Obrázky na stránke
PDF
ePub

potestatis auctoritate homine occidit, homicida est; quisquis seipsum occidit non sit homicida, si non homo est. Hæc omnia multimodis in aliis plurimis nostris sermonibus et litteris diximus.

1

6. Verumtamen, quod fatendum est, de isto Razio seniore, quem summa exemplorum inopia coarctati se in Machabæorum libris, quasi ad auctoritatem sceleris quo seipsos perdunt, perscrutatis omnibus ecclesiasticis auctoritatibus, vix aliquando se invenisse gloriantur, adhuc eis nunquam respondisse me recolo. Sed, quod tuæ Charitati et prudentibus quibusque sufficiat ad istos redarguendos, si ad vitam Christianorum de Judæa gente atque illis Litteris parati sunt omnium factorum 1 exempla transferre, tunc et hoc transferant. Si autem illic sunt plurima eorum quoque hominum, qui Litterarum illarum veritate laudati sunt, vel huic jam tempori noa convenientia vel etiam illo tempore non recte facta; tale etiam hoc est, quod in seipsum Razius iste commisit: qui cum esset apud suos nobilis, et multum in Judaismo profecisset (quæ sibi in comparatione justitiæ christianæ damna et stercora fuisse dicit Apostolus [Philipp. 1, 8]), et propter hoc idem Raius Judæorum pater appellaretur; quid mirum est, si tanquam homini elatio superba subrepsit, ut mallet manu propria perimi, quam post illam in suorum aspectibus celsitudinem, sustinere indignam in hostium manibus servitutem?

stolæ implendæ satis sint. Debeo autem Thamugadensibus ejusmodi ministerium charitatis, quoniam mihi et voto tuo et ab honorabili et charissimo filio meo Eleusino, qui tribunatum apud eos egit, bene insinuati sunt, ut ambabus epistolis Gaudentii Donatistarum episcopi, et maxime posteriori, quam secundum Scripturas sanctas se fecisse arbitratur, ita respondeam, ne aliquid prætermissum putetur. EPISTOLA CCV* (a).

Augustinus Consentio, respondens ad illius percontationes de corpore Christi quale nunc sit necnon de nostris corporibus qualia futura sint in resurrectione.

-

Dilectissimo fratri CONSENTIO, Augustinus. CAPUT PRIMUM. 1. Quantum ad oculos attinet corporales, quosdam videmus, nec novimus; quorum a nobis studia vitaque nesciuntur : quosdam novimus, nec videmus; quorum nobis charitas et affectus innotuit, in quibus et te annumeramus; et ideo te magis videre desideramus, ut in iis sis quos et videmus et novimus. Nam illi qui ignoti nostris oculis ingeruntur,non solum desiderabiles non sunt, sed vix tolerabiles sunt, nisi aliquibus signis pulchritudo in his hominis interiori appareat. Quorum autem, sicut tuus, nobis prius animus intelligendo, quam videndo corpus apparuit,jam quidem novimus eos; sed ideo etiam videre desideramus, ut per illud quod conspicitur oculis, multo jucundibus et familiarius eo quem jam novimus, amico interiore perfruamur. Verum et hoc de te nobis Deus fortasse donabit, quietioribus et tranquillioribus, sicut optamus, rebus humanis, ut id honestæ charitatis sit potius quam molestæ necessitatis. Nunc ad ea respondeam, sicut Domino adjuvante potuero, quæ præter epistolam in alia chartula a me quærenda misisti.

7. Solent in litteris Gentilium ista laudari. In his autem Machabæorum libris quamvis homo ipse fuerit laudatus, factum tamen ejus narratum est, non laudatum, et judicandum potius quam imitandum quasi ante oculos constitutum; non sane nostro judicio judicandum, quod nos quoque ut homines habere possemus, sed judicio doctrinæ sobriæ,quæ in ipsis quoque Libris veteribus clara est. Longe quippe fuit iste Razius a verbis illis, ubi legitur: Omne quod tibi applicitum fuerit accipe, et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe (Eccli. 11, 4). Non ergo fuit iste vir eligendæ mortis sapiens, sed ferendæ humilitatis impatiens.

