Obrázky na stránke
PDF
ePub

ipsa stabit natura et civilis ordo morituram. Quapropter magno sese fastu effert Horatius, et grandioribus quam pro stylo æquabili quem amat poeta elegantissimus imaginibus abundat, quando gloriam vitæ superstitem, de morte jamjam triumphaturus, contemplatur.

Exegi monumentum ære perennius,
Regalique situ Pyramidum altius;

Quod non imber edax, non Aquilo impotens,
Possit diruere, aut innumerabilis

Annorum series, et fuga temporum—-
Non omnis moriar-multaque pars mei

Vitabit Libitinam-Usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium

Scandet cum tacita virgine Pontifex.

Intima, videtis, nobis aperit vates præcordia ardore suo abreptus, et, ne arrogantiæ insimuletur parum studiosus-Exinde facile intelligitur, nihil exigui jam inde ab initio cogitasse Romanorum lyricorum principem, sed nomen sibi sempiternum, sed famam ingenio dignam animo præcepisse. Tametsi, quando arma aut amores aut melioris philosophiæ præcepta in numeros refert, nihil CONSULTO aut laboriose agere poetam diceres, sed quocunque ferret ingenii aura pene invitum sequi.

Neque hanc gloriæ cupidinem infirmitatem quandam aut poetarum minorum propriam esse crediderim. Sed, quo magis viribus suis exultarent, dignitatis suæ conscii, eo magis spe futuri et gloriæ studio flagrasse poetas latissime patet. Neque quenquam vestrum fugit, Academici, in literarum nostrarum historia quantumvis modice versatum, multos per annos et vel a teneris grande carmen secum meditanti, animum Miltono nostro non OCCUPASSE tantum sed CRUCIASSE hanc de sempiterna gloria solicitudinem.—Quippe qui, sublimi, qua omnes superaret facultate, cælum ac terras

et inferni profunditates complexus, opus secum revolveret quod minime mori passuri forent posteri, fluctuabundus tamen adhuc et incertus quam sibi sumeret materiem diu nesciret. Hæc ardentissima animi vota monumentis tradidit summus poeta, et Deodato, familiari suo, non sine dubitatione quadam et rubore, audacter tamen, more suo est professus.

[ocr errors]

"Aures mihi præbe, mi Deodate, (non ipsissima recito verba, sed poetæ sententiam,) et hanc mihi da veniam, ut paulo audacius de me ipse loquar. Rogas quid mecum mediter? si Deus me adjuvet, famæ immortalitatem. Sed rogas quid tandem agam? πтеρо¶ʊŵ – volare gestio, sed Pegasus meus nondum usque eo alatus est ut æthereos tentet campos." Hæc quæ de se literis mandavit poeta, omnium, meo judicio, singulari ingenii sublimitate facile princeps, cuivis in promptu est transferre in alios vates, qui, ut intimos animi nobis sensus minus patefecerint, at imaginem sui in scripta ad vivum retulerunt.

Attamen Academici, tametsi clarorum virorum fastos volventibus hic ubique elucet amor famæ, non popularis sed solidæ et perennis, quam non nisi LONGO LABORE conatibusque maximis quenquam ante hac attigisse constat tametsi ita res se habeat et, cum hanc famæ magnificentiam animis præcipiant, satis artis suæ dignitati fecisse videantur Poetæ, ne ita quidem magnitudinem illam animi quæ sublimiori cuique inest verbis mihi ipse assecuturus esse videor. Famæ student; auribus, ut ita dicam, posterorum laudes e longinquo hauriunt avidissime; omnibus quibus inhiat vulgus, divitiis, honoribus, suam anteponunt immortalitatem; hoc lubenter confitemur, summam hanc, uti vulgo fertur, animi magnitudinem laudibus prosequimur.

Attamen, quod operæ pretium erit animadvertere, licet hæc sibi præmia proponant, simul operi incubu

erint, et, ardescente jam phantasia, formas rerum inceperint effingere et imaginibus ardentibus efferre, hæc omnia, de quibus disseruimus, prorsus evanescere veri est simillimum; et, puram veritatis formam coram intuentes, hac tantum quæ ex pulchri contemplatione oriatur delectatione frui eos crediderim. Hoc laborum præmium fit, hoc mentes impellit et vividam cogitandi vim elicit et adauget; hoc pectus implet. Quod pulchrum est, id animo tenent, quod magnificum, quod verum-immo ipsam pulchritudinem-ideav non amplius diavoηtikýv―sed oculis revelatam, sed vivide expressam, sed agentem coram et loquentem, atque animi affectus ab imo commoventem. Quippe hoc a natura mirifice cautum est, ut ne quam voluptatem homine dignam, avide et recto itinere sequendo, prehendamus. E manibus effugit; stare nescit, etsi eam aliquantisper attigisse videaris; ea lege tandem delectamur, si honestum quod vocant, Tò kaλòv, ubicunque sit, unice prosequamur. Hanc artis suæ existimationem si in OMNIBUS poetis quos numero in aliquo habeamus inesse concedimus, sanctius longe et verius de re poetica sentire eos credendum est, qui se composuerunt non ad rerum gestarum memoriam recolendam, neque ad affectus commovendos, claram illam materiem sed terrestrem neque celesti hominum spei adæquatam; sed, prophetarum ritu, ad Deum Opt. Max. laudibus celebrandum. Hæc poesews forma, pæne, sicut par fuit, apud veteres Græcos et Latinos ignota, apud nos tamen palmam cæteris videtur præripuisse, utpote quibus lux cœlitus affulserit, et ex sinceris veritatis fontibus in Hebræis vatibus haustus tulisse contigerit.-Hoc saltem in genere, ut de cæteris taceam, pura mente opus esse, et REM INPRIMIS SERIAM agere poetam nemo dubitaverit. Neque inficias ire quenquam arbitror, si ad sublimem Hebræorum poesim animum adverterit, vel ad

