Obrázky na stránke
PDF
ePub

2. Scias itaque, domine beatissime et plenissima gnas agimus gratias Deo: quanquam ejus modestiæ charitate venerabilis, non desperare nos, imo spe- atque lenitatis est, ejus denique prudentiæ et rare vehementer, quod Dominus et Deus noster sollicitudinis in Domino, ut etiamsi Afer esset, cito per auctoritatem personæ quam geris, quam non illi de Scripturis persuaderetur curandum, quod carni, sed spiritui tuo impositam esse confidimus, licentiosa et male libera consuetudo vulnus inflixit. multas carnales feditates et ægritudines quas Afri- Sed tanta pestilentia est hujus mali,ut sanari prorsus, cana Ecclesia in multis patitur, in paucis gemit, quantum mihi videtur, nisi concilii auctoritale non consiliorum gravitate 1 et tua possit sanare. Cum possit. Aut si ab una ecclesia inchoanda est medicienim Apostolus tria breviter genera vitiorum detes- na; sicut videtur audaciæ, mutare conari quod Cartanda et vitanda uno in loco posuerit, de quibus in- thaginensis Ecclesia tenet, sic magnæ impudentiæ numerabilium vitiorum exsurgitseges, unum horum est, velle servare quæ Carthaginensis Ecclesia corquod secundo loco posuit, acerrime in Ecclesia vin- rexit. Ad hanc autem rem quis alius episcopus esset dicatur ; duo autem reliqua, id est primum et ulti- optandus, nisi qui ea diaconus (a) exsecrabatur ? mum, tolerabilia videntur hominibus, atque ita 5. Sed quod erat tunc dolendum nunc auferenpaulatim fieri potest, ut nec vitia jam putentur. Ait dum est; non aspere, sed sicut scriptum est, in spienim vas electionis : Non in comessationibus et ritu lenitatis et mansuetudinis (Gal. vi, 1). Dant ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non enim mihi fiduciam litteræ tuæ indices germanissiin contentione el dolo ; sed induite vos Dominum mæ charitatis, ut tecum tanquam mecum audeam Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in colloqui. Non ergo aspere, quantum existimo, non concupiscentis (Rom. xll, 13, 14).

duriter, non modo imperioso ista tolluntur; magis 3. Horum ergo trium, cubilia et impudicitiæ tam docendo quam jubendo, magis monendo quam mimagnum crimen putantur, ut nemo dignus non nando. Sicenim agendum est cum multitudine: sevemodo ecclesiastico ministerio, sed ipsa etiam sacra- ritas autem exercenda est in peccata paucorum. Et si mentorum communione videatur, qui se isto pec- quid minamur, cum dolore fial, de Scripturis comcato maculavit? : et recte omnino. Sed quare so- minando vindictam futuram nenos ipsi in nostra polum? Comessationes enim et ebrietatesita concesse testate, sed Deus in nostro sermone timeatur (6). et licitæ putantur, ut in honorem etiam beatissimo. Ita prius movebuntur spirituales vel spiritualibus rum martyrum, non soluin per dies solemnes (quod proximi, quorum auctoritate, et lenissimis quidem ipsum quis non lugendum videat, qui hæc non car- sed instantissimis admonitionibus cætera multitu. nis oculis inspicit), sed etiam quotidie celebrentur. do frangalur. Quæ fæditassi tantum flagitiosa et non etiam sa- 6. Sed quoniam istæ in cæmeteriis ebrietates et crilega esset, quibuscumque tolerantiæ viribus sus- luxuriosa convivia, non solum honores martyrum a tentandam putaremus. Quanquam ubi est illud, carnali et imperila plebe credi solent, sed etiam solaquod cum multa vitia enumerasset idem apostolus, tia mortuorum; mihi videtur facilius illic 1 dissuaderi inter quæ posuit ebriosos, ita conclusit, ut diceret posse istam fæditatem ac turpitudinem, si et de cum talibus nec panem edere ? (1 Cor. v, 11). Sed Scripturis prohibeatur, et oblationes pro spiritibus feramus hæc in luxu et labe domestica, et eorum dormientium, quas vere aliquid adjuvare credenconviviorum quæ privatis parietibus continentur, dum est, super ipsas memorias non sint sumptuoaccipiamusque cum eis corpus Christi, cum quibus sæ, atque omnibus petentibus sine typho?, et cum panem edere prohibemur; saltem de sanctorum cor. alacritate præbeantur : neque vendantur ; sed si porum sepulcris, saltem de locis sacramentorum, quis, pro religione aliquid pecuniæ offerre voluerit, de domibus orationum tantum dedecus arccatur. in præsenti pauperibus eroget '. Ita ne deserere vi. Quis enim audet vetare privatim, quod cum frequen- debuntur memorias suorum, quod potest gignere tatur in sanctis locis, honor martyrum nominatur? non levem cordis dolorem, et id celebrabitur in Ec

