Obrázky na stránke
PDF
ePub

320

Major dimidio. Num tantum? cum magis atque
Se magis inflaret; Non, fi te ruperis, inquit,
Par eris. haec a te non multum abludit imago.
Adde poëmata nunc; hoc eft, oleum adde camino;
Quae fi quis fanus fecit, fanus facis & tu.
Non dico horrendam rabiem. Jam define. Cultum
Majorem cenfu. Teneas, Damafippe, tuis te.
Mille puellarum, puerorum mille furores..
O major tandem parcas infane minori.

ECLOGA IV.

325

Catius? Non eft mihi tempus aventi

UNDE, & quo Catius ? Non eft mihi

Ponere figna novis praeceptis; qualia vincant

Pythagoran, Anytique reum, doctumque Platona..
Peccatum fateor, cum te fic tempore laevo
Interpellarim: fed des veniam bonus, oro..
Quod fi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox::
Sive eft naturae hoc, five artis, mirus utroque.
Quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem;
Utpote res tenuis, tenui fermone peractas.

[ocr errors]

Ede hominis nomen; fimul &, Romanus an hofpes. 10:
Ipfa memor praecepta canam: celabitur auctor.
Longa quibus facies ovis erit, illa memento,
Ut fucci melioris, & ut magis alma rotundis,
Ponere: namque marem cohibent callofa vitellum..
Caule fuburbano, 'qui ficcis crevit in agris,
Dulcior: inriguo nihil eft clutius horto.

V. 318. Vulg. TANTO. 2. VINCUNT. 10. AN Rom. 13. ALBA.

[ocr errors]
[ocr errors]

Si vefpertinus fubito te opprefferit hofpes;
Ne gallina malum responset dura palato,
Doctus eris vivam mufto merfare Falerno:
Hoc teneram faciet. pratenfibus optima fungis
Natura eft: aliis male creditur. ille falubris
Aeftates peraget, qui nigris prandia moris
Finiet, ante gravem quae legerit arbore folem.
Aufidius forti mifcebat mella Falerno,
Mendofe: quoniam vacuis conmittere venis
Nil nifi lene decet. leni praecordia mulfo
Prolueris melius. fi dura morabitut alvus;
Mitulus & viles pellent obstantia conchae,
Et lapathi brevis herba; fed albo non fine Coo.
Lubrica nafcentes inplent conchylia lunae.
Sed non omne mare eft generofae fertile testae.
Murice Baiano melior Lucrina peloris:
Oftrea Circaeis, Mifeno oriuntur echini:
Pectinibus patulis jactat fe molle Tarentum.
Nec fibi cenarum quivis temere arroget artem,
Non prius exacta tenui ratione faporum.
Nec fatis eft cara piscis averrere mensa,
Ignarum quibus eft jus aptius, & quibus affis
Languidus in cubitum jam fe conviva reponet.
Umber, & iligna nutritus glande, rotundas
Curvet aper lances carnem vitantis inertem :
Nam Laurens malus eft, ulvis & arundine pinguis.
Vinea fubmittit capreas non femper edulis.
Fecundae leporis fapiens sectabitur armos.

V. 19. Vulg. MISTO. 37. AVERTERE. 41. CURVAT. 44. FECUNDI.

20

25

30

35

40

Pifci

Pifcibus atque avibus
atque avibus quae natura & foret aetas,
Ante meum nulli patuit quaefita palatum.