8. Scriptum est quod voluerit nobiliter et viriliter mori; sed numquid ideo sapienter? Nobiliter scilicet, ne libertatem sui generis captivus amitteret: viriliter autem, quod tantas vires animi haberet, quibus idoneus esset ut se ipse perimeret ; quod gladio cum implere non posset, de muro se præcipitem dedit, et sic adhuc vivus abruptam cucurrit ad petram, atque ibi jam exsanguis intestina sua produxit, quæ utraque manu dissipata spargebat in populum, ac deinde postea defessus occubuit (II Machab, xiv, 37-46). Magna hæc sunt, nec tamen bona: non enim bonum est omne quod magnum est; quoniam sunt magna etiam mala. Deus dixit : Innocentem et justum ne occidas (Exod. xxш, 7). Si ergo iste innocens et justus non fuit, cur proponitur imitandus? Si autem innocens et justus fuit, quare interfector innocentis et justi, id est ipsius Razii, insuper putatur esse laudandus?

9. Hæcinterim, ne nimium prolixa fiat, huic epi

Edd., sanctorum exempla. At Mss., factorum.

2. Quæris utrum nunc corpus Domini ossa et sanguinem habeat, aut reliqua carnis lineamenta. Quid si adderes, utrum etiam vestimenta? Nonne augeretur quæstio? Qua causa, nisi quia ea quæ in usu vitæ hujus nostræ corruptibilia novimus, sine corruptione cogitare vix possumus, cum divinorum miraculorum quædam documentajam data sint, ex quibus liceat conjectare majora? Nam si vestis Israelitarum per tot annos in eremo sine tritura esse potuit, si morticina pellis calceamentorum tamdiu sine labe duravit, potest ubique Deus quorumbibet corporum, per quantum voluerit tempus, incorruptam protendere qualitatem. Ego proinde Domini corpus ita in cœlo esse credo,ut erat in terra,quando ascendit in cœlum. Dixerat autem Discipulis, ut in Evangelio legimus, de sua resurrectione dubitantibus, et illud quod vide. bant, non corpus, sed spiritum esse putantibus : Videte manus meas et pedes; palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet,sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Sicut eorum, cum esset in terra, contrectatus est manibus,sic eorum est, cum iretin cœlum,

* Hanc contulimus cum a. bg. bl. bn. c. cc. ff. g. gv. j. n. r. s. t. duobus sb. duobus vc. quatuor v. cum Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 146: quæ autem 205 erat, nunc 189. Scripta circ. an. 420.

deductus aspectibus. Ibi vox angelica sonuit: Sic veniet, quemadmodum eum vidistis euntem in cælum (Act. 1, 11). Fides adsit,et nulla quæstio remanebit. 3. Nisi forte de sanguine requirendum est, quia cum dixisset, Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, non addidit, sanguinem. Non ergo et nas addamus inquirere quod ille non addidit dicere et de compendio, si placet, finita sit quæstio. Fortassis enim,accepta occasione sanguinis, urgebit nos molestior perscrutator, et dicet: Si sanguis, cur non et pituita, cur non et fel flavum et fel nigrum, quibus quatuor humoribus naturam carnis temperari etiam medicinæ disciplina testatur? Sed quodlibet quisque addat, corruptionem addere caveat, ne suæ fidei sanitatem castitatemque corrumpat.