4. Hæc si prima Africa tentaret auferre a cæteris clesia quod pie et honeste celebratur. Hæcinterim de terris, imitatione digna esse deberet : cum vero et comessationibus et ebrietatibus dicta sint. per Italiæ maximam partem, et in aliis omnibus CAPUT II. – De contentione et laudis appetitu. aut prope omnibus transmarinis Ecclesiis, partim Quomodo honor et laus à prælatis assumenda. quia nunquam facta sunt, partim quia vel orta vel

7. De contentione autem et dolo quid me attinet inveterata, sanctorum et vere de vita futura cogi

dicere, quando ista vitia non in plebe, sed in nostantium episcoporum diligentia et animadversione exstincta atque deleta sint, dubitamus quomodo

tro numero graviora sunt? Horum autem morbo

rum mater superbia est, et humanæ laudis avidipossumus tantam morum labem, vel proposito tam

tas, quæ etiam hypocrisim sæpe generat. Huic non late 5 exemplo emendare ? Et nos quidem illarum partium hominem habemus episcopum, unde ma

! Mss. septem, illis. Alii, illic.

· Ms, sb., typo. Mss. plures, consiliorum gravi esse. Alii, consiliorum 3 Mss. duo, erogelur. Alii, eroget. gravitate. Forte legendum, conciliorum.

(a) Aurelius Carthaginensis Ecclesiæ episcopus crea* Mss. quatuor, maculaverit. Bene.

tus est forte an. 391, certe non ante 390 ; quippe hoc 3 Mss., carneis.

anno antecessor ipsius Genethlius præfuit conc. Cartha. Mss., quam fæditatem. Congrue.

ginensi II. Atsub Aurelio habitum est Hipponense, an. 393. 5 Sic Mss. [lato).

(b) Ita se ipse gessit Augustinus ut vid. in Epist. 29.

resistitur, nisi crebris divinorum. Librorum testimoniis incutiatur timor et charitas Dei: si tamen ille qui hoc agit, seipsum præbeat patientiæ atque humilitatis exemplum, minus sibi assumendo quam offertur; sed tamen ab eis qui se honorant nec totum nec nihil accipiendo, et id quod accipitur laudis aut honoris, non propter se qui totus coram Deo esse debet et humana contemnere, sed propter illos accipiatur quibus consulere non potest, si nimia dejectione vilescat. Ad hoc enim pertinet quod dictum est, Nemo juventutem tuam contemnat (1 Tim. iv, 12); cum hoc ille dixerit, qui alio loco ait: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem (Gal. I, 10). 8. Magnum est de honoribus et laudibus hominum non lætari,sed et omnem pompam inanem præcidere, et si quid inde necessarium retinetur, id totum ad utilitatem honorantium salutemque conferre. Non enim frustra dictum est: Deus confringet ossa hominum placere volentium (Psal. LII, 6). Quid enim languidius, quid tam sine stabilitate ac fortitudine, quod ossa significant, quam homo quem male loquentium lingua debilitat, cum sciat falsa esse quæ dicuntur? Cujus rei dolor nullo modo animæ viscera dilaniaret, si non amor laudis ossa ejus confringeret. Præsumo de robore animi tui: itaque ista quæ tecum confero, mihi dico; dignaris tamen, credo, mecum considerare quam sint gravia,quam difficilia. Non enim hujus hostis vires sentit, nisi qui ei bellum indixerit ; quia si cuiquam facile est laude carere dum denegatur, difficile est ea non delectari cum offertur ; et tamen tanta mentis in Deum debet esse suspensio, ut si non merito laudemur, corrigamus eos quos possumus; ne arbitrentur aut in nobis esse quod non est, aut nostrum esse quod Dei est, aut ea laudent quæ quamvis non desint nobis, aut etiam supersint, nequaquam tamen sunt laudabilia; velut sunt bona omnia quæ vel cum pecoribus habemus communia, vel cum impiis hominibus. Si autem merito laudamur propter Deum, gratulemur eis quibus placet verum bonum ; non tamen nobis quia placemus hominibus, sed si coram Deo tales sumus, quales nos esse credunt, et non tribuitur nobis, sed Deo, cujus dona sunt omnia quæ vere meritoque laudantur. Hæc mihi ipse canto quotidie, vel potius ille cujus salutaria præcepta sunt, quæcumque sive in divinis Lectionibus inveniuntur, sive quæ intrinsecus animo suggeruntur; et tamen vehementer cum adversario dimicans, sæpe ab eo vulnera capio, cum delectationem oblatæ laudis mihi auferre non pos

