Obrázky na stránke
PDF
ePub

non aegre tulerint; in hoc, quem jam inde a pueritia dies noctefque verfarunt, quemque intus & in cute fe noviffe opinati funt, tot jam menda detegi, tot abfurda fenfuque caffa redargui, quafi convicium fibi factum interpretabuntur. Horum ego ut praejudicio & avoλx occurrerem; fuse pleraque & prolixe praeter morem meum in adnotationibus deduxi: ut vel indignantes ac reluctantes cum rationum pondere tum exemplorum numero obruerem, inque meam tandem fententiam vel obtorto eos collo traberem. Hoc rogo in memoria habeat eruditior Lector & acutior; fiquando forte, cum duobus verbis rem pervinci potuisse putet, ex longo tractu adnotationis faftidium eum ceperit. Non raro tamen etiam data opera brevior contractiorque fuis partim taedio ut fieri folet furtim obrepente, partim confulto viribus parcens & quae in promtu mihi erant opes diffimulans: ut ne ubique judiciis hominum diffidere viderer, utque ftolidi & ad depugnandum parati fe in laqueos inopinantes induerent, rifum jocumque nafutioribus daturi. Qualiacumque vero haec funt, aeftivis tantum menfibus (ita tamen ut uno alteroque biennio fuerint prorfus intermissa)& primo impetu ac calore fine lima curifve fecundis defcripta, fic madida fere charta (ut nemini hic meorum non comper tiffimum eft) ad typographos deferebantur. Neque enim aut animus aut otium erat calamiftris illa inurere; nec tanti emerim jejunam illam obfcurae diligentiae laudem; ac pudebat praeterea nugis calamique lufibus pondus velle addere, &ixi Qaxy quod aiunt uugov: fic tamen, uti fpero, ut nec fermonis puritatem, nec ordinis lumen, neque rationum vim &perfpicuitatem vel in his avrogedios defideres. Porro autem, ut fcias quibus opibus inftructus periculofae huic me operae accinxerim; praeter vetuftos illos codices Lambino, Pulmanno, Cruquio, Torrentio, Berfmanno, Statio, aliifque verfatos olim & excuffos, aderant & mihi Membranae veteres minime poenitendae. Vetuftiffimum fJane exemplar annorum facile DCCC, cui tamen Epiftolarum & Sermonum pars magna deerat, fuppeditavit & huc tranf

C 2

mifit

mifit praeftantissimus Graevius paxaeins; poft cujus obitum in Bibliothecam Sereniflimi Electoris Palatini cum reliqua ejus libraria fupellectile conceffit. Alterum Jupparis aetatis in Bibl. Leidenfi contulerat o neilxwralos Nicolaus Heinfius, ut & Zulichemianum annorum DC: quorum varias lectiones defcriptas manu Heinfii, conjecturis quoque ejus identidem interpofitis, difertiffimi Viri Petri Burmanni comitate nactus fum. Voffiani, prioribus illis optimis non inferioris, & Markiani qui Epiftolas modo habet, lectiones ferius paullo in manus venerunt, opera eruditi juvenis Abrahami Franckii in Batavia defcriptae. Ex Britannicis, quos omnes ipfi oculis ufurpavimus, palmam facile aufert Codex Collegii Reginenfis Oxonii, DCC annorum & ab omni parte integer: poft hunc Liber e Bibliotheca Regiae Societatis Londini, alter Petrenfis Domus Cantabrigiae, tertius Collegii Magdalenenfis Oxonii, quartus Viri ornatif fimi Rogeri Galei, quintus Reverendi admodum Epifcopi Elienfis, qui fub initiis Typographiae fcriptus eft eadem plane manu ac alter e Collegio Regio Cantabrigiae, qui falfo praeconio Bembinus venditatur. Praeter hos & alii plures accefferunt, qui partem tantummodo Horatianorum operum continebant; Battelianus, ex Museo Cl. Joannis Battely Archidiaconi nuper Cantuarienfis, cui Epiftolae omnes, & Sermones aliquot libri 11di defunt ; alter e Bibliotheca Regia, Sermones &Epiftolas Artemque complexus, cui plane geminus eft ab codem Librario defcriptus in Collegio Magdalenenfi Oxonii. Eadem fere habent tria exemplaria ex Collegio noftro S. Trinitatis; Carmina vero & Epodos Bodleiani duo & Vigornienfis; Artem autem Poeticam Vigornienfis alter & Digbeanus Oxonii, & Moreti liber a Nic. Heinfio olim collatus. Porro etiam vidimus, quas e Codice Colbertino Lutetiae varias exfcripferat lectiones vir celeberrimus Edvardus Bernardus, &e Franekerano nefcio quis; verum uterque pauculas tantum & leviore cura. Hos omnes manu exaratos Codices, quos feu ipfi excuffimus, five amicorum beneficio nunc primum literato orbi exhibemus, No