4. Ex consuetudine rerum expertarum, inexperta opera divina, infirmitas metitur humana,et acutule se garrire arbitratur, cum dicit: Si caro est, et sanguis est; si sanguis, et cæteri humores; si cæteri humores, ergo et corruptio. Eo modo diceret: Si flamma est, et ardet; si ardet, et urit; si urit, ergo virorum trium in fornacem ignis ab impio rege missorum corpora incendit. Si autem hoc in tribus viris miraculum (Dan. 11) factum esse non dubitat quisquis de divinis operibus recte sapit; cur non credatur qui fecit illa corpora non posse igne corrumpi, fecisse illud corpus nec posse corrumpi igne, nec fame, nec morbo, nec senio, nec ulla vi alia qua solet humana corpora labefactare corruptio? Quod si quisquam dicit, non carni trium illorum virorum additam contra ignem incorruptionem, sed ipsi igni detractam corrumpendi facultatem; quid veremur ne carnem facere nequiverit non posse corrumpi, quifecit ignem non posse corrumpere? Nam si illud non de carnis, sed de ignis mutatione intelligitur, multo est mirabilius: simul enim et hominum corpora non urebat ne posset nocere, et ligna fornacis urebatut posset ardere. Sed qui etiam ista non credunt, nimium de divina potestate diffidunt,nec cum eis vel ad eos nunc sermo nobis est: qui autem ista credunt, ex his etiam illa utcumque conjiciant quæ fideliter quærunt. Valet igitur divina potentia de ista visibili atque tractabili natura corporum, quibusdam manentibus, auferre quas voluerit qualita. tes: ac per hoc valet etiam membra mortalia formæ lineamentis manentibus, corruptione vero mortalitatis emortua, stabili vigore firmare; ut absit labes, adsit effigies; adsit motio, absit fatigatio; adsit vescendi potestas, absit esuriendi necessitas.

CAPUTII.-5.Quod ergo legitur apud Apostolum, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. xv, 50), solvitur quidem quæstio etiam isto modo quem tu commemorasti, ut carnis et sanguinis nomine opera carnis et sanguinis intelligantur: verum, quia non de operibus, sed de modo resurrectionis loquebatur Apostolus, et eam quæstionem disputando versabat, melius eo loco intelligitur caro et sanguis pro corruptione carnis et sanguinis posita. Sienim nomen carnis significat operationem,cur non signifi. cet etiam corruptionem, sicut dictum est,Omnis caro fenum? Nam et hic ipsa corruptibilitas significata

est: sequitur enim, et omnis honor carnis ut flos feni; fenum aruit, flos decidit (Isai. XL, 6, 7). Numquidnam hoc etiam illi carni competit, de qua dictum est: Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet sicut me videtis habere? Nam quomodo arescat aut decidat, cum scriptum sit quod Christus surgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. vi, 9)?

6. Proinde ipsam apostolicam sententiam desuper inspice, totamque considera. Cum resurrectionem mortuorum persuadere vellet eis qui dicebant quod resurrectio mortuorum non est, Christi resur rectione præmissa in exemplum, inter cætera quæ ibi disseruit, intulit sibi quæstionem atque ait: Sed dicet aliquis, Quomodo resurgent mortui ? quo autem corpore venient ? id est, quali corpore? Deinde adhibens documenta seminum: Stulte, inquit, tu quod seminas, non vivifica!ur, nisi prius morialur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, ut puta tritici 1, aut alicujus cæterorum, Deus autem illi dat corpus quomodo voluerit, et unicuique seminum proprium corpus. Secundum hoc ergo dixerat, non corpus quod futurum est seminas. Neque enim non triticum erit ex tritico; sed quia nemo seminat herbam, vel stipulam, et multiplicia in palea tegumenta granorum, cum quibus tamen semina exsurgunt, ideo ait, sed nudum granum: hinc volens ostendere quia si Deus potest addere quod non erat in nudo semine, multo magis potest reparare quod erat in hominis corpore.

6. Jamvero quod adjungit, ad differentiam pertinet resurgentium, propter diversas glorias fidejium atque sanctorum. Non omnis, inquit, care eadem caro: alia quidem hominum, alia autem caro pecorum, alia volucrum, alia piscium. Et corpora cœlestia, et corpora terrestria; sed alia est cœlestium gloria, etalia terrestrium. Etalia gloria solis, aliagloria lunæ, et alia gloria stellarum. Stella enim a stella differt in gloria: sic et resurrectio mortuorum. In his omnibus iste sensus est : Si genera carnis cum sint cuncta mortalia, differunt tamen inter se pro diversitatibus animantium; et si corpora cum sint omnia visibilia, differunt tamen pro diversitatibus locorum, unde alia est cœlestium gloria, alia terrestrium; et si in locis sublimus cum sint cuncta cœlestia,differunt etiam ipsa claritatibus luminum; non mirum est quod in resurrectione mortuorum distabit gloria meritorum.