sum.

9. Hæc propterea scripsi, ut si tuæ Sanctitati jam non sunt necessaria, sive quod plura hujusmodi ipse cogites atque utiliora,sive quod tuæ Sanctitati medicina ista non opus sit,mala tamen mea nota sint tibi, sciasque unde pro mea infirmitate Deum rogare digneris: quod ut impensissime facias, obsecro per humanitatem illius qui præceptum dedit ut invicem onera nostra portemus. Multa sunt quæ de vita nostra et conversatione deflerem,quæ nollem per litteras ad te ve

nire,si inter cor meum et cor tuum ulla1essent ministeria præter os meum et aures tuas. Si autem venerabilis nobis omniumque nostrum tota sinceritate charissimus,cujus in te vere fraternam cum præsens essem benignitatem studiumque perspexi,senex Saturninus (a) dignatus fuerit, quando opportunum videtur, ad nos venire, quidquid cum ejus Sanctitate, et spirituali affectu colloqui potuerimus, aut nihil, aut non multum distabit,ac si cum tua Dignatione id ageremus. Quod ut nobiscum ab eo petere atque impetrare digneris, tantis precibus posco, quantis verba nulla sufficiunt. Absentiam enim meam tantum longe Hipponenses vehementer nimisque formidant, neque ullo modo mihi sic volunt credere, ut et ego videam agrum quem fratribus datum provisione et liberalitate tua didicimus, ante epistolam tuam, per sanctum fratrem et conservum nostrum Parthenium, a quo multa alia, quæ audire desiderabamus, audivimus. Præstabit Dominus ut etiam cætera, quæ adhuc desideramus, impleantur.

EPISTOLA XXIII * (b).

Augustinus Maximino episcopo donatistæ,qui diaconum catholicum rebaptizasse dicebatur, ut aut fateatur factum, aut profiteatur se orthodoxum, invitans illum vel ad colloquium, vel ad rescribendum, ut concordia Ecclesiæ sarciatur. Domino dilectissimo et honorabili fratri MAXIMINO (c), AUGUSTINUS presbyter Ecclesiæ catholicæ, in Domino salutem.

per

1. Priusquam ad rem veniam de qua tuæ Benevolentiæ scribere volui, tituli hujus epistolæ, ne vel te, vel alium quempiam moveat, rationem breviter reddam. Domino, scripsi, quia scriptum est: Vos in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem servite invicem (Gal. v, 13). Cum ergo vel hoc ipso officio litterarum charitatem tibi serviam, non absurde te dominum voco propter unum et verum Dominum nostrum qui nobis ista præcepit. Dilectissimo autem quod scripsi, novit Deus quod non solum te diligam, sed ita diligam ut meipsum;quandoquidem bene mihi sum conscius bona me tibi optare quæ mihi. Honorabili vero quod addidi, non ad hoc addidi, ut honorarem episcopatum tuum; mihi enim episcopus non es, neque hoc cum contumelia dictum acceperis; sed ex animo quo

[ocr errors]

1 Am. Bad. et Mss. tres, nulla. Alii, ulla.

2 Sic unus e Vatic., nec male Alter Vatic., ut et ego viderem agrum. [ut et ego vobis Agrum fratribus datum, etc.]. Collata est cum a, bg. c. cc. cb. ff. g. gg. gv. j. n. r. s. duobus bn. duobus sb. duobus t. duobus vc. quatuor v. et cum. Am. Bad. Er. Lov.

