Obrázky na stránke
PDF
ePub

posuimus, ex verbis confictam et sui propriam, habeant necesse est. Quod res ita fiat, propterea, externam hanc poeseos formam quam aures percipiunt metro quodam definiri et protinus exinde cognosci, pro certo habendum esse arbitror. Mirum est quanta ex mero verborum delectu, artis compagine in ordinem redactorum, venustas orationi accedat, licet nullas animo faces adhibeat et phantasiæ expers sit. Mirum quanta vi memoriæ adhærescat res hac ratione conficta, et mentem simul auresque feriat.

At triviales istæ cantilenæ quæ plebeculæ summis sunt in deliciis, venustatem tamen quandam quæ eas vel doctioribus commendet exinde sibi solent comparare. Hine, ut hominum memoriæ hac aurium oblectatione eas conciliarent, legislatores antiquos leges suas carminibus condidisse accepimus; neque illos tantum antiquissimos, sed Solonem ipsum et sapientissimum reipublicæ administratorem et poetam optimum. Hinc, qui ultima antiquitate floruerunt, primi, uti ferunt, urbium et rerumpublicarum conditores, cum genus hominum inhumanum et nullo legum communive utilitatum commercio conjunctum domarent paullatim, omnia de vita præcepta, gravissima quidem et maximi æstimanda sed nullo ornatu aut phantasiæ splendore commendata, in versus referebant. Inde fit et fiet semper, ut, quoties dira aliqua reipublicæ ingruerit tempestas, cum res ita sint labefactatæ, ut, nisi miro quodam ardore accensi fuerint civium animi et extra se violenter rapti, desperata jacerent omnia et diffracta, ad carmina quibus animos accendant erigantque confugiunt homines politici. Cuivis in historia versato nota res est, ut quæ etiam in patrum memoria apud rerum gestarum recentiores scriptores celebrata sit.

Neque SENTENTIARUM tantum gravitati et conceptuum magnitudini tribuamus oportet illos plusquam

Prometheos ardores qui ab hisce bellicis et politicis carminibus pectori injiciuntur. Proculdubio, nisi FORMA carminis sensuum gravitati accederet, inutiles jacerent. Attamen, cum numeris sint aculeatæ, per ora populi ubique volitant, verasque virtutis scintillulas vel tardis et torpentibus injiciunt-postremo, sicut in Germania de fulmineis istis Ardtii et Korneri carminibus compertum est, debilitatos jamdudum et fractos animo ad spem victoriæ erigunt; et, in acie stantes, et manum cum hostibus conserentes, dum istiusmodi carmina inter se jactitant, etiam moribundi gaudio adimplentur. Interea cavendum est, ne cuipiam in mentem subeat, nos huic metri rationi nimis tribuere, et indomitum poetæ feroxque ingenium his vinculis adstringi nec posse nec debere. Metuendum enim esse, ne phantasiæ restinguantur flammæ liberique spiritus, et deliquescant nervi.

Quin neminem fugit in hac multiplici numerorum harmonia miram quandam vim inesse et ad animos commovendos aptissimam. Hinc tum pulchritudinem ornari rerumque gratias, tum sublimia in mentes violentius descendere phantasmata; hinc tumultuantem illum animi MOTUM ad vivum exprimi et ingenii impetum quo ad maximum quodque opus impellitur poeta. Ea quoque est vis consuetudini data et diuturnæ disciplinæ, quæ familiarissimam reddat optimo cuique vati hanc de qua disputamus poeticam quandam, musices instar, verborum conformationem. Adeo non vires animi franguntur aut lentior conceptuum sequitur motus, ut, quemcunque in affectum inclinetur mens, eodem ultro se flectat oratio, et aptissima quæque verba, ex latebris prosilientia, sponte sua in carmen cadant numerosum, et obedienter huic rerum moderatrici gressus, quocunque moveat, accommodent. Hinc fit naturæ vi, non præceptorum arte atque doctrina, ut hoc poesis genus fiat liquidum et profluens, illud rapidum et præceps, aliud lene

et flexibile, aliud divulsum et fractum, quo rebus quas exprimere vult poeta melius respondeat. Nam nullus fere animi affectus est, cui, si voce efferatur, non sua sit et propria VERBORUM CONFORMATIO, ET MOTUS QUIDAM quem naturali aurium judicio facillime cernimus. Vehemens igitur fit et rapida elocutio quando grandia et terribilia animo concipimus, remissius est dicendi genus cum lenia et tranquilla nobis omnia obversantur, hilare et lætum cum voluptate fruimur, submissius et tardum cum gravia et tristia intus meditemur.

