Obrázky na stránke
PDF
ePub

Hunc omnes servate ducem, servate senatum ;
Moribus hic vivat principis, ille suis.

Τόνδ' Αρχὸν, καὶ τὴν Βουλὴν σώζοιτε· καὶ ἡ μὲν
Ηθεσιν ἡγεμόνος ζώοι, ὁ δὲ σφετέροις.

adoptatus a Nerva Imperatore, ejus
nomen retinuit. Vid. supra nota-
tum ad vers. 5.

V.

8. Hic, Senatus; Ille, Imp. Nerva (i. e. Trajanus). Suis. Sanctissimis nempe.

[ocr errors]
[blocks in formation]

TANTA tibi est recti reverentia, Cæsar, et æqui,
Quanta Numæ fuerat: sed Numa pauper erat.
Ardua res hæc est, opibus non tradere mores,
Et quum tot Croesos viceris, esse Numam.
Si redeant veteres, ingentia nomina, patres,

Τόσσον σοι, Καῖσαρ, θέμιδος σέβας ἐστὶ δίκης τε,
Ηλίκον ἔσχ ̓ ὁ Νομᾶς· ἀλλ ̓ ὁ Νομᾶς πένετο.
Ηθεα μὴ πλούτῳ προδόμεν μέγα θαῦμα, καὶ εἶναι,
Τοσσατίων Κροίσων κρείττον ̓ ἐόντα, Νομᾶν.
Εἰ φωτῶν νίσσοιτο παλίσσυτα φύλα παλαιῶν,

Traj. omittit Calderinus. Ad
Nervam Trajanum. ed. Barb.

2. Sed Numa, etc. Non itaque tam miranda atque ardua res hæc in paupertate erat pietas et sanctitas.

[ocr errors][merged small]

5

opes, non abutuntur iis ad fastum, aliorum oppressionem et injuriam, qui denique idem est dives, atque pauper erat.

Cra

4. Croceos cod. Beverl. sos viceris. Divites reges, Decebalum Dacorum, et Armeniæ Parthiæque reges. Xiphilinus in Traj.

-Non credo ego hic innui coævos reges. ED. Tot Crasos. Hoc est, tot divites. Cræsus autem rex fuit ditissimus, cujus historia nota. 5. Patres. Gruterus ex Palat. le

Elysium liceat si vacuare nemus;
Te colet invictus pro libertate Camillus;
Aurum Fabricius, te tribuente, volet.
Te duce gaudebit Brutus; tibi Sylla cruentus
Imperium tradet, quum positurus erit.
Et te privato cum Cæsare Magnus amabit;
Donabit totas et tibi Crassus opes.

Εξείη τε κενοῦν πᾶν πέδον Ηλύσιον,
Αἱρήσει σε Κάμιλλος ἐλευθερίης ὑπὲρ αὐτῆς,
Χρυσὸν Φαβρίκιος, σεῖο διδόντος, ἑλεῖ·
Σοὶ ταγῷ Βροῦτος χαιρήσει, σοὶ παραδώσει
Κῦρος ἄφαρ Σύλλας πᾶν ἀποειπάμενος·
Σοῦ ἰδιάζοντι σὺν Καίσαρι Μάγνος ἐρῴη,
Σοὶ δοίη Κράσσος πλοῦτον ἅπαντα προείς.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

abstinentia fuse A. Gellius, Noct. Attic. lib. I, cap. 14.

9. Brutus. Qui exactis Tarquiniis Romam in libertatem asseruit, Livius, lib. I, cap. LIX; aut alterum Brutum Cæsaris percussorem intellige. Sylla. Videantur Plu

[ocr errors]

6. Elysium. Vide lib. VI, epigr. tarch. et Sallustius et alii. LVIII, VS. 4.

[ocr errors]

7. Volet edd. vett., Farnabius et Maitt. Pro libertate. Lips. lib. I. Epist. quæst. 5, legit præ libertate. quasi dicat, Camillus te principem malit, quam suam illam libertatem; vel adeo potior eris ipsa libertate. Camillus vero exsul, Dictator creatus ab obsidio Gallorum ingratam partiam liberavit. Livius, lib. V. cap. XLIX.

