Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

postulata Antiochi libenter acceptâsse.

VERS. 11. — ET VENIT (Tryphon) IN DORAM FUGIEXS PER MARITIMAM, scilicet regionem. Græcè fugiens per mare: Vatabl. Fugiens in Doram maritimam. Modum fugæ narrat Frontinus, 1. 2, Stratag., c. 15 : Tryphon, inquit, Syriæ rex victus per totum iter fugiens pecuniam sparsit, eaque sectantes Antiochi equites moratus effugit. VERS. 15. VENIT AUTEM NUMENIUS, quem Simon miserat ad Romanos, ut cum eis fœdus renovaret. Hic attulit litteras Romanorum, tum fœderales ad Simonem, tum inhibitorias ad Ptolomæum, et vicinos reges ne Judæos infestarent.

tem in Asia et Syria: cùm ante utrumque à Philometore patre desponsa fuisset Alexandro Velis regi Syriæ, qui erat patruelis Demetrii: sed vide justam Numinis in incestos vindictam. Antiochus enim in Perside, 2 Machab. 1, 16, occisus fuit : Cleopatra verò Antiocho Grypho filio suo, quem ex Demetrio susceperat, et in regnum evexerat tandem offensa eidem illud propinavit venenum; sed filius id advertens, ipsum matrem specie officiositatis ebibere coegit. Illa itaque seipsam veneno suo, quod filio parârat occidit. Ita Eusebius et alii. Porrò Antiochum Gryphum ejus ex Demetrio filium occidit Antiochus Gyzicenus ejusdem Cleopatræ ex Antiocho Sedete filius. Rursùm Seleucus Antiochi Gryphi filius patris mortem ulciscens Antiochum Cyzicenum patruum suum necavit; Selcucum verò vice versà ultio divina persecuta est; nam ipse, superatus ab Antiocho Eusebe filio Cyziceni in domo regiâ à Mopseatis in Ciliciâ, ubi residebat, concrematus fuit. Ita Josephus, Justin., Appianus, et alii. Vide hic quot parricidiorum causa fuerit incestus Cleopatræ, et Antiochi Sedetis. Ipsa enim trium Syriæ regum fuit uxor, nimirùm primò Alexandri Velis, qui erat filius Antiochi Epiphanis; deinde duorum fratrum Demetrii senioris, et nepotum Seleuci, qui Epiphanis fuerat frater senior, nimirùm Demetrii junioris, et Antiochi Sedetis, ut dixi.

VERS. 2. REX ANTIOCHUS SIMONI, etc., SALUTEM. Antiochus hic fuit hostis Judæorum infestissimus, ut patet v. 27 et seq., sed hic necessitate et tyrannide Tryphonis inimici sui fœdus cum Simone ambit, ejusque opem implorat, ampla ei Judæis concedens privilegia.

-

VERS. 5. NUNC ERGO STATUO TIBI OMNES OBLAscilicet TIONES. Græcè apaɩpéμata, id est, ablationes, onerum, puta immunitates à prioribus regibus Judæis indultas, undè ait: QUAS REMISERUNT TIBI ANTE ME

OMNES REGES.

VERS. 6. ET PERMITTO TIBI FACERE PERCUSSURAM PROPRII NUMISMATIS; hoc signum erat supremi dominii, quod hic Judæis restituit Antiochus, cùm priùs id eis abstulisset Nabuchodonosor capiens Jerusalem, subjugansque Judæam, ac cæteri Persarum et Græcorum reges, qui Nabuchodonosoris regna successivè ad se transtulerunt. Quare Judæi tunc numismate nunc à Chaldæis, nunc à Persis, nunc à Græcis cuso utebantur. Cudere enim monetam summæ est potestatis, qualis est regalis, imperialis, et ducalis absoluta. VERS. 7. JERUSALEM AUTEM SANCTAM ESSE, ET LIBERAM Græcè et sancta esse libera, id est, sanctum templum, sanctumque ejus cultum, ac sanctas ejus victimas, vasa, et ritus jubeo esse libera, ut liberè à Simone, et Judæis exerceri valeant, nec ab aliquo gentilium impediri, aut idolorum victimis, et superstitionibus inquinari queant.

