Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

GENERAL

しかし

45404

EX OFFICINA HENRICI LAUPP.

PRAEFATIO.

S. Ambrosius de officiis libros III. circa annum 391, postquam exstincto Maximo tyranno pax ecclesiae reddita est, ex sermonibus, quos publice habuerat, maximam partem composuit atque in operis legitimi corpus redegit '), secutus institutum et ordinem Tullianorum de officiis librorum.

"

Memoratu sane dignissima sunt quae de hoc Ambrosii opére a D. Augustino 2) et Cassiodoro 3) eximia laude ornato praeclare edisserit Franciscus Pistorius: Complectitur", inquit, „D. Ambrosius dilucide, erudite quidquid est in bibliis exemplorum ad bene beateque vivendum necessarium docetque paucis quomodo pie formanda et decurrenda sit vita, quid deo, sacerdotibus, parentibus, amicis, praeceptoribus, senectuti sit deferendum, quomodo in genere cum hominibus agendum,

1) Vid. Lib. I. cap. 7. §. 23, Lib. II. cap. 6. §. 25 et Lib. III. cap. 32. §. 139.

2) Epist. 82. §. 21. Tom. II. p. 198 ed. Maur.: -"9 cur ergo non aperte dicis, officiosum mendacium defendendum? nisi forte nomen te movet, quia non tam usitatum est in ecclesiasticis libris vocabulum officii, quod Ambrosius noster non timuit, qui suos quosdam libros utilium praeceptionum plenos de officiis voluit appellare.“

3) Institut. divinarum lectionum Lib. I. cap. 16.: „Utiles sunt ad instructionem ecclesiasticae disciplinae sancti Ambrosii de officiis melliflui libri tres,"

190611

tractanda versandaque negotia: denique nullum vitae genus intactum relinquit, Tullii vestigiis egregie insistens. In his autem omnibus tradendis adstruendisque, sacris dumtaxat ille veris et cognitu necessariis utitur exemplis.“

Hoc unicum ethicae Christianae enchiridion, quod ex antiquissimis temporibus ad nos pervenit quanto sit in honore habitum medio aevo, satis testantur huius libri codices manu scripti, qui in variis bibliothecis hodieque asservantur. Itaque factum est, ut etiam post inventam typographiam idem opus saeculis XV. XVI. et XVII. saepius seorsim typis exscriberetur. Tandem post longum temporis intervallum anno 1839 Lipsiae novam editionem paravit R. O. Gilbertus.

Qui cum in libris manu exaratis, quos inspexit, altero Dresdensi, altero Gothano, utroque recentioris aetatis ac deterioris notae, ad textum emendandum parum invenisset auxilii, Maurinorum recensionem maxima ex parte retinendam putavit.

Sed tale ingenii monumentum tamdiu in librariorum et interpolatorum sordibus iacere cum moleste tulissem, operam dedi, ut apparatu critico conquisito scriptoris textum ad codicum hucusque nondum collatorum optimarumque editionum fidem denuo recognoscerem et emendatiorem atque accuratiorem constituerem.

Exponam nunc de subsidiis criticis, quibus usus sum.

I.

Codices ad Paulinum collati.

A Lat. Monac. 12104, olim Prüllensis Nr. 4., membranac. Saec. X. vel XI., forma quadrata, foliis 156. Praemittitur Smaragdus Abbas de diversis virtutibus. Sequuntur

fol. 73, b148 Vitae variorum Sanctorum, quibus accedit Paulinus de vita S. Ambrosii. Folium 149 laceratum, folii 155 pars aversa hic illic detrita. Extrema verba sunt (§. 48) non solum christianorum, sed pa

ganorum.

Fol. 1, a. adnotata leguntur haec: Iste liber pertinet ad sctm vitu in prull ord. carthus. prope ratisbonā. Ad voc. liber rec. m. in marg. addidit: bellicis temporibus abstractus Ratisbonam ad Bibliothecam RR. PP. Dominicanorum, ab iisdem demum die 7. Novembris a. 1708 restitutus, iterum ex nunc aeternum.

B = Lat. Monac. 18956, olim Tegernseensis Nr. 956, membranac. Saec. XI., forma octava, foliis 83, maximam partem eleganter scriptus. Continentur Vitae S. Ambrosii, S. Goaris confess., S. Medardi epi, S. Willibrordi epi, S. Bedae presb., quibus adhaerent hymni de S. Wigberto cum notulis musicis eiusdemque vita.

Quod Paulini attinet libellum, prima manus inscriptionem omiserat, recentior autem saec. XIV vel XV praescripsit: Legenda scti Ambrosii epi. doctoris pcipui et eclesie sancte dei.

,,

In hoc codice rec. m. textum passim immutavit glossasque invexit.

C Lat. Monac. 13081. sive liber civitatis Ratisbonensis

Nr. 81, membranac. Saec. XII., forma quadrata. Praecedunt 1. vitae patrum, qui liber finitus est anno domini MCCCXXXVIII. 2. aliae vitae patrum. 3. tractatus moralis a Pascasio quodam ex Graeco translatus iussu Martini presbyteri et Abbatis in Latinum sermonem. 4. Gregorii Papae dialogorum liber de miraculis patrum

« PredošláPokračovať »