Obrázky na stránke
PDF
ePub

1589

31. Quò cùm pervenisset, convocatis contribulibus ei sacerdotibus ad altare, accersiit et eos qui in arce

erant.

32. Et ostense capite Nicanoris, et manu nefariâ, quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnificè gloriatus est :

33. Linguam etiam impii Nicanoris præcisam jussit particulatim avibus dari manum autem dementis contra templum suspendi.

34. Omnes igitur cœli benedixerunt Dominum, di j centes: Benedictus qui locum suum incontaminatum. servavit.

35. Suspendit autem Nicanoris caput in summâ arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilji Dei.

36. Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate præterire :

37. Habere autem celebritatem tertiâ decimâ die mensis Adar, quod dicitur voce Syriacâ, pridie Mardochæi diei.

38. Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebræis civitate possessâ, ego queque in his faciam finem scrmonis.

39. Et si quidem benè, et ut historia competit, hoc et ipse velim; sin autem minùs dignè, concedendum est mihi.

40. Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est, alternis autem uti delectabile ita legentibus, si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus.

[ocr errors]

31. Lorsqu'il y fut arrivé, il fit assembler près de l'autel ses concitoyens avec les prêtres; et il appela aussi ceux qui étaient dans la forteresse.

32. Et leur ayant montré la tête de Nicanor, et cette main détestable qu'il avait osé étendre contre la maison sainte du Dieu tout-puissant, avec tant d'orgueil et d'insolence,

33. Il commanda qu'on coupât aussi en petits morceaux la langue de cet impie Nicanor, et qu'on la donnât à manger aux oiseaux; et qu'on suspendit vis-àvis du temple la main de ce furieux.

34. Tous bénirent donc le Seigneur du ciel, en disant: Béni soit celui qui a conservé pur son temple saint.

35. Il suspendit aussi la tête de Nicanor au haut de la forteresse, afin qu'elle fût exposée aux yeux de tout le monde, comme un signe visible du secours de Dieu.

36. Il fut arrêté, d'un commun consentement, qu'on ne devait point laisser passer ce jour si célèbre sans en faire une fète particulière ;

37. Et qu'on la célébrerait le treizième du mois appelé Adar en langue syriaque, le jour de devant celui de Mardochée.

38. Telle fut la fin de Nicanor, après laquelle les Hébreux demeurèrent les maîtres de la ville sainte; et je finirai aussi par-là ma narration.

39. Si elle est bien, et telle que l'histoire le demande, c'est ce que je souhaite moi-même; si, au contraire, elle est écrite d'une manière moins digne de son sujet, c'est à moi qu'on doit l'attribuer.

40. Car comme on a de l'éloignement de boire toujours du vin, ou de boire toujours de l'eau, et qu'il Jarait plus agréable d'user de l'un et de l'autre successivement; ainsi un discours ne plairait pas aux lecteurs, s'il était toujours si exact. Je finirai donc ici.

COMMENTARIUM.

VERS. 1. NICANOR, etc., COGITAVIT CUM OMNI IMPETU DIE SABBATI COMMITTERE BELLUM, quia præsumebat Judæos ob quietem religiosam sabbati à Deo præceptam eo die non pugnaturos; sed permissuros se occidi.

VERS. 5. AT ILLE AIT: ET EGO POTENS SUM SUPER TERRAM QUI IMPERO SUMI ARMA in sabbato. Vide hic Nicanoris blasphemum factum, quo se Deo æquat, q. d. Deus in suo cœlo imperet; sed ego impero in terrâ, jubeoque vos, ô Judæi, quos ego coegi mea castra sequi, die sabbati pugnare contra Judam, et Judaos contribules vestros : quâ blasphemiâ Judæorum se sequentium iram accendit, ut illi obedire nollent, ac Dei indignationem in se concitavit, ut à Judâ cœderetur, truncaretur, et suspenderetur. Vidcbatur enim Deum è cœlo ad duellandum secum in terrà provocâsse.

