Obrázky na stránke
PDF
ePub

ipsi homines, nisi de quibus dicit Apostolus : Sua quærentes, non quæ Jesu Christi (Philipp. m, 21). Alii sunt ergo qui propterea tenent pastorales cathedras, ut Christi gregibus consulant; alii vero qui propterea in eis sedent, ut suis honoribus temporalibus et commodis sæcularibus gaudeant. Istaduo genera pastorum, aliis morientibus, aliis nascentibus, in ipsa Catholica necesse est usque ad finem sæculi et usque ad Domini judicium perseverent. Si enim temporibus Apostolorum fuerunt tales, inter quos falsos fratres Apostolus gemeret, et diceret. Periculis in falsis fratribus (I[ Cor. xi, 26); nec eos per superbiam separaret, sed per tolerantiam sustineret; quanto magis temporibus nostris necess6 est ut sint, cum de teumpore hujus sæculi, quod propinquatad finem, apertissime Dominus dicat: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum ? Sed quod sequitur, nos debet consolari et exhortari: Qui perseveraverit, inquit, usque in finem, hic salvus erit (Matth. xxiv, 42, 13).

3. Sicut autem sunt pastores boni et mali, sic etiam in ipsis gregibus sunt et boni et mali. Boni, ovium nomine significantur; mali vero, hoedi appellantur: sed commixti pariter pascunt, donec veniat princeps pastorum, qui dictus est unus Pastor (Joan.x, 16); et quemadmodum ipse promisit, separet sicut pastor oves ab hoedis (Matth. xxv, 32). Nobis enim imperavit congregationem, sibi autem servavitseparationem: quia ille debet separare, qui nescit errare. Nam qui separare ante tempus, quod sibi Dominus servavit, superbi servi facile ausi sunt; ipsi potius ab unitate catholica separati sunt: num schismate immundi, mundum gregem unde habere potuerunt?

4. Ut ergo in unitate maneamus, nec offensiscandalis palearum aream dominicam deseramus, sed potius usque in finem ventilationis frumenta perseveremus (ld. 111, 12), et comminutam. stipulam firmo charitatis pondere toleremus ; ipse Pastor noster in Evangelio de pastoribus bonis nos admonet, ut propter bona opera eorum nec in eis ipsis nostram spem ponamus ; sed eum qui tales illos fecit, Patrem qui in cœlis est, glorificemus et de pastoribus malis, quos nomine Scribarum et Pharisæorum significare voluit, docentes bona, et facientes mala.

5. Nam de bonis pastoribus ita loquitur: Vos estis lumen mundi. Non potest civitas abscondi super nmontem constituta ; neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est (Id. v, 14-16). De malis autem pastoribus oves udmonet dicens: Super cathedram Moysisedent. Quæ dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite : dicunt enim, et non faciunt (Id. xxiii, 2, 3). His auditis, oves Christi etiam per malos doctores vocem ipsius audiunt, et unitatem illius non relinquunt ; quia bonum quod eos audiunt dicere, non estipsorum, sed illius: et ideo securæ oves pascuntur,

