Ivris anteivstiniani fragmenta qvae dicvntvr Vaticana post Ang. Maivm et Avg. Bethmann-Hollweg

Predný obal
Theodor Mommsen
apvd Adolphvm Marcvm, 1861 - 144 strán (strany)

Vyhľadávanie v obsahu knihy

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 1 - TSAR'? bona fide émisse; itaque et ueteres putant et Sabinus et Cassius scribunt. Labeo quidem putabat nee pro emptore eum possidere, sed pro possessore, Proculus et Celsus pro emptore, quod est uerius: nam et fructus suos facit, quia scilicet uoluntate dominae percipit et mulier sine tutoris auctoritate possessionem alienare potest.
Strana 116 - Apud acta facto procurator! haec satisdatio remitti solet ; nam cum apud acta nonnisi a praesente domino constituatur, cognitoris loco intellegendus est. Ad defendendum cognitore constitute dominus, non cognitor actori satisdare cogendus est ; cum vero procurator defensurus intervenit, non dominus, sed procurator judicatum solvi satisdare compellitur. Quae satisdatio adeo necessaria est, ut earn remitti non posse, etiamsi apud acta procurator constituatur, divus Severus constituent.
Strana 117 - Qui eam, quae in potestate ejus esset, genero mortuo, cum eum mortuum esse sciret, intra id tempus, quo elugere virum moris est, antequam virum elugeret in matrimonium collocaverit : eamve sciens quis uxorem duxerit, non jussu ejus in cujus potestate est. Et qui eum, quem in potestate haberet, eam, de qua supra comprehensum est, uxorem ducere passus fuerit. Quive suo nomine, non...
Strana 1 - PAULUS libro octavo ad Sabinum Qui a quolibet rem emit, quam putat ipsius esse, bona fide emit : at qui sine tutoris auctoritate a pupillo emit, vel falso tutore auctore, quem scit tutorem non esse, non videtur bona fide emere, ut et Sabinus scripsit.
Strana 61 - Anectatam sic accipiemus, si vel appetita videatur vel cum posset quis se excusare, ab ea se non excusavit. Creditur enim affectasse, qui onus cum posset declinare non recusavit; et id saepe decretum est in tutore, qui non potuit invitus dari tutor, vel curatore, qui 6 cuius fuerat tutor, curator est nominatus.
Strana 35 - Sabinus certe uerbis istis non ostendit, utrum legatarii fuerit necne. Sed lulianus libro XXXV digestorum relata Sabini scriptura ait intellegendum eum, qui solos liberos heredes scribit, non ut legatariorum fecisse mentionem, sed ut ostenderet magis matrem ita se uelle fruí, ut liberos secum habeat.
Strana 53 - De libertis 8 quoque, quamvis multa privilegia excusationum praetendant, tarnen a patroni sui liberorum tutela non excusantur. }) 153 Item. Qui patri pupilli promiserunt se suscepturos tutelam, non excusantur, quia est iniquum * alios non esse datos.
Strana 64 - ... tutor uel curator fuerit destinatus. Aut enim ipse earn pater despondit et utrumque perficiet ; aut post mortem patris desponsa est et magis est, ut uoluntati patris obtemperetur in onere quam ipsius in matrimonio : quare nuptiae inpediuntur.
Strana 91 - Si tarnen voluntatem mulier non mutasset, Latino quoque doli profuturam duplicationem respondi — non enim mortis causa capitur quod aliter donatum est — : quoniam morte Cincia removetur.
Strana 31 - Uindius tamen, dum consulit lulianum, in ea opinione est ut putet non alias ius adcrescendi esse quam, in coniunctis, qui responso ait: nihil refert, coniunctim an separatim relinquatur.

Bibliografické informácie