Obrázky na stránke
PDF
ePub

said to prepare the student, in a measure, for coping with the labored terseness of our author.

The manuscripts of Persius are remarkable for their age, their number, and the stupid bewilderment of the transcribers. The best is the Codex Montepessulanus, or Montpellier manuscript, with which the Codex Vaticanus closely coincides; but, in the words of Jahn, Nullus Persii codex tantae auctoritatis est ut in rebus dubiis eius vestigia tuto sequaris sed semper inter complures optio eaque non raro incerta datur.

A. PERSII FLACCI

SATURARUM

LIBER.

A. PERSII FLACCI

SAT U R A R U M

LIBER.

PROLOGUS.

5

Nec fonte labra prolui caballino,
nec in bicipiti somniasse Parnaso
memini, ut repente sic poeta prodirem.
Heliconidasque pallidamque Pirenen
illis remitto, quorum imagines lambunt
hederae sequaces: ipse semipaganus
ad sacra vatum carmen adfero nostrum.
quis expedivit psittaco suum chaere
picamque docuit nostra verba conari ?
magister artis ingenique largitor
venter, negatas artifex sequi voces;
quod si dolosi spes refulserit nummi,
corvos poetas et poetridas picas
cantare credas Pegaseium nectar.

10

« PredošláPokračovať »