quia et sub malis pastoribus pascuis dominicismur triuntur. Non autem faciunt malorum facta pastorum ; quia talia opera non suntillius, sed ipsorum. Quos autem bonos vident, non solum audiuntbona quæ dicunt; sed etiam imitantur bonaquæ faciunt. De talibus erat Apostolus, qui dicebat: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (Id. xi, 1). Iste lumem eratilluminatum a Lumine sempiterno,ipsoDomino Jesu Christo, et in candelabro positum erat, quia in ejus cruce gloriabatur: unde ait: Mihi autem absit gloriari,nisi in cruce Domini nostriJesu Christi(Gq. lat. vi, 14). Et quia non sua quærebat, sed quæ JesuChristi : quamvis ad imitationem suam quos per Evangeliumgenuerat (I Cor. iv, 15),hortatur;tamen corripit graviter eos qui per Apostolorum nomina schismata fecerunt ; et objurgat illos qui dicebant, Ego sum Pauli: Numquid Paulus pro vobis, inquit, crucifiacus est ? aut in nomine Pauli baptizati estis (ld. 1, 12, 13)? 6. Hinc intelligimus et bonos pastores, non sua quærentes, sed quæ Jesu Christi ; et bonas oves, quamvisimitentur facta pastorum bonorum, tamen in eis non ponere spem suam, quorum minislerio sunt congregatæ; sed in Domino potius, cujus sanguine sunt redemptæ: ut quando forte incurrerint in pastores malos, doctrinam illius prædicantes et sua mala opera facientes, quæ dicunt, faciant; quæ autem faciunt, non faciant; nec propter filios iniquitatis, pascua deserant unitatis. In catholicaenim Ecclesia, quæ non in sola Africa, sicut pars Donali, sed per omnes gentes, sicut promissa est, dilalalur atque diffunditur,in universo mundo,sicutdicitApostolus, fructificans et crescens (Coloss. 1, 6), et boni sunt et mali. Ab ea vero separati, quamdiu contra ik lam sentiunt,boni essenon possunt;quia etsialiquos eorum bonos videtur ostendere quasi laudabilis conversatio, malos eos facit ipsa divisio, dicente Domino: Qui mecum non est, adversum me est; el qui mecum non colligit, spargit (Matth. xii, 30). 7. Undret exhortor, domina merito suscipienda, et in Christi membris honoranda filia, ut quod tibi Dominus pruestitit, fideliter teneas; eumque corde toto diligas et ejus Ecclesiam, qui te non permisit virginitatis tuæ fructum cum perditis perdere vel perire. Si enim de isto sæculo exires separata ab unitate corporis Christi, nihil tibi prodesset, servata integritas corporis tui. Sed Deus qui dives estinmisericordia, fecitjuxtate quod in Evangelio scriptum est; cum se excusarent invitati ad coenam patrisfamilias, inter cætera dixit servis suis: Eacite invidi et sepes, quoscumque inveneritis, cogite intrare(ld. xxii, 9). Tu ergo quamvis dilectionem sincerissimam debeas etiam bouis servis ejus, per quorum ministerium intrare coacta es ; in illo tamen debes spem ponere, qui convivium præparavit,cuiettuad vitam æternam beatamque sollicita es. Ei quippe commendans cor tuum, et propositum tuum, el sanctam virginitatem tuam, et fidem, et spem, et charitatem tuam, non moveberis scandalis, qu* abundabunt usque in finem; sed stabili robore pi* tatis salva eris, atque in Domino gloriosa, in eius

[merged small][ocr errors]

Augustinus Caelestino Romano Pontifici, de ipsius electione pacificefacta (quae ad finem anni 422 referri potest) gratulatur: tum ezponit causam Antonii episcopi Fussalensis, qui administratione Ecclesiae suae ob scelera privatus appellaverat ad apostolicam Sedem; atque obtestatur ut latam in ipsum sententiam vigere sinat. Domino beatissimo, et debita charitate venerando sancto papæ Coelestino, Augustinus, in Domino salutem. 4. Primum gratulationemreddo meritis tuis, quod tein illa Sede Dominus Deus noster sine ulla, sicut audivimus, plebis suæ discissione constituit. Deinde insinuo Sanctitati tuæ, quæ sint circa nos, ut non solum orando pro nobis, verum etiam consulendo et opitulando subvenias. In magna quippe tribulatione positus, hæc ad tuam Beatitudinem scripta direxi : quoniam volens prodesse quibusdam in nostra vicinitate membris Christi, magnam illis cladem improvidus et incautus ingessi. 2. Fussala(b) dicitur Hipponensi territorio confine castellum: antea ibi nunquam episcopus fuit, sed simul cum contigua sibi regione ad parœciam Hipponensis Ecclesiæ pertinebat. Paucos habebat illa terra catholicos ; cæteras plebes illic in magna multitudine hominum constitutas Donatistarum error miserabiliter obtinebat, ita ut in eodem castello nullus esset omnino catholicus. Actum est in Dei misericordia ut omnia ipsa loca unitati Ecclesiæ cohærerent; per quantos labores et pericula nostra, longum est explicare, ita ut ibi presbyteri qui eis congregandis a nobis primitus constituti sunt, exspoliarentur, cæderentur, debilitarentur, excæcarentur, occiderentur: quorum tamen passiones inutiles ac steriles non fuerunt, unitatis illic securitate perfecta. Sed quod ab Hippone memoratum castellum millibus quadraginta sejungitur, cum in eis regendis, eteorum reliquiis licet exiguis colligendis, quæ in utroque sexu aberrabant non minaces ulterius, sed fugaces, me viderem latius quam oportebatextendi,necadhibendæ sufficere diligentiæ quam certissima ratione adhiberi debere cernebam, episcopum ibi ordinandum constituendumque curavi. 3. Quod ut fieret, aptum loco illi congruumque requirebam, qui et Punica lingua esset instructus ; et habebam de quo cogitabam paratum presbyterum, propter quem ordinandum, sanctum senem qui tunc

