Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

OMNIA femineis quare dilecta catervis
Balnea devitat Blattara? ne futuat.
Cur nec Pompeia lentus spatiatur in umbra,
Nec petit Inachidos limina? ne futuat.
Cur Lacedæmonio luteum ceromate corpus
Perfundit gelida Virgine? ne futuat.
Quum sic feminei generis contagia vitet,
Cur lingit cunnum Blattara? ne futuat.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

SILIUS hæc magni celebrat monumenta Maronis,
Jugera facundi qui Ciceronis habet.
Hæredem dominumque sui tumulive Larisve

Italicum omittunt edd. Paris. 1617 et Farnab. De Silio Ald. Junt. Colin. De Silio Italico poeta ed. Barb.

1. Hic MS. in marg. ed. Paris. 1617. Silius. De quo lib. VII,

epigr. LXIII. Virgilii sepulcrum in agro Neapolitano assidue coluit Silius, et Ciceronis villam emit, teste Plinio lib. XXXI, cap. 1.

3. Sic cod. Bev. Tumulique edd.

Non alium mallet, nec Maro, nec Cicero.

vett. et Maitt. et Farnab. - Tumulive. Virgilii. Larisve. Ædium Ciceronis. Vid. not. ad. vs. I.

4. Non alium. Fuit enim ille haud quidem altissimi, sed promptissimi et varii ingenii vir, orator et poeta. Scilicet, meo et plurium, reor, judicio unus fuisse videtur Silius ex iis qui, ut non in arte quadam

[ocr errors]

sua splendidissimi et celeberrimi
ante alios, sic tamen plurimis si-
mul neque
infelici opera student.
Ita ille Virgilio et Tullio longe in-
ferior, melioris sane notæ poeta
quam Tullius, melioris notæ ora-
tor quam Virgilius ; neque admini-
strandæ reipublicæ, nec rei mili-
taris imperitus exstitit. ED.

XLIX.

DE SILIO.*

JAM prope desertos cineres, et sancta Maronis
Nomina qui coleret pauper, et unus erat.
Silius optatæ succurrere censuit umbræ,
Silius et vatem, non minor ipse, tulit.

De eodem ed. Barb. Hoc et sequens epigr. inter se commutant edd. vett. et Farnab. et Delph.

1. Sicca MS. Beverl.-Jam prope desertos. Idem argument. ac epigr. XLVIII supra. DeVirgiliano prædio apud Arpinates a Silio empto: non fuit tumulus Virgilii Arpini, sed duobus millibus passuum ab urbe Neapoli, ut Servius, et ex Servio Leander docet, in Campania, ubi fatetur nesciri hodie certum tumuli Virgiliani locum. Cineres ergo hic memoriam Virgilii interpretare, ut mens est Martialis, quum subjungit nomina Maronis ». Ita Raderus.

3. Sci. id. Bev. S. Arpino tandem succurrere agello edd. vett. Namque prope Arpinum possederat hunc agellum Virgilius, quem emerat

Silius, ut ejus memoriam illic celebraret. Legunt nobiscum alii, Silius optatæ succurrere censuit umbræ ; alii, Silius Andino tandem succurrit agello. Andes vero Maronis patria, Longobardia Transpadanæ vicus, Mantuani territorii. Judicet lector.

4. Non minor. « Ita vss. contami. natissimos censeo scribendos, ex codd. vetustorum vestigiis: Silius Andina succurrere censuit umbræ : Silius en vatem, non minor ipse, colit. » Heins. ad epist. II, 74, Sabini.

Minus exhibent edd. vett. Recentt. omnes, ut Heinsius proposuit: et vatem non minor ipse colit. Quæ lectio videtur melior. Suffragatur Lipsius lib. I, epist. v. Si legas non minus, sensus hic erit: Ille non minus serviit domino vati, nempe Silio,. quam antea Virgilio.

L.

IN PHYLLIDA.

NULLA est hora tibi qua non me, Phylli, furentem
Despolies tanta calliditate rapis.
Nunc plorat speculo fallax ancilla relicto;
Gemma vel a digito, vel cadit aure lapis.
Nunc furtiva lucri fieri bombycina possunt;
Profertur Cosmi nunc mihi siccus onyx.
Amphora nunc petitur nigri cariosa Falerni,
Expiet ut somnos garrula saga tuos.

Nunc ut emam grandemve lupum, mullumve bilibrem,

3. Speculo relicto. Hoc est, amisso, vel attrito; res enim relictæ, ut ait Domitius, consumptæ dicuntur.

4. Vel lapis. Pretiosus nempe. 5. Nunc furtiva. Sericæ vestes furtivæ, ait ancilla, tam vili pretio emi possunt, ut lucrifieri videantur. Propriene furtivæ, ut plurimi volunt, an clanculum et contra leges quæ vetant sine portorio intrare introductas? quod nos vocamus marchandises de contrebande. Hoc quidem ego antefero. ED.

6. Siccus onyx. Pyxidem intellige, quam Cosmi unguentis impleri postulat Phyllis. De Cosmo egimus, lib. I, epigr. LXXXVIII, et lib. III, epigr. LXXXII, 26.

7. Cariosa. Vinum vetus petitur. 8. Expiet. Vide lib. VII, epigr. LIV: «Jam prior ad fæcem sed et hæc vindemia venit, Exorat noctes dum mihi saga tuas.

