etiam revera, quantum ad verba beati Apostoli pertinet, corporis secuturam non fuisse, si peccatum non videtur asserere quosdam in fine sæculi adveniente præcessisset, et gratiæ mirabiliore virtute justos a Domino, cun futura est resurrectio mortuorum, morte ad veternam beatitudinem reviviscere, quam non esse morituros, sed vivos repertos in illam in mortis experientiam non venire ? Hæc propter immortalitatem quæ sanctis etiam cæteris datur, illos de quibus mihi scripsisti, satis dicta sint; quamrepente mutandos, et simul cum illis rapiendos, si- vis eos jam non existimem dicere, etiamsi non peccut dicit, in nubibus : nec aliquid aliud mihi visum casset Adam, fuisse vel corpore moriturum. est, quoties de his verbis volui cogitare. 13. Cæterum quod attinet ad quæstionem resur10. Sed vellem hinc potius audire doctiores, neil- rectionis, propter illos qui creduntur non esse molis etiamı, qui putant aliquos morte non præcedente rituri, sed ex hac mortalitate ad immortalitatem vivificatos ad vitam perpetuam transituros, dicere sine media morte transituri, inquisitio diligentior inveniatur Apostolus : Stulte tu quod seminas non vivi- adhibenda est; et si quid hinc absolutum ac defificatur, nisi prius moriatur. Nam et illud quod in ple nitum disputatione rationabili atque perfecta vel risque codicibus legitur, omnes resurgemus (I Cor. xv, audisti, vel legisti, vel etiam ipse cogitare potuisti, 36, 51), unde fieri poterit, nisi omnes moriamur ? sive adhuc audire, aut legere, aut cogitare potueris, Resurrectio quippe, nisi mors præcesserit, nulla est. peto mihi mittere non graveris. Ego enim (quod Et quod nonnulli codices habent, omnes dormiemus, confitendum est Charitati tuæ) plus amo discere multo facilius et apertius id cogit intelligi; et si quid quam docere. Nam hoc admonemur etiam dicente aliud tale in sanctis Litteris in venitur, ad id videtur apostolo Jacobo : Sit autem omnis homo velox ad auimpellere ut nullus hominum existimetur immorta diendum, tardus ad loquendum (Jacobi 1, 19). Ut ergo litatem, nisi mors præcesserit, adepturus. Proinde discamus, invitare nos debet suavitas veritatis ; ut ubi dixit Apostolus, Et nos viventes qui reliqui sumus autem doceamus, cogere necessitas charitatis : ubi in adventum Domini, non præveniemus eos quiante dor- potius optandum est ut transeat ista necessitas qua mierunt. Ipse enim Dominum in jussu, in voce archan- hominem docet aliquid homo, ut simus omnes do. geli,et in tuba Dei descendet de coelo; et mortui in Chri- cibiles Dei ; quamvis hoc simus, cum ea quæ ad sto resurgent primi : deinde nos viventes, qui reliqui veram pietatem pertinent, discimus, etiam quando sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam illa docere videtur homo. Quia neque qui plantat Christo in aera ; et ita semper cum Domino erimus ; est aliquid, neque qui rigat ; sed qui incrementum vellem, sicut dixi, de his audire doctiores,et si modo dat Deus (I Cor. 111, 7). Cum itaque si Deus increpotueriot hæcita exponi, utin eis possitintelligiom. mentum non daret, nihil essent Apostoli plantato. nes homines qui vivunt, vel post nos victuri sunt, res et rigatores ; quanto magis ego vel tu, vel quiesse morituros, corrigere quod hinc aliquando aliter libet hujus temporis homines, quando nobis sensi. Neque enim debemus indociles esse doctores: videmur esse doctores ! et certe melius homo corrigitur parvus, quam fran. EPISTOLA CXCIV“ (a). gitur durus; cum iis quæ scripsimus, ita nostra vel Augustinus Sixto Romano presbytero (et postea Pontialiorum exerceatur et erudiaturinfirmitas, ut tamen fici), instruens illum adversus Pelagianorum argu menta. in eis nulla velut canonica constituatur auctoritas. Dominoin Domino dominorum dilectissimo, sancto 11. Si enim in his verbis Apostoli nullus alius sen- fratri et compresbytero Sixto, AUGUSTINUs, in sus potuerit reperiri, et hoc eum intelligi voluisse Domino salutem. claruerit quod videntur verba ipsa clamare ; id est, CAPUT PRIMUM. – 