*Multis mendis ad Vatic. exemplaris fidem expurgata.

(a) Alias 261 : quæ autem 209 érat, nunc 208. Scripta forte ineunte an. £23.

(b) Miracula quædam in Fussalensi territorio divinitus facta narrantur in lib. 22 de Civit. Dei, c. 8: quo ex loco apparet idem territorium ad Hipponensis episcopi curam pertinuisse, adhuc eo tempore quo illa contigerunt ; id est cum Maximinus Sinitensis, ibidem laudatus.jam accesserat ad Ecclesiæ communionem ; adeoque post annum 405, quoille annoexepiscopo donatista factus est catholicus.

' Patres nominatur supra in Epistola 176.

primatum Numidiæ gerebat(a)delonginquo ut veniret rogans litteris impetravi. Quo jam præsente, omniumque in re tanta suspensis animis, ad horam nosille, qui mihi paratus videbatur, omnimodo resistendo destituit. Ego autem qui utique, sicut exitus docuit, differre potius debui, quam periculosum præcipitare negotium, dum nolo gravissimum et sanctissimum senem ad nos usque fatigatum sine effectu propter quem venerat tam longe, ad propria remeare,obtulinonpetentibus quemdam adolescentem Antonium (b) qui mecum tunc erat ; in monasterio quidem a nobis a parvula ætate nutritum, sed præter lectionis officium nullis clericatus gradibus et laboribus notum. At illi miseri, quod futurum fuerat ignorantes, offerenti eum mihi obedientissime crediderunt. Qui plura ? factum est ; esse illis episcopus coepit. 4. Quid faciam ? Nolo apud tuam Venerationem gravare quem nutriendum collegi ; nolo deserere quos colligendos timoribus et doloribus parturivi; et quomodo utrumque agam reperire non possum. Res quippe ad tantum scandalum venit, ut in eum hic apud nos causas dicerent, qui de illius episcopatu suscipiendo, tanquam bene sibi consulentibus, obtemperaverant nobis. In quibus causis cum stuprorum crimina capitalia, quæ non ab ipsis quibus episcopus erat, sed ab aliis quibusdam objecta fuerant, probari minime potuissent, atque ab iis quæ invidiosissimejactabantur,videretur esse purgatus; tam miserandus factus est et nobis et aliis, ut quidquida castellanis et illius regionis hominibus deintolerabilidominatione, de rapinisetdiversisoppressionibus et contritionibusobjiciebatur, nequaquam nobis tale videretur, ut propterhoc vel propter simul cuncta congesta, episcopatu cum putaremus esse privandum,sed restituenda quæ probarenturablata. 5. Denique sententias nostras sic temperavimus, ut salvo episcopatu, non tamen omnino impunita relinquerentur quæ non deberent vel eidem ipsi deinceps iterumque facienda, vel cæteris imitanda proponi. Honorem itaque integrum servavimus juveni corrigendo ; sed corripiendo minuimus potestatem, ne scilicet eis præesset ulterius,cum quibus sic egerat, ut dolore justo eum sibi præesse ferre omnino non possent, et cnm suo illiusque periculo in aliquod scelus forsitan erupturam impatientiam sui doloris ostenderent. Quorum talis animus etiam tunc, quando cum eis de illo episcopi egerunt, evidenter apparuit ; cum jam vir spectabilis Celer, de cujus adversum se præpotenti administratione conquestus est, nullam gerat, vel in Africa, vel uspiam potestatem. 6. Sed quid multis morer ? Collabora, obsecro, nobiscum, pietate venerabilis, domine beatissime, et debita charitate venerande, sancte Papa, etjube tibi quæ directa sunt omnia recitari. Vide episcopa