8. Fabricius, etc. Qui senator continentissime in paupertate vivens, munera multa et splendissima sibi a Pyrrho, et aurum a Samnitibus missum repudiavit. De illius

10. Imperium tradet. Ut quondam dictaturam deposuit, secessitque Puteolos. Et quem Cæsar dixit, nescisse litteras, quod fasces abjecerit.

[blocks in formation]

Ipse quoque infernis revocatus Ditis ab umbris
Si Cato reddatur, Cæsarianus erit.

Εἰ δὲ καὶ ἐγκαλέοιτο, καὶ ἐξ ἀΐδαο νέοιτο
Αὖθι Κάτων, ἔσται καὶ ὅδε Καισάρεος.

14. Cato. Uticensis, qui se ipsum interfecit, ne in Julii Cæsaris manus incideret vivus: attamen licet

VI.

Cæsaris imperium occupantis inimicissimus, se tibi mitissimo principi ultro submitteret.

AD ROMAM.

UNCTIS falciferi senis diebus,
Regnator quibus imperat fritillus,
Versu ludere non laborioso
Permittis, puto, pileata Roma.
Risisti licet ergo, nec vetamur.
Pallentes procul hinc abite curæ ;

Ad R. et Dindymum edd. vett. et Delph. Ad Dindymum de Satur nalibus cod. Pulmanni.

1. Unctis falciferi, etc. Feriis Saturni, falcem gerentis, quod tempus omnia metat: Saturnus enim idem ac Tempus, et Kpóves, quod illi apud Græcos nomen est, a Xpovo tempore perspicuum est derivari. Hoc tempore vero unctæ cœnæ. Tum et festis diebus unguenti plurimus usus. Et in ipsa castra hæc voluptatis lenocinia penetravere. Plin. lib. XIII, cap. 3. Et quid Saturni feriis unctius? quando cœnæ unctiores et elegantiores?» Herald.

2. Imperat fritillus. Tunc alea impune ludebant omnes, qua aliis

5

temporibus severissime interdictum : fritilli sunt turriculæ ex quibus ejiciuntur aleæ. Videre lubeat supra, lib. IV, epigr. xiv, vs. 8; et lib. V, epigr. LXXXIV.

4. Pileata Roma. Saturnalium tempore servi velut domini pileati incedebant. Turnebus, lib. VIII, cap. 4. Aliis diebus et hi et illi nudo capite erant, aut caput veste velabant. Itaque veteres nullæ Romanorum statuæ cum pileo visuntur, etc. Lipsius etiam videndus de Amphitheatro, cap. 19.

5. Risisti. Risu consentire visa es. Simile quiddam in notissima comoed. La Métromanie, act. III, sc. VII. ..j'ai ri; me voilà désarmé. 6. Pallentes, etc. Cf. ep. 11,

cu

Quidquid venerit obvium, loquamur,
Morosa sine cogitatione.

Misce dimidios, puer, trientes,
Quales Pythagoras dabat Neroni;
Misce, Dindyme, sed frequentiores.
Possum nil ego sobrius: bibenti
Succurrent mihi quindecim poetæ.
Da nunc basia, sed Catulliana;
Quæ si tot fuerint, quot ille dixit,
Donabo tibi passerem Catulli.

jus initium: Triste supercilium,

etc.

9. Trientes. De trientibus jam sæpenumero. Vide lib. I, epigr. XXVIII, 2, et passim.

10. Pythagoras, etc. Puer e contaminatorum grege, cui nupsit Nero. Tacit. Annal. lib. XV, 37; quem Suetonius, cap. 29 Neronis, Doryphorum nominat.

11. Dyndime, etc. Puer, minister. Lib. X, epigr. XLII, et lib.V, epigr. LXXXIII. Dindymi nomen jam notavimus pueris vel spadonibus proprium. Et infra ep. LXXXI occurret exemplum: «Cum sene communem vexat spado Dindymus Ægl.»

