Obrázky na stránke
PDF
ePub

quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis

porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus 55 invigilat, siliquis et grandi pasta polenta;

et tibi quae Samios diduxit littera ramos surgentem dextro monstravit limite callem. stertis adhuc, laxumque caput conpage soluta

oscitat hesternum, dissutis undique malis ! 60 est aliquid quo tendis, et in quod dirigis arcum ?

an passim sequeris corvos testaque lutoque, securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis ? helleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit,

poscentis videas: venienti occurrite morbo! 65 et quid opus Cratero magnos promittere montis ?

discite, o miseri, et causas cognoscite rerum: quid sumus, et quidnam victuri gignimur; ordo quis datus, aut metae qua mollis flexus et unde;

quis modus argento, quid fas optare, quid asper 70 ntile nummus habet; patriae carisque propinquis

quantum elargiri deceat; quem te deus esse
iussit, et humana qua parte locatus es in re.
disce, nec invideas, quod multa fidelia putet

in locuplete penu, defensis pinguibus Umbris, 75 et piper et pernae, Marsi monumenta clientis, menaque quod prima nondum defecerit orca.

Hic aliquis de gente hircosa centurionum dicat 'Quod sapio satis est mihi. non ego curo

esse quod Arcesilas aerumnosique Solones, 80 obstipo capite et figentes lumine terram,

murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt

054",

atque exporrecto trutinantur verba labello,
aegroti veteris meditantes somnia, gigni
de nihilo nihilum, in nihilum nil

posse

reverti. 85 hoc est, quod palles ? cur quis non prandeat, hoc est ??

His populus ridet, multumque torosa iuventus
ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.

' Inspice; nescio quid trepidat mihi pectus et aegris faucibus exsuperat gravis alitus; inspice, sodes ! 90 qui dicit medico, iussus requiescere, postquam

tertia conpositas vidit nox currere venas,
de maiore domo modice sitiente lagoena
lenia loturo sibi Surrentina rogabit.
'Heus, bone, tu palles ! “Nihil est.” Videas tamen

istuc,
95 quidquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis.'

“At tu deterius palles ; ne sis mihi tutor;
iam pridem hunc sepeli : tu restas.” “Perge, tacebo.?
turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur,

gutture sulpureas lente exalante mefites;
100 sed tremor inter vina subit calidumque triental

excntit e manibus, dentes crepuere retecti, uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris. hinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto

conpositus lecto crassisque lutatus amomis 105 in portam rigidas calces extendit: at illum hesterni capite induto subiere Quirites.

"Tange, miser, venas et pone in pectore dextram. nil calet hic. summosque pedes attinge manusque. non frigent. Visa est si forte pecunia, sive

110 candida vicini subrisit molle puella,

cor tibi rite salit? positum est algente catino durum holus et populi cribro decussa farina : temptemus fauces. tenero latet ulcus in ore

putre, quod haud deceat plebeia radere beta. 115 alges, cum excussit membris timor albus aristas;

nunc face supposita fervescit sanguis et ira scintillant oculi, dicisque facisque, quod ipse non sani esse hominis non sanus iuret Orestes.

SATURA IV.

[ocr errors]

'Rem populi tractas ? barbatum haec crede magistrum dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae 'quo fretus ? dic hoc, magni pupille Pericli.

scilicet ingenium et rerum prudentia velox 5 ante pilos venit, dicenda tacendaque calles.

ergo ubi commota fervet plebecula bile, fert animus calidae fecisse silentia turbae maiestate manus. quid deinde loquere ? Quirites,

hoc puta non iustum est, illud male, rectius illud." 10 scis etenim iustum gemina suspendere lance

ancipitis librae, rectum discernis, ubi inter curva subit, vel cum fallit pede regula varo, et potis es nigrum vitio praefigere theta.

quin tu igitur, summa nequiquam pelle decorus, 15 ante diem blando caudam iactare popello

desinis, Anticyras melior sorbere meracas !
quae tibi summa boni est? uncta vixisse patella
semper et adsiduo curata cuticula sole?
exspecta, haud aliud respondeat haec anns.

i nunc 20“ Dinomaches ego sum,” suffla “sum candidus.” esto;

dum ne deterius sapiat pannucia Baucis,
cum bene discincto cantaverit ocima vernae.'

Ut nemo in sese temptat descendere, nemo,
sed praecedenti spectatur mantica tergo !
25 quaesieris Nostin Vettidi praedia ? “Cuius?”

'Dives arat Curibus quantum non miluus errat.'
“Hunc ais, hunc dis iratis genioque sinistro,
qui, quandoque iugum pertusa ad compita figit,

seriolae veterem metuens deradere limum 30 ingemit: hoc bene sit! tunicatum cum sale mordens

caepe et farrata pueris plaudentibus olla pannosam faecem morientis sorbet aceti?" at si unctus cesses et figas in cute solem,

est prope te ignotus, cubito qni tangat et acre 35 despuat ‘hi mores ! penemqne arcanaqne lumbi

runcantem populo marcentis pandere vulvas ! tn cum maxillis balanatum gausape pectas, inguinibus quare detonsus gurgulio exstat ?

quinque palaestritae licet haec plantaria vellant 40 elixasque nates labefactent forcipe adunca,

non tamen ista filix ullo mansuescit aratro. caedimus inque vicem praebemus crura sagittis. vivitur hoc pacto; sic norimus. ilia subter

caecum vulnus habes; sed lato balteus auro 45 praetegit. ut mavis, da verba et decipe nervos,

si potes. “Egregium cum me vicinia dicat, non credam ? Viso si palles, inprobe, nummo, si facis in penem quidquid tibi venit amarum,

si puteal multa cautus vibice flagellas: 50 nequiquam populo bibulas donaveris aures.

respue, quod non es; tollat sua munera cerdo; tecum habita: noris, quam sit tibi curta supellex.

« PredošláPokračovať »