Obrázky na stránke
PDF
ePub

VITA A. PERSII FLACCI

DE COMMENTARIO PROBI VALERII SUBLATA.

A. Persius Flaccus natus est pridie nonas Decembris Fabio Persico L. Vitellio coss. decessit VIII kalendas 5 Decembris P. Mario Asinio Gallo coss.

10

natus est in Etruria Volaterris, eques Romanus, sanguine et affinitate primi ordinis viris coniunctus. decessit ad octavum miliarium in via Appia in praediis suis.

pater eum Flaccus pupillum reliquit moriens annorum fere sex. Fulvia Sisennia mater nupsit postea Fusio equiti Romano et eum quoque extulit inter paucos annos.

studuit Flaccus usque ad annum XII aetatis suae 15 Volaterris, inde Romae apud grammaticum Remmium Palaemonem et apud rhetorem Verginium Flavum.

cum esset annorum XVI, amicitia coepit uti Annaei Cornuti, ita ut ab eo nusquam discederet. inductus aliquatenus in philosophiam est.

20 amicos habuit a prima adulescentia Caesium Bassum poetam et Calpurnium Staturam, qui vivo eo iuvenis decessit. coluit ut patrem Servilium Nonianum. gnovit per Cornutum etiam Annaeum Lucanum, aequaevum auditorem Cornuti. [nam Cornutus illo tempore.

Co

tragicus fuit sectae stoicae. sed] Lucanus adeo mirabatur scripta Flacci, ut vix retineret se recitantem clamore, quin illa [esse] vera poemata diceret, etsi ipse sua ludos faceret. sero cognovit et Senecam, sed non ut caperetur eius ingenio. usus est apud Cornutum 5 duorum convictu virorum et doctissimorum et sanctissimorum, acriter tum philosophantium, Claudii Agathemeri, medici, Lacedaemonii, et Petronii Aristocratis, Magnetis, quos unice miratus est et aemulatus, cum aequales essent, Cornuti,minores et ipsi.

10

idem etiam decem fere annos summe dilectus a Paeto Thrasea est, ita ut peregrinaretur quoque cum eo aliquando, cognatam eius Arriam habente uxorem.

fuit morum lenissimorum, verecundiae virginalis, formae pulchrae, pietatis erga matrem et sororem et 15 amitam exemplo sufficientis.

fuit frugi et pudicus.

reliquit circa HS vicies matri et sorori, scriptis tamen ad matrem codicillis, Cornuto rogavit ut daret sestertia, ut quidam, centum, ut alii volunt et argenti facti 20 pondo viginti et libros circa septingentos Chrysippi sive bibliothecam suam omnem. verum Cornutus sublatis libris pecuniam [sororibus, quas heredes frater fecerat] reliquit.

et raro et tarde scripsit. hunc ipsum librum inper25 fectum reliquit. versus aliqui dempti sunt ultimo libro, ut quasi finitus esset. leviter retractavit Cornutus et Caesio Basso petenti, ut ipsi cederet, tradidit edendum.

scripsit etiam Flaccus in pueritia praetextam †(vescio et hodoeporicon librum unum et paucos in socrum Thraseae [in Arriae matrem] versus, quae se ante virum occiderat. omnia ea auctor fuit Cornu5 tus matri eius ut aboleret.

editum librum continuo mirari et diripere homines coepere.

decessit autem vitio stomachi anno aetatis XXX.

sed mox ut a scholis et magistris divertit, lecto libro 10 Lucilii decimo vehementer saturas conponere instituit. cuius libri principium imitatus est, sibi primo, mox omnibus detracturus cum tanta recentium poetarum et oratotum insectatione, ut etiam Neronem [illius temporis principem] culpaverit. cuius versus in Neronem cum 15 ita se haberet auriculas asini Mida rex habet,' in eum modum a Cornuto, Persio iam tum mortuo, est commutatus auriculas asini quis non habet?' ne hoc Nero in se dictum arbitraretur.

QUINTILIANUS X, 1, 94 multum et verae glo20 riae quamvis uno libro Persius meruit.

MARTIALIS IV, 9, 7

Saepius in libro numeratur Persius uno,

quam levis in tota Marsus Amazonide.

IOANNES LYDUS DE MAG. I, 41 Пépolos de

25 τὸν ποιητὴν Σώφρονα μιμήσασθαι θέλων τὸ Λυκόφρονος παρῆλθεν ἀμαυρόν.

NOTES.

« PredošláPokračovať »