Obrázky na stránke
PDF
ePub

licarum administratores, omnique artium humanitate ornavissent, experti sunt et monumentis tradiderunt mirum contulisse ad illa gravissima studia et adjuvanda et illustranda hasce literarum elegantias, quæ, elegantes licet appellentur, summam tamen vim philosophiæ videntur continere. Optime igitur nobis consuluit Deus Opt. Max. qui, cum nos ad veritatis studium vehementissime impulerit, his ornamentis et mirabili ingenii gratia eam cuique commendare vellet-et, quia vitæ fluctibus agitati defessi jacemus et animo fracti, hæc nobis tandem pararet oblectamenta ubi languorem reficeret animus noster et in hortulis hisce et beatorum sedibus lætus conquiesceret.

Denique miram vim habet, et habebit semper in vita civili componenda et in formandis moribus hic artium ingenuarum cum virtute conjunctus amor nobilissimus. Quamvis enim, si in hisce artibus quis fuerit peritus, ita illum ad rempublicam capessendam illico aptum esse minime existimandum est, hoc saltem affirmare ausim; quicunque harum artium prorsus rudis sit et ne summis quidem labris eas degustaverit, eum, pacatis rebus et florente republica, neque civilibus officiis ornate fungi neque suavissimis vitæ privatæ solatiis frui posse.

ARGUMENTUM.

esse.

I. Voluptatem tanquam finem poesi minime proponendam -II. Confirmatur 1. rei ipsius natura.—2. ex maximarum poetarum exemplo.III. тò kaλòv verum esse poetis finem ostenditur.IV. Quid sit rò κaλòv, et unde pendeat. -Cavendum esse ne in pantheismum abeat ǹ Toû καλοῦ θεωρία.

PRÆLECTIO SECUNDA.

I.

UNICU

NICUM, Academici, eundemque nobilissimum arti poeticæ finem (de fine loquor ultimo) esse statuimus ut veram humanæ naturæ imaginem referat. Neque magni interesse videtur seu consilio hoc, seu sponte sua quodammodo fiat, siquando mens vatis affectibus abrepta, et quo feratur parum studiosa, in numeros prorumpat rei, uti solet, accommodatos. Neque magnorum virorum auctoritatem veritus sum detrectare, cum justam esse poesim omnino negaverim, si abfuerit ista verborum conformatio quæ orationem temere et sine more vagari prohibeat; si in numeros minus ceciderit justis dimensos intervallis, et sibi ipsos invicem respondentes.

Nam, ut mihi videtur, in disceptationem revocari nequit, quin summa sit ea in poesi non modo voluptas sed utilitas quæ ex auribus proficiscitur-quæ ut votis nostris respondeat, mira quadam constat opus esse artis subtilitate, quo animi sensibus obsequatur oratio, et, vel minima amota discordia, in unum quoddam conspirent

affectus. Neque hoc nullius esse momenti arbitror, sed in primis propterea animadvertendum, quod recentiores critici, nulla hujuscemodi virtutis ratione habita, de re poetica laxius disseruerint. Neque alium volunt esse poetam quam eum qui vividas de quibus locuti sumus animi vires jure sibi vindicat, tum externas depingendi formas tum interiorem rerum naturam referendi facultatem-miram illam proculdubio, et rerum universitatis quam oculis cernimus et complectimur cogitando, unicam moderatricem; minime tamen, nisi hisce de quibus locuti sumus legibus astrictius teneatur, inter artes absolutiores recensendam.

Quapropter, in hac re, VETERUM potius auctoritate teneor, qui, tametsi interiores animi sensus minus perspectos habuerint, neque latebras quæ jampridem philosophiæ nostræ patent penitus excusserint, plurima tamen in hisce artibus commenti sunt memoratu dignissima, neque usquam, quantum sciam, in pedestrem omnino sermonem poesim abire somniaverunt. Ardentes conceptus-animi affectus vehementissime commotos-orationem ad unguem expolitam, et operis summam, perfecta rerum compositione, in unum quoddam et simplex conflatam—hæc omnia, tum artis ornamenta, tum verissima poetæ indicia, operi inesse lubenter concesserim. Si poema vocaveris, absisto totus. Attamen, de his plenius disserendi patebit locus, et, cum multa sint quæ velim longiuscule explicare, hoc tantum in præsenti animadversum velim; si auditorum, in quavis arte explicanda, emolumento consulas, summopere cavendum esse ne infinita fiat quæstio, et, nimia attenuata subtilitate, evanescat prorsus distinctionum veritas.

Et eo semper animo fui, Academici, cum de rebus disserendum esset, non reconditæ quam vocant philo

sophiæ, sed artis æstheticæ, quæ, modo vera sit, communem hominum sensum attingit, ut ne usu receptam loquendi consuetudinem temere conturbarem. Quippe in omni re movet nos quodammodo ipsa nominum auctoritas, neque imperitos tantum, verum etiam doctis et prudentibus summi est laboris mentem ab aurium consuetudine abducere. Si quando, igitur, in exagitandis recentiorum commentis multus fuero, hac tamen lege dicentur omnia, ut his tandem circumscriptam finibus poesim intelligamus. Neque verendum est, Academici, ne amplissima, quæ voluptati inserviat et juventutis utilitati, deficiat materies; infinita pæne res est, cum dulcissimo philosophiæ genere conjunctissima, et campus quem ingrediamur patet florentissimus.

Quod reliquum est, in memoriam vobis revocanda sunt, quæ, breviter licet et strictim, de voluptate exhisce artibus haurienda, audacter tamen, in proxima prælectione dicta volui. Vereor ne refugiant aures vobis ab hoc quod dicturus sum, Academici! dicetur tamen, et penitus velim in animos descendat, tametsi a vulgari opinione aliquantulum abhorreat. Ne voLUPTATEM tanquam verum poetices finem, sive proximum sive ultimum, ponatis, imprimis est cavendum. Mihi persuasissimum est hanc de voluptate opinionem maxime esse in causa, cur in contemptu, apud severiores quosdam disciplinæ magistros, habeatur poesis-et ars, omnium nobilissima, ab ea exuletur sede, quam in conformandis juvenum moribus in Academia nostra ab ultima antiquitate habuit, atque etiamnum habet.

Neque injuria. Namque est certissimum, omnia fere quæ in vitæ commercio, voluptatis causa, consectamur, vile quiddam secum afferre quod aversantur illico impigræ virtutis homines, vel reipublicæ dediti, utpote quæ virilia omnia statim faciat languere. Neque potest fieri quin infamiæ notam his artibus inurat optimus

« PredošláPokračovať »