Obrázky na stránke
PDF
ePub

erudito dignius quam, ut, in ea arte, cujus admirabilis est vis et reconditæ veneres et a summæ philosophiæ fontibus hauriendæ, commonstret quid mirabile sit et omni laude dignum; in quo positum sit id quod pulchrum est et sublime et ad animos inflammandos aptum ; quæ denique vulgarem captum omnino exsuperant ea ut perspecta habeat, atque hanc elegantiarum subtilitatem explicet et illustret? Minime igitur, Academici, hoc mihi vitio vertendum esse arbitror, si me de cæteris, uti par est, haud mediocriter commotum, hæc vehementissime cogitatio solicitum teneat-id mihi munus obeundum esse quod non solum studio vestro prosequimini, et quod magna celebraretur frequentia dignum olim judicavistis, sed quod auribus vestris omni literarum ornamento commendatum, et pro dignitate sua ornatum, accepimus. Neque illud prætereundum esse censeo-quod in cœtu neque agrestium neque adolescentium sed doctorum et gravissimorum hominum, qui, exquisito quodam palato, omnia gustare, et, nisi perfecta orationis gratia accesserit, contemnere soleant, hæc nobilissima materies tractanda sit. Summæ itaque foret impudentiæ, et tum rei quam tractandam suscepi tum vestri dignitatem parum æstimantis, si nullo hodie metu correptus fuissem; si nulla tactus locorum religione, aut illustrium virorum quos memoria recolitis reverentia, ad hoc tale et tantum opus perficiendum accessissem. Ne, tamen, aliqua vos invadat suspicio, hæc, qualiacunque sint, quibus viam mihi præmuniri velim, non sinceram animi sententiam præ se ferre, et liberalem istam, quam semper in pretio habuistis, modestiam, sed inanem istum verborum sonitum qui hominibus usu venit quo inveteratæ auditorum animos conciliandi consuetudini obsequantur, cætera, quæ ad hoc orationis meæ exordium spectent, paullum audentius exequar, Academici.

2. Non ita de vobis, judico, viri reverendi, neque de vobis, juvenes florentissimi, ut de indulgentia vestra in rebus quas suscepi tractandis, et de ea qua semper fuistis et etiamnum estis benevolentia vel minime ausim desperare-utpote qui, ut cætera taceam, summo, usque a teneris annis, horum studiorum amore correptus, maximas inde tum voluptates tum utilitates ipse perceperim, quas si ea orationi vis accesserit ut vobis luculenter et enucleate explicarem, juventutis Acadedemicæ studiis summopere inservire possim. Omnes enim ita Natura sumus comparati, ut miro quodam concentu inter se conspirent animorum nostrorum affectus. Et eo semper animo fui, ut vix quicquam ad alios in hisce elegantioribus artibus erudiendos utilius esse judicarem, quam ut ipse qui præcepta traderet vero earum amore animum imbutum haberet, atque iis dulcissimis affectuum aculeis facillime pertentaretur quibus intimos nobis sensus commoveant Eloquentia et, munus, si quid aliud, divinitus delatum, POESIS. Hoc si aliter se habeat, tametsi ipsa philosophiæ adierit penetralia, et e puris veritatis fontibus haustus tulerit, nihil omnino, uti mihi videtur, in hujuscemodi disciplinis ipse proficiet-si alios suscipiat erudiendos, pessime illi cedent omnia.-Immo idem ageret atque is, qui oculis captus de ruris pulchritudine disserere, et externam naturæ faciem, mirabilem illam et multiplicem et variis distinctam formis coloribusque, in artem curiosius vellet redigere-aut si de Musices facultate sonorumque inter se conspirantium ratione eloqueretur aliquis, qui istam subtilem voluptatem neque auribus percepisset, neque exinde imo ipse pectore commotus fuisset. Mirum est, Academici, mirum, quantum proficiat in hac rerum elegantiarum disciplina verus artium quas investigandas proponamus amor, et ardor ille animo divinior insitus quo ad hasce pro virili

excolendas dulcissima quadam vi et necessitate arripimur.

3. Ad hoc si accesserit vel mediocris cum æsthetica, quam vocant, philosophia familiaritas-is, quicunque sit, si, quæ ipse sentiat, extulerit verbis, minime inanem intexeret cantilenam, sed auribus vestris haud indignam disputationem, Academici, et cum ea gravissima studiorum disciplina quæ veri vestigiis insistit omnium conjunctissimam. Verum hoc potissimum fiet, si, pro facultate sua, quæcunque ex poetis illustrioribus aut sublimia, aut venusta, aut ob alias, quæcunque fuerint, causas, admiranda videantur, ea, non modo allatis affirmet exemplis, sed interiores rerum causas investigantibus patefaciat ; et, subtiliore adhibita philosophia, quibus modis hæc vel illa potissimum efficiantur, quid sit miræ in poesi facultatis ut placidos reddat, ut attentos, ut molles, ut vel durissima corda, modo sint humana, ad quemque animni affectum, pro arbitrio suo, conformet, accuratius commonstret. Hoc certe de me affirmare ausim, hoc, quicquid est, sive honoris sive oneris impositi, mihi adeo honorificum videri, ut, nulla me unquam laboris diligentia, aut strenua animi contentione parem vobis gratiam relaturum esse arbitrer. Neque, ut verum fatear, talia mecum reputanti metum mihi movet, aut virium suspicionem, ca, cujus mentionem feci, Antecessorum recordatio quæ tantum futurum opus contemplanti in animum subiit-sed spes exemplorum nobilissimorum æmula. Etenim, si nullos in hisce studiis priores habuissem, nulli essent quibus ut me æquarem esset laborandum, et ne impari passu sequerer imprimis metuendum. Neque ea est res poetica, quæ, si ante pedes nobis jacuisset materies infinita et intacta, arte omnino et præceptis contineri posset. Et, tametsi viri, summa ingenii laude florentes eam, non excussam sed pene