10

15

12. Bibenti, etc. Hoc est, inquit Farnabius, Calens mero fundam carmina, et exprimam ingenia vel quindecim simul poetarum.

14. Catulliana. Quoad numerum; hoc est, 3300 (lib. VI, epigr. XXXIV, VS. 7), vel infinita. Namque ut ille ait, quum millia multa fecerimus, Conturbabimus illa, ne sciamus; Aut ne quis, etc. » Catull. ep.v.

16. Donabo tibi. Componam ver sus iis non minus gratos, quos de passere Lesbiæ scripsit Catullus. Suspicabatur Angel. Politianus latitare obscœnum quiddam sub t passerem: sed in irrito videtur.

VII.

AD PAULLAM.

JAM certe stupido non dices, Paulla, marito,
Ad mœchum quoties longius ire voles,
Cæsar in Albanum jussit me mane venire,

1. Jam certe. Mortuo Domitiano, cujus imperium prætexebas adulteriis tuis. Stupido, etc. Dolos tuos

Paulla. De qua

non sentienti.
jam lib. I, epigr. LXXV.
3. Cæsar. Domitianus, cujus jussu

Cæsar Circeios: jam stropha talis abit. Penelope licet esse tibi sub principe Nerva;

Sed prohibet scabies, ingeniumque vetus. Infelix, quid ages? ægram simulabis amicam?

Hærebit dominæ vir comes ipse suæ;

Ibit et ad fratrem tecum, matremque, patremque.
Quas igitur fraudes ingeniosa paras?
Dicet et hystericam se forsitan altera mocha

In Sinuessano velle sedere lacu.

Quanto tu melius! quoties placet ire fututum,
Quæ verum mavis dicere, Paulla, viro.

in Albanum, ubi quinquatria celebrabantur, lib. IV, epigr. 1, ire se dicebat Paulla. Videntur enim iis temporibus principes mali ad arbitrium suum jussisse vel illustres feminas ad se venire; neque imperatoriam libidinem aut maritus morabatur aut pater: et id quoque Domitianus fecit, quanquam pudicitiæ ut jam sæpe vidimus simulator. Mortuo autem Domitiano, tale jussum jam Paulla prætexere nequibat.

4. Circæos. Ald. Junt. Colin. «Circeios reposuit Junius, et Circæos, quod in aliis libb. legitur, repulit. Pulmann.

Circeios. Promontorium Latii. Stropha. Fallacia est (lib. III, epigr. vII, 6,), et nos Gallica lingua vocamus tour, détour; derivatur vero a Græco orpέpo, quod est vertere. ED.

5. Penelope. Cujus pudicitia a poetis celebrata est.

6. Ingeniique metus MS. Pulmann. Scabies. Pruritus, et vetus tua libido. Quod per has voces scabies, ulcus, et alia morbis simile aliquid designantia indicabant. Vid. huj.

5

10

lib. epigr. Lx, vs. 2 : « Sed Phlogis ulcus habet, etc. »

7. Ægram simulabis, etc. Num amicam ementieris acri morbo detineri et jam morituram iterum atque iterum rogitare se ut adeas?

8. Hærebit, etc. Maritus tuus te comitabitur.

11. Hictericam habuere edd. vett. omn. quod morbi genus est Gallice la jaunisse. Sed. Turnebus Adv. lib. VIII, cap. 4, legendum censet hystericam, ut morbus vulvæ intelligatur, qui libidine plerumque levatur répa enim extrema mulieris, vulva. Vid. epigr. LXXII, infra. Lectio autem illa optime cum iis congruit quæ precedunt et quæ sequuntur. Et Turnebo Pulmannus suffragatur, hystericam quoque legens. Nos admisimus.

12. Sinuessano, etc. Sinuessanæ autem aquæ in Campania feminarum sterilitati aliisque morbis medebantur. Plin. lib. XXXI, cap. 2. Cluv. Ital. ant. lib. III, cap. 10.

14. Quæ verum mavis. Quæ mavis fateri libidinem, quam dolosa excusatione uti.

« PredošláPokračovať »