[ocr errors]

VERS. 8. – ET QUÆ FUTURA SUNT REGI. Legendum videtur regia; Græcè enim est Besitzà, quæ vulgò regalia, scilicet jura appellantur. Ivc Antiochus condonat Judæis. Quid Antiocho responderit Simon Lacet Scriptura, sed Joseph asserit Simonem indulta,

et

-

VERS. 16. LUCIUS CONSUL ROMANUS. Serar. pro Lucius censet legendum Lepidus qui consul fuit anno sequenti. Verùm omnes codices habent Lucius. Quare multi hic accipiunt L. Furiu. Philum qui cum Attilio Serrano consul fuit anno urbis Romac condita 617. Sed hi ægrè annos urbis cum annis Græcorum adæquant. Alii L. Cæcilium Metellum intelligunt, qui consul fuit anno Græcorum 170, sed hi non advertunt Numenium à Simone missum fuisse Romam, ann. 172 Græcorum, ideòque biennio post Metelli consulatum. Quocirca Salianus censet Luciun hunc esse Calphurnium Pisonem, qui anno præcedenti Romæ fuerat consul cum collegâ Popilio, quo finiente ipse legatos Simonis Româ dimiserat, qui proinde anno sequenti ineunte Jerosolymam ad Simonem pervenerunt. Hunc enim Calphurnium, Valer. Max., l. 1, c. 4, Lucium prænominat.

PTOLOMEO REGI SALUTEM. Hic est Ptolomæus cognomento Physcon vel Evergetes, qui Ptol. Philometori fratri suo jam mortuo, uti dictum est, c. 11, v. 18, in regno successit, fuitque crudelis et incestus. Nam, ut de eo ait Justin., 1. 38: Post quod non mitior in populares, qui eum in regnum vocaverant, fuit. Siquidem peregrinis militibus licentiâ cædis datâ, omnia sanguine quotidiè manabant, ipsamque sororem, filià ejus virgine per vim stupratâ, et in matrimonium adscitâ, repudiavit. Mox verò ejus formam, et figuram ita describit : Erat enim et vultu deformis, et staturâ brevis, et saginâ ventris non homini, sed belluæ similis, quam fœditatem nimia subtilitas, et pellucida vestis augebat: prorsùs quasi astu inspicienda præberentur, quæ omni studio occultanda pudibundo viro erant. Idem Ptol. Physcon ipso die nuptiarum cum Cleopatrâ, filiolum ejus quem ex Ptol. Philometore fratre suo susceperat, ideòque regni bæredem, in ipso matris complexu occidit, teste Justino, lib. 38. Hic ergo Ptolom. Physcon frater junior Philometoris dicebatur frater et maritus et gener Cleopatræ, nam ipse filiæ Cleopatra vim intulit, deindè repudiatâ matre filiam in uxorem duxit, mox populus eum ob nimiam crudelitatem expulit, ac regnum detulit Cleopatre priori ejus uxori, matri, et sorori, ac statuas et imagines ejus detraxit, ac dejecit: quod ille factum studio sororis existimans, filium quem ex eâ susceperat, in Cypro interfecit, corpusque in membra divisum, et in cistâ impositum, matri die natali ejus, inter epulas afferri curat. Ita Justinus, lib. 58 et 59. Merito

ergo ad hoc crudelitatis et incestûs monstrum scribunt Romani, ne illam in Judæos sibi vicinos exerat.

VERS. 22. HEC EADEM SCRIPTA SUNT DEMETRIO REGI, qui jam ab Arsace captus detinebatur, sed Romani vel needùm audierant eum esse captuin, ut vult Serarius; vel putabant eum pace cum Arsace initâ brevi liberandum. ET ATTALO, qui fuit Eumenis filius et Pergami rex, ac moriens populum Romanum scripsit heredem. ET ARIARATHI. Hic fuit rex Capadocia frater Orofernis, pater Demetrii, testibus Polybio, Justino, et Appiano ET ARSACI. Hic fuit rex Parthorum, qui Demetrium captivum detinebat.