8. Hinc jam venit ad illud quod communiter habet omnis caro quæ ad vitam resurgit æternam, et dicit: Seminatur in corruptione, surget in incorrup tione; seminatur in contumelia, surgel in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. In his ver bis Apostoli, numquid fasest putare melius corpora nostra resurrectura quam Christi; cum de illo sit propositum exemplum, quod fideliter intendere, et per ejus gratiam sperare debeamus ? Ac per hoc

Mss. tres, granum farris tritici. Alii duodecim, Bad. Er., fere tritici.

nullo modo potuit corpus Christi cum corruptione resurgere, si nostrum in incorruptione resurrecturum promittitur; nec potuit illud sine gloria, si nostrum resurget in gloria. Quæ autem ibi gloria, ubi adhuc corruptio? Nimis itaque absurdum est ut credamus illud corpus et in infirmitate esse seminatum,id est mortificatum, et in infirmitate resurrexisse; cum corpus nostrum seminetur in infirmi. tate, resurgat in virtute; et dicat idem apostolus de Chritso: Etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. xın, 4). Quis vero tam absurde sapiat, ut credat illud corpus animale seminatum, animale resuscitatum, si nostrum semina. tur animale, surget spirituale ?

9. Constat itaque, neque ullo modo dubitandum est, corpus Christi, quod licet corruptionem putredinis in sepulcro non viderit, unde scriptum est, Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal.xv, 10), clavis tamen et lancea perrumpi potuit, nunc omnino in incorruptione consistere; et quod in contumelia passionis mortisque seminatum est, nunc esse in gloria vitæ æternæ ; et quod ex infirmitate potuitcrucifigi, nunc in virtute regnare ; et quod erat corpus animale, quoniam ex Adam sumptum est, nuncesse spirituale, quoniam spiritui jam inseparabiliter copulatum est. Cum enim vellet Apostolus de corpore animali adhibere testimonium Scripturarum,illud posuit quod in Genesi legitur: Siest,inquit, corpus animale, est et spirituale ; sicut scriptum est, Factus est primus Adam in animam viventem,vel,in animam vivam (I Cor. xv, 44). Recolis certe quemadmodum scriptum sit: Et insufflavit Deus in fuciem ejus flatum vitæ ; et factus est homo in animam vivam (Gen. 1, 7). Dictum est autem etiam de animalibus: Producat terra animam vivam (Id. 1, 24). Intelligitur ergo corpus animale dici simile cæteris animalibus propter mortis dissolutionem et corruptionem, quæ quotidie cibo reficitur, et postea, separata animantis compage1, dissolvitur. Spirituale autem corpus, quod jam cum spiritu immortale est.

10. Quamvis nonnulli arbitrentur tunc fieri corpus spirituale, cum jam et ipsum corpus mutatur in spiritum, et quod homo erat ex corpore et spiritu, utrumque ac totum spiritus erit, quasi dixerit Apostolus, Seminatur corpus, surget spiritus.Dixit autem, Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale: proinde, sicut animale corpus non spiritum debemus putare, sed corpus. Quis porro audeat opinari, vel Christi corpus non spirituale resurrexisse; vel si spirituale surrexit,jam non corpus fuisse, sed spiritum: cum hanc opinionem Discipulorum refellat, ubi, cum eum videntes existimarent se spiritum videre,ait, Palpateet videle,quia spiritus ossa et carnem non habet,sicut me videtis habere ? Jamigitur illa caro spirituale erat corpus, nec tamen spiritus erat, sed corpus,nulla ulterius morte ab anima resolvendum atque separandum :sicut corpus animale,quale animatum est Dei flatu,cum factus est homo in animam vivam, etiam ipsum ex animali spi

Mss. plures: Superata animantis compage.