Simili fastu Mezentius atheus apud Virgil. 10
Eneid. detonat :

Dextra mihi Deus, et telum, quod missile libro ;
Nunc adsint.

Quod de Capanco Statius, lib. 2 Thebaidos :
Virtus mihi numen et ensis;

et iterùm de Capaneo, lib. 10:

Ades mihi, dextera, tantùm :

Tu præses bellis, et inevitabile numen.

adorn.

Te voco, te solum, superûm contemptor,
Caeneus hastam suam inter Deos Bumerari jussit et

per illam juramentum concipi; undè proverbium Ca nei hasta: et apud Plutarchum in Pelopidă, Alexander tyrannus hastam, quâ Poliphronem occidit, sacram esse voluit, coronis ornavit, et quasi Deum sacrificiis, id est, divinis honoribus prosecutus est. Sic de Nabuchodonosor ait Habacuc, c. 1, 16: Propterea immolavir sagenæ suæ, et sacrificavit reti suo, ubi sagenam, et rete vocat ejus vires, arma et exercitus. Hæc enim ipse colebat ut sua numina, quasi quæ ipsi tot gentes subegerant.

TAMEN NON OBTINUIT, eò quòd Judæi ipsi resisterent, nollentque sabbato contra Judam et Judæos pugnare. VERS. 9. ET ALLOCUTUS eos de legE ET PROPHETIS, q. d. Proferens sententias ex S. Scrip., quibus Deus Judæis ritè se colentibus et invocantibus victo riam promittit; Deuter. 28, et alibi.

VERS. 11. - SINGULOS AUTEM ILLORUM ARMAVIT NON CLYPEI ET HASTÆ MUNITIONE ( utpotè quidus jam eran! armati et muniti), SED SERMONIBUS OPTIMIS, ET EXHORTATIONIBUS. Certum enim est eos non inermes, sed armatos prodiisse in pralium.

EXPOSITO DIGNO FIDE SOMNIO, PER QUOD UNIVERSOS LÆTIFICAVIT. Pro úñρtɩ, id est, per quod; Romana hahent Capri, id est, vera visio, quæ non tam somnium quàm ipsa veritas erat. Sic Homerus Iliad. p, ait : 0372 Bap, à'àï' ûnap, id est, non somnium inane, et falsum. sed solidum et verum. Ex quo quis opinari posset. verė Judam oculis suis vidisse Oniam, et Jeremiam,

[blocks in formation]

et

Quæres an sicut animæ patrum in limbo, sic et animæ in purgatorio orent pro nobis? Affirmant Richar. in 4, dist. 45, art. 7, q. 3, ad 3; Gabriel, in canonem, lectione 58, circa finem; Joannes de Medina, Cod. de Poenit., tr. de Orat., in quæst. speciali. Negant S. Thomas, in 4, dist. 15, q. 4, art. 5, q. 2, in 2-2, q. 8, 3, à 4 ad 3, et art. 9 ad 2, et art. 11 ad 3; Alensis, 4 p., q. 92, mem. 1, art. 3; Abulens. in Matthæum, c. 6, q. 87; S. Antoninus, 4 p., tit. 5, c. 8, § 2; Sylvest. verbo Oratio, § 3; Navarr. super c. Quando. Ratio est quòd animæ illæ non cognoscant orationes nostras, quòdque sint in carcere ad patiendum pro suis culpis, non ad orandum pro aliis; undè oliosum et inordinatum videtur eas invocare. Quare Franc. Victoria, Relect. de Magiâ, num. 17, improbat morem quorumdam, qui in angustiis invocant animas purgatorii. Sed Alphonsus Mendoza, quæst. 6 Scholast., pag 846, censet sanctum ac utile esse eas invocare. Nam, inquit, sive quamdiù sunt in purgatorio orare pro nobis valeant, sive non valcant, certè cùm inde exeunt, et in cœlum perveniunt, tunc preces fundunt, ac orant pro iis qui se eis commendaverunt, ac eas suffragiis et precibus juverunt. Adde Angelos, qui animas in purgatorio visitant, et solantur posse eis preces viventium nuntiare, nec passio pœn. eas ab oratione impedit, quia pœnas has magnâ patientiâ, humilitate et resignatione sufferunt, Deumque assiduè amant et laudant. Utilius tamen, certiusque est invocare sanctos in cœlo cum Deo regnantes; tum quia ipsi preces ad se fusas Deo revelante certò cognoscunt: hoc enim ad eorum statum pertinet: tum quia Deum vident, illique sunt in amore et honore; undè ab co impetrant, quæ volunt: tum quia sunt in statu beatitudinis, ac regno, ct gloriâ cœlesti triumphantes: unde ad eorum decus pertinet, ut à nobis invocentur, nostrisque ærumnis opitulentur. Vide Franc. Suarez, lib. 1, de Orat. in communi, c. 10, in fine, ubi ait probabile esse angelos custodes preces nostras perferre ad animas Purgatorii. Quare si quis cas invocat, inquit, piè credens ab illis audiri, nihil peccabit, quia operatur ex pià credulitate, et affectione, et nulli periculo se exponit, quia licèt fortasse