[blocks in formation]

(b) Fortean hic ipse est qui inter Milevitanæ synodi

tum qualiter gesserit ; quemadmodum judicio nos- rum quem ille in suo libello reticuit, ac dejode tro usque adeo consenserit, communione privatus, quæ post ejus sanctæ memoriæ viri in Africa lectas nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, jam litteras gesta sunt; et subveni hominibus opem postea ut re acta æstimatis rebus solidos seposue- tuam in Christi misericordia multo avidius quam rit, ut eicommunio redderetur; quam versuta sua ille poscentibus, a cujus inquietudine desiderant sione sanctum senem primatem nostrum gravissi- liberari. Judicia quippe illis, et publicas potestates mum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni et militares impetus tanquam exsecuturos apostomodo inculpatum venerando Papæ Bonifacio com licæ Sedis sententiam, sive ipse, sive rumores cremendaret, induxerit;etcætera quæ a me quid opus berrimi comminantur(a),ut miseri homines christaiest recoli, cum memoratus venerabilis senex ad nicatholici graviora formidenta catholico episcopo, tuam Sanctimoniam universa retulerit ?

quam, cum essent hæretici, a catholicorum impe7. In illis autem multiplicibus Gestis, quibus de ratorum legibus formidabant. Non sinas ista fieri, illo nostrum judicium continetur, magis deberem ve obsecro te per Christi sanguinem, per apostoli Petri reri ne tibi minus severe, quam oporteret, judicasse memoriam, qui christianorum præpositos populovideamur, nisi scirem vos tam propensos ad mise rum monuit ne violenter dominentur in fratres (I ricordiam, ut non solum nobis quia illi pepercimus, Petr. 7,3).Ego Fussalenses catholicos filios in Chrisverum etiam ipi, existimetis esse parcendum. Sed to meos, et Antonium episcopum filium in Christo ille quod a nobis aut benigne autremisse factum est. meum, benignitati charitatis Sanctitatis tuæ, quia in præscriptionem vertere atque usurpare conatur. utrosque diligo, utrosque commendo. Neque FusClamat, Aut in mea cathedra sedere debui, aut epis. salensibus succenseo, quia justam de me querimocopus esse non debui ; quasi nunc sedeat nisi in sua. niam ingerunt auribus tuis, quod eis hominem Propter hoc enim loca illa eidem dimissa atque per nondum mihi probatum, nondum saltem ætate missa sunt, in quibus et prius episcopus erat, ne in firmatum, a quo sic affligerentur, inflixi : neque alienam cathedram contra statuta patrum (a) trans- huic noceri volo, cui quanto magis sinceram habeo latus illicite diceretur. Aut vero quisquam ita esse de- charitatem, tanto magis pravæ ejus cupiditati ob- bet, sive severitatis, sive lenitatis exactor, utqui non sisto. Utrique misericordiam mereantur tuam ; illi visi fuerint episcopatus honore privandi, nullo modo ne mala patiantur, iste ne faciat : illi, ne oderint in eis aliquid vindicetur;aut in quibus aliquid visum Catholicam, si a catholicis episcopis,maximeque ab fuerit vindicandum, episcopatus honore prirentur ? ipsa Sede apostolica, contra catholicum non eis sub