VERS. 23. — ET IN OMNES REGIONES (vicinas nimirùm) ET LAMPSAco, et SpartiatIS, ET IN DELUM. Nominantur hic novemdecim partim insule, partim urbes et regiones, ad quas Romani easdem dedere litteras pro Judæis, ne eis essent molesti, sed benevoli, eò quòd nonnullæ ex eis nuntiis litteras ad reges jam nominatos deferentibus, in ipso navigationis cursu adeunda erant: aliæ Romanis valdè crant addicte, alia Judæis multùm nocere, vel commodare poterant. Apud omnes autem Romanorum nomen erat venerabile et formidabile. He Romanorum litteræ eorum potentiam arguunt, sed Judæis non profuêre, imò eis odium gentium conciliârunt, et Antiocho majorem iram concitârunt, ut patet v. 27.

VERS. 25. - ANTIOCHUS (Sedetes) autem rex appliCUIT CASTRA IN DORAM SECUNDO, quia ob hyemem similemve causam obsidionem primam solverat : in vere crgo rediit, et secundò Tryphonem in Dora obsedit, ait Lyran. Sed obstat quod sequitur, ADMOVENS EI SEMPER manus, id est, continuò urgens obsidioncm, premensque Tryphonem. Alii ex Græco vertunt in secundâ, scilicet die, q. d., secundâ die à positis castris Antiochus cœpit oppugnare Doram. Salianus verò secundò, inquit, quia unâ parte urbis occupatà, Antiochus alteram partem novà et quasi secundà obsidione cinxit. Planiùs dicas secundam hanc obsidionem vocari, quia Antiochus novo conatu, novis viribus et copiis, novis machinis Doram è vicino, arctè pressèque obsedit, et concussit ut nova et secunda videretur essc hæc ejus obsidio.

Et conclusit Tryphonem ne procederet, ne scilicet è Dora egredi posset, patet ex Græco. VERS. 27. ET NOLUIT (Antiochus rex) EA, scilicet milites, et dona à Simone Pout. missa accipere. Errat ergo Josephus, qui ait Antiochum ca accepisse, ob eaque Simonem inter intimos amicos habuisse; SED RUPIT OMNIA QUÆ PACTUS EST CUM EO : quia videbat se tet copiis terra, marique instructum; Tryphonem ad extrema redegisse, nec Simonis operâ indigere: et quia Judaram quasi Syriæ partem regno sao Asiæ et Syriæ adjungere volebat: indignabatur enim unum Judææ angulum velle se subducere ab amplo suo Asie, et Syrie imperio.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

VERS. 35. NAM DE JOPPE ET GAZARA QUÆ EXPOSTULAS IPSI FACIEBANT IN POPULO PLAGAM MAGNAM. Joppenses enim ducentos Judæos in mari submerserant, ut patet 1. 2, c. 12, Gazarenses, id est, Gazenses, utpote Philistini Olitani erant Judæorum hostes infestissimi. Hinc patet per Gazaram non intelligi Gazer, quæ erat in tribu Ephraim, ideòque, ad Judæos spectans, sed Gazam: hæc enim ad Philistines spectabat, non ad Judæos, ideòque quasi Judæis infesta à Simone fuit expugnata, et jure belli occupata.

HORUM DAMUS TALENTA 100, q. d., etsi jure belli justè occupem Gazaram, tamen ad redimendam vexationem, et ut regibus Syrie nil demam, sed abundè satisfaciam pro eo, et Joppe offero iisdem centum talenta, id est, 120 millia aureorum.

VERS. 36. REVERSUS EST AUTEM (Athenobius} CUM IRA AD REGEM, puta ad Antiochum Sedetem, eò quòd Simon negåsset ei, quæ postulabat, ac pro millione aureorum, quem petierat rex, Simon tantùm obtulisset decimam circiter partem, scilicet, 120 millia aureorum. Rex verò magis iratus fuit indignè ferens se à Simone negligi, sibique ab eo resisti. Hine aptè vocatus fuit Cendebæus, quæ vox llebr. idem est quòd zelus, vel possessio doloris ait Pagnin. in nom. Ilebr.

VERS. 37. TRYPHON AUTEM FUGIT NAVI IN ORTHOSTADA. Orthosias, teste Ptolom., 1. 5., cap. 15, est urbs Phoenicia in promontorio quod proximè abest à Cypro, est ergo urbs maritima. Quare non est Antaradus, ut aliqui putant, quia hæc est mediterranea : multò minùs est Apamia, ut vult Josephus. Andi Adrich. in Descript. Terre Sanctæ, p. 187, num. 20, Orthosia et Orthosias, hodie Tortosia vocata, maritima Phœnicie urbs est, inter Tripolim et Arcbim sita : quæ post Christi tempora episcopali sede inclyta fuit. In hane urbem Thryphon è Dorà (în quà ab Antiocho Syri rege obsidebatur) elapsus, navi aufugit, I Machab. 15; Tyr., 13, Bel. sacri, 2 et 14, Bel. sacri, 12, Ptolom.