[merged small][ocr errors][merged small]

ET

VERS. 14.- RESPONDENTEM VERO ONIAM. Hinc videtur quòd Judas non agnoverit Jeremiam, utpote ante quadringentos annos vitâ functum; ideòque rogârit Oniam sibi notum quisnam esset ille vir adeò augustus et venerabilis, ac Oniam respondisse: Hic EST FRATRUM AMATOR (Græcè pilάde)pos ) ET POPULI ISRAEL HIC EST QUI MULTUM ORAT PRO POPULO, UNIVERSA SANCTA CIVITATE JEREMIAS PRopheta Dei. Præ Isaia, Amos, Jonâ, cæterisque prophetis apparuit Juda Jeremias, quia ipse ingenti zelo per 45 annos prophetans laboravit pro salute Israelis ad impediendum gentis suæ excidium, quod tamen ob scelerum ejus enormitatem, et eò quòd suis oraculis, sanisque consiliis auscultare nollet, impedire non potuit quin Jerusalem cum templo à Chaldæis caperetur et cremaretur. Quocircà dura et acerba plurima à Judais passus fuit Jeremias, quæ in ipsâ ejus prophetià explicui.

VERS. 16. ACCIPE SANCTUM GLADIUM (à sancto Deo, et à me benedictum ut pro sanctâ ejus Ecclesiâ, fide, religione, sanctâ fortitudine depugnes) MUNUS A DEO, IN QUO DEJICIES ADVERSARIOS POPULI MEI ISRAEL. Non verè et realiter Jeremias dedit Judae gladium, ut dixi. Fuit enim hoc somnium, et symbolica visio, in quâ videbatur Judæ, quòd à Jeremiâ acciperet gladium, ut per eam Judas cum sociis ad pugnam animarentur, et conciperent certam victoria spem, cò quòd Deus cum illis, et per illos pugnaret contra impium, infidelem et blasphemum Nicanorem. Sic et gladius hic fuit non ferreus, quo in bello homines utuntur; sed aureus, utpotè cœlestis et divinus. Quæ enim Dei sunt, aurea sunt: aurum enim, pretiosissimum et splendidissimum, repræsentat nobis Deum, Deique dona augustissima.