*

rituale sine mortis interventu fuerat futurum, nisi transgressio præcepti prius commisso peccato infligeret pœnam, quam Deus servatæ justitiæ daret

coronam.

11. Unde Dominus Christus per nos ad nos venit, cum peccatores justus invenit; per stratum quodammodo humilitatis nostræ, sed non cum morbo iniquitatis nostræ. Nam per animale nobis, hoc est per mortale corpus apparuit; qui utique si voluisset,cum corpore immortali primitus advenisset. Sed quia nos humilitate Filii Dei sanari oportebat, usque ad no. stram infirmitatem descendit, et fidei nostræ meritum ac præmium, virtute suæ resurrectionis ostendit. Ideo sequitur Apostolus et dicit: Novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sive intelligatur primus Adam, qui de pulvere ante formatus est, novissimus autem Adam, qui de virgine procreatus est; sive in unoquoque homine utrumque compleatur, ut primus Adam sit homo in corpore mortali, novissimus Adam idem ipse in corpore immortali: tamen inter animam viventem et spiritum vivificantem hoc interesse voluit, ut illic sit corpus animale, hic spirituale. Anima quippe in corpore animali vivit quidem, sed non vivificat usque ad auferen. dam corruptionem in corpore vero spirituali, quoniam perfecte adhærens Domino, unus spiritus est (1 Cor. vi, 17), sic vivificat ut spirituale corpus efficiat, absumens omnem corruptionem, nullam metuens separationem.

12. Proinde sequitur: Sed non prius quod spirituale est, sed quod animale; postea quod spirituale. Primus homo de terra,terrenus; secundus homo de cœlo, cælestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis cœlestis, tales et cœlestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de cœlo est. Quid est, Qualis terrenus, tales et terreni; nisi, mortales ex mortali ? et quid est, Qualis cœlestis, tales et cœlestes; nisi, immortales per immortalem? Illud per Adam, hoc per Christum. Dominus enim ad hoc terrenus factus est, cum esset cœlestis, ut eos qui terreni erant, faceret cœlestes; hoc est, ideo ex immortali mortalis factus est, assumendo servi formam, non Domini mutando naturam, ut eos qui mortales erant faceret immortales, impertiendo dominicam gratiam,non servilem injuriam retinendo1. 13. Cum igitur de resurrectione corporis Apostolus disputans, doceret nostra corpora futura ex corruptibilibus incorruptibilia, ex contemptibilibus gloriosa, ex infirmis fortia, ex animalibus spiritualia, hoc est, ex mortalibus immortalia, subjecit unde agitur, atque ait: Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Et ne quisquam putaret secundum substantiam carnis hoc Apostolum definiisse, aperuit quid diceret, subjungendo: neque corruptio incorruptionem possidebit. Tanquam diceret, Quod dixi,Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, deo dixi, quia corruptio incorruptionem non possidebit, Hoc ergo loco nomine carnis et sanguinis, corruptionem mortalitatis intelligi voluit.

Ms, Cistere., et servilem injuriam perpetiendo.

alia tentatio probationis; secundum illam non intelligitur qui tentat, nisi diabolus, secundum hanc vero tentat Deus: ita cum dicitur,Caro possidebit regnum Dei,et, Caro non possidebit regnum Dei; etiam hujus nominis intelligentia discernatur, et nulla eritquæstio: quoniam caro secundum substantiam, secundum quam dictum est, Spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere, possidebit regnum Dei; caro autem cum secundum corruptionem intelligitur, non possidebit. Hoc enim expositum est cum diceretur, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, in eo quod continuo additum est, neque corruptio incorruptionem possidebit; sicut satis, quantum arbitror, disseruimus.