(a) Nescimus an hic sit ille ipse, qui in lib. 22 de Civitate Dei, c. 8, laudatur episcopus quondam a Uzalensis

« beatæ memoria Saturninus, » quem videlicet an. 388, Carthagine simul cum Aurelio vidit Augustinus.

(b) Alias 203: quæ autem 23 erat, nunc 98. Scripta circa idem tempus.

(c) In Gervas. Ms. et aliis 5 scribitur, Maximianus ; in Corb., Macrovius. Porro Maximinus Siniti in Hipponensi vicinia episcopus tunc donatista, amplexus postea catholicam pacem ex Epist. 105,in eadem sede remansit. Ejus honorifice meminit Augustinus in lib, 22 de Civitate Dei,c. 8.

in ore nostro debet esse, Est, est, Non, non. Neque collegio formides, cum id te rescripseris facere quod enim ignoras,aut quisquam hominum quinos novit te illi facere etiamsi nolles juberent. Cum autem id ignorat, neque te esse episcopum meum, neque me quantis potueris documentis faciendum esse defenpresbyterum tuum. Honorabilem igitur exea regula deris, non solum non succensebunt, sed etiam præte libenter appello, qua novite esse hominem, et novi dicabunt. Si autem non rebaptizas, arripe libertatem hominem ad imaginem Dei et similitudinem factum, christianam, frater Maximine, arripe, quæso te; non et in honore positum ipso ordine et jure naturæ, si cujusquam hominis, in contemplatione Christi, aut tamen intelligendo quæ intelligenda sunt, servet ho- reprehensionem verearis,aut exhorreas potestatem. norem suum. Nam ita scriptum est: Homo in honore Transit honor hujus sæculi, transit ambitio. In futuro positus non intellecit; comparatus est jumentis in- Christi judicio, nec absidæ gradatæ, nec cathedræ vesensatis, et similis factus est illis (Psal. xLvui, 21). latæ, nec sanctimonialium occursantium atque canCur ergo te honorabilem in quantum homoes non tantium greges adhibebuntur ad defensionem, ubi appellem, cum præsertim de tua salute atque cor. cæperint accusare conscientiæ, et conscientiarum rectione, quandiu in hac vita es, desperare non au- arbiter judicare. Quæ hic honorant, ibi onerant ; deam? Fratrem vero ut vocem, non te latet præcep. quæ hic relevant, ibi gravant. Ista quæ pro tempore tum nobis esse divinitus, ut etiam eis qui negant propter Ecclesiæ utilitatem honori nostro exhibense fratres nostros esse, dicamus, Fratres nostri es- tur, defendentur forte bona conscientia; defendere tis; et hoc vehementer valet ad causam, propter autem non poterunt malam. quam scribere volui Fraternitati tuæ. Jam enim 4. Quod ergo tam pio et tam religioso animo facis, reddita ratione cur epistolæ talem januam fecerim, si tamen facis, ut Ecclesiæ catholicæ baptismum audi placidissime quæ sequuntur.

non iteres, sed approbes potius tanquam unius ve2. Ego cumin ista regione consuetudinem hominum rissimæ matris, quæ omnibus gentibus, et regenelugendam atque plangendam,quicum christiano no- randis præbet sinum, et regeneratis ubera infundit, mine glorientur, Christianos rebaptizare non dubi- tanquam unius possessionis Christi, sese usque ad tant, quibus verbis poteram detestarer non defuerunt terræ terminos porrigentis ; si hoc vere facis, cur laudatores tui, qui mihi dicerunt te ista non facere. non erumpis in exsultantem et liberam vocem? cur Fateor,primo non credidi. Deinde considerans posse lucernæ tuæ tam utilem splendorem premis sub fieri utanimam humanam de futura vita cogitantem modio ? Cur non discissis atque abjectis veteribus Dei timorinvaderet, ut se ab scelere apertissimo tem- pellibus timidæ servitutis, christiana potius induperaret, gratulatus credidi, quod tali proposito ab tus fiducia exis et dicis : Ego unum baptismum Ecclesia catholica nolueris esse nimis alienus.Quære- novi, Patris et Filii et Spiritus sancti nomine conbam sane occasionam loquendi tecum, ut si fieri pos- secratum atque signatum ? hanc formam ubi inveset,ea quæ parva remanserat inter nos dissensio tol

