Obrázky na stránke
PDF
ePub

Magnus cùm Augustino à se ad Anglos Evangelii luce collustrandos misso, ac de varietate Rituum, quam in variis Ecclesiis ægrè observaverat, sciscitanti respondebat1: Noverit Fraternitas tua Romanæ Ecclesiæ consuetudinem, in quâá se meminit enutritam. Sed mihi placet ut sive in Romanâ, sive in Galliarum, sive in quâlibet Ecclesiá aliquid invenisti quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicitè eligas et in Anglorum Ecclesia, quæ adhuc in fide nova est, infundas. Non enim pro locis res, sed pro rebus loca nobis amanda sunt. Ex singulis verò quibusque Ecclesiis quæ pia, quæ religiosa, quæ recta sunt elige. Quæ sancti Doctoris verba cò libentiùs exscripsimus, quòd in re præsenti non modici sunt ponderis.

[ocr errors]

Vobis enim novum Breviarium offerimus, Fratres Carissimi, quod eò felicioribus auspiciis in lucem proditurum confidimus, quò ardentioribus votis à vestrum plurimis jamdudum efflagitatum est. Novum autem dicimus, non quasi nova et hactenùs vobis ignota contineat, sed quia meliori ordine digestum, novum Officiis ecclesiasticis conferet splendorem.

Neminem igitur moveat si pro jure quod ad Eeclesiæ nostræ regimen institutio divina nobis contulit, quodque sacrum Concilium Tridentinum asseruit, Episcopis commendans ut Ecclesiarum suarum Missalia et Breviaria emendarent, Breviario Romano, quod urgentibus rerum angustiis, suum ad tempus fecerat Aquensis Provincia, faustis nunc faventibus circumstantiis, proprium Breviarium substituamus, in quo Ecclesiæ nostræ Ritus antiquatos revocantes, co modo quo per tot secula Patres nosLib. II. Epist. 64.

tri cursum Canonicum peregerunt et nos deinceps peragere valeamus.

Habuit enim Forojuliensis Ecclesia peculiares. Rituum Libros quorum adhuc monumenta supersunt, quos, cum viris ad id à nobis delectis in promptu fuit attentiùs inspicere; eamdem fermè methodum ac formam in iis usurpatam compererunt, quæ in plerisque Ecclesiarum Galliæ de novo excusis Breviariis conspicitur. Inter hæc autem, cum emineat Breviarum Parisiense, in plures Ecclesias hujus regni jam invectum, illud adoptandum censuimus; nostrum tamen ita facientes, ut præter Proprium Sanctorum quod de novo confici curavimus, quasdam etiam in ceteris partibus mutationes, quando congruæ nobis visæ sunt, adhibere non fuerimus veriti; id unum nobis proponentes, ut nonnisi quàm maximè elaboratum ad vos perveniret opus.

Quantùm autem utilitatis ex hocce Breviario sitis percepturi, hinc licet conjicere, quòd in eo abundè reperietis, quidquid ad erudiendam et excitandam fidem aptissimum, quidquid ad fovendam et inflammandam pietatem efficacissimum desiderari potest.

Totius operis basis Scriptura sacra, ex quâ, si Lectiones quasdam, Canones, Hymnos, ac Collectas excipiatis, singulæ partes Officii depromptæ sunt. Indè fiet ut quotidiè habentes præ oculis et in ore eloquia Domini casta, divini amoris ignem quem spirant, in cordibus vestris inflammari sentiatis.

Lectiones quædam ex Sanctorum Patrum sermonibus desumptæ, vel Textui sacro explicando, vel informandis moribus inservient; Acta Sanctorum ex probatissimis scriptoribus excerpta ad corum imitationem mentes vestras accendent; Hymni non minùs

gravitate sententiarum ac vividis pietatis affectibus, quàm verborum elegantiâ ac metri nitore commendabiles, dulcibus illecebris divinis vos assuescent Laudibus. Canones Conciliorum, quibus intermiscere placuit delectas Patrum sententias, præcipua Disciplinæ Ecclesiasticæ capita complectentes, eximii vestri statûs amorem vobis indesinenter inculcabunt. Orationes tandem quas Collectas vocant, fervidæ pietatis sensus exhibentes, mentes vestras et corda ad superna continuò erigent.