1. Epistola · quam per chaquod futuri sint in fine sæculi et in adventu Domini, rissimum fratrem nostrum Albinum acolythum qui non exspolientur corpore, sed superinduantur misi, prolixiorem me missurum esse promisi per immortalitate, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. sanctum fratrem et compresbyterum nostrum FirV, 4): huic sententiæ procul dubio conveniet quod mum, qui nobis litteras attulit Sinceritatis tuæ, plein regula fidei confitemur, venturum Dominum judi- nas sinceritate fidei tuæ, quænobis tantum gaudium caturum vivos et mortuos; ut non hic intelligamus contulerunt, quantum magis possumus habere vivos justos, mortuos autem injustos, quamvis judi. quam dicere. Quod enim fatendum est Charitati candi sint justi et injusti ; sed vivos quos nondum tuæ, tristes eramus nimis, cum fama jactaret inimiexiisse, mortuos autem quos jam exiisse de corpo- cis christianæ gratiæ te favere. Sed ut hæc tristitia ribus adventus ejus inveniet. Quæ si ita esse cons de nostris cordibus tergeretur ; primo, te priorem titerit, illa verba excutienda erunt, quomodo sic acci- anathema eis in populo frequentissimo pronunpiemus, Tu quod seminas non vivificatur, nisi prius tiasse eadein fama non lacuit : deinde cum litteris moriatur; et, omnes resurgemus, sive, omnes dormie- · Edd., In Epistola quam. Expungenda erat particula mus, ut non adversentur huic sententiæ, qua qui in, quæ abest a Mss. Enimvero de prolixiore epistola dam creduntur etiam cum suis corporibus in æter quam se pollicitum esse dicit Augustin us, nihil habetur in ea, quæ per Albinum transmissa fuit (in epistola). num, non degustata morte, victuri. * Recensuimus hanc ad b. bl. cb. ff. gg. m. rm. Vc. 12. Sed utrumlibet horum veracior et perspica vy. duos sb. duos t. quatuor v. Am. Bad. Er. Lov. (a) Alias 105 : quæ autem 194 erat, nunc in Appendice cior intellectus inveniatur, quid ad causam pertinet est 13. Scripta paulo post superiores epistolas. PATROL. XXXIII. (Vingt-Huit.) (b) apostolicae Sedis de illorum damnatione ad Africam missis, tuæ quoque litteræ ad venerabilem senem Aurelium consecutæ sunt; que tametsi breves erant, tuum tamen vigorem adversus eorum errorem satis indicabant. Nunc vero cum apertius et latius quid de illo dogmate contraque sentires, in litteris tuis fides ipsa nobiscum Romanæ Ecclesiæ lo queretur, cui potissimum beatus apostolus Paulus de gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, multa et multipliciter est locutus; non solum illud omne tristitiæ nubilum fugit de cordibus nostris, sed etiam tantum ibi lætitiæ lumen infulsit, ut nihil egisse in nobis videretur ille moerorjet timor, nisi successurorum ampliorem flagrantiam gaudiorum. 2. Itaque, frater charissime, quamvis non te videamus oculis carnis, animo tamen in fide Christi, in gratia Christi, in membris Christi tenemus, amplectimur, osculamur; et remeante a nobis ad te nostrorum invicem colloquiorum sanctissimo et fidelissimo perlatore, quem voluisti esse apud nos non solum advectorem scriptorum tuorum, verum etiam narratorem testemque factorum, rescripta persolvimus, et aliquanto diutius tecum sermocinamur, admonentes ut docendis instes, quibus terrendis satis, quantum comperimus, institisti. Sunt enim quidam, qui justissime damnatas impietates adhuc liberius defendendas putant; et sunt qui occultius penetrant domos, et quod in aperto jam clamare metuunt, in secreto seminare non quiescunt: sunt autem qui omnino siluerunt, magno timore compressi, sed adhuc corde retinent quod ore jam proferre non audent ; qui tamen esse possunt fratribus ex priore ipsius dogmatis defensione notissimi. Proinde alii severius coercendi, alii vigilantius vestigandi, alii tractandi quidem lenius, sed non segnius sunt docendi, ut si non timentur ne perdant, non tamen negligantur ne pereant. CAPUT II. 3. Quod enim putant auferri sibi liberum arbitrium, si nec ipsam bonam voluntatem sine adjutorio Dei hominem habere consenserint; non intelligunt, non se firmare humanum arbitrium, sed impellere 1, ut per inania feratur, non in Domino tanquam in petra stabili collocetur : paratur enim voluntas a Domino. 