Porrò Sedetes Orthosiadem cepit, et Tryphonem captum interfecit, teste Strabone, lib. 14, Justino, Appiano, Josepho, et aliis. Josephus ait Tryphonem pertriennium regnâsse; Salianus verò per septennium,

1437

[blocks in formation]

rum.

2. Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis: Ego, et fratres mei, expugnavimus hostes Israel ab adolescentiâ usque in hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel aliquoties.

3. Nunc autem senui: sed estote loco meo, et fratres mci, et cgressi pugnate pro gente nostrà: auxilium verò de cœlo vobiscum sit.

4. Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites et profecti sunt ad Cendebæum, et dormierunt in Modin.

5. Et surrexerunt mane, et abierunt in campum : et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum, et fluvius torrens erat inter medium ipso

rum.

6. Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem, et transfretavit primus: et viderunt eum viri, et transierunt post eum.

7. Et divisit populum et equites in medio peditum : erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis.

8. Et excla.naverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Condebaus, el castra ejus, et ceciderunt ex eis multi vulnerati: residui autem in munitionem fugerunt.

9. Tunc vulneratus est Judas frater Joannis : Joannes autem insecutus est cos, donec venit Cedronem, quam ædificavit :

10. Et fugerunt usque ad turres, que erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Judæam in pace.

11. Et Ptolomæus filius Abobi constitutus erat dux in campo Jericho, et habebat argentum et aurum multum :

12. Erat enim gener summi sacerdotis,

13. Et exaltatum est cor ejus, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversùs Simonem et filios ejus, ut tolleret eos.

14. Simon autem, perambulans civitates quæ erant in regione Judae, et sollicitudinem gerens earum, descendit in Jericho ipse, et Mathathias, filius ejus

Gador civitas tribus Juda in sorte Dan, sita ad Orientem vallis in terrå pascuali, et uberrimâ. Hanc tempore Ezechia regis occupaverunt Simeonita, pulsis indè quibusdam Chananæis, quòd terra hæc aptissima essct gregibus, quibus Simeonitæ abundabant. Postea hæc civitas vocata est Cedro, quam ædificiis munivit Cendebæus dux Antiochi adversùs Judæos, juxta quam et devictus est à Machabæis.

ET OBSTRUERE. Græcè yupα, id est, munire portas, ut Gedor sibi, suisque loco arcis, et munitionis, ad quem à Judais pressi se reciperent, et in quem rapi. nas, et spolia Judæorum conveherent.

CHAPITRE XVI.

1. Jean étant venu de Gazara, avertit Simon son père de tout ce que Cendébée avait fait contre leur peuple.

2. Et Simon ayant fait venir ses deux fils aînés, Judas et Jean, il leur dit : Nous avons battu, mes frères et moi, et la maison de mon père, les entemis d'Israël, depuis notre jeunesse jusqu'à ce jour;. et les affaires ayant réussi sous notre conduite, nous avons délivré Israël diverses fois.

3. Me voilà maintenant devenu vieux; mais prenez ma place: tenez-moi hieu de frères, et allez combattre pour notre peuple; je prie Dieu qu'il vous envoie son Secours du ciel.

4. Après cela, il choisit de tout le pays vingt mille hommes de pied, et de la cavalerie; et ils marchèrent contre Cendébée, et reposèrent à Modin.

5. Et s'étant levés dès la pointe du jour, ils se rendirent dans la plaine; et il parut tout d'un coup une grande armée de gens de pied et de cheval, qui marchait contre eux, et un torrent séparait les deux armées.

6. Jean fit avancer ces troupes vers eux; et voyant il le que ses gens craignaient de passer le torrent, elles passa le premier ce que ces troupes ayant vu, le passèrent après lui.

7. Il divisa son infanterie en deux corps, et mit au milieu sa cavalerie: quant aux ennemis, ils avaient une cavalerie très-nombreuse.

