Obrázky na stránke
PDF
ePub

XLIII.

AD PHILEROTEM.*

SEPTIMA jam, Phileros, tibi conditur uxor in agro.
Plus nulli, Phileros, quam tibi, reddit ager.

Εβδόμη, ὦ Φίλερως, κεῖταί σοι ἄκοιτις ἐν ἀγρῷ.
Μηδενὶ γοῦν, Φίλερως, εὐφόρος ὥς σοι ἀγρός.

Veneficii accusat Philerotem cui jam conditæ septem uxores in agello.

1. Septima. A te nempe veneno sublata, ut intelligere videtur Poeta. Vide lib. IX, epigr. xv1. - In

agro. Sepulcris consecrari agellum moris fuit, ut dictum lib. I, epigr.

CXV et CXVII.

2. Reddit ager. Dotes nempe mor. tuarum uxorum, qui sunt amplissimi fructus.

XLIV.

AD Q. OVIDIUM.

QUINTE Caledonios Ovidi visure Britannos,
Et viridem Tethyn, Oceanumque patrem;
Ergo Numa colles, et Nomentana relinques

1. Quinte. Clarissimus vir et magni faciendus, de quo meminit jam Martialis lib. I, epigramm. cvi, et dein lib. VII, epigramm. XLIV, qui Cæsonium a Nerone damnatum in exsilium comitatus, vitæ anteposuit amicitiam. Juxta Nomentum prædia habuit. Hic Martialis eum ait, amici causa profectum in Britanniam, et vovet illi reditum, quietamque tandem vitam.-Caledonios Britannos.Caledoniam, quæ pars fuit imperii, si pars fuit, remotissima; et vocatur hodiernis temporibus Scotia, Ecosse. Vid. 1. Spect. ep. vII.

[blocks in formation]

Otia? nec retinet rusque focusque senem?
Gaudia tu differs at non et stamina differt
Atropos, atque omnis scribitur hora tibi.
Præstiteris caro (quis non hoc laudet?) amico,
Ut potior vita sit tibi sancta fides.
Sed reddare tuis tandem mansure Sabinis,
Teque tuas numeres inter amicitias.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

5

10

[blocks in formation]

XLV.

IN DELICATUM LECTOREM.*

Si quid lene mei dicunt et dulce libelli,

Delitiatum Colin. Deliciatum Junt. De libellis suis MS. Pulmann. -Encomiastica, nuptialia, natalitia, amatoria et similia ; quæ ut materia blanda et lenis, ita numeros quoque lenes, et blanda verba

desiderant. Si tibi hæc velut minus acria displicent, abi hinc, et rodas ossa, bibas acetum, legas maledica, etc. Mihi placet, subinde etiam lenia et dulcia miscere amaris.

1. Pene cod. Beverl. - Lene....

Si quid honorificum pagina blanda sonat;
Hoc tu pingue putas, et costam rodere mavis,
Ilia Laurentis quum tibi demus apri.
Vaticana bibas, si delectaris aceto;

Non facit ad stomachum nostra lagena tuum.

dulce libelli. Amatorium, nuptiale, salutatorium, etc. Vid. not. præced. 2. Honorificum, etc. Encomiasticum.

3. Hoc languere cod. Pulmann. et tostam pro costam. — Costam rodere. Metaphora est, cujus est hic sensus: Carmen maledicum tibi

potius placeret, quam tenerum et blandum.

5. Vaticana. Vina scilicet acerbi saporis lib. I, epigr. xix, vs. 2, et lib. VI, epigr. xcii.

6. Nostra lagena. Hoc est, nostri versus (lenes, dulces, amatorii, etc.) tibi non conveniunt.

XLVI.

IN MATHONEM.

*

OMNIA vis belle, Matho, dicere: dic aliquando
Et bene dic neutrum : dic aliquando male.

Mathonis caussidici studium dicendi videtur carpere, quod eo Matho referebat, non ut bene, sed ut belle diceret.

1. Belle, Matho, dicere. Placenter et ad voluptatem audientium, vel ex regulis rhetorices et grammatices et artis lenociniis. Erat Matho quod nos vocamus un puriste. Sic Persius sat. I, vs. 86.-Matho. De quo lib. IV, epigr. LXXX.

