Obrázky na stránke
PDF
ePub

quisque, siquidem cum severiore quaque pugnant virtute, et debita literarum sacrarum observantia. His enim lenociniis prohiberi volunt juvenum animos, tanquam Circeis olim delinitos poculis, quominus sursum ferantur; et, perruptis terrestrioris naturæ vinculis, divina omnia affectent sponte sua et sensu sublimiora. Neque evenire potest, ut diuturna quicquam laude dignum geramus, si, delectationi plus æquo inservientes, voluptatem meram, vel in ludis et remissione animi, tanquam finem nobis proponamus. Neque de iis tantum loquor voluptatibus quæ plebeculæ sunt in deliciis; aut de iis denique hominibus qui aut lubidine, aut ridiculis rebus, aut rudiore et inculto sensu, huc illuc, ut rerum tulerit fors, impelluntur. Quippe nemini vestrum in animum, Academici, subit dubitatio, quin omnem fugiatis voluptatem quæ mero sensu percipiatur, et, ex Epicuri hortis, nulla commendata honesti specie, in molliores istos, quibus languescat virtus mascula, affectus abeat. Hasce voluptates cum arte poetica quam nobis proposuimus, munere divinitus delato ut plusquam terrestri ardore inflammentur animi, conjungi minime patior.

Attamen, ut hoc in confesso sit, ne illam quidem voluptatem proponendam esse arbitror, tanquam verum summæ poetices finem, quæ, ab exteriore sensu longius quam altera fortassis semota, mentes tamen hominum demulcet tantum et deliciis tenet; quæ, pulchritudinem licet præ se ferat, neque illam omnino a virtutis quadam adumbratione alienam, eam tantum habet facultatem ut delectet, et delectando capiat! Summorum criticorum auctoritate teneor, Academici, ita tamen teneor ut præ divina quæ vobis affulserit e sacris literis philosophia, parvi semper faciam. Ad majora nascimur quam pro critica istius philosophiæ captu. Et, si quando pacis et tranquillitatis avidi, aut animis,

vitæ decursu, fracti, ad hasce literarum elegantias convertamur, quemadmodum nautæ fluctibus jactati in portum confugiunt; nihilominus hac teneamur oportet lege, ut ne quid ad sensus nostros reficiendos petamus quod cum naturæ dignitate pugnet, aut a summa rationis norma abhorreat. Quinetiam cum in ludum relaxet sese animi intensior vis REM SERIAM QUODAMMODO AGIMUS. Remittit aliquid fortassis de gravitate sua divinior illa ad quam nascimur virtus, nunquam tamen sui ipsa obliviscitur, et tenuiore quadam sui imagine, vel in hisce mollioribus studiis, delectat. Usque adeo ad virtutem a natura sumus comparati, ut, si veram naturæ imaginem depingat poesis, virtutem sapiat necesse est. Quippe virtus iis prodit instructa ornamentis, quibus hominum oculis commendetur ultro, et quacunque incedat, mirabiles inflammet ardores.

Ne gravius hoc et severius dictum videatur, Academici, hanc veniam mihi concedendam esse arbitror ut quid velim longiore exponam disceptatione.

II. PERFECTAM hanc virtutis formam, quam somniavit philosophorum longe elegantissimus Plato ita sublimem esse et subtilem ut mortalium visu vix com- · prehendi queat minime negaverim. Aliqua tamen ex parte adumbrari potest, si animum vitiis purgatum ad sublimia pro virili assuefaciamus; si quotidianis nos curis liberemus, et generosos omnes colamus affectus. Neque in ulla re magis intelligitur divina illa vatum facultas quam in eo quod oorpo quem vocant statim percita generosius spirat, et majora quam pro vitæ morumque quotidiana consuetudine effundit illico. Extra se rapitur, et, si modo vivida insit animi vis, tametsi prava sumat canenda NONNULLOS tamen non vitii sed virtutis rei effundit colores. Hoc tantum a vero poeta cavendum est, ne migret in philosophorum severitatem atque ordinem dialecticum. Maximum interest

D

[ocr errors]

utrum sententias duriuscule proponat, an coram nobis loquantur personæ, quas fabulæ intexat, aut ipse vates, ut in lyricis, violenter commotus; denique quæcunque a vate efferuntur tempori, occasioni, et cæteris vel agentium, vel loquentium proprietatibus commode inserviant.

Utcunque tamen res se habuerit, eadem hæc virtutis ratio habenda est. Immo usque adeo ad hoc honestum conformamur, ut vel PHANTASIA, id quod a vulgi opinione est alienissimum, iisdem teneatur legibus, vinculis omnino soluta si quæ alia facultas et totum rerum orbem pervagari solita. Exultet tametsi viribus suis et vincula audacius detrectet, si intimos animorum nostrorum sensus velit patefacere, id quod optimi cujusque est poetæ, in hunc HONESTI orbem concludatur oportet. Quinetiam si in rem paullo accuratius inspiciamus, in eo vis præcipua phantasiæ cernitur, quod, a vitæ vulgaris consuetudine soluta, 0k isti naturæ humanæ facultati largiore rerum copia et imaginum gratia possit morem gerere. Quod, imagines istas undequaque ex natura arreptas, et rerum gestarum ordinem, ad arbitrium suum ita confingit, ut animos nobis percellant vehementius, et ad exquisitiorem honesti et veritatis normam exigantur omnia.