8. Existunt exempla, ipsa Sede apostolica judi- venitur episcopum ; iste autem, ne se tanto scelere cante, vel aliorum judicata firmante, quosdam pro obstringat, ut quos molitur invitos facere suos, a culpis quibusdam, nec episcopali spoliatos honore, Christo faciat alienos. nec relictos omnimodisimpunitos. Quæ ut a nostris 10. Mesane, quod confitendum est Beatitudini tuæ, temporibus remotissima non requiram, recentia in isto utrorumque periculo taptus timor et mæror memorabo (h). Clamet Priscus provinciæ Cæsare excruciat, ut ab officio cogitem gerendi episcopatus ensis episcopus : Aut ad primatum locus sicut ce abscedere,et melamentis errori meo convenientibus teris et mihi patere debuit, aut episcopatus mihi dedere, si per eum cujus episcopatui per imprudenremanere non debuit. Clamet alius ejusdem pro- tiam suffragatus sum, vastari Ecclesiam Dei, et, vinciæ Victor episcopus, cui relicto in eadem poena quod ipse Deus avertat, etiam cum vastantis perin qua et Priscus fuit, nusquam nisi in dicecesi ejus ditione perire conspexero. Recolens enim quod ait ab aliquo communicatur episcopo; clamet, inquam: (a) Hæc idcirco spargebanturin vulgus, quod Africani Aut ubique communicare debui, aut etiam in meis patres per id tempus deliberationem habuissent non selocis communicare non debui. Clamet tertius ejus.

mel adversus appellationes episcoporum Africæ ad Ro

manam Sedem. Qua de re postmodum scribunt ad ipsum dem provinciæ Laurentius episcopus, et prorsus Celestinum : « Impeodio deprecamur ut deinceps ad veshujus vocibus clamet : Aut in cathedra cui ordina

« tras aures hinc venientes non facilius admittatis, nec

« a nobis excommunicatos in communionem ultra velitis tus sum, sedere debui, aut episcopus esse non ( excipere ; quia hoc etiam Nicæno concilio definitum debui. Sed quis ista vituperet, nisi qui parum at

« facile advertet Venerabilitas tua. Nam etsi de inferiori.

« bus clericis vel laicis videtur ibi præcaveri, quanto matendit nec inulta omnia relinquenda, nec uno mo « gis hoc de episcopis voluit observari, ne in sua prodo omnia vindicanda ?

« vincia communione suspensi, a tua Sanctitate vel

« festinato vel præpopere velindebite videantur commu9. Quia ergo pastorali vigilique cautela beatissi

« nioni restituie » Et infra demum rogant: « Exsecutores mus Papa Bonifacius in epistola sua posuit, de An ( etiam clericos vestros quibusque potentibus nolite mit. tonio loquens episcopo, et ait, Siordinem rerum no

« tere, polite concedere ; ne famosum typbum sæculi in

« Ecclesiam Christi, quæ lucem simplicitatis et humilitabis fideliter indicavit ; accipe nunc (c) ordinem re. « tis diem Deum videre cupientibus præfert, videanturip

ducere. » Cæterum Cælestinus nihil tale est molitus, quale (a) Conc. Nicæn. c. 16; Sardic. c. 1 ; Antioch. c. 21, etc. verebatur Augustinus ; siquidem Antonio reddita nun.

(6) Ad rem sufticere potuissent superiorum temporum quam apparet Ecclesiæ Pussalensis administratio, quam exempla, etiam extra Africam quæsila. Sed præsentissi · in se receptam Augustinus gerebat adhucsub vitæ finem, ma habebat ea quæ profert, si niinirum, id quod verisi. uti intelligitur ex Epistola ad Quodvult deum, hic 224, in mile est, episcopi illi, ut ipse quoque Antonius, Apiarii qua Fussalensem presbyterum ipsi commendat, eumque presbyteri facto incitati,confugerant pariter ad Romanum ad suam curam pertinere significat. At vita functo Antonio antistitem, ut ejus auctoritate in integrum restituerentur. suffectum alium fuisse par est credere :certe in Notitia

(c) Quædam hic et infra, D. 10, verba restituimus, Africæ censetur inter Numidas episcopos Melior Fussa. aliosque plures locos mendis purgavimus ad codicem lensis. Notata hæc sintad conciliandam fidem huic EpisVaticanum; quod unum hactenus repertum est exemplar tolæ, quam eruditis nonnullis in suscipionem venisse hujus Epistolæ,ante annos, ut videtur,ducentos exaratum. intelligimus.