8. Mais dans le moment que l'on eut fait retentirles trompettes sacrées, Cendebée prit la fuite avec toutes ses troupes plusieurs furent blessés et tués; et le reste s'enfuit dans la forteresse.

9. Judas, frère de Jean, fut blessé en cette occasion; et Jean poursuivit les ennemis, jusqu'à ce qu'il arriva à Cédron, que Cendébée avait bâtic.

10. Et ils s'enfuirent jusqu'aux tours qui étaient dans la campagne d'Azot; et Jean fit brûler ces tours; et il y eut deux mille des ennemis qui furent tués: ensuite Jean retourna heureusement en Judée.

11. Or Ptolémée, fils d'Abobus, avait été établi gouverneur de la plaine de Jéricho; et il avait Leancoup d'or et d'argent,

12. Car il était le gendre du grand-prêtre.

13. Et son cœur s'éleva d'orgueil: il voulait se rendre maître de tout le pays; et il cherchait quelque moyen de se défaire en trahison de Simon et de ses

fils.

14. Simon faisait alors la visite des villes qui étaient dans le pays de la Judée, et avait un fort grand soin d'y régler toutes choses. Etant arrivé à Jericho, lui

et ses deux fils Mathathias et Judas, l'an cent soixantedix-septième et le onzième mois appelé Sabath;

et Judas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo hic est mensis Sabath.

15. Et suscepit eos filius Abobi in munitiuculam, quæ vocatur Doch, cum dolo, quam ædificavit : et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros.

16. Et cùm inebriatus esset Simon, et filii ejus, surrexit Ptolomæus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium, et occiderunt eum, et duos filios ejus, et quosdam pueros ejus.

17. Et fecit deceptionem magnam in Israel, et reddidit mala pro bonis.

18. Et scripsit hæc Ptolomæus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ci regionem, et civitates eorum, et tributa.

et

19. Et misit alios in Gazaram tollere Joannem tribus misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona :

20. Et alios misit occupare Jerusalem, et montem templi.

21. Et præcurrens quidam, nuntiavit Joanni in Gazarâ, quia pater ejus, et fratres ejus, quia misit te quoque interfici.

22. Ut audivit autem, vehementer expavit: et comprehendit viros qui venerunt perdere cum, et occidit cos cognovit enim quia quærebant eum perdere.

23. Et cætera sermonum Joannis, et bellorum ejus, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et ædificii murorum quos extruxit, et rerum gestarum ejus : 24. Ecce hæc scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.

15. Le fils d'Abobus les reçut avec un mauvais dessein, dans un petit fort qu'il avait fait bâtir, appelé Doch; et il leur fit un grand festin, ayant caché auparavant plusieurs hommes en ce lieu.

16. Après donc que Simon et ses fils eurent fait grande chère, Ptolémée se leva avec ses gens, et ayant pris leurs armes, ils entrèrent dans la salle du festin, et tuèrent Simon, ses deux fils et quelques-uns de ses serviteurs.

17. Il commit ainsi dans Israël une grande perfidie, et rendit le mal pour le bien.

18. Ptolémée écrivit ceci au roi, et lui demanda de lui envoyer une armée pour le secourir, promettant de lui livrer le pays avec toutes les villes, et de lui payer un tribut.

19. Il envoya en même temps d'autres gens à Ga zara, pour tuer Jean: et il écrivit aux officiers de l'armée de venir se joindre à lui, et recevoir de l'argent, et de l'or, et plusieurs présents qu'il voulait leur faire.

20. Il en envoya encore d'autres pour se rendre maîtres de Jérusalem, et pour se saisir de la montagne où était le temple.

21. Mais un homme les ayant prévenus, arriva à Gazara, et avertit Jean que son père et ses frères avaient été tués par Ptolémée, et qu'il avait envoyé des gens pour le tuer aussi lui-mênie.

22. Cette nouvelle l'effraya extrêmement il fit ensuite arrêter ceux qui venaient pour le perdre, et les fit mourir, car il reconnut qu'ils avaient dessein de le tuer.

23. Le reste de la vie de Jean, ses guerres, les grandes actions qu'il fit avec un courage extraordinaire, le soin qu'il eut de rebâtir les murailles, et enfin tout ce qu'il fit pendant son gouvernement,

24. Est écrit aux annales de son sacerdoce, depuis qu'il fut établi prince des prêtres en la place de son père. COMMENTARIUM.