CAPUT III.-17. Quod autem quæris, utrum singillatim a creatore Deo corporum lineamenta formentur; non te movebit, si quantum potest humana mens, potentiam divinæ operationis intelligas.Quomodo enim negare poterimus Deum etiam nuncoperari cuncta quæ creantur,cum Dominus dicat:Pater meus usque nunc operatur (Joan. v, 17)? Unde illa cessatio septimi diei ab ipsis naturis condendis intelligenda est facta, non ab earum administratione quæ conditæ referuntur. Cum ergo natura rerum a Creatore administratur, et per ordines præfinitis locis et temporibus suis cuncta nascuntur, Deus usque nunc operatur. Nam si Deus nunc ista non format, quomodo legitur, Priusquam te formarem in utero, novi te (Jerem. 1, 5) ! quomodo etiam accipi potest, Quod si fenum agri, quod hodie est, et eras in clibanum mittitur, Deus sic vestit (Matth.v1,30)? Nisi forte credendum est, fenum a Deo vestiri, et a Deo corpora non formari ! Cum enim dixit, vestit, non de præterita ordinatione, sed de præsenti operatione satis indicat. Unde est etiam illud Apostoli de seminibus, quod supra commemoravi : Non,inquit, corpus quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus cæterorum; Deus autem illi dat corpus, quomodo voluerit. Non dixit, Dedit, aut, disposuit; sed, dat: ut Creatorem intelligas efficaciam sapientiæ suæ rebus, quæ quotidie suis temporibus oriuntur,condendis adhibere. De qua sapientia dictum est, Pertendit a fine usque in finem fortiler: et non dixit, Disposuit; sed, disponit omnia suaviter (Sap.vn, 1). Multum est autem vel tenuiter sapere quomodo commutabilia et temporalia, non commutabilibus et temporalibus Creatoris motibus, sed æterna et stabili virtute condantur. CAPUT IV. 18. De illo sane quod percontandum putasti, utrum baptizati omnes, si absque pœni. tentia, diversis criminibus irretiti de corpore exierint, veniam quolibet tempore consecuturi sint, librum non parvæ quantitatis jam scripsi (a); quem si describere curaveris, fortasse nihil ulterius hinc requires.

[ocr errors]

14. Denique, tanquam ei diceretur, Quomodo caro erit, et caro non erit ? caro quippe erit, quoniam Dominus post resurrectionem ait, Palpate et videle, quia spiritus ossa el carnem non habet, sicut me videtis habere; caro autem non erit, quoniam caro et sanguis regnum Deinon possidebunt: exponit quid dixerit, adjiciens, Ecce mysterium vobis dico, omnes quidem resurgemus; vel sicut græci codices habent, omnes quidem dormiemus, non tamen omnes immutabimur. Hanc immutationem utrum in deterius,an in melius intelligi voluerit, inferiora demonstrant. In atomo, inquit, hoc est, in puncto temporis, quod dividi non potest; in ictu oculi, hoc est in summa celeritate; in novissima tuba, hoc est, in novissimo signo quod dabitur, ut ista compleantur: canet enim tuba, inquit, et mortui resurgent incorrupti, et nos commutabimur. Ergo istam commutationem in melius sine dubitatione oportet intelligi, quia omnes et justi et injusti resurrecturi sunt: sed, sicut Dominus in Evangelio loquitur, qui bene fecerunt, in resurrectionem vitæ : qui vero male egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. v, 29); judicium appellans pœnam sempiternam, sicut alio loco, Qui non credit, inquit, jam judicatus est (ld. ш, 18). Proinde illi qui ad judicium resurrecturi sunt, non commutabunturin illam incorruptelam quæ nec doloris corruptionem pati potest. Illa namque fidelium est atque sanctorum: isti vero perpetua corruptione cruciabuntur ; quia ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur (Isal LXVI, 24).