Nota to gladium sanctum, id est, benedictum. Ilic enim mos invaluit, ut duces et milites curent ab episcopis, et sacerdotibus sua vexilla, et arma benedici; tum ut per Ecclesiæ preces, et benedictionem efficaciora sint ad victoriam; tum ad abigendas magicas artes, quibus sæpè hostes ope dæmonis se faciunt invulnerabiles, uti nunc in bello Germanico experti sumus. Sic S. Ludovicus castra ducturus in terram sanctam vexillum ab episcopo.Parisiensi benedictum accepit. Idem fecêre cæteri duces

illius expeditionis assecla. Sic Italicus, equis curruque suo à S. Hilarione benedictis, in Circensi certamine vicit adversarium suum magicis Marnæ Dei sui artibus utentem. Audi S. Hier. in ejus vità: Rogatus (S. Hilar.) à fratribus scyphum fictilem quo bibere consueveral, aquâ jussit impleri, eique tradi, quem cùm accepisset Italicus, ct stabulum et equos, et aurigas suos, rhedam, carcerumque repagula aspersit. Mira vulgi expectatio: nam et adversarius hoc ipsum irridens diffamaverat, et fautores Italici, sibi certam victoriam pollicentes, exultabant. Igitur dato signo hi advolant, isti præpediuntur; sub horum curru rotæ fervent, illi prætervolantium terga vix cernunt; clamor fit vulgi nimius, ila ut ethnici quoque ipsi conc.eparent. Marnas victus à Christo est.

In Romano cæremoniali extat benedictio ensis, et militis. Habebant etiam Angli olim ritum consecrandi militem cujus formam Ingulphus in suâ lastoriâ describens, ait: Anglorum erat consuetudo, quòd qui militiæ legitimè consecrandus esset, vesperâ præcedente diem suæ consecrationis, ad episcopum, vel abbatem, vel monachum, vel sacerdotem aliquem contritus et compunctus de omnibus suis peccatis confessionem faceret, et absolutus, orationibus, et devotionibus, et affectionibus deditus, in Ecclesià pernoctaret. In crastino quoque missam auditurus, gladium super altare offerret, et post Evangelium sacerdos benedictum gladium collo militis cum benedictione imponeret, et communicatus ad eamdem Missam sacris Christi mysteriis denuò miles legitimus permaneret.

Idem recenset noster Gretserus, lib. de benedictionibus cap. 49, ubi et ex Baronio recenset Alexandrum II, pont. misisse vexilla benedicta ad Hermibaldum et ad Wilhelmum comitem Aquitaniæ, quibus ipsi hæreticos et Heraldum Angliæ invasorem profligårunt. Vide eumdem Gretscrum, 1. 2, de Cruce, c. 58, ubi ostendit olim integros exercitus in terram sanctam proficiscentes solere à Pontificibus benedici, et cruce signari, indeque expeditiones illas nuncupatas fuisse Cruciatas sive cruce signatorum. Multæ, inquit, olim expeditiones suscepta sunt in Palæstinam pro asserendâ terrâ sanctâ ex Mahometanorum tyrannide, hortatu potissimum et impulsu summorum pontificum, Urbani II, Paschalis II, Lucii II, Eugenii III, Clementis III, Cœlestini III, Honorii III, Gregorii IX, ducibus Godefrido Bullonio, Conrado Cæsare, S. Ludovico Galliarum rege, Frederico imperatore, Philippo rege Francia, Richardo rege Angliæ, Andreâ rege Hungariæ; aliisque fortissimis, lectissimisque principibus et heroibus, qui instructissimos excrcitus ducebant.

Omnes isti cruce insigniebantur, ut eò fidentiùs adversùs crucis hostes dimicarent, et ad omnia pericula, crucis et crucifixi amore, promptiores essent. Extat in Romano Rituali precatio de benedictione crucis dari solite proficiscentibus in Palæstinam, defendendæ fidei Christianæ et terræ sanctæ recuperandæ gratiâ. Quin et Constantinus Magnus signo Crucis è cœlis accepto cum hoc lemmate, In hoc signo vinces,

in labaro crucem insculpi, camque totis castris præferri jussit, ut iis quasi colitùs à Deo per crucem benedictis certam daret spem, omenque victoriæ, uti narrat Euseb. et alii in vità Constantini.

