Obrázky na stránke
PDF
ePub

SATURA I.

O curas hominum! o quantum est in rebus inane! Min tu istud ais? nemo hercule!

'Quis leget haec?

'Nemo?'

Vel duo, vel nemo.

Turpe et miserabile!' Quare?

ne mihi Polydamas et Troiades Labeonem

5 praetulerint? nugae. non, si quid turbida Roma elevet, accedas examenque inprobum in illa

castiges trutina, nec te quaesiveris extra. nam Romae quis non

a, si fas dicere-sed fas

tum, cum ad canitiem et nostrum istud vivere triste 10 aspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis, cum sapimus patruos; tunc, tunc, ignoscite-- Nolo.' Quid faciam? sed sum petulanti splene cachinno.

Scribimus inclusi, numeros ille, hic pede liber, grande aliquid, quod pulmo animae praelargus anhelet. 15 scilicet haec populo pexusque togaque recenti et natalicia tandem cum sardonyche albus sede leges celsa, liquido cum plasmate guttur mobile collueris, patranti fractus ocello.

hic neque more probo videas nec voce serena 20 ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu. tun, vetule, auriculis alienis colligis escas? auriculis, quibus et dicas cute perditus ohe.

'Quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus

25 innata est rupto iecore exierit caprificus?'

En pallor seniumque! Po mores! usque adeone scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter? 'At pulchrum est digito monstrari et dicier hic est! ten cirratorum centum dictata fuisse

30 pro nihilo pendas? Ecce inter pocula quaerunt Romulidae saturi, quid dia poemata narrent. hic aliquis, cui circa umeros hyacinthia laena est, rancidulum quiddam balba de nare locutus, Phyllidas Hypsipylas, vatum et plorabile si quid, 35 eliquat ac tenero supplantat verba palato. adsensere viri: nunc non cinis ille poetae felix? non levior cippus nunc inprimit ossa? laudant convivae: nunc non e manibus illis, nunc non e tumulo fortunataque favilla 40 nascentur violae? Rides' ait et nimis uncis naribus indulges. an erit qui velle recuset os populi meruisse et cedro digna locutus linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?' Quisquis es, o, modo quem ex adverso dicere feci, 45 non ego cum scribo, si forte quid aptius exit, quando haec rara avis est, si quid tamen aptius exit, laudari metuam, neque enim mihi cornea fibra est; sed recti finemque extremumque esse recuso euge tuum et belle. nam belle hoc excute totum: 50 quid non intus habet? non hic est Ilias Atti

ebria veratro? non si qua elegidia crudi dictarunt proceres? non quidquid denique lectis scribitur in citreis? calidum scis ponere sumen,

scis comitem horridulum trita donare lacerna, 55 et 'verum' inquis 'amo: verum mihi dicite de me.' qui pote? vis dicam? nugaris, cum tibi, calve, pinguis aqualiculus protenso sesquipede exstet. o Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit, nec manus auriculas imitari mobilis albas,. 60 nec linguae, quantum sitiat canis Apula, tantae ! vos, o patricius sanguis, quos vivere fas est occipiti caeco, posticae occurrite sannae!

Quis populi sermo est? quis enim, nisi carmina molli nunc demum numero fluere, ut per leve severos 65 effundat iunctura unguis? scit tendere versum non secus ac si oculo rubricam derigat uno. sive opus in mores, in luxum, in prandia regum dicere, res grandis nostro dat Musa poetae. ecce modo heroas sensus adferre videmus 70 nugari solitos graece, nec ponere lucum artifices nec rus saturum laudare, ubi corbes et focus et porci et fumosa Palilia faeno, unde Remus, sulcoque terens dentalia, Quinti, cum trepida ante boves dictatorem induit uxor 75 et tua aratra domum lictor tulit-euge poeta! est nunc Brisaei quem venosus liber Acci, sunt quos Pacuviusque et verrucosa moretur Antiopa, aerumnis cor luctificabile fulta. hos pueris monitus patres infundere lippos 80 cum videas, quaerisne, unde haec sartago loquendi venerit in linguas, unde istuc dedecus, in quo trossulus exsultat tibi per subsellia levis?

nilne pudet capiti non posse pericula cano

pellere, quin tepidum hoc optes audire decenter? 85' Fur es' ait Pedio. Pedius quid? crimina rasis librat in antithetis: doctas posuisse figuras

laudatur 'bellum hoc!' hoc bellum? an, Romule, ceves?

men moveat quippe et, cantet si naufragus, assem protulerim. cantas, cum fracta te in trabe pictum 90 ex umero portes? verum, nec nocte paratum plorabit, qui me volet incurvasse querela.

Sed numeris decor est et iunctura addita crudis. cludere sic versum didicit Berecyntius Attis et qui caeruleum dirimebat Nerea delphin 95 sic costam longo subduximus Appennino. Arma virum, nonne hoc spumosum et cortice pingui, ut ramale vetus vegrandi subere coctum? 'Quidnam igitur tenerum et laxa cervice legendum? Torva mimalloneis inplerunt cornua bombis, 100 et raptum vitulo caput ablatura superbo Bassaris et lyncem Maenas flexura corymbis euhion ingeminat, reparabilis adsonat echo?" haec fierent, si testiculi vena ulla paterni viveret in nobis? summa delumbe saliva

105 hoc natat in labris, et in udo est Maenas et Attis, nec pluteum caedit, nec demorsos sapit unguis. Q. Sed quid opus teneras mordaci radere vero auriculas? vide sis, ne maiorum tibi forte

limina frigescant: sonat hic de nare canina

110 littera. Per me equidem sint omnia protinus alba;

nil moror.

euge! omnes, omnes bene mirae eritis res. hoc iuvat? 'hic' inquis 'veto quisquam faxit oletum.' pinge duos anguis: pueri, sacer est locus, extra meite! discedo. secuit Lucilius urbem, 115 te Lupe, te Muci, et genuinum fregit in illis; omne vafer vitium ridenti Flaccus amico tangit et admissus circum praecordia ludit, callidus excusso populum suspendere naso:

men muttire nefas? nec clam, nec cum scrobe?'nusquam??

120 hic tamen infodiam. vidi, vidi ipse, libelle: auriculas asini quis non habet? hoc ego opertum, hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi vendo Iliade. audaci quicumque adflate Cratino iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles, 125 aspice et haec, si forte aliquid decoctius audis. inde vaporata lector mihi ferveat aure:

non hic, qui in crepidas Graiorum ludere gestit
sordidus, et lusco qui possit dicere 'lusce,'
sese aliquem credens, Italo quod honore supinus
130 fregerit heminas Arreti aedilis iniquas;

nec qui abaco numeros et secto in pulvere metas
scit risisse vafer, multum gaudere paratus,

si cynico barbam petulans nonaria vellat.
his mane edictum, post prandia Calliroen do.

« PredošláPokračovať »