ftrorum

ftrorum fubinde vocabulo indicamus, ut & aliis editoribus Jollemne eft: quod ideo hic monendum erat, ne cavillator aliquis cornicum hic oculos geftiat configere. Neque vero Editiones vetuftas omniumque principes negligendas mihi exiftimavi, Venetam anni MCCCCLXXVIII, & Argentinenfem Jacobi Locher poetae laureati anni MCCCCXCVIII; quas Nobiliffimi Viri CAROLI Sunderlandiae Comitis inftructiffima bibliotheca mihi fuppeditavit ; quarumque haec non ex exemplaribus Italis jamdudum editis, fed ex manufcriptis Germanicis expreffa eft. Accefferunt his ex Bibliotheca Regiae Societatis, altera Veneta anni мccccxc, in qua prima ut opinor Scholiaftae Veteres Acron & Porphyrion comparuerunt; & Acronis exemplar fcriptum, quod olim erat fua aetate celeberrimi viri Bilibaldi Pirckheimeri. Ceterum ubicumque vel ex codicibus vetuftis vel ex ingenio fic clare verba reftituimus, ut omnino in ipfum quem vocant Contextum ea recipi oporteret: ita caute & pudenter rem geffimus, ut ne minimum quidem a probatiffimis editionibus deflexum nobis fit, quin receptam fimul lectionem in ima pagina pofuerimus; adeo ut uno lector confpectu tam novam hanc quam fuperiores editiones non fine magno fuo commodo & voluptate contemplari queat. Ut enim ftulta eorum fuperftitio eft, qui nihil quicquam in Contextu novari volunt, manifeftiffimum fit licet certiffimumque; ita rurfus improbanda eft & non ferenda aliorum fiducia, qui clam immutare quicquam & interpolare audent, neque lectorem de ea re vel verbo admonent. Cum autem prius ex his duobus Volumen, quo Poetae verba fine commentario exhibentur, diu ante typis excufum effet, quam Adnotationibus manum admoverem, vix aliter in tam ancipiti judicii alea, cum nondum mihi omnes Codicum copiae praefto effent, evenire potuit, quam ut quafdam lectiones prioribus omnibus probatas in Contextu ferri finerem, quas poftea re accuratius perpenfa ejectas effe cuperem; contraque novas aliquot introducerem, quarum poftea poeniteret. Ita Carmine 111 Libri primi Siccis oculis nimium patienter tuli; cujus loco, fi res nunc

integra.

integra effet, Rectis oculis fine dubitatione fubftituere velim: rurfus, pag. 41.
Aget, 118 Ilios, 119 Vultu & per, 136 Porrecta, 149 Secrevit.
Aere dehinc quorum, 160 Quiddam, 170 Vellunt, 172 Sermo merus,
180 Cenforque, 187 Utrafque Confufus, 201 Anni & Occupat, 217
Post vinum, 223 Romae, 224 Non mentiar, 244 Tendere, 258 Res,
264 Perdidit, 272 Sed rebus, quae nunc imum folium occupant, ad fedes
fuas revocari cupiam. Tantum autem abeft, ut occultandum mihi hoc aut
erubefcendum effe credam; ut ultro etiam lectori imputem, meque vineta
mea caedendo ingenui candidique hominis nomen apud aequos judices babi-
turum effe confidam. Porro autem Orthographiae rationem inftitui ad Au-
gufti faeculi normam, quae ex Infcriptionibus, Numis, Vetuftioribufque
Membranis abunde conftat, quamque & alii & praefertim Nic. Heinfius
in Virgilio fuo fecutus eft. Ergo praeter Volgus, Divom, Inpius,
Conpelco, & cetera ejufmodi, Accufativos plurales, ubi Genitivi in Ium exeunt,
in Is hic terminatos habes, Urbis, Auris, Omnis: quae omnia me in an-
tiquioribus Flacci Codicibus reperiffe fide optima teftari poffum. Neque vero,
in Poetis praefertim, dissimulari id oportuit; cum, ut ex Gellio & aliunde
notum eft, judicium artificiumque fcriptoris verfuumque fuavitas in illis
terminationibus plerumque spectetur. Carminum vero, non Odarum;
Sermonum, non Satirarum libros; atque in his fingulos quofque Sermones
Eclogas infcripfimus; & Membranarum & Grammaticorum veterum auƐto-
ritatem fecuti. Eclogarum fane nomine Silvas fuas appellavit Statins,
Praefatione libri III & IV; quin & Flacci Epiftolam Suetonius, Carmen
vero Aufonius in praefatione Griphi, Eclogam nuncuparunt. Nimirum omni
brevi Poematio id olim vocabulum indebatur; ut ex his Plinii conftat Epift.
IV, 14. Unum illud praedicendum videtur, cogitare me has nugas in-
fcribere, HENDE CASYLLABI, qui titulus fola metri lege con-
ftringitur. Proinde five Epigrammata, five Idyllia, five Eclogas, five
(ut multi) Poematia, feu quod aliud appellare malueris, licebit voces:
ego tantum Hendecafyllabos praefto. Porro ut Terentium ex Calliopii,
Virgilium ex Afterii Cof. anno poft Chriftum ccccxciv, Valerium Maxi-
mum ex Helpidii Domnuli; ita Flaccum ex Mavortii recenfione hodie
babemus. Sic enim in antiquioribus Codicibus, Leidenfi Reginenfi aliifque,
poft Epodos literis majufculis fcriptum fertur: VETTIUS AGORIUS
BASILIUS MAVORTIUS V. C. ET IN L. EXCOM. DOM.
EXCONS. ORD. LEGI ET UT POTUI EMENDAVI. CON-
FERENTE MIHI MAGISTRO FELICE ORATORE URBIS