nio necesse est ut approbem; non destruo quod leretur;cum ecce ante paucos dies diaconum nos- dominicum agnosco, non exsufflo vexillum regis trum Mutugennensem te rebaptizasse nuntiatum est. mei. Vestem Christi et qui diviserunt, non violave. Dolui vehementer, et illius miserabilem lapsum, et runt (Joan. xix, 24); et illi adhuc Christum non tuum, frater, inopinatum scelus. Novi enim quæ sit resurrecturum crediderant, sed morientem videbant. Ecclesia catholica. Gentes sunt hæreditas Christi, et Si a persecutoribus vestis non conscissa est pendenpossessio Christi termini terræ. Nostis et vos, aut si tis in cruce, cur a Christianis destruitur sacramennon nostis, advertite; facillimea volentibus sciri po- tum sedentis in ccelo ? Si veteris populi temporibus test. Rebaptizare igitur hæreticum hominem,qui hæc Judæus essem, quando aliud esse melius non possanctitatis signa perceperit quæ christiana tradidit sem, accepissem utique circumcisionem. Quod sidisciplina,omnino peccatum est: rebaptizare autem gnaculum justitiæ fidei tantum illo tempore valuit, catholicum, immanissimum scelus est. Tamen non antequam Domini evacuaretur adventu, ut infantem adeo credens, quia de te mihi bene persuasum tene- filium Moysi Angelus præfocasset, nisi mater arrepto bam, Mutugennam ipse perrexi ; et eum quidem mi- calculo circumcidisset puerum, et hoc sacramento serum videre non potui, a parentibus vero ejus au• imminentem perniciem depulisset(Exod. iv, 24, 25). divi quod vester jam etiam diaconus factus sit. Et Hoc sacramentum etiam Jordanem fluvium refrenatamen lam bene adhuc de tuo corde sentio, ut eum vit, et reduxit in fontem. Hoc sacramentum ipse rebaptizatum esse non credam.

Dominus, quamvis evacuaverit crucifixus, tamen na3. Quarete, frater dilectissime, per divinitatem et tus accepit. Non enim signacula ilia damnata sunt, humanitatem Domini nostri Jesu Christi obsecro, ut sed succedentibus opportunioribus decesserunt. Nam rescribere mihi digneris quid gestum sit, et sic re- sicut circumcisionem abstulit Domini primus advenscribere, ut noveris mein Ecclesia fratribus nostris tus,sic Baptismum auferet secundus adventus. Sicut epistolam tuam velle recitare. Quod ideo scripsi, ne enita nunc posteaquam venit libertas fidei, et remocum id postea facerem quod me non sperares esse tum est servitutis jugum, nullus christianus circumfacturum, oftenderem Charitatem tuam,etjustam de ciditur carne; sic tunc regnantibus justis cum Dome apud communes amicos querelam deponeres. mino, damnatisque impiis, nemo baptizabitur, sed Quid ergo te impediat ad rescribendum, non video. illud quod ista præfigurant, id est circumcisio cordis Si enim rebaptizas, nihil est quod homines de tuo et munditia conscientiæ manebitin æternum.Siergo

illo tempore Judæus essem, et veniret ad me Samaritanus, velletque, illo errore derelicto quem etiam Dominus improbavit dicens, Vos adoratis quod nescitis; nos adoramus quod scimus, quoniam salus ex Judæis est (Joan. iv, 22): vellet ergo Samaritanus, quem Samaritani circumciderant, fieri Judæus, vacaret certe iterationis audacia,et id quod apud hæresim factum erat, quod præceperat Deus, non repetere sed approbare cogeremur. Quod si in carne circumisi hominis non invenirem locum ubi circumcisionem repeterem,quia unum est illud membrum; multo minus invenitur locus in uno corde, ubi baptismus Christi repetatur. Ideo qui duplicare Baptismum vultis, necesse est omnino ut coda duplicia requiratis.