Tropol. Nota hic Deum dùm aliquem ad quodpiam officium scligit, eidem dare symbola, et instrumenta ad officium illud necessaria et opportuna. Sic S. Paulus per visum apparuit S. Joanni Chrysostomo, eique tradidit librum Evangelii ut hoc symbolo ipsum ejusdem prædicatorem post se eximium constitueret. Sic S. Joannes apostolus vo'umen oraculorum accipiens ab angelo, creatus est propheta, ut futura sub Antichristo prædiceret, Apoc. 10, 9. Sic Moses, Exodi 4, 17, per virgam accepit à Deo potestatem faciendi miracula et decem plagas, quibus percussit Pharaonem, et Ægyptios. Simili ratione et modo, Deus hic Jude tradidit gladium, ut Nicanorem et impios mactaret. Hinc et regibus cùm inaugurantur, datur gladius, ut Ecclesiam, religionem, et justitiam propugnent et sceleratos plectant. Hac de causâ Josue invadenti Chananæam, angelus ut eum animaret, apparuit evaginatum tenens gladium quasi illo Chananæos occisurus, Josue 5, 13. Sic Jeremias, et Ezechiel sæpè minantur Judæis gladium à Deo dandum Nabuchodonosori, ut eorum scelera plectat. Sic Christus Rex regum dicitur habere gladium utrâque parte acutum, Apoc. 1, 16. Quin et Trajanus imp., prefecto urbis à se creato tradens gladium: Hoc, inquit, utere pro me si mcâ potestate ritè fungar : sin autem, codem utere

contra me.

Alleg. Rabanus per Jeremiam accipit Christum, per g'adium aureum S. Script, quâ Christus diabolum, cùm ab eo tentaretur in deserto, prostravit, ac etiamnùm hæreticos ejus asseclas per doctores Ecclesix sternit et profligat. Rursum gladius sanctus est mortifcatio, quâ concupiscentias, et vitia carnis ac spiritûs à nobis resecamus juxta illud Christi: Non veni pacem mittere, sed gladium, Matth. 10, 34. Quocircà Jeremias, c. 48, v. 10: Maledictus, inquit, qui prohibet gladium suum à sanguine. Jeremias ergo, id est, Christus, cuique fideli porrigit hunc mortificationis gladium Dei amore aureum, ut eo trucidet omnes ejus hostes, id est, passiones et appetitus naturæ corrupta, Deo ejusque legi repugnantes.

VERS. 27. - PROSTRAVERUNT NON MINUS 35 MILLIA. Errat ergo Josephus qui numerat tantùm novem millia, ac Gorionides, qui 30 millia duntaxat assignat.

VERS. 28. · COGNOVERUNT Nicanorem ruisse. Gorionides rem paulò aliter narrat, 1. 3, c. 22: Vidit Judas, inquit, in ipsâ pugnâ Nicanorem habentcm in manu suâ gladium evaginatum, clamansque ait, Contra te, ô Nicanor. Et cùm curreret contra illum in fervoris sui virtute, avertit Nicanor humerum suum, et fugit à facie Judæ, et Judas apprehendit eum, percussitque gladio suo, et dissecuit in duas partes, dejiciens ipsum in

terram.

Porrò Judas jussit caput Nicanoris æquè ac manum, quam contra templum minabundus extenderat, quasi tropheum non ex arce Sion (quia hanc te

nebant hostes), sed ex adverso templi suspendi; linguam verò ejus blasphemam minutim concisam avibus glutiendam objici.

[ocr errors]

VERS. 29. - FACTO ITAQUE CLAMORE, ET PERTURBATIONE (Græcè rapazãng, id est, strepitu, tumulto, plausu) EXCITATA, patria voce, id est, Hebræâ linguà canentes Psalmos Davidicos Epinicio, et gratiarum actioni deputatos: aut patriâ, id est generosâ viris fortibus et victoribus congruente voCE, ait Salianus, DOMINUM BENEDICEBANT.