4. Quod autein personarum acceptorem Deum se credere existimant, si credant quod sine ullis præcedentibus meritis, cujus vult miseretur, et quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit; parum attendunt quod debita reddatur pœna damnato indebita gratia liberato, ut nec ille se indignum queratur, nec dignum seiste glorietur; atque ibi potius acceptionem nullam fieri personarum, ubi una eademque massa damnationis et offensionis in vol. vit, ut liberatus de non liberato discat quod etiam sibi supplicium conveniret, nisi gratia subveniret. Si autem gratia, utique nullis meritis reddita, sed gratuita bonitate donata. 5. Sed injustum est, inquiunt, in una eademque mala Mss. tres, infirmare. Alii totidem, inflare. (b) Zosimi. -- causa hunc liberari, illum puniri. Nempe ergo justum est utrumque puniri: quis hoc negaverit? Agamus ergo gratias Salvatori, dum nobis non redditum cernimus quod in damnatione similium etiam nobis debitum fuisse cognoscimus. Si enim omnis homo liberaretur, utique lateret quid peccato per justitiam debeatur; si nemo, quid gratia largiretur. Ut ergo in hac difficillima quæstione verbis potius utamur Apostoli, Volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam,attulit in multa patientia vasa iræ, quæ perfecta sunt in perditionem ; et ut notas faceret divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ: cui non potest figmentum dicere, Quare sic me fecisti? cum habeat potestatem ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. ix, 20-23). Ub¡ quia universa ista massa merito damnata est, con. tumeliam debitam reddit justitia, honorem donat indebitum gratia, non meriti prærogativa, non fati necessitate, non temeritate fortunæ, sed altitudine divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei; quam non aperit, sed clausam miratur Apostolus, clamans : O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in sæcula sæculorum. Amen (Id. x1, 33-36). CAPUT III. 6. Nolunt autem ut sit ipsi gloria in justificandis impiis gratuita gratia, qui ejus ignorantes justitiam, suam volunt constituere (Id. x,3): vel jam conclamantium religiosorumet piorum vocibus pressi, ita se fatentur ad habendam seu faciendam justitiam divinitus adjuvari, ut sui præcedat aliquid meriti,quasi priores volentes dare ut retribuatur eis ab illo de quo dictum est, Quis prior dedit illi, et retribuetur ei; et suo putantes præire merito illum1 de quo audiunt, aut potius audire nolunt, Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quarum autem divitiarum est altitudo sapientiæ et scientiæ ejus,ex his sunt divitiæ gloriæ ejus in vasa misericordiæ, quæ vocat in adoptionem; quas divitias notas vult facere etiam per vasa iræ, quæ perfecta sunt in perditionem. Et quæ sunt viæ investigabiles, nisi de quibus in Psalmo canitur: Universæ viæ Domini misericordia et veritas (Psal. xxiv, 10)? Igitur investigabiles sunt misericordia et veritas ejus : quoniam cujus vult miseretur, non justitia, sed misericordiæ gratia1 ; et quem vult obdurat, non iniquitate, sed veritate vindictæ. Quæ tamen misericordia et veritas ita sibi occurrunt, quia scriptum est, Misericordia et veritas obviaverunt sibi (Psal. LXXXIV, 11) ; ut nec misericordia impediat veritatem, qua plectitur dignus, nec veritas misericordiam, qua liberatur indignus. Quæ igitur sua merita jactaturus est liberatus, cum si digna suis meritis redderentur, non esset nisi damnatus ? Nullane igitur sunt merita justorum? Sunt plane, quia justi sunt. Sed ut justi fierent, merita non fuerunt : justi enim facti sunt, Mss. novem: Et sua putantes præire merita ad illum, Sic Bad. Am. ct Er. At Lov.: Non justitiæ, sed misericordiæ gratia, Mss. plerique: Non justitia, sed misericordia. cum justificati sunt; sed sicut dicit Apostolus, Justificati gratis per gratiam ipsius (Rom. 111, 24). 