Obrázky na stránke
PDF
ePub

SATURA II.

Hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo
qui tibi labentis apponit candidus annos.
funde merum genio. non tu prece poscis emaci,
quae nisi seductis nequeas committere divis;

5 at bona pars procerum tacita libabit acerra.
haud cuivis promptum est murmurque humilisque su-

surros

tollere de templis et aperto vivere voto.

'Mens bona, fama, fides' haec clare et ut audiat ho

spes;

illa sibi introrsum et sub lingua murmurat ‘o si 10 ebulliat patruns, praeclarum funus? et 'o si sub rastro crepet argenti mihi seria dextro Hercule! pupillumve utinam, quem proximus heres inpello, expungam! namque est scabiosus et acri bile tumet. Nerio iam tertia conditur uxor.' 15 haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis mane caput bis terque et noctem flumine purgas ? heus age, responde- minimum est quod scire laborode Iove quid sentis? estne ut praeponere cures hunc 'cuinam?' cuinam? vis Staio? an scilicet haeres ?

[ocr errors]

20 quis potior index, puerisve quis aptior orbis?
hoc igitur, quo tu Iovis aurem inpellere temptas,
dic agedum Staio, 'pro Iuppiter! o bone' clamet

[blocks in formation]

'Iuppiter!' at sese non clamet Iuppiter ipse? ignovisse putas, quia, cum tonat, ocius ilex 25 sulpure discutitur sacro quam tuque domusque ? an quia non fibris ovium Ergennaque iubente triste iaces lucis evitandumque bidental,

idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam Iuppiter? aut quidnam est, qua tu mercede deorum 30 emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis?

Ecce avia aut metuens divum matertera cunis exemit puerum frontemque atque uda labella infami digito et lustralibus ante salivis expiat, urentis oculos inhibere perita;

35 tunc manibus quatit et spem macram supplice voto nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedis 'hunc optet generum rex et regina! puellae hune rapiant! quidquid calcaverit hic, rosa fiat!' ast ego nutrici non mando vota: negato, 40 Iuppiter, haec illi, quamvis te albata rogarit.

Poscis opem nervis corpusque fidele senectae. esto age; sed grandes patinae tuccetaque crassa adnuere his superos vetuere Iovemque morantur.

Rem struere exoptas caeso bove Mercuriumque 45 arcessis fibra'da fortunare Penatis,

da pecus et gregibus fetum!' quo, pessime, pacto, tot tibi cum in flammas iunicum omenta liquescant? et tamen hic extis et opimo vincere ferto intendit iam crescit ager, iam crescit ovile,

50 iam dabitur, iam iam!' donec deceptus et exspes nequiquam fundo suspiret nummus in imo.

Si tibi creterras argenti incusaque pingui auro dona feram, sudes et pectore laevo excutiat guttas laetari praetrepidum cor. 55 hinc illud subiit, auro sacras quod ovato lub perducis facies; nam fratres inter aenos somnia pituita qui purgatissima mittunt, praecipui sunto sitque illis aurea barba. aurum vasa Numae Saturniaque inpulit aera 60 Vestalisque urnas et Tuscum fictile mutat. o curvae in terris animae et caelestium inanes! quid iuvat hoc, templis nostros inmittere mores et bona dis ex hac scelerata ducere pulpa? haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo, 65 haec Calabrum coxit vitiato murice vellus, haec bacam conchae rasisse et stringere venas ferventis massae crudo de pulvere iussit.

peccat et haec, peccat: vitio tamen utitur. at vos dicite, pontifices, in sancto quid facit aurum?

70 nempe hoc quod Veneri donatae a virgine pupae. quin damus id superis, de magna quod dare lance non possit magni Messallae lippa propago: conpositum ius fasque animo sanctosque recessus mentis et incoctum generoso pectus honesto

75 haec cedo ut admoveam templis et farre litabo.

C

SATURA III.

'Nempe haec adsidue: iam clarum mane fenestras intrat et angustas extendit lumine rimas: stertimus indomitum quod despumare Falernum sufficiat, quinta dum linea tangitur umbra.

5 en quid agis? siccas insana canicula messis iam dudum coquit et patula pecus omne sub ulmo

est.'

unus ait comitum. "Verumne? itane? ocius adsit huc aliquis! nemon?" turgescit vitrea bilis:

[ocr errors]

"findor" ut Arcadiae pecuaria rudere dicas. 10 iam liber et positis bicolor membrana capillis inque manus chartae nodosaque venit harundo. tunc querimur, crassus calamo quod pendeat umor, nigra quod infusa vanescat sepia lympha; dilutas querimur geminet quod fistula guttas. 15 o miser inque dies ultra miser, hucine rerum venimus? at cur non potius teneroque columbo et similis regum pueris pappare minutum poscis et iratus mammae lallare recusas?

"An tali studeam calamo?" Cui verba? quid istas 20 succinis ambages? tibi luditur. effluis amens, contemnere: sonat vitium percussa, maligne

respondet viridi non cocta fidelia limo.

udum et molle lutum es, nunc nunc properandus et

acri

fingendus sine fine rota. sed rure paterno 25 est tibi far modicum, purum et sine labe salinum quid metuas? — cultrixque foci secura patella. hoc satis? an deceat pulmonem rumpere ventis, stemmate quod Tusco ramum millesime ducis, censoremne tuum vel quod trabeate salutas? 30 ad populum phaleras! ego te intus et in cute novi. non pudet ad morem discincti vivere Nattae? sed stupet hic vitio et fibris increvit opimum pingue, caret culpa, nescit quid perdat, et alto demersus summa rursum non bullit in unda. 35 magne pater divum, saevos punire tyrannos haud alia ratione velis, cum dira libido moverit ingenium ferventi tincta veneno: virtutem videant intabescantque relicta. anne magis Siculi gemuerunt aera iuvenci, 40 et magis auratis pendens laquearibus ensis purpureas subter cervices terruit, 'imus, imus praecipites' quam si sibi dicat et intus palleat infelix, quod proxima nesciat uxor?

Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo, 45 grandia si nollem morituri verba Catonis.

discere, non sano multum laudanda magistro,
quae pater adductis sudans audiret amicis.
iure; etenim id summum, quid dexter senio ferret,
scire erat in voto; damnosa canicula quantum

50 raderet; angustae collo non fallier orcae;
neu quis callidior buxum torquere flagello.
haud tibi inexpertum curvos deprendere mores,

« PredošláPokračovať »