VERS. 34. OMNES IGITUR COELI (id est, cœlites, puta, angeli et homines sancti cœlestem vitam in terrà agentes) BENEDIXERUNT DOMINUM. Potiùs à cœli refer ad Dominum. q. d. : Omnes Judæi benedixerunt Deum, qui cœli est Dominus: undè Græca habent; bencdixerunt Dominum in cœlum, scilicet altâ voce clamantes in cœlum.

VERS. 37. HABERE AUTEM CELEBRITATEM 13 DIE MENSIS ADAR (id est, februarii; illâ ergo die quotannis celebratum est festum in gratiarum actionem ob casum Nicanorem) QUOD dicitur voce SYRIACA PRIDIÈ MARDOCHÆI, id est, pridiè festi sortium quod Mardochæus cum Esther instituit celebrandum, die 14 et 15 Adar, ob memoriam liberati Israelis à nece ei ab Aman per sortes decretâ. Esther 9, 17 et 31. Quare jejunium, quod pridiè festi sortium Judæis indictum erat, per hoc triumphale ob casum Nicanorem festum, vel abolitum fuit, vel in aliam diem translatum.

Porrò locus hic, ait Ribera, lib. 5, de Templo, c. 18, depravatus est in Latinis; ita enim legendum est: Habere autem celebritatem tertiâ decimâ die mensis (Adar dicitur voce Syriacȧ) pridiè Mardochæi diei. Hoc verum esse constat ex Græcis codicibus emendatissimis, atque inter eos ex pontificio, et ex varietate Latinorum, deindè ex sensu ipso; nullam enim vocem Syriacam posuit auctor hujus libri, nisi Adar, et propterea parenthesi usus dixit, Adar dicitur voce Syriacâ; quod imitatus Josephus similiter addidit, mensis Adar, ut nostri nominant. Non ergo nomen festi indicavit, cùm dixit: Pridiè Mardochæi diei, sed tempus. Sic et Salianus, Vatab. et alii.

[ocr errors]

VERS. 38. EGO QUOQUE IN HIS FACIAM FINEM serMONIS, quia Judæ Esseno, qui fuit auctor hujus libri, propositum fuit scribere duntaxat gesta heroica Judæ Machabæi usque ad gloriosam ejus victoriam de Nicanore, et institutum hâc de re festum, ut Judæi in Ægypto (ad quos hunc librum scripsit, ut patet ex ejus initio ) idem festum ibidem celebrarent. Hâc de causâ in eo librum suum hic finit. Ita S. Thom.

SIN AUTEM MINUS DIGNE, CONCEDENDUM EST MIHI. Tacitè petit auctor libri venian non alicujus lapsûs, erroris, vel mendacii, (quod absit à scriptore hagiographo, qui fuit organum, et instrumentum Spiritûs S.) sed styli et phrasis, si ea cuipiam minùs videatur elegans, et concinna. Spiritus S. enim ita scriptoribus hagiographis assistebat, itàque eos dirigebat ut nusquàm à veritate aberrarent, utque veram omninò sententiam mente conciperent, sed tamen sinebat eos suis verbis, suâque phrasi, et stylo cam conscribere.

Quare elegantior et pulchrior est stylus Isaiæ, quàm sit cæterorum prophetarum, quia ipse utpotè vir nobilis, doctus et elegans, studendo elegantiorem stylum imbiberat. Spiritus S. enim in phrasi scriptori suo quasi instrumento sese accommodat. Aucto ergo hic, licèt sit elegans et facundus, ex modestia tamen petit sibi ignosci si minùs dignè (Græcè, si exi liter et tenuiter), id est, minùs digno, gravi et eleganti stylo, quàm historiæ divinæ dignitas, aut erudita legentium aures desiderabunt, scripserit; (sic S. Paulus vocal se imperitum sermone, sed non scientiâ, 1 Corinth. 2) præsertim quia ipse se studio hoc stylo mediocri et mixto usum asserit, ob causam quam subdit dicens :