7. Cum igitur huic gratiæ inimici infestique sint isti, Pelagius tamen in ecclesiastico judicio Palæstino (a) (non enim aliter inde impunitus exiisset), anathematizavit eos qui dicunt gratiam Dei secundum merita dari.Sed nihil aliud in eorum etiam posterioribus disputationibus invenitur, quam meritis dari eam gratiam, de cujus commendatione maxime ad Romanos apostolica Epistola loquitur, ut inde se prædicatio ejus velut a capite orbis toto orbe diffunderet: ea est enim qua justificatur impius, id est, fit justus qui prius erat impius. Et ideo percipiendæ hujus gratiæ merita nulla præcedunt, quoniam meritis impii, non gratia, sed pœna debetur: necista esset gratia,si non daretur gratuita,sed debita redderetur. 8. Sed cum ab istis quæritur quam gratiam Pelagius cogitaret sine ullis præcedentibus meritis dari, quando anathematizabat eos qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari; respondent sine ullis præcedentibus meritis gratiam ipsam humanam esse naturam in qua conditi sumus: neque enim antequam essemus, mereri aliquid poteramus ut essemus. Abjiciatur a Christianorum cordibus ista fallacia: nam omnino non istam gratiam commendat Apostolus, qua creati sumus ut homines essemus, sed qua justificati cum mali homines essemus. Ista est enim gratia per Jesum Christum Dominum nostrum. Etenim Christus non pro nullis ut homines conderentur, sed pro impiis mortuus est ut justificarentur: jam quippe homo erat qui dicebat, Miser ego homo, quis me liberabil de corpore mortis hujus ? Gratia Deiper Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vii, 24, 25). 9. Possunt quidem dicere remissionem peccatorum esse gratiam, quæ nullis præcedentibus meritis datur: quid enim habere boni meriti possunt peccatores? Sed nec ipsa remissio peccatorum sine aliquo merito erat, si fides hanc impetrat: neque enim nullum est meritum fidei; qua fide ille dicebat, Deus, propitius esto mihi peccatori; et descendit justificatus merito fidelis humilitatis", quoniam qui se humiliat, exaltabitur (Luc. Xvill, 13, 14). Restat igitur ut ipsam fidem unde omnis justitia sumit initium, propter quod dicitur ad Ecclesiam in Cantico canticorum, Venies et pertransies ab initio fidei (Cant. iv, sec. LXX): restat, inquam, ut ipsam fidem non humano, quod isti extollunt,tribuamus arbitrio, nec ullis præcedentibus meritis,quoniam inde incipiunt bona quæcumque sunt merito; sed gratuitum donum Dei esse fateamur, si gratiam veram,id est sine meritis,cogitamus: quia, sicutin eadem Epistola legitur, Deus unicuique partitur mensuram fidei (Rom. x11, 3). Opera quippe bona fiunt ab homine; fides autem fit in homine,sine qua illa a nullo fiunt homine. Omne enim quod non est ex fide, peccatum est (Id. xiv, 23). 1 Mss. Non omnino, non islam. Bad. Am. et Er., fidelis humiliatus, quibus consentiunt Mss. septem. Sic Mss. plures. At Edd. habent, quo isti extolluntur. (a) Diospolitano. 10. Quapropter, ne se vel ipsius orationis meritum extollat, etiamsi ad vincendas temporalium rerum cupiditates, et diligenda bona æterna atque ipsum fontem omnium bonorum Deum,adjutorium datur oranti; fides orat quæ data est non oranti, quæ utique nisi data esset, orare non posset. Quomodo enim invocabunt,in quem non crediderunt ?quomodo credent,quem non audierunt ? quomodo audient sine prædicunte? Igitur fides ex auditu,auditus autem per verbum Christi (Id. x,14, 17). Proinde minister Christi hujus fidei prædicator, secundum gratiam quæ data est illi (Id. xv, 15, 16), plantator est et rigator: Nec tamen qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. 11, 5-8), qui unicuique partitur mensuram fidei. Unde et alibi dicitur, Pax fratribus et charitas cum fide; quam ne sibi tribuerent continuo subjunxit, a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo (Eph. vi, 23): quia nec omnium est fides, qui audiunt verbum,sed quibus Deus partitur mensuram fidei; sicut nec omnia germinant quæ plantantur et rigantur, sed quibus Deus dat incrementum. Cur autem ille credat, ille non credat, cum ambo idem audiunt, et si miraculum in eorum conspectu fiat, ambo idem vident; altitudo est divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei,cujus inscrutabilia sunt judicia, et apud quem non est iniquitas,dum cujusvult miseretur,et quem vult obdurat (Rom.1x, 14,18): neque enim propterea sunt ista injusta, quia occulta. 