5. Clama ergo recte te facere, si non rebaptizas ; et non solum sine trepidatione, sed etiam cum gaudio mihi inde rescribe. Nulla te tuorum concilia, frater, exterreant. Si enim hoc eis displicuerit, non sunt digni qui te habeant ; si autem placuerit, credimus de misericordia Domini, qui timentes sibi displicere, et conantes placere nunquam deserit, quod inter vos et nos cito pax erit: ne propter honores nostros, de qua sarcina periculosa ratio reddetur, miseræ plebes credentes in Christum habeantin domibus suis communes cibos, et mensam Christi communem habere non possint. Nonne ingemiscimus quod viret uxor, ut fideliter conjungant corpora sua, jurant sibi plerumque per Christum, et ipsius corpus Christi diversa communione dilaniant? Hoc tantum scandalum, tantus diaboli triumphus, tanta pernicies animarum, si per tuam modestiam, et prudentiam, et dilectionem quam debemus ei qui pro nobis suum sanguinem fudit, ablata de medio in his regionibus fuerit; quis explicet verbis quam tibi palmam præparet Dominus, ut ad cætera membra sananda, quæ per totam Africam tabefacta miserabiliter jacent, a te proficiscatur tam imitabile medicinæ documentum? Quam vereor, quoniam cor meum videre non potes, ne tibi cum insultatione potius quam cum dilectione loqui videar! Sed certe amplius quid faciam non invenio, nisi ut inspiciendum sermonem meum tibi offeram, animum Deo.

6. Tollamus de medio inania objecta, quæ a partibus imperitis jactari contra invicem solent; nec tu objicias tempora Macariana, nec ego sævitiam Circumcellionum: si hoc ad te non pertinet, nec illud ad me. Area dominica nondum ventilata est; sine paleis esse non potest. Nos oremus, atque agamus quantum possumus, ut frumentum simus. Ego de rebaptizato diacono nostro silere non possum: scio enim quam mihi silentium perniciosum sit. Non enim cogito in ecclesiasticis honoribus tempora ventosa transigere, sed cogito me principi pastorum omnium rationem de commissis ovibus redditurum. Si forte nolles ut hæc tibi scriberem, oportet te, frater, ignoscere timori meo. Multum enim timeo ne me tacente et dissimulante, alii quoque rebaptizentur a vobis. Decrevi ergo, quantum vires et facultatem Dominus præbere dignatur, causam istam sic agere,

ut pacificis collationibus nostris omnes qui nobis communicant, noverint ab hæresibus aut schismatibus quantum catholica distet Ecclesia, et quantum sit cavenda pernicies vel zizaniorum vel præcisorum de vite Domini sarmentorum. Quam collationem mecum silibenti animosus ceperis, ut concordibus nobis amborum litteræ populis recitentur, ineffabili exsultabo lætitia. Si autem id æquo animo non accipis, quid faciam, frater, nisi ut et quoque invito epistolas nostras populo catholico legam, quo esse possit instructior? Quod si rescribere dignatus non fueris, vel meas legere decrevi, ut saltem diffidentia vestra cognita rebaptizari erubescant.

7. Neque id agam cum miles præsens est, ne quis vestrum arbitretur tumultuosius me agere voluisse, quam ratio pacis desiderat; sed post abscessum militis, ut omnes qui nos audiunt intelligant non hoc esse propositi mei ut inviti homines ad cujusquam communionem cogantur, sed ut quietissime quærentibus veritas innotescat. Cessabit a nostris partibus terror temporalium potestatum cesset etiam a vestris partibus terror congregatorum Circumcellionum. Re agamus, ratione agamus, divinarum Scripturarum auctoritatibus agamus, quieti atque tranquilli quantum possumus petamus, quæramus, pulsemus, ut accipiamus et inveniamus, et aperiatur nobis, ne1 forte fieri possit, ut adjuvante Domino concordes conatus et orationes nostras, tanta deformitas atque impietas Africanarum regionum de nostris terris incipiat aboleri. Si non credis post discessum militum me velle agere, post discessum militum tu rescribe. Si enim ego præsente milite litteras meas legere populo voluero, prolata epistola mea demonstrabit me fidei violatorem. Quod misericordia Domini avertat a moribus atque instituto meo, quod mihi perjugum suum inspirare dignatus est.