[blocks in formation]

Quare gaudent lectores scriptoris varietate in stylo, ut subindè eum attollat, gravemque et cultum efficiat, subindè cum deprimat levemque, et minùs cultuin politumque exhibeat. Græcè est : Sicut enim vinum solum bibere, similiter autem et aquam rursùm, contrarium est: vinum autem aquæ mixtum dulcem et delectabilem gratiam perficit (id est, gratam affert gustanti delectationem), ita et præparatio sermonis (ut grati quâdam temperie, et moderatione commistus sit et concinnus) delectat auditum legentium si ab alio legi audiatur, et oculos si ab ipsismet legatur, q. d. : Sicut vinum meracum, semper bibere, aut semper aquam puram molestum est, et malè sanum: vinum enim nimis calefacit, et inflammat caput, et corpus ; aqua verò nimis illud frigefacit, et phlegmata 'ereat: miscere autem aquam vino, mistamque bibere suave est et delectabile æquè ac sanum, et utile; quia aqua vini calorem et acrimoniam, et vicissim vinum aquæ frigus et cruditatem refrangit et temperat, ac ad gratam quamdam moderationem redigit: sic pariter sermo aut nimis gravis, aut nimis exilis, lectoribus ingratus est, affertque tædium; ex utroque verò moderatus et ad temperiem congruam redactus, gratus est et jucundus. Sic ego simili de causâ in hoc libro mediocri stylo qui gravitatem lenitate temperet usus sum; varietas enim æquè ac mediocritas in omnibus rebus cunctis est grata, sapida, et delectabilis : alioquin enim omnium in mundo rerum obrepit satietas, et fastidium, uti ait Cicero, et experientia quotidiana docet.

HIC ERGO ERIT CONSUMMATUS. Græcè, erit finis sive consummatio tam hujus libri, quàm totius veteris Testamenti, ut lampada tradamus Christo brevì succcssuro, qui est finis, et scopus, ac perfectio, et consummatio legis et prophetarum, totiusque Testamenti utriusque tam novi, quàm veteris.

MACHABÆORUM

Ilic liber non est canonicus; suam tamen habet auctoritatem, ct veritatem, parem, imò majorem, quàm habeant Livius, Curtius, Florus, Salustius, similesque historici. Extat Græcè in Bibliis Complut. et Regiis. Per catachresin vocatur tertius Machabæorum, quia propriè non tractat gesta Machabæorum, puta Juda Jonathæ, et Simonis fratrum; sed ea, quæ triginta annis ante eos contigerunt: quare ordine chronologico temporis ante librum primum Machabæorum ponendus foret, adeòque ipse non tertius, sed primus vocandus esset.

Narrat enim gesta ab Antiocho Magno (qui fuit pater Ant. Epiphanis, cum quo Machabei decertârunt) et Ptolomeo Philopatore, qui post Alexandrum Magnum quartus fuit rex Ægypti, fuitque filius Ptolomæi Ever-getis, fratris Ptolem. Philadelphi. Dictus est Philopator, id est, amator patris, per antiphrasim, quia ipse occidit patrem, matrem, fratrem, sororem, et uxorem, captus illecebris Agathocleæ meretricis, ideòque nocles in stupris, dies in conviviis absumebat, ait Justinus, 1. 29 et 30. Hic Philopator fuit pater Ptol. Epiphanis, et avus Ptol. Philometoris.