9. Lupum, mullumve. Illi enim pisces ut rhombi et scari erant præ

cipue apud Romanos in deliciis. Immo omnes illi pisces avidissime conquirebantur, et a remotissimis litoribus vehebantur. Juv. V, 94: « Defecit nostrum mare. » Et ov proprie ad pisces relatum. Cæterum tanti fiebant obsonia ista, ut tintinnabulo monerentur insignes illæ gulæ, si qui pretiosiores pisces asportati erant. Verum izvozi os illis sæpe sublinebant, pisces mortuos, aut veteres pro recentibus vendentes. Unde vetitum quandoque Athenis, ne eos aqua irrigarent; quod facere solent, ut recentes videantur. Et non solum rè vapov, sed et magnitudo piscium notabatur a delicatis illis gurgitibus. Vide Juv. sat. IV, 15; Horat. etc. Gula itaque τῶν φιλόψων pisces tam caros concinnavit, ut Cato dixerit Romæ pluris venire piscem, quam bovem. Nec solum Romæ, sed et in Græcia carissimi et pretiosissimi pisces. Unde Corin

Indixit cœnam dives amica tibi.

Sit pudor, et tandem veri respectus, et æqui.
Nil tibi, Phylli, nego: nil mihi, Phylli, nega.

thi lege cautum erat, ne quis in macello pisces sæpe emeret, nisi qui aut censum suum, aut artem

10

qua vitam tutabatur, probare posset sic delicatæ et gulæ et mensæ veniam adepturus.

LI.

DE TITIO.

TANTA est quæ Titio columna pendet,
Quantum Lampsaciæ colunt puellæ,
Hic nullo comitante, nec molesto,
Thermis grandibus, et suis lavatur;
Anguste Titius tamen lavatur.

1. Columna pendet. Priapus, aiciov. Eodem sensu columna lib. VI, epigr. XLIX, vs. 3.

2. Lampsaciæ, etc. E Lampsaco, urbe olim in Mysia septentrionali et Bithynia, ditissima simul ac celeberrima, non tam ob eximiæ notæ vinum et quod Anaximenes ea oriundus, quam e cultu quo et matronæ et puellæ Priapum condecoravere. Namque illæ ibi omnes fere

5

in solennibus imaginem obscœnam
prægraudem sane, quam vocabant
Phallum, immo et Ithyphallum (ab
005, rectus et Pallòs), collo fere-
bant, et, per urbem totam, tali or-
natu pompam ducebant. Ita quem
vocabant Lingamum Indicæ mulie-
res. Vid. s.
. s. ep. xvi, et III, ep. LVIII.

5. Anguste Titius, etc. Ipse ingens et ἀνδροσάθης : an quia sub aquis « Pellice læva utitur »?

LII.

AD JULIUM CEREALEM.

COENARIS belle, Juli Cerealis, apud me;

1. Cœnabis belle. Apud me. Exstat et tali fere initio lepidissimum Catullianum: «Cœnabis bene, mi Fa

bulle apud me. »
Sed et argumen->
tum valde aliud est; et rhythmus,
pro
distichis hendecasyllabus. ED.

Conditio est melior si tibi nulla, veni. Octavam poteris servare lavabimur una;

Scis, quam sint Stephani balnea juncta mihi.
Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo
Utilis, et porris fila resecta suis;

Mox vetus, et tenui major cordylla lacerto;
Sed quam cum rutæ frondibus ova tegant.
Altera non deerunt tenui versata favilla;

Et

Et Velabrensi massa recocta foco :

quæ Picenum senserunt frigus olivæ;
Hæc satis in gustu: cætera nosse cupis?
Mentiar, ut venias: pisces, conchylia, sumen,
Et cortis saturas, atque paludis aves;

Juli Cerealis. Qui fuit poeta illustris, de Plinius junior lib. II, epist. XIX. Vid. lib. IV, epig. vIII.

quo

2. Est omittunt Ald. Junt. Colin. Alios legere C. m. si t. n. venit notat Farnab.

4. Stephani. Cujus mentionem fecit Suetonius in Domit.; sed nescio an sit idem.

5. Lactuca. De lactucis et porris lib. III, epigr. XLVII, vs. 8.

7. Cordylla. De hoc genere piscis lib. III, epigr. 11, et XIII, ep. 1. 8.Sed quam. Lib. X, epig. XLVIII, II: «Secta coronabunt rutatos ova lacertos. >>

9. Tenui versata. Sorbilia ova intellige. Sic Ovid. Met. VIII, 667 «Ovaque non acri leviter versata favilla. Alea Vat.

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors]

12. Hæc satis in gustu. Hoc est, in exordio cœnæ, epigr. xxxi supra. Sensus est, inquit Raderus, caput cœnæ lautius apponam verbis. In lautioribus conviviis locum præcipuum habebant pisces, quod quidem explicuimus, non ita pridem. Vid. supra quæ notata ad epigr. L, vs. 9.

[ocr errors]

13. Conchylia. Sunt ostrea quæ quidem, velut pisces, delicatæ gulæ helluonibus valde placuere. Horatius Epod. 11, 49: Non me Lucrina juverint conchylia Magis.. Illud autem præcipue in caussa, quod ut tubera, libidinis et immodicæ petulantia irritamentum ea existimavere. Unde acerrime, quod solet, Juv. Sat. VI, 301: Inguinis et capitis quæ sint discrimina nescit, Grandia quæ mediis jam noctibus ostrea mordet. » ED. - Sumen autem papillam aiunt suis effetæ : lib. XIII, ep. XLIV. Cæterum pro conchylia Gruterus vult ex cod. Palatino colyphia.

14. Cortis suturas. Gallinas. Lib.

« PredošláPokračovať »