Obrázky na stránke
PDF
ePub

contentus perages, si vivere cum Iove tendis !' 140 iam pueris pellem succinctus et oenophorum aptas 'Ocius ad navem!' nihil obstat, quin trabe vasta Aegaeum rapias, ni sollers Luxuria ante

6

seductum moneat Quo deinde, insane, ruis? quo?

quid tibi vis? calido sub pectore mascula bilis 145 intumuit, quod non exstinxerit urna cicutae? tu mare transilias? tibi torta cannabe fulto cena sit in transtro, Veie tanumque rubellum exalet vapida laesum pice sessilis obba?

quid petis? ut nummi, quos hic quincunce modesto 150 nutrieras, pergant avidos sudare deunces?

indulge genio, carpamus dulcia! nostrum est

quod vivis; cinis et manes et fabula fies.

vive memor leti! fugit hora; hoc quod loquor inde est.'

en quid agis? duplici in diversum scinderis hamo. 155 huncine, an hunc sequeris? subeas alternus oportet ancipiti obsequio dominos, alternus oberres.

nec tu, cum obstiteris semel instantique negaris
parere imperio, 'rupi iam vincula' dicas;

nam et luctata canis nodum abripit; et tamen illi, 160 cum fugit, a collo trahitur pars longa catenae. 'Dave, cito, hoc credas iubeo, finire dolores praeteritos meditor.' crudum Chaerestra adrodens ait haec an siccis dedecus obstem cognatis? an rem patriam rumore sinistro

unguem

165 limen ad obscenum frangam, dum Chrysidis udas ebrius ante fores exstincta cum face canto?'

"Euge, puer, sapias, dis depellentibus agnam
percute." "Sed censen plorabit, Dave, relicta?'
"Nugaris; solea, puer, obiurgabere rubra.

170 ne trepidare velis atque artos rodere casses!

nunc ferus et violens; at si vocet, haud mora, dicas: Quidni igitur faciam? nec nunc, cum arcessat et ultro

supplicet, accedam? Si totus et integer illinc

exieras, nec nunc." hic hic, quod quaerimus, hic est, 175 non in festuca, lictor quam iactat ineptus.

ius habet ille sui palpo, quem ducit hiantem cretata ambitio? vigila et cicer ingere large rixanti populo, nostra ut Floralia possint aprici meminisse senes: quid pulchrius? at cum 180 Herodis venere dies, unctaque fenestra dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae portantes olas, rubrumque amplexa catinum cauda natat thynni, tumet alba fidélia vino: labra moves tacitus recutitaque sabbata palles. 185 tum nigri lemures ovoque pericula rupto, tum grandes galli et cum sistro lusca sacerdos incussere deos inflantis corpora, si non praedictum ter mane caput gustaveris alli.

Dixeris haec inter varicosos centuriones, 190 continuo crassum ridet Pulfennius ingens, et centum Graecos curto centusse licetur.

SATURA VI.

Admovit iam bruma foco te, Basse, Sabino? iamne lyra et tetrico vivunt tibi pectine crdac? mire opifex numeris veterum primordia vocum atque marem strepitum fidis intendisse Latinae, 5 mox iuvenes agitare iocis et pollice honesto egregius lusisse senes. mihi nunc Ligus ora intepet hibernatque meum mare, qua latus ingens dant scopuli et multa litus se valle receptat. Lunai portum, est operae, cognoscite, cives! 10 cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse Maeonides, Quintus pavone ex Pythagoreo. hic ego securus vulgi et quid praeparet auster infelix pecori, securus et angulus ille

vicini nostro quia pinguiar, etsi adeo omnes 15 ditescant orti peioribus, usque recusem

curvus ob id minui senio aut cenare sine uncto, et signum in vapida naso tetigisse lagoena. discrepet his alius! geminos, horoscope, varo producis genio. solis natalibus est qui

20 tingat holus siccum muria vafer in calice empta, ipse sacrum inrorans patinae piper; hic bona dente grandia magnanimus peragit puer. utar ego, utar, nec rhombos ideo libertis ponere lautus,

nec tenuis sollers turdarum nosse salivas.

25 messe tenus propria vive et granaria, fas est,

[ocr errors]

emole; quid metuis? occa, et seges altera in herba est. ast vocat officium: trabe rupta Bruttia saxa prendit amicus inops, remque omnem surdaque vota condidit Ionio; iacet ipse in litore et una 30 ingentes de puppe dii, iamque obvia mergis costa ratis lacerae. nunc et de caespite vivo frange aliquid, largire inopi, ne pictus oberret caerulea in tabula. Sed cenam funeris heres negleget, iratus quod rem curtaveris; urnae 35 ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum, seu ceraso peccent casiae, nescire paratus.

tune bona incolumis minuas? et Bestius urguet doctores Graios: Ita fit, postquam sapere urbi cum pipere et palmis venit nostrum hoc maris expers; 40 fenisecae crasso vitiarunt unguine pultes.' Haec cinere ulterior metuas? At tu, meus heres quisquis eris, paulum a turba seductior audi. o bone, num ignoras? missa est a Caesare laurus insignem ob cladem Germanae pubis, et aris 45 frigidus excutitur cinis, ac iam postibus arma, iam chlamydes regum, iam lutea gausapa captis essedaque ingentesque locat Caesonia Rhenos. dis igitur genioque ducis centum paria ob res egregie gestas induco; quis vetat ? aude. 50 vae, nisi conives! oleum artocreasque popello largior; an prohibes? dic clare! Non adeo,' inquis 'exossatus ager iuxta est.' Age, si mihi nulla iam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis nulla manet patrui, sterilis matertera vixit,

55 deque avia nihilum superest, accedo Bovillas

clivumque ad Virbi, praesto est mihi Manius heres. 'Progenies terrae? Quaere ex me, quis mihi quartus sit pater: haud prompte, dicam tamen; adde etiam

unum,

unum etiam: terrae est iam filius, et mihi ritu 60 Manius hic generis prope maior avunculus exit. qui prior es, cur me in decursu lampada poscis? sum tibi Mercurius; venio deus huc ego ut ille pingitur; an renuis? vin tu gaudere relictis?

'Dest aliquid summae.' Minui mihi; sed tibi totum est, 65 quidquid id est. ubi sit, fuge quaerere, quod mihi quondam

legarat Tadius, neu dicta repone paterna:

Faenoris accedat merces; hinc exime sumptus. quid reliquum est? Reliquum? nunc, nunc inpen

sius ungue,

ungue, puer, caules! mihi festa luce coquetur 70 urtica et fissa fumosum sinciput aure,

ut tuus iste nepos olim satur anseris extis, cum morosa vago singultiet inguine vena, patriciae inmeiat vulvae? mihi trama figurae sit reliqua, ast illi tremat omento popa venter? 75 vende animam lucro, mercare atque excute sollers omne latus mundi, nec sit praestantior alter Cappadocas rigida pinguis plausisse castata: rem duplica. Feci; iam triplex, iam mihi quarto, iam deciens redit in rugam: depunge, ubi sistam.' 80 Inventus, Chrysippe, tui finitor acervi.

« PredošláPokračovať »