Obrázky na stránke
PDF
ePub

Nobilissimos in hac gente habetis poetas, qui, cum omnem scientiam philosophiamque complexi sint, ne minimam quidem phantasia scintillam ob hanc causam restinxerint; ea sunt animi magnitudine.

Verum enimvero, si accuratius inspiciatis, non nisi UNUM in tanta turba eminere arbitror, qui in summos honores evehendus sit, atque animi humani Legislator quidam, qualem summum poetam esse constat, certissime habendus. In maxima artificum multitudine, summa disciplinarum copia, materie rerum quotquot fuerint nobilissima, præstantissimis hominum ingeniis, amplissimis poesi propositis præmiis, exstat unus summis in summo genere poetis compar, qui haud multos abhinc annos suis flebilis mortuus est, Goetius!

Vereor, Academici, ne nimius fuerim in hac disputationis parte; ne auribus vestris fastidia moveat exemplorum copia, in re, si qui sint in hisce studiis versati, omnium notissima. Ad summam tamen respicit philosophiam, neque magna sine fruge fuerit hæc singulorum populorum enumeratio, brevisque causarum investigatio quæ hanc in orbe terrarum summorum poetarum paucitatem manifestam reddat-Homerum, Virgilium, Dantem, Goethium, Shaksperium, Miltonum, habetis omnes!

IV. Quod reliquum est, facillime inde intelligitur quænam sint istæ conditiones, tum in reipublicæ ordine atque institutis, tum in literarum apparatu, quæ si absint, nullus fieri possit qualem proponimus poeta.

Namque, cum eum verum esse poetam posuimus,in quo perfecta quædam singulorum elementorum, ex quibus constat mens humana, existeret harmonia, summopere necessarium est, eam esse reipublicæ administrationem, quæ liberum civibus in virtute cursum relinquat, neque justos animi ardores virilemque audaciam, in primis jugi impatientem, violenter opprimat. Ni ita fiat, non

H

mens perfecta evadet; sed circumcidat hoc necesse est mancamque eam ex aliqua parte reddat, non HOMINEM, quis et quantus sit, TOTUM referentem; PARTEM tantummodo naturæ depinget, si qui, in hoc rerum statu, existerit poeta. Minime tamen inficias eo, quin sub tyrannorum dominatu floreant versuum artifices quidam non contemnendi, qui aures delectent numerorum modulamine, qui res gestas non sine proprietate quadam ac subacto canant judicio; qui, ut amplum concedam campum, affectibus commovendis in animos populorum influant. Hæc autem nihil moror! Quippe virilis quam unice miramur animi vis deerit, atque ea conceptuum magnitudo quæ, nescio quomodo, familiariter cum generosa libertate conjuncta, semper fuit a servitute alienissima. Ad recreandos animos igitur apti erint, ad subigendum exquisitius juventutis in literis judicium, ad mores conformandos; ad severiores autem virtutes colendas, ad ea studia quæ universam rerum faciem tum internam tum externam patefaciant, prorsus sunt inutiles. Hujusmodi sunt ex Italicis Hispanicisque nonnulli, Gallicorum optimi; illique, qui, republica jampridem funditus deleta atque animis hominum in servitutem indies magis magisque abeuntibus, apud Romanos floruerunt poetæ, deliciis illi haud raro abundantes, sed nihil sublime, nihil vere magnum spirantes.

Hæc ita se habere veri simillimum est, si, libertate oppressa vel nondum a tyrannide vindicata, existat tamen in rebus administrandis MODERATIO quædam, neque effrænata adhuc grassante regum licentia vigeant artium ingenuarum amor atque studia. Sin longius res progrediatur, ingravescatque eousque immoderata potestas ut omnia obumbret nutuque regat, silet eloquentia, exolescunt bonæ artes, franguntur animi, obmutescit poesis.