VERS. 1.. ET ASCENDIT JOANNES DE GAZARIS, id est, de Gazá ubi cum loco suo quasi exercitus ducem reliquerat, et constituerat Simon pater.

-

VERS. 5. NUNC AUTEM SENUI, SED ESTOTE LOCO MEO, ET FRATRES MEI. Græca et Latina Compl. habent et fratris mei, scilicet Jonathæ et Judæ, ut nobis in ducatu et bellis pro Israele succedatis. Græca addunt: Vos autem in misericordià idonei estis ætate, id est, vos autem beneficio ætatis estis idonei ad bellandum.

VERS. 4. ET ELEGIT DE REGIONE VIGINTI MILLIA VIRORUM BELLIGERATORUM (bellatorum) ET EQUITES. Hic duntaxat invenio equites in castris Joannis, et Judæorum, cùm in castris Jude, Jonathae et Simonis hucusque non nisi pedites legerimus, eò quòd Deus Deuter. 17, multiplicationem equorum Judæis vetuisset.

VERS. 6.-ET TRANSFRETAVIT PRIMUS, scilicet ipse Joannis Simonis filius, et exercitus dux, cujus exemplum cæteri, qui priùs trepidaverant, illicò secuti sunt: quare animosè invadentes Cendebæum eum cæciderunt, et in fugam compulerunt.

RESIDUI AUTEM IN MUNITIONEM FUGERUNT, puta in Gedorem, quam munierant, cap. præced., v. 39.

VERS. 9. DONEC venit CedroneM (puta Gedorem, hæc enim Græcè vocatur Cedron: hanc ergo hostibus fugientibus insistens Joannes extorsit) QUAM ÆDIFICA

VIT, id est, quam ædificaverat et munierat Cendebæus, cap. præced., v. 39.

Hoc fuit principium victoriarum, et heroicorum facinorum Joannis quibus ipse fortiter et feliciter auspicatus est principatum loco Simonis patris sui, cui jam mors dolo Ptolomæi parabatur. Vide hic Dei providentiam quæ Israeli consuluit per Joannem, dum Simon pater ejus, et dux per fraudem generi interimitur.

--

Porrò Josephus hoc prælium more suo phalera!, ideòque multa falsa admiscet, scilicet quòd Simon ipse huic prælio interfuerit, quòd per insidias Cendebæum aggressus sit; quòd sæpiùs cum eo conflixerit, et semper victor exstiterit. VERS. 11. ET PTOLOMEUS FILIUS ABOBI CONSTITUTUS ERAT DUX IN CAMPO JERICHO, scilicet à Simone duce, et Pont. socero suo, ut sequitur. Hic Ptolomæus erat opulentus, ac per opes suas destinabat obtinere ducatum Judææ; ideòque Simonem cum filiis, totamque Assamonæorum stirpem delere cogitabat. Vide hic immane Ptolomæi parricidium et sacrilegium, quo summum Pontificem, cujus filiam ipse duxerat uxorem, per fraudem interfecit. Quid non audet ambitio, et regnandi libido? VERS. 16. -ET CUM INEBRIATUS (id est, largiore potu exhilaratus) ESSET SIMON, citra ebrietatem tamen. Undè Vatabl, vertit cùm potu satiati essent. Nam ut it Nonnius Marcell., cbrii dicuntur non solum rinə

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

1441

lenti, sed et qualibet re expleti. sic fratres Joseph dicuntur inebriati, id est, incaluisse mero. Gen. 43, et Psal. 63: Visitasti terram, inquit, et inebriâsti eam, et exhilaramini, Cant. 5, 1: Bibite et inebriamini, id est, charissimi.

ET OCCIDERUNT EUM ET DUOS FILIOS EJUS. Addit Josephus et ex eo Hagesippus uxorem Simonis fuisse captam cum filiis excepto Joanne. Joannem verò ultum necem patris, et fratrum, et obsedisse Ptolomæum, sed obsidionem solvisse, eò quòd Ptolomæus matri ejus captæ flagella, aliaque tormenta intentaret similiaque plura, quæ parùm videntur probabilia, imò S. Script. dissona, uti ostendit Salianus, et Sanchez.