45

55

Sunt quorum ingenium nova tantum cruftula promit.
Nequaquam fatis in re una confumere curam:
Ut fi quis folum hoc, mala ne fint vina, laboret;
Quali perfundat pifcis fecurus olivo.
Maffica fi caelo fubpones vina fereno;
Nocturna, fi quid craffi eft, tenuabitur aura,
Et decedet odor nervis inimicus: at illa
Integrum perdunt lino vitiata faporem.
Surrentina vafer qui mifcet facce Falerna
Vina, columbino limum bene colligit ovo:
Quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
Toftis marcentem fquillis recreabis & Afra
Potorem cochlea: nam lactuca innatat acri
Poft vina stomacho: perna magis, ac magis hillis 60
Flagitat in morsus refici: quin omnia mavolt,
Quaecumque inmundis fervent adlata popinis.
Eft operae precium duplicis pernofcere juris
Naturam. Simplex e dulci conftat olivo.
At pingui Mifcere mero muriaque decebit,
Non alia quam qua Byzantia putuit orca:
Hoc ubi confufum fectis inferbuit herbis,
Corycioque croco fparfum ftetit; infuper addes
Prefla Venafranae quod bacca remifit olivae.
Picenis cedunt pomis Tiburtia fucco:

Nam facie praeftant. Venucula convenit ollis:

V. 51. Vulg. SUPPONAS. 60. VINUM. mifc.

66. PUTRUIT.

65

70

61. MALIT. 65. QUOD PINGUI Ee Rectius

Rectius Albanam fumo duraveris uvam.

Hanc ego cum malis, ego faecem primus & allec,
Primus & invenior piper album cum fale nigro
Incretum puris circumpofuiffe catillis.

75

80

85

Inmane est vitium, dare millia terna macello,
Anguftoque vagos pifcis urguere catino.
Magna movet stomacho faftidia; feu puer unctis
Tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit:
Sive gravis veteri craterae limus adhaefit.
Vilibus in fcopis, in mappis, in fcobe, quantus
Confiftit fumtus? neglectis, flagitium ingens.
Ten' lapides varios lutulenta radere palma,
Et Tyrias dare circum inlota toralia veftis;
Oblitum, quanto curam fumtumque minorem
Haec habeant, tanto reprehendi juftius illis,
Quae nifi divitibus nequeant contingere mensis?
Docte Cati, per amicitiam Divofque rogatus,
Ducere me auditum, perges quocumque, memento.
Nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta;
Non tamen interpres tantundem juveris. adde
Voltum habitumque hominis; quem tu vidiffe beatus
Non magni pendis, quia contigit: at mihi cura
Non mediocris ineft, fontis ut adire remotos,
Atque haurire queam vitae praecepta beatae.

V. 78. Vulg. MOVENT. 87. NEQUEUNT. 90. REFERAS MEMORI,

91

95

ECLOGA

ECLOGA V.

HR

reparare queam res

[ocr errors]

illic

10

oc quoque, Tirefia, praeter narrata, petenti Refponde: quibus amiffas Artibus atque modis. quid rides? Jamne, dolofe, Non fatis eft Ithacam revehi, patriofque penatis Afpicere? O nulli quicquam mentite, vides, ut Nudus inopfque domum redeam, te vate: neque Aut apotheca procis intacta est, aut pecus. atqui Et genus & virtus, nifi cum re, vilior alga eft. Quando pauperiem miffis ambagibus horres; Accipe, qua ratione queas ditefcere. turdus, Sive aliud privum dabitur tibi; devolet illuc, Res ubi magna nitet domino fene. dulcia poma, Et quofcumque feret cultus tibi fundus honores, Ante Larem guftet venerabilior Lare dives: Qui quamvis perjurus erit, fine gente, cruentus Sanguine fraterno, fugitivus; ne tamen illi Tu comes exterior, fi poftulet, ire recuses. Utne tegam fpurco Damae latus? haud ita Trojae Me geffi, certans femper melioribus. Ergo Pauper eris. Fortem hoc animum tolerare jubebo: 20 Et quondam majora tuli. tu protenus, unde Divitias aerifque ruam, dic, augur, acervos. Dixi equidem, & dico. captes aftutus ubique Teftamenta fenum: neu, fi vafer unus & alter Infidiatorem praerofo fugerit hamo,

[blocks in formation]
[ocr errors]

25 Aut

« PredošláPokračovať »