8. Episcopus meus Benevolentiæ tuæ fortasse potius litteras misisset, si esset præsens, aut ego illo vel jubente vel permittente scripsissem. Sed illo absente cum diaconi rebaptizatio recens esse dicitur, frigescere actionem ipsam dilatione non passus sum, de fraterna et vera morte acerbissimi doloris aculeis excitatus. Quem dolorem meum adjuvante misericordia et providentia Domini, pacis fortasse compensatio lenitura est. Deus et Dominus noster tibi mentem pacatam inspirare dignetur, domine dilectissime frater.

EPISTOLA XXIV* (a). Paulinus Alypio episcopo de libris Augustini quos recepit, excusans quod serius miserit ad illum Eusebii Chronica. Cupit edoceri de genere et vita Alypii ipse vicissim de se nonnulla aperiens. Panem unum dono mittit. Domino merito honorabili, et beatissimo patri ALYPIO, PAULINUS et THERASIA peccatores. 1. Hæc est vera charitas, hæc perfecta dilectio, quam 1 Sic omnes edd., obscure. Forte pro, ne, legendum, an. vel, num. M.

*Recensita est ad a. bn. bg. ce. ff. g. gv. j. 1. n. r. s. sb. t. vc, vd. duos a. quatuor v. et ad Am. Bad. Er. Lov. (a) Alias 35: quæ autem 24 erat nunc 201. Scripta sub fin. an. 304, ante hiemem.

tibi circa humilitatem nostram inesse docuisti, domine vere sancle, et merito beatissime ac desiderabilis. Accepimus enim per hominem nostrum Julianum de Carthagine revertentem, litteras tantam nobis Sanctilatis tuæ lucem afferentes, ut nobis charitatem tuam non agnoscere, sed recognoscere videremur. Quia videlicet ex illo, qui nos aborigine mundi prædestinavit sibi, charitas ista manavit, in quo facti sumus antequam nati, quia ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. xcix, 3), qui fecit quæ futura sunt. Hujus igitur præscientia et opere formati in similitudinem voluntatum est unitatem fidei vel unilatis fidem præveniente notitiam charilate connexi sumus, ut nos invicem ante corporales conspectus revelante spiritu nosceremus. Gratulamur itaque et gloriamur in Domino, qui unus atque idem ubique terrarum operatur in suis dilectionem surm Spiritu sancto, quem super omnem carnem effudit, fluminis impetu lætificans civitatem suam. In cujus te civibus principalem cum principibus populi sui, sede apostolica meritocollocavil: nosque etiam, quos erexit elisos, et de terra inopes suscitavit, in vestra voluit sorte numerari. Sed magis gratulamur in eo Domini munere, quo nos in pectoris tui habitatione constituit; quoque ita visceribus tuis insinuare dignatus est, ut peculiarem nobis charitatis tuæ fiduciam vindicemus, his officiis atque muneribus provocati, ut nos diffidenter aut leviter te amare non liceat.

2. Accepimus enim insigne præcipuum dilectionis et sollicitudinis tuæ, opus sancti et perfecti in Domino Christo viri, fratris nostri Augustini libris quinque confectum, quod ita miramur atque suspicimus, ut dictata divinitus verba credamus. Itaque fiducia suscipiendæ nobis unanimitatis tuæ, et ad ipsum scribere ausi sumus, dum nos illi per te, et de imperitia excusandos, et ad charitatem commendandos presumimus ; sicut et omnibus sanctis, quorum nos et absentium officiis sospitare dignatus es, pari procul dubio curaturus affectu, ut per Sanctitatem tuam, nostris invicem salutentur obsequiis, et in clero Sanctitatis tuæ comites, et in monasteriis fidei ac virtutis tuæ æmulatores. Nam etsi in populis ac super populum agas, oves pascuæ Domine regens sollicitis vigil pastor excubiis : tamen abdicatione sæculi, et repulsa carnis ac sanguinis, desertum tibi ipse fecisti, secretus a multis, vocatus in paucis.

