Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small]

VERS. 34. OMNES IGITUR COELI (id est, cœlites, puta, angeli et homines sancti cœlestem vitam in terrà agentes) BENEDIXERUNT DOMINUM. Potiùs à cœli refer ad Dominum. q. d. : Omnes Judæi benedixerunt Deum, qui cœli est Dominus: undè Græca habent; bencdixerunt Dominum in cœlum, scilicet altâ voce clamantes in cœlum.

VERS. 37. HABERE AUTEM CELEBRITATEM 13 DIE MENSIS ADAR (id est, februarii; illâ ergo die quotannis celebratum est festum in gratiarum actionem ob cæsum Nicanorem) QUOD DICITUR VOCE SYRIACA PRIDIÈ MARDOCHEI, id est, pridiè festi sortium quod Mardochæus cum Esther instituit celebrandum, die 14 et 15 Adar, ob memoriam liberati Israelis à nece ei ab Aman per sortes decretà. Esther 9, 17 et 31. Quare jejunium quod pridiè festi sortium Judæis indictum erat, per hoc triumphale ob cæsum Nicanorem festum, vel abolitum fuit, vel in aliam diem translatum.

Porrò locus hic, ait Ribera, lib. 5, de Templo, c. 18, depravatus est in Latinis; ita enim legendum est: Habere autem celebritatem tertiâ decimâ die mensis (Adar dicitur voce Syriacâ) pridiè Mardochæi diei. Hoc verum esse constat ex Græcis codicibus emendatissimis, atque inter eos ex pontificio, et ex varietate Latinorum, deindè ex sensu ipso; nullam enim vocem Syriacam posuit auctor hujus libri, nisi Adar, et propterea parenthesi usus dixit, Adar dicitur voce Syriacâ; quod imitatus Josephus similiter addidit, mensis Adar, ut nostri nominant. Non ergo nomen festi indicavit, cùm dixit: Pridiè Mardochæi diei, sed tempus. Sic et Salianus, Vatab. et alii.

VERS. 38. EGO QUOQUE IN HIS FACIAM FINEM SerMONIS, quia Judæ Esseno, qui fuit auctor hujus libri, propositum fuit scribere duntaxat gesta heroica Juda Machabæi usque ad gloriosam ejus victoriam de Nicanore, et institutum hâc de re festum, ut Judæi in Ægypto (ad quos hunc librum scripsit, ut patet ex ejus initio ) idem festum ibidem celebrarent. Hâc de causâ in eo librum suum hic finit. Ita S. Thom.

SIN AUTEM MINUS DIGNE, CONCEDENDUM EST MIII. Tacitè petit auctor libri veniam non alicujus lapsûs, erroris, vel mendacii, (quod absit à scriptore hagiographo, qui fuit organum, et instrumentum Spiritûs S.) sed styli et phrasis, si ea cuipiam minùs videatur elegans, et concinna. Spiritus S. enim ita scriptoribus hagiographis assistebat, itàque eos dirigebat ut nusquàm à veritate aberrarent, utque veram omninò sententiam mente conciperent, sed tamen sinebat eos suis verbis, suâque phrasi, et stylo cam conscribere.

Quare elegantior et pulchrior est stylus Isaiæ, quàm sit cæterorum prophetarum, quia ipse utpotè vir nobilis, doctus et elegans, studendo elegantiorem stylum imbiberat. Spiritus S. enim in phrasi scriptori suo quasi instrumento sese accommodat. Aucto ergo hic, licèt sit elegans et facundus, ex modestia tamen petit sibi ignosci si minùs dignè (Græcè, si exi liter et tenuiter), id est, minùs digno, gravi et eleganti stylo, quàm historiæ divinæ dignitas, aut eruditæ legentium aures desiderabunt, scripserit; (sic S. Paulus vocal se imperitum sermone, sed non scientiâ, 1 Corinth. 2) præsertim quia ipse se studio hoc stylo mediocri et mixto usum asserit, ob causam quam subdit dicens :

VERS. 40. SICUT ENIM VINUM SEMPER BIBERE, AUT SEMPER AQUAM, contrarium est (appetitui, stomacho, et sanitati), ALTERNIS AUTEM UTI DELECTABILE; ITA LE⚫ GENTIBUS, SI SEMPER EXACTUS SIT SERMO, NON ERIT GRATUS; gaudet enim natura hominum varietate juxta illud:

Amant alterna Camænæ .