Quapropter, hac confictos lege in eodem poemate versus nonnunquam murmure labi liquidissimo aspicimus, aut tardos et præfractos, dolore, uti videtur, impeditos quominus fluant liberius; aut gaudio vibrantes subsultare-aut sine more fluere ac vagari. Quæ ut carminum varietas ad diversos rerum impetus animique affectum subtilissime respondeat, at carmen tamen quoddam certum et definitum et accurata pedum distinctione dimensum, mutetur licet identidem et inter se varietur, conservari necesse est. Quod ni ita foret, disjecta quidem poetæ membra et rudem carminis materiem - ardentes conceptus - veram poesis indolem, si fors ita tulerit, invenires. Nondum tamen justam poesim diceres, nisi hæc aurium oblectatio et numerosus verborum lapsus, quos proprios sibi vindicat hæc omnium artium nobilissima eadem et dulcissima, conceptibus accesserint et formam tandem dederint musis comprobandain.

III. Quapropter, cum hæc sit FORMA qua sese induit poesis et tanquam vehiculo utitur, ut statim eam a pedestri sermone distinguant aures et dulcissima exinde fruantur voluptate, sequitur, Academici, ut ponamus quænam sit ea MATERIES quam tractandam sibi assumat. Hæc pene immensa est, nullis definita terminis vel accurata in rebus excutiendis, philosophiæ ritu,

rerum dispositione. Neque præteritorum memoriam ut revera gesta fuerint, historico ritu, poesis posteris tradendam suscipit, nudæ veritatis amore impulsa; φιλοσοφώτερον ait Aristoteles, καὶ σπουδαιότερον ἱστορίας ποίησις. Verum, terrestres terminos egressa, non tantum universum hunc naturæ orbem peragrat, sed ultra flammantia monia mundi audet procedene, et mira ea, qua fruitur divinitus, creatrici facultate, nova omnia effingere et quain pro veritate rerum et terrestri pulchritudine longe augustiora.— Neque hoc mihi quis objiciat, usu jam diu receptum esse poesis laudes prædicantibus omnia vehementius jactare, et, rhetorum more, non pro veritatis simplicitate, adaugere. Ut res ita se habeat; ut severiore agamus ratione, parum phantasiæ indulgentes, et abjicamus ea quæ, grandia licet sint et magnifica, rarius tamen poesi in usum veniunt, nobilissimum nihilo minus campum ingredimur cum de PROPRIA POESEOS MATERIA, quæ sit et quanta, diligentius inquiramus. Latior enim est huic SOLI et uberior, quam si omnes cæteræ artes, quæ in veritate investiganda aut vita humana exornanda versantur, in unum divitias suas congessissent. HOMINEM HÆC SOLA EST COMPLEXA, non hanc vel illam naturæ humanæ provinciam adepta, sed totam, sed universam. Quapropter, si quis ex aliis artibus ad hanc contemplandam se contulerit, ex arctissimis rerum et locorum angustiis expeditus in amplissimi cujusdam et florentissimi campi spatia videtur deferri. Ad singula tamen deveniendum est, ut, brevi facta comparatione, quantæ in homine depingendo vires insint poesi, accuratius videamus. Si cum iis artibus poesim comparetis quæ hominem OCULIS subjiciendum sibi proponunt, nemini, ut opinor, in disceptationem cadet, quin poesis cum picturæ tum arti statuariæ palmam in hoc genere facile præripiat. Ars utraque summis semper

in deliciis et honore, neque id injuria, habita est ; et earum artium quæ externa rerum facie continentur, et, instrumentis inde sumptis, affectus humanos vel deliniendos, vel graviter commovendos, sibi ipsæ delegerunt, proculdubio tenent principatum. His tamen arctissime concluduntur terminis, EXTERNA rerum imagine utuntur -hoc habent sibi propositum unice, ut, evidentiora affectuum signa proferendo qualia vultus et corporis statu soleant exstare, rem animo spectantium reddant manifestam. Poesis, externis hisce, non omissis forsan, sed posthabitis, ad INTERIORES animi sensus, et cordis penetralia sibi facit aditum. Ut enim concedamus primas hisce artibus deferendas esse in externa rerum facie ad vivum effingenda, hoc nobilissimum genus non potest quin totum poetis relinquatur. Quandocunque enim hujuscemodi affectus declarari volumus, subtiliore instrumento opus est quam marmore et coloribus tabulæ effusis-ut quæ, spectata satis et hausta oculis corporis specie, suas absumpserint vires, neque ullius in animum valeant descendere nisi poetarum sibi auxilium atque opes alienas adsciverint. Neque eum tandem verum duxerim poetam, quantum ad externa spectat, qui, simul faces phantasiæ nobis adhibuerit, externas rerum imagines ita vividas nequeat EXCITARE ET AD VERITATEM EXPRESSAS, ut nobis personæ ipsius coram stare atque agere videantur, justo corporum habitu et pro vero affectuum colore quos tractaverit poeta.

Attamen, hæc res utcunque se habeat, quod exquisitioribus in hisce artibus judiciis relinquendum arbitror, poesi tamen primas deferendas esse propterea judicaverunt critici, quia nihil usquam est in fortunæ conversionibus quod in homines possit incidere, nullo unquam affectu mens commovetur, nullis tenetur cogitationibus quin is, qui poetæ nomine dignus sit, omnia pariter depingere et complecti queat. Neque tempus

« PredošláPokračovať »