3. Sane vicario aliquatenus munere, licet per omnia tibi impar, ut jusseras, providi illam Eusebii venerabilis episcopi Constantinopolitani de cunctis temporibus historiam. Sed in hoc fuit obtemperandi nora, quod instructu tuo, quia ipse non haberem hunc codicem, Romæ reperi apud parentem nostrum vere sanctissimum Domnionem, qui procul dubio promptius mihi paruit in hoc beneficio, quod tibi deferendum indicavi '. Verumlamen quia et loca tua mihi significare dignatus es, ut ipse monuisti, ad venerabilem socium coronæ tuæ, palrem nostrum Aurelium ita scripsimus, ut si nunc Hippone-regio degeres, illo tibi litteras nostras, et transcriptam Carthagine membranam mittere dignaretur. Quod et sanctos viros,

quos indices charitatis ipsorum, tuo sermone cognovimus, Comitem el Evodium rogavimus, ut hæc scribere ipsi curarent, ne vel parenti Domnioni diulius codex suus deforet, et tibi transmissus sine necessitate redhibendi maneret.

4. Specialiter autem hoc a le peto, quoniam me immerentem et inopinantem magnolui amore complesli, ut pro hac historia temporum, referas mihi omnem tuæ Sanctitatis historiam : ut quod 1 genus, unde sis domo, tanto vocatus a Domino, quibus exordiis segregatus ab utero matris tuæ, ad matrem filiorum Dei prole lætantem, abjurala carnis et sanguinis stirpe, transieris, et in genus regale et sacerdotale sis translatus, edisseras. Quod enim indicasti, jam de humilitatis nostræ nomine apud Mediolanum te didicisse, cum illic initiareris, fateor curiosius me velle condiscere, ut omni parte te noverim, quo magis gratuler, si a suscipiendo mihi patre nostro Ambrosio, vel ad fidem invitatus es, vel ad sacerdotium consecratus, ut eumdem ambo videamur habere auctorem. Nam ego etsi a Delphino Burdegalee baptizatus, a Lampio apud Barcilonem in Hispania, per vim infiammatæ subilo plebis, sacratus sim ; tamen Ambrosii semper et dilectione ad fidem innutritus sum, et nunc in sacerdotii ordine confoveor. Denique suo me clero vindicare voluit, ut etsi diversis locis degam, ipsius presbyter censear.

5. Sed de me ne quid ignores, scias antiquissimum peccatorem, non ita olim de tenebris et umbra mortis eductum, spiritum auræ vitalis hausisse, nec ita olim posuisse in aratro manum , et crucem Domini sustulisse ; quam ut in finem perferre valeamus, orationibus tuis adjuvemur. Accumulabitur hæc meritis tuis merces, si interventu tuo onera nostra relevaveris, Sanctusenim la. borantem adjuvans(quia fratrem non audemus dicere) exaltabitur sicut civitas magna. Et tu quidem super montem civitas ædificata es, vel accensa super candelabrum lucerna in septiformi claritate colluces ; nos sub modio peccatorum delitescimus : visita litteris tuis, et profer in lucem in qua ipse versaris, super aurea candelabra conspicuus. Eloquia tua lumen semitis nostris erunt, et oleo lucernæ tuæ impinguabitur caput nostrum. Et accendetur fides, cum spiritu oris tui cibum mentis et lumen animæ sumpserimus.

6. Pax et gratia Dei tecum, et corona justitiæ tibi maneat in die illo, domine pater, merito dilectissime et venerabilis et exoplatissime. Benedictos Sanctitatis tuæ comites et æmulatores, in Domino fratres, si dignantur, nostros, tam in ecclesiis quam in monasteriis, Carthagini, Thagastæ, Hippone.regio, et totis parochiis tuis atque omnibus cognitis tibi per Africam locis, Domino catholice servientes, multo affectu et obsequio salutari rogamus. Si ipsam membranam sancti Domnionis acceperis, transcriptam nobis remittere dignaberis. Et hoc rogo scribas mihi quem hymnum meum cognoveris. Panem unum Sanctitati tuæ unitatis gratia misimus, in quo etiam Trinitatis soliditas continetur. Hunc panem culogiam esse tu facies dignatione sumendi.

1 Edd., quod tibi deferendum judicavit. Mss. duo v., judicavi. At alii duo v. cum tredocim enostris, indicavi.

Sic omnes Edd. In B., qui. M.

« PredošláPokračovať »