11. Deinde post remissionem peccatorum, nisi mundatam domum habitet Spiritus sanctus, nonne cum aliis septem redit spiritus immundus, et erunt novissima hominis illius pejora quam erant prima (Matth. x1, 44, 45) ? Ut autem habitet Spiritus sanctus,nonne ubi vult spirat (Joan. 111,8); et charitas Dei, sine qua nemo bene vivit, diffunditur in cordibus nostris, non a nobis,sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v,5)? Hanc enim fidem Apostolus definivit, dicens: Neque circumcisio est aliquid, neque præputium; sed fides, quæ per dilectionem operatur (Galat. v, 6). Ista quippe fides est Christianorum, non dæmoniorum:nam et dæmones credunt et contremiscunt (Jacobi 11, 19); sed numquid et diligunt ? Nam si non crederent, non dicerent, Tu est Sanctus Dei; vel, Tu es Filius Dei (Luc. iv, 41). Si autem diligerent, non dicerent, Quid nobis et tibi (Matth. v, 29) ? 12. Fides igitur ad Christum nos trahit,quæ nisi desuper gratuito munere nobis daretur, non ipse diceret: Nemo potest venire ad me,nisi Pater,qui misil me, attraxerit eum. Unde et paulo postait, Verba quæ ego loculus sum vobis,spiritus et vila sunt. Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt: deinde Evangelista subjungit, Sciebat enim ab initio Jesus qui essent credentes, el quis esset traditurus eum. Et ne quisquam existimaret credentes sic ad ejus præscientiam pertinere, quomodo non credentes, id est, ut non eis fides ipsa desuper daretur, sed tantummodo voluntas eorum prænosceretur; mox adjecit atque ait : Et dicebat, Propterea dixi vobis,quia nemo potest venire adme,nisi fuerit ei datum a Patremeo.Hinc erat quod eorum qui audierantloquenten de carne sua et sanguine suo,quidam scandalizati abscesserunt,quidam credendo manserunt (Joan. vi, 44-66) : quia nemo potest venire ad illum, nisi cui datum est a Patre, ac per hoc et ab ipso Filio, et a Spiritu sancto. Neque enim separata sunt dona vel opera inseparabilis Trinitatis; sed Filius sic honorans Patrem, non affert ullius distantiæ documentum, sed magnum præbet humilitatis exemplum. 13. Hiciterum isti liberi arbitrii defensores, imo deceptores quia inflatores, etinflatores quia præsumptores, non adversum nos, sed adversus Evangelium locuturi, quid aliud dicunt quam id quod Apostolus sibi, quasi atalibus diceretur, objecit ? Dicis itaque mihi, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? Hanc contradictionem sibimetipsi tanquam ab altero opposuit, velut ex eorum voce qui nolunt accipere quod superius dixerat: Ergo cujus vult miseretur,et quem vult obdurat. Talibus itaque dicamus cum Apostolo, non enim melius illo invenire possumus quid dicamus: O homo,tu quis es qui respondeas Deo (Rom. ix, 18-20)? 14. Quærimus namque meritum obdurationis, et invenimus. Merito namque peccati universa massa damnata est; nec obdurat Deus impertiendo mali. tiam, sed non impertiendo misericordiam. Quibus enim non impertitur, nec digni sunt,nec merentur: at potius ut non impertiatur, hoc digni sunt,hoc merentur. Quærimus autem meritum misericordiæ, nec invenimus, quia nullum est, ne gratia evacuetur, si non gratis donatur, sed meritis redditur. 