Hæc in causa sunt, cur in Orientalium populorum

literis, si Hebraicas excipias, nullum cum maximis Occidentalium poetis conferendum invenimus; nullam veritatis rationem habitam, et laxis undique habenis vagantem phantasiam; omnia quæ respuat illud subactum disciplinis judicium, et severiores quæ apud nos receptæ sunt cogitandi normæ.

Ex altera parte, si ex aura populari omnia pendeant, latiusque in licentiam evagetur justa quæ quondam fuerit libertas; si, dilabente disciplinarum severitate, et spreta erga Deum hominesque reverentia, omnia vi gerantur nutuque plebis, eadem qua sub regio dominatu tyrannide oppressa jacet summa poesis jacebitque; languescit, deperit ingeniorum vivida vis.

Sin cui videatur, eo rerum statu optime sustentari summorum poetarum ingenia, ubi, omnia pace circum, non quiescant, sed LANGUESCANT; jaceantque res, quocunque oculos converteris, turbinibus istis, quæ subinde in res publicas ingruunt, nusquam apparentibus, graviter ab eo erratum esse arbitror. Nimirum in natura omnia animadvertimus motu atque mutatione conservari; omnia statim languescere, si quiescat ventorum agitatio; neque aliter æsculum illam quam discribit Virgilius, in tantam crescere potuisse magnitudinem veri simile est, nisi flabris procellarum fuisset agitata, radicibus in solum indefessa colluctatione adactis penitus!

Si adsint literæ, si libertas, si demum non inveterascat prisca fides atque sancti rectique reverentia, quo sint violentiores temporum turbulentorum vicissitudines, quo majore omnia circum tumultu ferveant, eo quicquid in animis hominum magni innascatur sublimiore nisu erumpit; rerum percita procellis ex latebris excitantur quæ antea laterent, virtus, ingenii vis, animi magnitudo, affectus excelsissimi. Perit quodcunque periturum est, humile quodcunque sit, et contemptu

dignum-florent interea, tanquam in nativo quisque solo, oratores summi atque præpotentes qui populorum animis imperent poetæ.

Haud absimili rerum statu floruit HOMERUS; rebus circum tumultuantibus, et nondum in unum coalescentibus rebus publicis. In sævissimos omnium fluctus inciderunt illustres illi Athenarum poetæ, bellumque inter Athenienses Lacedæmoniosque ad internecionem gestum; inter gentium colluvionem, rerum publicarum ruinas, luctus lacrymasque atque efferatorum hominum facta et dicta immania, gigantis ritu sese extulit DANTES.

Quid tumultuosius quam illa, Elizabetha regnante, reipublicæ discrimina in quibus natus est atque educatus SHAKSPERIUS? Cum omnia essent disjecta, rege interfecto, republica funditus eversa, turbulentissimis jactatus tempestatibus floruit MILTONUS. Quid plura? Vidimus, Academici, vidimus ipsi, post horridos istos qui ex Gallico fonte profluxerunt tumultus, eandem apud nostrates fieri rem. Quippe nulla mora quin, brevissimo, ut ita dicam, temporis momento, prælongo rupto post centum annos sopore, elucerent oratores, rerum publicarum administratores nobilissimi, summi poetæ; magica tanquam arte, vel, ut loquar reverentius, Dei Opt. Max. consilio atque nutu evocati prodierunt, ut literas exornarent, ut animos popularium suorum erigerent, denique ut temporum necessitatibus, ope divinitus delata, unice succurrerent.

ERRATA.

p. 15. l. 16. for abjicamus, read abjiciamus.

p. 26. 1. 19. for ea read illam.

p. 46. 1. 16. for splendidum read splendidam.

p. 80. 1. 24. for accessimus read accepimus.

p. 85. 1. 13. animi et vis-a comma after animi and for et vis read et ea vis. 86. 1. 25. for fuisse read fuissent.

p.

p. 94.

10. for series read serie.

« PredošláPokračovať »