15. Quid sibi ergo vult ista distinctio, Et mortui resurgent incorrupti,et nos commutabimur ; nisiquia omnes incorrupti resurgent, sed ex his etiam justi immutabuntur in illam incorruptelam cui omnino nulla possit nocere corruptio? Ac per hoc, qui in eam non commutabuntur, incorrupti quidem resurgent integritate membrorum, sed tamen corrumpendi dolore pœnarum, cum audierint: Ite, maledicti, in ignem æternum,qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. xxv,41). A quo auditu malojustus non timebit (Psal. cx1, 7). De illa vero commutatione justorum cum dixisset, nos commutabimur ; tanquam quæreremus quomodo istud fiat, vel qualis illa commutatio futura sit, adjungit et dicit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam,et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. xv, 35-53).Non,ut opinor, dubitandum est secundum hoc dictum, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia non ibi erit corruptio et mortalitas carnis et sanguinis: secundum has enim qualitates, hoc loco carnem et sanguinem nuncupavit.

16. Quocirca, ut aliquid exempli gratia ponam quod interim occurrit: sicut scriptum est. Ne forte tentaverit vos qui tentat, et inanis sit labor nosler (I Thess. 111,51); atque hic intelligitur diabolus, tanquam Deus omnino non tentet, de quo alio loco Scriptura dicit, Ipse autem neminem tentat (Jacobi 1,13): nec contraria est ista sententia ei qua dicitur, Tentat vos Dominus Deus vester (Deut. x,3); sed solvitur quæstio,cum vocabulum tentationis diversas intelligentias habeat, eo quod alia sit tentatio deceptionis,

19. Vis etiam per me scire utrum Dei flatus ille in Adam, idem ipse sit anima. Breviter respondeo : aut ipse est, aut ipso anima facta est. Sed et si ipse est, factus est. De anima quippe loquitur per Isaiam

(a) Lib. de Fide et Operibus.

prophetam Deus, ubi dicit,Omnem flatum ego feci; quod sequentia satis indicant : sequitur enim, Propter peccatum modicum quid contristavi illum (Isai. Lvu, 16, 17), id est, ipsum flatum; et cætera, quæ nisi de anima humana intelligi nequeunt.In hac enim quæstione maxime cavendum est ne anima non a Deo facta natura, sed ipsius Dei substantia tanquam unigenitus Filius, quod est Verhum ejus, aut aliqua ejus particula esse credatur; tanquam illa natura atque substantia, qua Deus est quidquid est, commutabilis esse possit : quod esse animam nemo non sentit, qui se animam habere sentit. Cum ista dictarem, perlator jam ventum exspectans, me vehementer, ut navigaret, urgebat. Itaque si quid hic incondite atque inculte dictum legeris, vel si totum ita esse perspexeris, doctrinæ da operam, linguæ veniam. Et alia manu: Deo vivas, dilectissime fili.

EPISTOLA CCVI * (a).

Valerio comitti Felicem episcopum commendat. Domino merito illustri et præstantissimo, atque in Christo charissimo filio VALERIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Quotiescumque a me petunt homines, ut eos tuæ benignitati fideique commendem, si non facio, non mihi recte videor de tua vel erga opis indigos misericordia, vel erga nos benevolentia judicare. Itaque facio, et maxime ministros Christi, qui Ecclesiæ curam gerunt, cujus te cohæredem et filium esse gaudemus, tuæ Præstantiæ commendare non dubito,domine merito illustris atque præstantissime atque in Christo charissime fili.Sanctus itaque frater et coepiscopus noster Felix cum hoc me rogasset, utique negare non debui. Commendo ergo tibi episcopum Christi egentem auxilio viri sublimis: fac ergo quod potes;quoniam tibi plurimum posse præstitit Dominus, cujus te lucrorum avidissimum novimus.

EPISTOLA CCVII* (b).

Augustinus Claudio episcopo, transmittens ipsi libros contra Julianum elaboratos.

Beatissimo fratri et coepiscopo CLAUDIO, AUGUStinus, in Domino salutem.