Apostolus,Si nosemtipsos judicarennus,a Dominonon judicaremur (I Cor. xi, 31), judicabo meipsum, ut parcatmihi, quijudicaretus est vivos et mortuos. Si autem et membraChristi, quæin illa regione sunt, ab exitiabilitimore ac tristitia recreaveris, et meam senectutem hac misericordi justitia fueris consolatus, retribuet tibi, et in præsenti et in futura vita, bona pro bonis, quiperte nobis in ista tribulatione succurrit, et qui te in illa Sede constituit. EPISTOLA CCX* (a). Augustinus Felicitati et Rustico, de malis tolerandis et de fraterna correptione; forte occasione tumultus in sanctimonialium conventu exorti, de quo in epistola proxime post hanc subsequente. Dilectissimæ et sanctissimæ matri Felicitati, et fratri Rustico, et sororibus quæ vobiscum sunt, AuGUstinus, et qui mecum sunt, in Domino salutem. 4. Bonus est Dominus, et misericordia ejus ubique diffusa, quæ nos de vestra charitate in suis visceribus consolatur. Quantum enim diligat credentes et sperantesin se, et illum atqueinvicem diligentes, et quid eis in posterum servet, hinc maxime ostendit, cuminfidelibus, et desperatis, et perversis *, quibus in mala voluntate usque in finem perseverantibus ignem cum diabolo æternum minatur, in hoc tamen sæculo bona tanta largitur ; Qui facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super justos et injustos(Matth. v, 45): breviter enim aliquid dictum est, ut plura cogitentur. Quam multa enim habeant impii in hac vita munera et dona gratuita ab illo quem contemnunt, enumerare quis potest ? Inter quæ illud magnum, quod exemplis interpositarum tribulationum quas hujus sæculi dulcedini tanquam bonus medicus miscet, admonet eos, si attendere velint, fugere ab ira ventura; et cum in via sunt, id est in hac vita, concordare cum ser. mone Dei, quem sibi adversarium fecerunt male vivendo. Quid ergo non misericorditer præstatur hominibus a Domino Deo, a quo etiam tribulatiobeneficium est? Nam res prospera donum est consolantis ; res autem adversa donum est admonentis Dei : et si hæc præstat, ut dixi, etiam malis, quid præparat sustinentibus se? quorum in numero vos per illius gratiam congregatos esse gaudete, sustinentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Eph. iv, 3). Non enim deerit quod in vobis invicem sufferatis, nisi cum vos ita purgaverit * Dominus, absorpta morte in victoriam, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. xv, 54, 28). 2. Dissensiones autem nunquam debent amari ; sed aliquando tamen aut a charitate nascuntur, aut charitatem probant. Quis enim facile invenitur qui velit reprehendi? et ubi est ille sapiens de quo dic. tum est, Corripe sapientem, et amabit te ? Numquid tamen ideo non debemus reprehendere et corripere

[ocr errors]

