SATIRAS EXPURGATAS ET ILLUSTRATAS IN USUM SCHOL. GRAM. BATHONIENSIS EDIDIT J. R. PEARS, A.M. COLL. B. M. MAGDALENE APUD OXON SOCIUS. VENEUNT EDITIO ALTERA. BATHONIÆ: APUD E. COLLINGS: ETIAM LONDINI, APUD LONGMAN, ETC.; WHITTAKER, ETC.; PRÆFATIO IN EDITIONEM PRIMAM. NE plus æquo hujusce libelli lector expectet, scia t hanc Juvenalis editionem puerorum modo in usum esse confectam. Quo in opere exigendo, eo usus sum consilio, ut sententiarum difficultates, quibus maximè inhærent pueri, quantum in me fuit, amoverem, neque tamen ignavia nimis indulgerem eos solvendo verborum nexus, qui modico labore, et grammatices simplicis scientiâ excutiendi essent. Indices in editione mutilâ prope inutiles, notas criticas, et varias lectiones, quò minimo pretio venderetur liber, omnino prætermisi. His autem conatibus si quid laudis deberi existimetur, viro doctissimo Ruperti, cujus auctoritate maximè fretus sum, detur; si quid culpæ ;-ei ignoscatur, qui vitæ semitam longè dissimilem ingrediens literarum studia grato animo respexit, et otii sui fructum, levem sanè et immaturum, neque forsan omnino inutilem, studiosis mente benignâ quasi legatum tradidit. J. R. P. D. JUNII JUVENALIS AQUINATIS SATIRE. SATIRA PRIMA. Satira hâc cæteris præfationis loco præmissâ causas pronuntiat Juvenalis, propter quas Satiras scribere statuerit-vitia deinde, et morum turpitudinem brevitèr, acritèr, severè increpat. SEMPER ego auditor tantum? nunquamne reponam, Impune ergo mihi recitaverit ille togatas, Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus 5 Martis, et Æoliis vicinum rupibus antrum 10 |