Miltonum nostrum, aliosque in recentiorum literis celeberrimos, quin poesis in hisce celebrandis non partes gerere alienas sed ad proprium munus accedisse videatur; in his virium suarum, quales sint et quantæ, periculum facere, et spiritu vere divino, suo tamen, sus

tentari.

His animadversis, Academici, non dubito quin in hanc sententiam mecum lubenter abeatis, multum ab artis poeticæ dignitate diminutum iri si eam AD VOLUPTATEM, qualiscunque sit, referamus. Demulcet nos, extra nos rapit, languentes excitat, æthereos ignes et vigorem divinitus insitum exinde videmus concalescere; cum his summa conjuncta est oblectatio, non tanquam finis quo dirigantur omnia, sed necessario CUM FINE CON

JUNCTA.

Non ad voluptatem, igitur, sed ad VERUM ET pulCHRUM, TÒ Kaλóv, quod morali idem sensui sese commendet, et dulcedine quadam ineffabili affectus perfundat eo quod honestum sit, tanquam ad ultimum finem, Téλos Téλelov, tota referenda est poesis, ad hominem autem tanquam propriam materiem.

III. His animadversis spero fore ut hanc mihi veniam lubenter concedatis ut pauca prius disseram de hoc pulchri sensu quam ad singulas artis partes disceptendas deventum sit-pauca quidem pro temporis brevitate et auribus vestris quam debeo reverentia, sed maximi, uti arbitror, momenti, ad eam quam tueor de re poetica philosophiam confirmandam. Mirum est inprimis quantum hæc artis subtilitas ab ea abhorreat critica quæ dialecticis concluditur terminis, et ex rhetorum tota prodit officina. Mihi, igitur, Academici, videtur extra dubitationem positum, a veris æsthetices, quæ ferme tota in re poetica versatur, principiis propius abesse Platonem, quam sagacissimum illum literarum omnium judicem quem in hisce scho

larum spatiis prosequimur, Aristotelem. Non injuria Aristotelem veneramur, utpote qui naturæ ipse vestigiis insistat, et, quamcunque sibi excutiendam proposuerit materiem, hanc minutatim resolvat, disponat avaλutíkws, et singulas quasque partes in capita sua atque elementa referat felicissime. Ea tamen lege in hisce rebus philosophari videtur, ut poeticem in manus sibi sumat, tanquam rem jampridem absolutam quam totam poetæ qui ante floruissent animo comprehenderint, et suminis ubique exornatam coloribus criticis deinde explicandam reliquerint. Eandem igitur viam in rebus criticis ingressus est, quam in physicis recentiores philosophi, qui, naturæ unice obsequendo, neque in Tò diari plus æquo inquirendo, veritatem consectantur; religioni habent, ultra materiem, in qua investiganda operam collocaverint, in Ocwpías, et occultas rerum proprietates migrare. Eodem ferme modo Homerum et Tragicos

Ra

acumini suo summittit excutiendos summus ille criticus, eo usus consilio ut, quibus legibus in scribendo usi sint, quibus innisi artificiis in animis hominum commovendis tantum profecerint, quos denique fines in arte sua sibi ipsi proposuerint, certissime eruat. rissime, quod sciam, hosce egreditur fines, et in ulteriora illa æsthetices philosophiæ spatia prorumpit. Nescio utrum, in artium principiis investigandis, hisce instrumentis uti NOLLET, quia ad somnia propius viderentur accedere et veritati splendidum potius vestitum circumdare quam ipsam quærentibus commonstrare; an, ea vir summus cum diviniore caruerit facultate qua polluit Plato, hunc fervidioribus ingeniis campum percurrendum INVITUS reliquerit.

Verum enimvero, juvenes, hoc vobis, in minuta illa critica et ad dialecticorum definitiones exacta, simul sese, nescio dicam criticos an verborum pensitatores, ad poetas explicandos contulerint, hoc ferme contigisse arbi

« PredošláPokračovať »