Quare gaudent lectores scriptoris varietate in stylo, ut subindè eum attollat, gravemque et cultum efficiat, subindè cum deprimat levemque, et minùs cultuin politumque exhibeat. Græcè est : Sicut enim vinum solum bibere, similiter autem et aquam rursùm, contrarium est : vinum autem aquæ mixtum dulcem et delectabilem gratiam perficit (id est, gratam affert gustanti delectationem), ita et præparatio sermonis (ut grati quâdam temperie, et moderatione commistus sit et concinnus) delectat auditum legentium si ab alio legi audiatur, et oculos si ab ipsismet legatur, q. d.: Sicut vinum meracum, semper bibere, aut semper aquam puram molestum est, et malè sanum : vinum enim nimis calefacit, et inflammat caput, et corpus ; aqua verò nimis illud frigefacit, et phlegmata ereat : miscere autem aquam vino, mistamque bibere suave est et delectabile æquè ac sanum, et utile; quia aqua vini calorem et acrimoniam, et vicissim vinum aquæ frigus et cruditatem refrangit et temperat, ac ad gratam quamdam moderationem redigit: sic pariter sermo aut nimis gravis, aut nimis exilis, lectoribus ingratus est, affertque tædium; ex utroque verò moderatus et ad temperiem congruam redactus, gratus est et jucundus. Sic ego simili de causâ in hoc libro mediocri stylo qui gravitatem lenitate temperet usus sum; varietas enim æquè ac mediocritas is omnibus rebus cunctis est grata, sapida, et delectabilis : alioquin enim omnium in mundo rerum obrepit satietas, et fastidium, uti ait Cicero, et experientia quotidiana docet.

HIC ERGO ERIT CONSUMMATUS. Græcè, erit finis sive consummatio tam hujus libri, quàm totius veteris Testamenti, ut lampada tradamus Christo brevì succcssuro, qui est finis, et scopus, ac perfectio, et consummatio legis et prophetarum, totiusque Testamenti utriusque tam novi, quàm veteris.

MACHABÆORUM

Ilic liber non est canonicus; suam tamen habet auctoritatem, et veritatem, parem, imò majorem, quàm habeant Livius, Curtius, Florus, Salustius, similesque historici. Extat Græcè in Bibliis Complut. et Regiis. Per catachresin vocatur tertius Machabæorum, quia propriè non tractat gesta Machabæorum, puta Jud.c Jonathæ, et Simonis fratrum; sed ea, quæ triginta annis ante eos contigerunt: quare ordine chronologico temporis ante librum primum Machabæcorum ponendus foret, adeòque ipse non tertius, sed primus vocandus esset.

Narrat enim gesta ab Antiocho Magno (qui fuit pater Ant. Epiphanis, cum quo Machabei decertârunt) et Ptolomeo Philopatore, qui post Alexandrum Magnum quartus fuit rex Ægypti, fuitque filius Ptolomæi Ever-getis, fratris Ptolem. Philadelphi. Dictus est Philopator, id est, amator patris, per antiphrasim, quia ipse occidit patrem, matrem, fratrem, sororem, et uxorem, captus illecebris Agathocleæ meretricis, ideòque noetes in stupris, dies in conviviis absumebat, ait Justinus, 1. 29 et 30. Hic Philopator fuit pater Ptol. Epiphanis, et avus Ptol. Philometoris.

Argumentum ergo hujus libri tertii est narrare gesta Ptol. Philopatoris cum Antiocho Magno et cum Judeis. Initio enim recenset famosum illud prælium Antiochi cum Philopatore, apud Raphiam peractum anno tertio Olympiadis 140, nimirùm eodem anno quo Hannibal Romanos apud Thrasymenum locum memorabili victoriâ superavit. Cùm enim Philopator intellexisset ademptam sibi esse ab Antiocho Syriam, coactis omnibus suis copiis tam equestribus, quàm pedestribus, assumptâ secum Arsinoe sorore, contendit ad vicinas usque Raphiæ regiones, ubi erant copix Antiochi. Commisso acri prælio, cùm fortiùs pugnaretur ab Antiocho, Arsinoe copias obambulans, capillis solutis, cum lacrymis obsecrabat milites, ut sibi opem audacter ferrent, binas victoribus auri minas daturam se singulis promittens. Itaque hostes prælio vinci, multosque capi contigit. Post hæc narratur, quemadmodùm rex venerit Hierosolymam cùmque