15. Si enim dixerimus fidem præcessisse, in qua esset meritum gratiæ, quid meriti habebat homo ante fidem,ut acciperet fidem ? quid enim habet quod non accepit? si autem accepit, quid gloriatur quasi non acceperit (I Cor. iv,7)? Sicut enim non haberet homo sapientiam, intellectum, consilium, fortitudinem, scientiam, pietatem, timorem Dei, nisi secundum propheticum eloquium accepisset Spiritum sapien tiæ et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiæ et pietatis ac timoris Dei (Isai. x1, 2, 3); sicut non haberet virtutem, charitatem, continentiam, nisi accepto Spiritu de quo dicit Apostolus, Non enim accepistis Spiritum timoris, sed virtutis, et charitatis, et continentiæ (II Tim. 1, 7): ita non haberet fidem nisi acce pisset Spiritum fidei,de quo idem ipse dicit, Habentes autem eumdem Spiritum fidei,secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. iv,13). Non autem merito accepisse, sed misericordia ejus qui cujus vult miseretur, manifestissime ostendit, ubi de seipso ait: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (1 Cor. vi, 25). CAPUT IV.-16. Si dixerimus meritum præcedere orationis,ut donum gratiæ consequatur:impetrando quidem oratio quidquid impetrat, evidenter donum Dei esse ostendit,ne homo existimet a seipso sibi esse quod si in potestate haberetur,non utique posceretur; verumtamen ne saltem orationis putarentur præcedere merita, quibus non gratuita daretur gratia,sed jam nec gratia esset,quia debita redderetur, etiam ipsa oratio inter gratiæ munera reperitur. Quid enim oremus, ait Doctor Gentium,sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Quid est autem, interpellat, nisi, interpellare nos facit ? Indigentis enim certissimum indicium est interpellare gemitibus. Nullius autem rei esse indigentem fas est credere Spiritum sanctum. Sed ita dictum est, interpellat, quia interpellare nos facit, nobisque interpellandi et gemendi inspirat affectum; sicut illud in Evangelio: Non enim vos estis qui loquimini,sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. x, 20). Neque enim et hoc ita fit de nobis tanquam nihil facientibus nobis. Adjutorium igitur Spiritus sancti sic expressum est, utipse facere diceretur quod ut faciamus facit. 17.Nam non esse intelligendum spiritum nostrum, de quo dictum est, interpellat gemitibus inenarrabilibus, sed Spritum sanctum, quo nostra infirmitas adjuvatur, satis ipse demonstrat Apostolus. Inde enim cœpit, Spiritus, inquit, adjuvat infirmitatem nostram; deinde ita subjunxit, Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus ; et cætera. De hoc quippe Spiritu apertius alibi dicit: Non enim accepistis spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. vii, 26, 18). Ecce hic non dixit quod ipse Spiritus clamet orando; sed, in quo clamamus, Abba, Pater. Alio tamen loco ait : Quoniam filii Dei eslis,misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem, Abba, Pater (Galat. iv, 6). Non hic ait,in quo clamamus ; sed ipsum Spiritum clamatem dicere maluit, quo efficitur ut clamennus: sicut sunt illa, Ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus ; et,Spiritus Patris vestri est, qui loquitur in vobis. 18. Sicut ergo nemo recte sapit, recte intelligit, recte consilio ac fortitudine prævalet, nemo scienter pius est, vel pie sciens, nemo timore casto Deum timet, nisi acceperit Spiritum sapientiæ et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiæ et pietatis et timoris Dei; nec habet quisquam virtutem veram, charitatem sinceram, continentiam religiosam,nisi per Spiritum virtutis, et charitatis, et continentiæ: ita sine Spiritu fidei non est recte quispiam crediturus, nec sine Spiritu orationis salubriter oraturus. Non quia tot sunt spiritus, sed omnia hæc operatur unus atque idem Spiritus dividens propria unicuique prout vult (I Cor. x11, 11); quia Spiritus ubi vultspirat (Joan. 111, 8): sed quod fatendum est, aliter adjuvat nondum inhabitans,aliter inhabitans. Nam nondum inhabitans adjuvat ut sint fideles, inhabitans adjuvat jam fideles. CAPUT V.-19. Quod est ergo meritum hominis ante gratiam, quo merito percipiat gratiam, cum omne bonum meritum nostrum non in nobis faciat nisi gratia; et cum Deus coronat merita nostra,nihil aliud coronet quam munera sua? Sicut enim ab initio fidei misericordiam consecuti sumus,non quia fideles eramus, sed utessemus ; sic in fine,quo erit vita æterna, coronabit nos, sicut scriptum est, in miseratione et misericordia (Psal. cn, 4). Non itaque fru |