fratrem, ne securus tendat in mortem ? Solet enim fieri, et frequenter accidit ut ad horam contristetur cum reprehenditur, et resistat, et contendat; et tamen postea consideret secum in silentio, ubi nemo est nisi Deus etipse, nec timet displicere hominibus, quia corripitur; sed timet displicere Deo, quia non corrigitur, et deinceps non faciat illud in quo juste reprehensus est, et quantum odit peccatum suum, tantum diligat fratrem quem sensit hostem peccati sui. Si autem de illo numero est, de quo dictum est, Corripe stultum, et adjiciet ut oderit te (Prov. ix, 8); non de charitate illius dissensio nascitur, sed tamen charitatem reprehensoris sui exercet et probat : quia non ei rependitur odium ; sed dilectio quæ cogit reprehendere, imperturbata perdurat, etiam cum ille qui reprehensus est, odit. Si autem ille qui corripit, reddere vult malum pro malo ei qui corripienti indignatur, non fuit dignus qui corriperet, sed dignus plane qui etiam ipse corripi deberet. Hæc agite ut inter vos aut non exsistant indignationes, aut exortæ statim celerrima pace perimantur. Majorem date operam concordandis vobis quam redarguendis. Quia sicut acetum corrumpit vas, si diutius ibi fuerit ; sic ira corrumpit cor, si in alium diem duraverit. Hæc ergo agite, et Deus pacis erit vobiscum, orantes simul et pro nobis, ut ea quæ bene monemus, alacriter impleamus. EPISTOLA CCXI * (a). Augustinus monachas quæ dum student mutare praepositam, indecenter fuerant tumultuatae, revocat ad concordiam, et præscribit illis vitæ regulam *. 1. Sicut parata est severitas peccata quæ invenerit vindicare ; ita non vult charitas quod vindicet invenire. Hæc causa fecit ut ad vos non venirem, cum meam præsentiam quæreretis, non ad pacis vestræ gaudium, sed ad dissensionis vestræ augmentum. Quomodo enim contemnerem, et impunitum relinquerem, si et me præsente tantus vester tumultus exsisteret, quantus me absente, etsi oculos meos latuit, tamen aures meas vestris vocibus verberavit? Nam fortassis etiam major esset vestra seditio in præsentia mea, cum necesse esset vobis non concedi, quæ in perniciosissimum exemplum contra sanam disciplinam, quod vobis non expedit, petebatis ; ac sic quales non volo, invenirem vos, et ipse invenirer a vobis qualem non volebatis. 2. Cum ergo scribat Apostolus ad Corinthios, dicens, Testem Deum facio super animam meam, quia parcens vobis nondum veni Corinthum; non quia dominamur fidei vestræ, sed cooperatoressumusgaudii vestri (II Cor. 1, 23) ; hoc ergo etiam dico vobis, quia parcens vobis non ad vos veni. Peperci etiam mihi, ne tristitiam super tristitiam haberem ; et elegi non ut * In Mss. inscribitur: Objurgatio contra Sanctimonialium dissensionem, additurque inTquibusdam : Et post inerepationem earum regularis informatio. Apud Possidium etiam in indiculo Joannis Uliminerii, et in nostro, cap. 7,recensetur hisce verbis : Sanctimonialibus objurgatio et regula. * Correcta ad Mss. Sulpitian. bl. ff. vc. duos v. Am Bad. Er. Lov.

.(a) Alias 109: quæ autem 214 erat, nunc 247. Scripta circa an. 423,

exhiberem faciem meam vobis, sed effunderem cor meum Deo pro vobis, et causam magni periculivestri, non apud vos verbis, sed apud Deum lacrymis agerem, ne convertat in luctum gaudium meum quo soleo gaudere de vobis, etinter tanta scandala quibus ubique abundathic mundus aliquando consolari, cogitans copiosam congregationem, et castam dilectionem, et sanctam conversationem vestram,et largiorem gratiam Dei,quæ dataestvobis, ut non solum carnales nuptias contemneretis, verum etiam eligeretis in domo societetem unanimes habitandi, ut sit vobis anima una et cor unum in Deum.

3. Hæc in vobis bona, hæc Dei dona considerans, inter multas tempestates quibus ex aliis malis quatitur cor meum, solet utcumque requiescere. Currebatis bene ; quis vos fascinavi ? Suasio illa non est eae Deo qui vocavit vos (Galat. v, 7). Modicum fermenti (I Cor. v, 6): nolo dicere quod sequitur ; hoc enim magis cupio, et oro, et hortor, ut ipsum fermentum convertatur in melius, ne tota massa, sicut pene jam fecerat, convertatur in pejus. Si ergo repullulastis sanum sapere, orate ne intretis in tentationem, ne iterum im contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, seditiones, susurrationes. Non enim sic plantavimus et rigavimus hortum dominicum in vobis, ut spinas metamus istas ex vobis. Si autem adhuc vestra tumultuaturinfirmitas, orate ut eruamini de tentatione. Quæ autem conturbant vos, si adhuc conturbant vos, nisi correxerint se, portabunt judicium, quæcumque illæ fuerint.

