Obrázky na stránke
PDF
ePub

inter recentiores, naturæ interpretem, qui omnia pectoris nostri arcana excussit, et universæ veritatis speculum nobis, sicut Deus quidam, proposuit. Nam non eo sunt contenti, quod ab ultima antiquitate observando tenuerunt sapientes et in physicis suis tradidit Aristoteles, omnia, nisu quodam interno, perfectius quiddam et pulchrius quam quod in se possent recipere affectare constanterque sequi. Verum mentem hanc, qua mundi moles agitatur et conformantur omnia, cum materie ita volunt conjungi ut ne cogitando quidem possit separari. Quippe hanc vestitum vel corpus esse non tralaticio nomine, sed proprio. DEUM esse animam quæ, motu expressa ad vivum subter hac naturæ specie seu pulchra seu sublimi, sese nobis præbeat contemplantibus atque animos nostros ad se subinde alliciat -ea lege, ut ne VESTITUM MATERIÆ unquam exuat et libera prorumpat. Eandem igitur esse naturam naturantem, uti loquuntur Scholastici, et naturam naturatam. Animam nostram, quam ex Deo Opt. Max. arbitrio creatam habemus compertum et ad spes cælestes conformatam unice, particulam esse ex infinito Spiritu desumptam: et, simul membrorum compaginem mors resolverit, eodem demum rediturama; per cælestia diffundi spatia magnorum virorum animas, in astris habitare, in sole splendere. Non de re obscura loquor, sed in literis Germanorum versatis notissima-philosophia vere detestabili qua fœdior nulla prodiit apud veteres ex deliramentis Epicuri. Quod tamen argumentum illustret, eam sibi in poesi tractandam fingunt pulchritudinem, quæ nihil cum æterna RECTI lege commune habeat; quæ ad sensus tantum referatur; et ab On illa, quam veneramur, gravitate, quam maxime abhorreat. Exulatur igitur a re poetica, tanquam ab

a Vid. Goeth. de Mort. Wiel.

arte Toû pulchri alienum, quodcunque sonet severius, et æternas Numinis adversus scelestos poenas vel levissime referat; quodcunque denique austeriore conceptus nostros refrenet castitate et pura ea veri imagine quam ad vivum exprimunt divina quæ colimus oracula. Quid plura? Somnient isti, si libeat, de pulchro suo; poeticam suam vinculis solvant et exultare jubeant sine more; qua teneri voluit omnia Deus reverentiam, tanquam infirmam superstitionem, proterant et abjiciant prorsus; omnia arti, non virtuti, subjiciant, unicæ, uti volunt, rerum moderatrici. Verborum delectu, divina carminis dulcedine, in aures atque animos influant; imaginibus, phantasia, conceptibus, exornent omnia; me tamen judice, non minus videntur cum virtute et pietate, quam cum veris artis quam colunt principiis pugnare.

Hic ne vobis tandem irrepat exitialis error, et falsa meræ artis àπoléwois, sive poeticam respexeritis, sive eas artes quæ coloribus vel linearum forma pulchri effingunt imaginem, prohibet vestra, quam ab incunabilis coluistis, rerum sacrarum reverentia, Academici; prohibet poetis qui ad divina se composuerint honos patrius semper habitus; prohibent hæc severiora studia, quæ ita inter se sociare in Academia nostra usu receptum video, ut Musas leviores castigent atque elegantiarum nugas; et ea semper pluris facere quæ ad sublimiora spectent et unde ad veros rei-publicæ usus assuescat juventus. Quod reliquum est, priusquam ad eas accedam quæstiones quas coram vobis in animo est plenius discutere, de pulchro et sublimi-quid sit utrumque, unde natum, et quænam in capita recte distribuantur; vos tandem commonefactos velim, juvenes, ut criticos nostros antiquiores diligenter volvatis-subtiles forsan minus, sed sententiarum gravitate eximios, purissimos ubique animi sensus referentes, et ad mores

conformandos unice accommodatos. ADDISONUM habetis aureum, si quem alium, scriptorem; et, si quid nonnunquam a styli ubertate depastum velles, suavissima tamen eloquentia profluentem; atque omnia, quæ more suo tractat elegantissime, ad æstheticen spectantia imaginum splendore pulcherrimarum commendantem. JOHNSONUM habetis gravem imprimis virum et plusquam philosophica severitate criticum ad elegantias leviores, ut verum fatear, accommodatum minus, et quidquid in phantasia audaciore erratum fuerit plus nimio castigantem; sed ad severissima virtutis studia animos erigentem, sed sensibus plenum, orientalem quem unice coleret styli fastum nobili philosophia compensantem, et vitii censorem omnibus numeris absolutum. Neque ab horum sententiis, tametsi lucem veritatis pleniorem adepti fuissent, abhorret cui unice inter veteres studetis Aristoteles; nedum gravissimi quos dies noctesque manu versatis Græcorum Poetæ. Ad propheticum pene spiritum assurgit Pindarus et in sententias quas de re Poetica proposui totus abit

Θεὸς ἅπαν ἐπὶ ἐλπίδεσσι τέκμαρ ἀνύεται.

εἴη, Ζεῦ, τὶν εἴη ανδάνειν

Εἴη μή ποτέ μοι τοιοῦτον ἦθος, Ζευ πάτερ,
ἀλλὰ κελεύθοις ἁπλόαις ζωᾶς ἐφαπτοίμαν,

θανὼν ὡς, παισὶ κλέος, μὴ τὸ δύσ

φαμον προσάψω.

Χρυσὸν εὔχονται, πεδίον δ ̓ ἕτεροι

ἀπέραντον· ἐγὼ δ' ἀστοῖς ἀδὼν καὶ χθονὶ

γυῖα καλύψαιμ', αἰνέων αἰνητὰ,
μομφὰν δ' ἐπισπείρων ἀλιτροῖς.

E

ARGUMENTUM.

I. De Pantheismo poetico latius disputatur.

II. Argumenta quæ exitialem errorem illustrent 1. ex antiquioribus poetis 2. ex recentioribus. III. Estheticorum Germanicorum deliramenta. IV. Maximum quemque poetam ingenii humani EXEMPLAR quiddam esse comprobatur.

PRÆLECTIO TERTIA.

I.

IN

N proxima quam coram vobis habui prælectione, Academici, hoc mihi erat propositum, ut artem de qua disserimus poeticam, in magnis, sua sponte, et sublimioribus versari, tum rei ipsius natura, tum exemplorum vi ex maximis desumporum vatibus, accuratius comprobarem. Minime tamen eo animo fui, ut summam exinde fluere delectationem negarem singularem illam et purissimam; utpote quæ, cum virtute arctissime conjuncta et honesti sensu, ex eo tanquam fonte unico veræ pulchritudinis suas hauriat delicias.

Quocirca non veritus sum eos, quantumvis celebres atque aurem popularem captantes, criticos læsæ poeticæ majestatis insimulare, qui rem, uti fertur, cælestem in numerum artium vulgarium quotidianæ hominum vitæ studio inservire solitarum, audeant referre; seu, ab inveterata, uti solet, verborum consuetudine animum abducere nequierint, seu, rei capti illecebris, rem seriam agerent, cum finem poesi proposuerint voluptatem. Deinde eo orationis cursu deventum est, ut, argumento paulo fortassis subtiliore, Tò kaλòv, quod ferunt, verum esse arti poeticæ finem

« PredošláPokračovať »