Graviter igitur ab iis erratum esse arbitror qui huic nobilissimæ facultati nihil morale inesse audeant comminisci. Nesciunt artem suam nesciunt internos veritatis fontes unde tantos in nosmet affectus derivarunt poetæ. Res levicula est, et prorsus in ineptias abit, quæ nihil humani, nihil 0íkov, secum afferat phantasia licet vagari videatur nullo, uti volunt, obstricta imperio et rapido deferatur huc illuc cursu, HOMINEM vult movere, vult depingere. Idcirco quia ¿OɩkwTáTη est omnia in communi usu posita respuit, longinqua captat; exiguum quicquid sit, aut tenue, aut finitum, præ grandibus et infinitis nihili habet. Veri

tatem rerum externam, ut ita dixerim, propterea tantum aspernatur, quod a pulchro abhorreat neque veritatem rerum quas tractat interiorem assequatur. Exinde venit, neque vagæ cujusdam voluptatis causa quæ severiori naturæ legi minime constet, quod majora omnia fingat et quam pro vitæ consuetudine longe augustiora. Cui vestrum, juvenes, quævis in aliquo numero habitorum vatum opera perlegenti non optimi commoventur affectus, nedum maximorum illorum naturæ interpretum, qui ultra mundi mœnia ita procedunt, ita animos omnium secum rapiunt, ita tandem nova rerum miracula oculis obversari faciunt ut veritatis fines quodammodo nunquam transgrediantur? Cuinam vestrum in his versato non mens erigitur? quin ipsa rerum et sententiarum magnitudine insurgit ultro, sublimia captat tanquam sui propria neque viribus suis majora, et mira atque a vitæ sordibus alienissima delectatione perfunditur! Credo, equidem, Academici, ni horum studiorum amore maxime fallor, ne maximas quidem voluptates aliunde ortas cum hac "Oky, et sublimi animi elatione quicquid tenue sit et sordidum, tanquam hoc cœlestium amore indignum, pro nihilo habitura comparandas esse.

Deinceps, quod ad eandem disciplinam faciat, nunquam crediderim tanto unquam inflammari æstu potuisse excelsa illa poetarum ingenia, aut in tantam carminum majestatem assurgere, si, ut vulgo fertur, hoc modo sibi proposuissent, ut mera delectatione sese ipsi reficerent, et aliorum pectora verborum et numerorum dulcedine delinirent. Permagnum opus est et summi tum laboris tum gloriæ, nobiles quod spiret affectus, quod intima cordis nostri pro arbitrio suo recludat, quod omnibus, sicut aiunt, numeris fiat absolutum, poema. Hoc ni ita foret, universam hominum vocem huic arti primas delaturam fuisse, neque credibile est,

neque rationi consentaneum. Nonnisi magnis affectibus ad magna commovemur; neque natura, qua est sapientia, parvis magnas impendit consulto facultates.

Si quæ ingenia vere magna sint, et vulgi captum exsuperent, ea lege fuerunt a Deo Op. Max. conformata, ut non nisi maximis rebus penitus commoverentur et divino illo quo tanguntur spiritu ardescerent. Naturæ optimi propterea audiunt interpretes quod, quicquid habeat rerum universitas ad animos vel deliniendos vel commovendos vel erigendos, non tantum oculorum acie capiant, sed ANIMO TENEANT et cogitando complectantur. Quicquid in aliorum animos injiciunt fervorum, id ex ipsorum animis, tanquam igniculos, vi irrequieta circumcirca prorumpere crediderim. Neque eos inter Poetarum chorum recensendos arbitramur, qui nihil excelsum et sublime spirent, nihil quod si contemplemur animo extra nos ferimur et nobis ipsi videmur quodammodo fieri nobiliores. Hujusmodi sunt quæcunque voluptatem spernunt. Virtutem igitur laboriosam efferunt laudibus, et ea præcipue quæ ad gloriam, sive præsentem sive futuram, pertinent, rem, optime cujusque judicio, vitæ vitæque bonis longe anteponendam—

Non incisa notis marmora publicis

Per quæ spiritus et vita redit bonis

Post mortem ducibus. Non celeres fugæ
Rejectæque retrorsum Annibalis minæ―
Non incendia Carthaginis impiæ

Ejus qui domita nomen ab Africa

Lucratus rediit, clarius indicant

Laudes, quam Calabræ Pierides

Dignum laude virum Musa vetat mori.

Attamen, ne rei notissimæ diutius immorer, ad hoc tantum quæso animum advertatis ; eodem IPSOs gloriæ amore flagrasse quam aliis immortali carmine præstiterunt, non brevem illam et popularem, neque quamdiu

« PredošláPokračovať »