Argumentum ergo hujus libri tertii est narrare gesta Ptol. Philopatoris cum Antiocho Magno et cum Judeis. Initio enim recenset famosum illud prælium Antiochi cum Philopatore, apud Raphiam peractum anno tertio Olympiadis 140, nimirùm eodem anno quo Hannibal Romanos apud Thrasymenum locum memorabili victoriâ superavit. Cùm enim Philopator intellexisset ademptam sibi esse ab Antiocho Syriam, coactis omnibus suis copiis tam equestribus, quàm pedestribus, assumptà secum Arsinoe sorore, contendit ad vicinas usque Raphiæ regiones, ubi erant copia Antiochi. Commisso acri prælio, cùm fortiùs pugnaretur ab Antiocho, Arsinoe copias obambulans, capillis solutis, cum lacrymis obsecrabat milites, ut sibi opem audacter ferrent, binas victoribus auri minas daturam se singulis promittens. Itaque hostes prælio vinci, multosque capi contigit. Post hæc narratur, quemadmodùm rex venerit Hierosolymam: cùmque

intrare sancta sanctorum, obsistentibus Judæls conaretur, ingenti divinæ potentiæ miraculo castigatus, ab ejus loci ingressu deterritus sit. Deus enim, inquit auctor, lib. 3 Mach., eum audacià elatum flagellavit hinc et indè vibrans eum, ut arundinem à vento, adeòque in solo inutilem, adhuc et membris solutum, nec loqui potentem justo implicatum judicio afflixit: unde et amici timentes, ne et vitam desereret, citò eum eduxerunt maximo perculsi timore: ille autem nequaquàm resipuit, cum minis autem acerbis recessit. Perveniens verò in Ægyptum non solùm in infinitis litidinibus perseverans, sed et blasphemias in templum evomens, Judæos miris modis exagitavit. Nam primùm ignominià notari Judæos in Alexandria curavit. Deindè cunctos censeri, et in servitutem redigi. Mox diro contra eos promulgato edicto, diligenter in totà Ægypto conquiri, mirisque modis vexatos in Alexandriam perduci, unâ die ab elephantis, ipsomet rege populoque inspectantibus, interficiendos. Verùmtamen præstò eis affuit divina protectio, et non solùm ab atrocissimo illo interitu mirabiliter à Deo erepta gens Judæorum est, sed etiam verso regis furore in benevolentiam ab eodem deinceps jucundata, et novo decreto ad favorem ipsorum edito in statum pristinum restituta fuit.

Hæc est summa rerum quæ toto lib. 5 Machab. fusè enarrantur, eaque consentanea sunt iis que de iisdem narrat Josephus, Pausanias, Justinus, Appianus et alii; imò iis, quæ de iisdem ante trecentos annos prædixit Daniel, cap. 11, v. 10. Quocircà hujus libri meminit S. Athanas. in Synopsi, et Euseb. in Chron., imò S. Clemens in lib. Apostol. Canonum, canone 84, eum inter libros canonicos numerat; sed large sumit nomen canonicus, ut complectatur omnes libros, qui in Bibliis continentur, qual's sunt tertius et quartus Esdræ, ac Oratio Manassis.

Porrò liber hic tertius sic orditur: At Philopator cognoscens ex his qui redierant, loca quæ ipse tenuerat, Antiochum abstulisse.

DE LIBRO QUARTO
MACHABÆORUM.

Quartus Machabæcorum, inquit Sixtus Senensis, lib. 1 Biblioth., non longè à fine, quem Synopsis S. Athanas. inter apocrypha scripta recenset, historiam continet unius ac triginta annorum, hoc est, gesta Joannis Machabæi, qui à devicto Hyrcano cognomen Hyrcani accepit. Hic post Simonem patrem fraude Ptolomæi obtruncatum gentis suæ pontificatum unà

cum principatu obtinuit; statimque adversùs patris percussorem eduxit exercitum ; deindè cum Antiocho rege Syriæ fœdus junxit: quo defuncto multas Syriæ urbes vi cepit. Primus omnium Judæorum ducum stipendiis suis militem externum conduxit: tria millia talenta ex Davidis sepulcro effodit: cum Romanis fœedus jam à patre initum, renovavit : Antiochum Cyzi

« PredošláPokračovať »