Quoniam mihi fraterno excitatus affectu, Juliani quatuor libros, quos adversus unum meum (c) scripsit, priusquam peterem, ipse misisti; nihil convenientius putavi esse faciendum, quam ut ea quæ respondeo, potissimum tu legens judices, utrum recte congruenterque responderim.Nam de his quatuorlibris nonnulla decerpta scripserat nescio quis ad illustrem et religiosum virum comitem Valerium, adversus eumdem librum meum, quem me ad illum scri

Recognita ad Ms. Vatic, et ad Lov. **Ascita ex tomo 7,in quo libris cont. Julian.præfigitur. (a) Alias 270: quæ autem 206 erat, nunc 267. Scripta circ. an. 420.

(b) Ex tomo 7, præfixa libris contra Julianum. Quæ porro 207 erat, nunc 70. Scripta an. 421, aut paulo post. (c) Librum primum de Nuptiis et Concupiscentia.

psisse cognoverat : quæ cum in manus meas eodem sublimi viro curante venissent, illi primo non distuli secundum volumen adjungere, in quo illa omnia, sicut potui, refutavi. Sed nunc cum eosdem libros diligentius inspicerem, comperi illum qui nonnulla inde selegerat, non omnia ita posuisse ut in his libris leguntur: unde videri poterit Juliano, vel cuilibet illorum, me potius fuisse mentitum, quia non utique sicut hi quatuor libri, ita illa quæ de his excerpta et memorato comiti missa sunt, innotescere potuerunt. Quisquis ergo et illum secundum librum meum ad comitem identidem Valerium sicut primum conscriptum legit, noverit me in quibusdam non respondisse Juliano; sed ei potius qui de libris ejus illa selegit, et non ita posuit ut invenit, sed aliquantum putavitesse mutanda,fortasse ut eo modo quasi sua faceret quæ aliena esse constaret. Nunc autem veriora credens exemplaria quæ tua Sanctitas misit, ipsi auctori video respondendum, qui unum meum quatuor libris suis refellisse jactat, et usquequaque spargere fidei venena non cessat. Aggressus sum igitur hoc opus in adjutorio Salvatoris pusillorum atque magnorum; et scio te, ut id implerem orasse pro me, et pro iis quibus hujuscemodi labores nostros profuturos credimus et optamus. Attende ergo jam responsionem meam, cujus principium hanc epistolam subsequetur. Vale in Domino memor nostri, beatissime frater.

EPISTOLA CCVIII* (a).

Augustinus Feliciæ virgini, quæ malam quorumdam Ecclesiæ pastorum vitam iniquiori animo ferebat (an Antonii Fussalensis de quo in subsequente epistola ?), monens ne, scandalis offensa, ab Eccle" sia catholica recedat.

Dominæ merito suscipiendæ, et in Christi membris honorandæ filiæ FELICIE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Non dubito animum tuum et pro tua fide et pro aliorum infirmitate vel iniquitate turbatum; cum sanctus Apostolus plenus visceribus charitatis confiteatur et dicat: Quis infirmatur, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror (II Cor. x1, 29)? Unde etiam ego ipse compunctus, et pro tua quæ in Christo est, salute sollicitus, has vel consolatorias, vel exhortatorias litteras ad tuam Sanctitatem dandas putavi: quoniam in Domini nostri Jesu Christi corpore, quod est Ecclesia ejus et unitas membrorum ejus,germanissima nobis facta es,quæ tanquam honorabile membrum in ejus compage diligeris, et nobiscum illius sancto Spiritu vivis.

2. Unde te admoneo ne gravius perturberis his scandalis, quæideo ventura prædicta sunt, ut quando venirent reminisceremur esse prædicta, et non eis valde commoveremur. Nam hæc ipse Dominus in Evangelio ita prædixit: Væ mundo ab scandalis! oportet venire scaudala: væ autem homini illi per quem scandalum venit (Matth. xvm, 7)! Qui sunt

* Recensita ad cb. sb. vc. duos v. et ad Lov. (a) Alias 209: quæ autem 208 erat, nunc 218. Scripta forte circ. an. 423.

« PredošláPokračovať »