Præfuit Simon Israeli septem integros annos; cœpit enim anno Græcorum 170 quo occisus est Jonathas ejus antecessor, 1 Machab. 13, 8. Desiit verò anno 177 Græcorum, ut dicitur, v. 14. Quocirca errat Josippus dum Simoni tribuit 18 annos, eumque occisum dicit à cò Ptolomæo rege Ægypti, idque justâ Dei vindictâ, quòd cum Spartiatis, et Romanis gentilibus fœdus iniisset. Denique occisus est Simon, anno 134 ante Christi nativitatem.

QUIDEM NUNTIAVIT

VERS. 21. ET PRÆCURRENS JOANNI IN GAZARA, id est, Gazâ urbe, ut dixi. Joannes hic fuit filius Simonis primarius, vir animosus et bel

licosus, qui Simoni in ducatu et pontificatu successit : cognominatus fuit Hyrcanus, eò quòd Hyrcanos bello superâsset, ait Eusebius et S. Thom. Hujus Hyrcani heroica facta describuntur, 1. 4 Machab. Ipse enim cum Antiocho Sedete rege Syriæ fœdus iniit, rege complures auratis cornibus tauros ad templi sacrificia submittente. Eumdem regem ad bellum Parthicum comitatus est Syriæ plurimas urbes cepit, Samaritas vicit, Garizitanum templum evertit, Idumxos donuit, ad innovandam societatem Legatos Romam misit. Tandem post 51 annos principatus et sacerdotii sui satis concessit, relicto successore filio suo Aristobulo, qui loco ducis nomen regis cum diademate primus Assamonæorum assumpsit, et pontificatui adnexuit, et adnexum reliquit fratri suo Alexandro, et Alexandri filio Aristobulo secundo: quo regnante captà à Pompeio Jerosolymâ, et Judæâ in provinciam redactâ, et dignitas regia à pontificali prorsùs avulsa est.

Tumque desiit ducatus, et stirps Assamonæorum, cùm stetisset 130 annos, ut dixi in proœmio; Romani enim Herodem alienigenam constituerunt regem Judææ, tumque deficiente sceptro de Judâ, venit, natusque est Christus juxta oraculum Jacobi Genes. 49, v. 9 et 10.

IN LIBRUM II. MACHABÆORUM

COMMENTARIUM.

Argumentum.

Hic secundus liber est quasi continua Epistola circularis, quà Judæi in Judæâ degentes ad Judæos in Ægypto habitantes perscribunt clades et calamitates, quas ipsi perpessi fuêre ab Antiocho Epiphane, ejusque filio Eupatore; item victorias, quas Judas cœlitùs ab angelis, atque ab Oniâ et Jeremiâ adjutus, de iisdem retulit, ideòque omnes ad Dei laudem et gratiarum actionem excitant. Totus ergo hic liber in gestis Juda Machabei et martyrum fusiùs quàm 1. 1 enarrandis consumitur. Similes circulares epistolas scri

[blocks in formation]

psêre Christiani Smyrnenses, Viennenses et Lugdanenses, quibus suorum fidelium martyria et afflictiones à tyrannis perpessas recensent, quæ exstant apud Eusebium, 1. 4 list., c. 15, et l. 5, c. 1.

De auctore et auctoritate hujus libri, cæterisque eum concernentibus dixi in Prooemio, lib.1. Causa scribendi hanc epistolam fuit ut tolleretur schisma inter Judæos in Judæå et in Ægypto degentes, uti dicam c. 1, v. 1.

CHAPITRE PREMIER.

1. Les Juifs qui sont dans Jérusalem et dans le pays de Judée, aux Juifs leurs frères qui sont répandus dans l'Égypte, salut et heureuse paix.

2. Que Dieu vous comble de biens; qu'il se sou. vienne de l'alliance qu'il a faite avec Abraham, Isaac et Jacob, ses fidèles serviteurs.

3. Qu'il vous donne à tous un cœur, afin que vous l'adoriez, et que vous accomplissiez sa volonté avec un cœur vraiment grand, et un esprit plein d'ardeur,

4. Qu'il ouvre votre cœur à sa loi et à ses préceptes, et qu'il vous donne la paix.

« PredošláPokračovať »