exhaustam relinquere visi sunt, latus tamen et intactus nobis undequaque patet campus. Scilicet incredibili ars est magnitudine neque ullis concluditur rerum angustiis; ea est quæ eosdem quos natura, fines, sibi ipsa gaudeat vindicare; et immensa illa rerum quæ nobis circumfunduntur universitas, qualis sit et quanta, nemo vestrum nescit. Non igitur ita tulit vir ornatissimus Henricus Birkhead quem, hodie, honoris causa nomino, cum lectioni poeticæ locum assignavisset et curasset ut inter severiora scientiæ studia hæc ars recepta sit; non ita legem tulit, uti prælector definito aliquo cursu se contineri quereretur, sed cavit tantum uti, commodis intervallis, solenniores quasdam haberet lectiones; et, ne in angustum nimis et obscurum orbem concluderetur, relicto argumenti arbitrio libero, et libera tractandi ratione, munus honorificum ei in manus tradidit ut, quoad posset, aliquid proferret quod academicis auribus haud indignum videretur. Ea tantum lege obstrictus videtur teneri prælector, ut, quicquid inter hæc scholarum spatia in medium proferatur, Latini sermonis gratia exornetur; sive ita statuisset hujus prælectionis auctor, seu ista jam olim a majoribus recepta invaluerit consuetudo, ut, quæcunque artis præcepta in Academia publice traderentur, cum duarum linguarum terminis studia nostra conclusa teneantur, ea nullius linguæ, quantum scio, præterquam Græcæ, (In Prælec. de Poes. Heb. LATINIS ORNAVIT GRATIIS Lowthius quæ ex Heb. Proph. recitavit,) admixtionem paterentur. Neque dubium habeo, quin hoc, quodcunque sit, honoris, quod antiquitati habemus, gravitati hujusce academiæ quam maxime convenire videatur; neque ab utilitate juventutis abhorret, quos in artibus liberalibus erudiendos, et in earum rerum scientia quæ ad rempublicam bene administrandam spectent, per nobilissimas Græcorum et Latinorum literas, tamquam unicos cæterarum lite

rarum fontes, summo studio complexi sumus. Hoc igitur quod dicturus sum paululum fortassis audacius est; dicetur tamen. Justis de re poetica disputationibus adeo mihi necessaria videtur cum RECENTIORIBUS poetis familiaritas, ut, prout tulerit occasio, minime mihi erit religioni, ex nostratibus, ne dicam peregrinis, artis exempla proferre.

4. Hanc præterea veniam mihi concedendam esse arbitror, ut paucis expediam, quanto audientium dispendio hanc de disputationibus poeticis legem tulerint veteres, cum arctissimo ea teneat vinculo quæ, cum neque mediocris sint facultatis neque doctrinæ vulgaris, subtiliter, si quæ alia, sæpissime, atque accurate sunt disputanda. Namque in hoc philosophandi genere, quod ab intima sensuum scrutatione pendet, et rerum, quæ, cum arctissima videantur necessitudine conjuncta, accurato egeant discrimine, plerumque fit, cum vulgarem captum longe superet, ut plurimos auditores fugiat, tametsi sit in vernaculo quem vocant sermone luculenter expositum-nedum LATINE TRADITUM. Si vel Ciceronianis imbutum elegantiis auribus commendetur et veris linguæ nobilissimæ vestitum coloribus, quid refert? eodem redit ac si Gratiarum expers fuisset oratio. Cum a nostro quotidiano usu adeo absit, ut voces, ëñea πтepóevтa, celeri satis et repentino motu nequeant percipere ani

morum sensus.

5. Quinetiam, in verborum vi dijudicanda, alius ferme est veterum, alius recentiorum usus; et, cum exempla quæ in communi usu posita sint proculdubio maxime idonea videantur ad illustrandam vel ad confirmandam præceptorum vim, plurimi refert ut, gratias exquisitiores, subtiles scriptorum sensus et orationis flexus, confestim, rapidissima mente, arripere possint auditores. Postremo, ne, dum his diutius immoror, patientia vestra abuti videar, rem breviter exponam quæ summi est mo

« PredošláPokračovať »