Cum omnium Sanctorum quos per orbem universum Ecclesia Catholica colit; Festa nobis celebrare non liceat, iis præ ceteris locus in Calendario datus est, qui vel Ecclesiæ totius, vel universæ Galliæ, vel certè Provinciæ nostræ aut Dioecesis perpetuâ sunt veneratione conspicui, quorum plures hanc regionem vitâ, morte, aut miraculis illustrarunt, et ideò peculiarem à nobis exigunt cultum.

E Luctuosis Quadragesimæ diebus, juxtà Canones antiquos, Sanctorum celebritates amovimus, et in aliud tempus transtulimus, iis tantùm exceptis quæ festivantur à populo. Nec à venerabili hoc instituto recessisse videbimur, singulis illius temporis Feriis sextis assignando Officia propria, quæ dum varia Passionis et Crucis Christi mysteria menti repræsentabunt, teneris simul pietatis affectibus cor movebunt, ad pœnitentiæ labores reddent alacrius, et ad Pascale Sacramentum securiùs præparabunt. Quò certiùs erga beatam Virginem Deiparam devotionem promoveamus, illius Festorum Solemnitati, non solùm nihil detractum est, sed etiam plura addita, cùm die Sabbati cujusvis hebdomadæ, ipsi jam omnium Ecclesiarum usu consecrato, ad ritum

celebriorem à nobis evecto, Officium sanctissimæ Dei genitricis nulli cedat Festo Semiduplici, et à Natali Domini usque ad Præsentationem ejus in Templo etiam Duplicibus-minoribus præferatur.

Quod in novis Breviariis circa quasdam Octavas observatum est, scilicet ut dies Octava Festi suum habeat objectum peculiare, cum ipso tamen objecto Festi connexum; hoc in omnibus, non solum Mysteriorum ac Festorum Domini, sed et Beatæ Mariæ Virginis et aliorum Sanctorum Octavis, quantùm licuit, servari curavimus : cui proposito ut faceremus satis, quædam Officia è loco suo dimovenda fuerunt, quædam de novo adjicienda, quæ Festi principalis quasi complementum forent et corona.

Breviarum igitur hoc nostrum tot titulis venerandum, eâ mente suscipite, Fratres Carissimi, quâ nos ipsi vestris commodis intenti conficiendum curavimus. Si in Psalterii distributione ac Officiorum distributione brevitati aliquid concedendum judicavimus, non quasi diffidentes de vestrâ diligentiâ ac pietate id fecimus, sed ut singulis Hebdomadis recitando Psalterium integrum, quod in veteri Breviario nunquàm licuit, et fastidii periculum evitetur, et de Vatis Regii suave sonantibus nihil deperdatur eloquiis.

Quo circa, de venerabilium Fratrum Ecclesiæ nostræ Canonicorum Consilio, Clerum omnem nostrum tam privatim quàm publicè hocce Breviario uti volumus ac jubemus. Insuper vos hortamur, Fratres Carissimi, qui sollicitudinis nostræ pars estis potissima, ad planè et dilucidè et cum compunctione cordis recitandum, ut et recitantium mens sincerâ pietate pascatur, audientium corda ad devotionem

excitentur et mens repleatur omni scientiâ et doctrinâ.

Datum Forojulii in Palatio nostro Episcopali, die prima mensis Maii anni millesimi septingentesimi octogesimi primi.

+ EMMANUEL FRANCISCUS, Ep. Foroj.

De Mandato Illustrissimi et Reverendissimi
DD. Episcopi Forojuliensis.

CHAUTARD.

« PredošláPokračovať »