4. Cogitate quid mali sit, ut cum de Donatistis in unitate gaudeamus, interna schismata in monasterio lugeamus. Perseverate in bono proposito, et non desiderabitis mutare præpositam, qua in monasterio illo per tam multos annos perseverante et numero et ætate crevistis; quæ vos mater non utero, sed animo suscepit. Omnes enim quæ illuc venistis, ibi eam aut sanctæ præpositæ sorori meæ servientem, placentem, aut etiam ipsam præpositam quæ vos suscepit, invenistis : sub illa estis eruditæ, sub illa velatæ, sub illa multiplicatæ ; et sic tumultuamini, ut ea vobis mutetur, cum lugere deberetis, si eam vobis mutare vellemus. Ipsa est enim quam nostis, ipsa est ad quam venistis, ipsa est quam per tot annos habendo crevistis. Novum non accepistis, nisi præpositum: aut si propter illium quæritis novitatem, et in ejus invidiam contra matrem vestram sic rebellastis, cur non potius id petistis, ut ipse vobis mutetur ? Si autem hoc exhorretis; quia novi quomodo eum in Christo venerabiliter diligatis, cur non potius illam ? In vobis namque regendis sic præpositi rudimenta turbantur, ut magis velit vos ipse deserere, quam istam ex vobis famam et invidiam sustinere, ut dicatur non vos aliam quæsituras fuisse præpositam, nisi ipsum coepissetis habere præpositum. Tranquillet ergo Deus et componat animos vestros ; non in vobis prævaleat opus diaboli, sed pax Christi vincat in cordibus vestris : nec dolore animi, quia non fit quod vultis, vel quia

pudet voluisse quod velle non debuistis, erubes. cendo curratis in mortem ; sed potius pœnitendo resumatis virtutem, nec habeatispoenitentiam Judæ traditoris, sed potius lacrymas Petri pastoris. 5. Hæc suntquæ ut observetis præcipimus in monasterio constitutæ. Primum propter quod estis in unum congregatæ, ut unanimes habitetis in domo, et sit vobis cor unum et anima una in Deo. Et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia: et distribuatur unicuique vestrum a praeposita vestra victus et tegumentum ; non æqualiter omnibus, quia non æqualiter valetis omnes, sed unicuique sicut opus fuerit. Sic enim legitis in Actibus Apostolorum, Quia erant eis omnia communia, et distribuebatur singulis prout cuique opus erat (Act. iv, 32, 35). Quæ aliquid habebant in sæculo, quando ingressæ sunt monasterium, libenter velint illud esse commune. Quæ autem non habebant, moneaquærant in monasterio, quæ nec foris habere potuerunt: sed tamen earum infirmitati quod opus est tribuatur, etiamsi pauperies earum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire; ac nunc non ideo putent se esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum, quale foris invenire non potuerunt. 6. Nec erigant cervicem quia sociantur eis, ad quas foris accedere non audebant; sed sursum eor habeant, et terrena bona non quærant, ne incipiant monasteria esse divitibus utilia, non pauperibus, si divites illic humiliantur, et pauperes illic inflantur. Sed rursus etiam illæ quæ aliquid esse videhantur in sæculo, non habeantfastidiosorores suas, quæ ad illam sanetam societatem ex paupertate venerunt : magis autem studeant non de parentum divitum dignitate, sed de pauperum sororum societate gloriari. Nec extollantur, si communi vitæ de suis facuitatibus aliquid contulerunt ; ne de suis divitiis mágis superbiant, quia eas monasterio par* tiuntur, quam sieisin sæculofruerentur. Aliaquippe quæcumque iniquitas in malis operibus exercetur ut fiant ; superbia vero etiam bonis operibus insidiatur ut pereant: et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, si anima misera superbior efficiatur contemnendo, quam fuerat possidendo ? Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite ; et honorate in vobis invicem Deum, cujus templa factæ estis. 7. Orationibus instate horis et temporibus constitutis. In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit ; ut si aliquae etiam præter horas constitutas, si eis vacat, orare voluerint, non eis sint impedimento, quæ ibi al* quid agere voluerint. Psalmis et hymnis cum oratis Deum, hoc versetur in corde quod profertur in voce : et nolite cantare, nisi quod legitis ' esse cantandum ; quod autem non ita scriptum est ut canletur, non cantetur. 8. Carnem vestram domate jejuniis et abstinentia escæ et potus, quantum valetudo permittit. Quando autem aliqua non potest jejunare, non ta

* Aliquot Mss., legistis.

« PredošláPokračovať »