Obrázky na stránke
PDF
ePub

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLA

AD PISONES.

1

EPISTOLA

AD PISONES.

EDIDIT ET ANNOTATIONE ILLUSTRAVIT

P. HOFMAN PEERLKAMP.

UNIV. OF

VINNOJETYD

LEIDAE

APUD H. W. HAZENBERG & SOCIOS.

MDCCCXLV.

EX TYPOGRAPHEO H. R. DE BREUK.

UNIV OF CALIFORNIA

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLA

AD PISONES.

Humano capiti cervicem pictor equinam Iungere si velit, et varias inducere plumas

Et varias inducere plumas. Sic in omnibus editionibus fertur; scriptique astipulantur, uno excepto. Videamus locum integrum: Humano capiti cervicem pictor equinam Iungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne. Ubi vereor, ne illud varias inducere plumas aliud prorsus Latinis auribus sonet, quam vulgus interpretum opinatur. Plerique enim sic accipiunt: Si pictor quis capiti mulieris cervicem equi et alas volucris, et caudam piscis velit iungere : quae quidem sententia sic satis commode admitti posset, ni ipsa verba reluctarentur

et repugnarent. Alarum quippe pennae sunt; plumis autem reliquae corporis partes velantur. Ovid. Met. II, 374. de Cycno transformato: Cum vox est tenuata viro, canaeque capillos Dissimulant plumae: collumque a pectore longum Porrigitur: digitosque ligat iunctura rubentes: Penna latus vestit: tenet os sine acumine rostrum. et XIV, 500. Vox pariter vocisque via est tenuata, comaeque In plumas abeunt: plumis nova colla teguntur, Pectoraque et tergum: maiores brachia pennas Accipiunt; cubitique leves sinuantur in alas. Ergo inducere plumas membris perinde erit, ac ipsum caput, cervicem, caudam, et

280464

« PredošláPokračovať »