2. Et bene. Hoc est, positam. est, Neglige interdum rhetorica præcepta, et nudam veritatem expone: vel, ut ait Farnabius: Interdum, vel potentissimo vitia exprobra, nec semper dicas omnia ad assentationem divitum. - Ita omnes fere, quos quidem legi, ex

ad rem pro. Aliquando male. Hoc

plicant. Malim tamen sic intelligi quasi Noster innuat, nil sibi gravius quam putida hæc bella verba affectantium et venantium elocutio; qui si quid, immo si multa eleganter et lepide efferant, ob id tamen minus placent, quia elegantiæ laudem aucupari videantur, et quidquid locuturi sunt diu meditentur. Ergo, ait Poeta, non optime omnia dic, sed bene, id satis est; immo et male. Et ad id faciunt, quæ supra toties iteravit paululum variata: Sunt bona, sunt quædam mediocria, sunt mala multa, Quæ legis hic aliter non fit, Avite, liber. » Et lib. VII, LXXXI, ad Lausum : Triginta toto mala sunt epigrammata libro; Si totidem bona sunt, Lause, liber bonus est. » ED.

"

XLVII.

AD JULIUM MARTIALEM.*

VITAM quæ faciunt beatiorem,
Jucundissime Martialis, hæc sunt:
Res non parta labore, sed relicta;
Non ingratus ager; focus perennis;
Lis nunquam; toga rara; mens quieta;
Vires ingenuæ; salubre corpus;

Ζωὴν ὅσσα περ ὀλβιωτέραν δρᾷ,
Ταῦτ ̓ ἔστιν, πανάριστε Μαρτιάλις·
Οὐ κτηθέντα πόνῳ, ἀτὰρ λιπέντα·
Πῦρ ἄσβεστον, ἀγρός τε οὐκ ἀηδής·
Νοῦς εὔφρων, ὀλίγαι δίκαι, ἄδηρι·
Ρώμης τ' εὐγενὲς ἀρτεμές τε σῶμα·

*Ad Julium Martialem Filium cod. Beverland. In veteri quodam codice inscribitur ad seipsum. Sed utrumque minus apte est. Scribit enim hic et alibi poeta noster ad Jul. Martialem, sibi amicissimum. De quo egimus lib. IV, epigr. LXIV, et lib. VI, epigr. 1.

Hoc est illud πολυθρύλλητον epigramma, lippis, ut aiunt, et tonsoribus decantatum: quod pueri norunt, antequam discant; tenent antequam intelligant. Totum est ad beatæ vitæ tranquillitatem compositum. Conf. Horatium, Epod. lib. od. II, et Senec. de beata vita, cap. 23.

3. Non parta labore. Parce enim, duriter et anxie quæsita, anxie et plurimis cum curis tenentur.-Re

[blocks in formation]

5

Prudens simplicitas; pares amici;
Convictus facilis; sine arte mensa;
Nox non ebria, sed soluta curis;
Non tristis torus, et tamen pudicus;
Somnus, qui faciat breves tenebras ;
Quod sis, esse velis, nihilque malis;

Ρήϊστος βίοτος, τράπεζ ̓ ἄτεχνος·
Εὐήθης σύνεσις, φίλοι τε ἶσοι·
Νὺξ αἰεὶ ἀμέθυστος, ἠδ ̓ ἄφροντις·
Εὐνὴ πάμπαν ἄλυπος, ἠδὲ σώφρων·
Υπνος νήδυμος, ἐν βραχεῖ γνόφῳ δέ·
Βούλεσθαι ὅπερ εἷς ἔμεν δοκεῖν τε·

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

10

serpentes; simplices, sicut columbæ. »Pares amici. Ne igitur finxeris tibi amicos vere fore optimates, divites, et qui te quoquomodo antecellunt, quod Romanis nuncupatum fuit magni amici. Impares enim genere et fortuna raro mutua se complectuntur amicitia.

8. Convictus facilis. Sic Horatius lib. I, od. xxxvIII, « Persicos odi, puer, apparatus», etc. et lib. III, od. xxix : « Plerumque...... parvo sub lare pauperum Cœnæ, sine aulæis et ostro, etc. » ED.

9. Solutus curis. « O quid solutis est beatius curis!» Catull.

10. Attamen edd. vett. Nos defendit codex Pulmanni. Toras. Tori socia, uxor.

II. Somnus, etc. Somnus facilis, suavis, quietus.

12. Quod sis, esse velis. Contentus sis omnimodo tua sorte, con. ditione, fortuna, veletudine. Nihilque malis. Nec præ te alios judices beatos. Δεῖ γὰρ τὸ παρὸν εὖ Civ. Id vero difficillimum et ra

« PredošláPokračovať »