ROMAE: hoc eft, Vir Clariffimus & Inluftris, Excomite Domeftico,
Exconfule Ordinario. Quis fuerit ille Magifter Felix, qui eodem hic quo
Donatus titulo honeftatur Oratoris Urbis Romae, equidem nefcio: at Ma-
vortius is ipfe eft, qui Conful erat fine Collega anno poft Chriftum DXXVII:

unde

unde Fafti egregie illuftrari poffunt, cum aliunde ifte Mavortius nulla alia re nifi cognomine folo innotefcat. Jam vero & illud monendum eft, Editiones principes & recentioris aetatis Codices alio ac nunc folemus ordine Artem Poeticam collocare, poft Carmen nempe Saeculare ante Sermones & Epiftolas: vetuftiores vero omnes Membranas poft Carminum libros Artem Epodis praeponere. Si quaeris, quifnam ex his ordo recte fe habeat, feriemque temporum, quibus fingula ab auctore edita funt, rite confervet, vetuftufne ille an medius an hodiernus; nullus profecto omnium. Magno quidem ftudio & acerrima contentione poft Tanaquilli Fabri operam Clariffimi Viri Dacerius Maffonufque in hanc arenam defcenderunt; quorum equidem acumen & eruditionem in partibus lando; in operis vero fumma totoque conftituendo rem eos infeliciter admodum geffiffe cenfeo. Horum enim rationibus, & Carminibus & Epodis & Sermonibus Epiftolifque fcribendis una ac eodem tempore vacaviffe Noftrum neceffe eft; & fingula quaeque poematia Separatim in vulgus edidiffe: quorum utrumque a vero alienum effe mihi pro comperto eft. Quippe omnibus, qui ejufmodi Poematia fcripferunt, id in more erat, ut non fparfas Eclogas, fed integros Libellos femel fimulque in lucem ederent. Ita Catullus fecit, ut ex Epigrammate 1 conftat, Cui dono lepidum novum LIBELLUM: ita Tibullus, quem vide Elegia L libri tertii, v. 7 & 17. ita Propertius Eleg. 1 librorum 11, III, & IV. ut & Libri 11 Elegia x, v. 25. & XIX, v. 39: ita Virgilius Bucolica dedit, nti paret ex ultimo illo, Extremum hunc, Arethufa, mihi concede laborem: ita Nafo Amorum & Triftium & Ponticorum libros, ipfo tefte: ita Statius Silvas fuas, ita Martialis Epigrammata, ut Praefationes eorum fidem faciunt: ita Perfius Satiras; Phaedrus & Avienus Fabulas; Aufonius, Prudentius, Sidonius, Venantiufque fua Carmina; quod ex eorum Prologis abunde patet. Quid quaeris? Ipfe quoque Horatius Libellos fuos junctim editos aperte indicat; primum Carminum librum ex Prologo; fecundum tertiumque ex Epilogis; Epodos ex illo XIV, Inceptos olim promiffum carmen lambos Ad umbilicum adducere; Sermonum priorem librum ex verfu ultimo, I puer atque meo citus haec fubfcribe LIBELLO; pofteriorem ex Prologo; priorem vero Epiftolarum & ex Prologo & ex Epilogo. Quartum vero Carminum, & Epiftolarum fecundum longo poft cetera intervallo emiffos effe, plenissimum eft Suetonii teftimonium ; quod qui aut refellere aut cludere conantur, inanem operam infumunt. His jam pofitis; primum Horatii opus ftatuo Sermonum librum primum, quem triennio perfecit intra annos aetatis XXVI, XXVII, XXVIII; poftea Secundum triennio itidem, annis XXXI, XXXII, XXXIII; deinde Epodos biennio, XXXIV & XXXV; tum Carminum librum primum triennio, XXXVI, XXXVII, XXXVIII; Secundum biennio, XL, XLI; Tertiumque pariter biennio, XLII, XLIII: inde Epiftolarum primum biennio, XLVI,

XLVII;

« PredošláPokračovať »