intrare sancta sanctorum, obsistentibus Judæis conaretur, ingenti divinæ potentiæ miraculo castigatus, ab ejus loci ingressu deterritus sit. Deus enim, inquit auctor, lib. 5 Mach., eum audacià elatum flagellavit hinc et indè vibrans eum, ut arundinem à vento, adeòque in solo inutilem, adhuc et membris solutum, nec loqui potentem justo implicatum judicio afflixit : unde et amici timentes, ne et vitam desereret, citò eum eduxerunt maximo perculsi timore: ille autem nequaquàm resipuit, cum minis autem acerbis recessit. Perveniens verò in Ægyptum non solùm in infinitis libidinibus perseverans, sed et blasphemias in templum evomens, Judaeos miris modis exagitavit. Nam primùm ignominià notari Judæos in Alexandria curavit. Deindè cunctos censeri, et in servitutem redigi. Mox diro contra eos promulgato edicto, diligenter in totà Ægypto conquiri, mirisque modis vexatos in Alexandriam perduci, unâ die ab elephantis, ipsomet rege populoque inspectantibus, interficiendos. Verùmtamen præstò eis affuit divina protectio, et non solùm ab atrocissimo illo interitu mirabiliter à Deo erepta gens Judæorum est, sed etiam verso regis furore in benevolentiam ab eodem deinceps jucundata, et novo decreto ad favorem ipsorum edito in statum pristinum restituta fuit.

Hæc est summa rerum quæ toto lib. 3 Machab. fusè enarrantur, eaque consentanea sunt iis quæ de iisdem narrat Josephus, Pausanias, Justinus, Appianus et alii; imò iis, quæ de iisdem ante trecentos annos prædixit Daniel, cap. 11, v. 10. Quocircà hujus libri meminit S. Athanas. in Synopsi, et Euseb. in Chron., imò S. Clemens in lib. Apostol. Canonum, canone 84, eum inter libros canonicos numerat; sed large sumit nomen canonicus, ut complectatur omnes libros, qui in Bibliis continentur, qual's sunt tertius et quartus Esdræ, ac Oratio Manassis.

Porrò liber hic tertius sic orditur: At Philopator cognoscens ex his qui redierant, loca quæ ipse tenuerat, Antiochum abstulisse.

DE LIERO QUARTO
MACHABÆORUM.

Quartus Machabæorum, inquit Sixtus Senensis, lib. 1 Biblioth., non longè à fine, quem Synopsis S. Athanas. inter apocrypha scripta recenset, historiam continet unius ac triginta annorum, hoc est, gesta Joannis Machabæi, qui à devicto Hyrcano cognomen Hyrcani accepit. Hic post Simonem patrem fraude Ptolomæi obtruncatum gentis suæ pontificatum unà

cum principatu obtinuit; statimque adversùs patris percussorem eduxit exercitum ; deindè cum Antiocho rege Syriæ fœdus junxit: quo defuncto multas Syriæ urbes vi cepit. Primus omnium Judæorum ducum stipendiis suis militem externum conduxit: tria millia talenta ex Davidis sepulcro effodit: cum Romanis fœdus jam à patre initum, renovavit : Antiochum Cyzi

genum, Syriæ regem, bello victum fugavit : Samariam
Hierosolymitanæ urbis æinulam, post integrum oppu-
gnationis annum captam, solo æquavit, inauctisque in
cà torrentibus, ipsas quoque deletæ urbis ruinas, et
vestigia cuncta aquarum alluvione sustulit, muros
Ilierosolymitanos vetustate collapsos instauravit. Qui-
bus rebus feliciter exactis moritur imperii sui anno
trigesimo primo, vir triplici nomine, hoc est, sacer-
dotio, principatu, et prophetià clarissimus, anno sci-
licet ante Christi ortum centesimo, in quo quartus et
ultimus Machabæorum desinit liber. Huic libro suf-
fragatur, et consentit Joseph., lib. 13 Antiq.; undè
nonnulli suspicati Josephum ejus esse auctorem. Sed
repugnat stylus, qui in Josepho est Græcanicus : in

hoc autem lib. 4 Mach. est Hebraicus, et Hebraismis
abundat. Verisimile est cum ab incerto auctore ex
libro dierum sacerdotii Joannis, de quo in calce primi
Machabæcorum ita scriptum est: Cætera sermonum
Joannis, et bellorum ejus, et bonarum virtutum, quibus
fortiter gessit, et ædificii murorum, quos extruxit,
el rerum gestarum ejus, ecce hæc scripta sunt in libro
dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps
sacerdotum post patrem suum. Extat Græcè, indeque
in Latinum traductus est: ejus initium est hoc: Et
postquàm occisus est Simeon, factus est Joannes filius
ejus summus sacerdos pro eo. Hebræis bic liber quar-
tus æquè ac tertius incognitus est.

INDEX RERUM.

[blocks in formation]

29-30

IN DANIELEM PRolegomenon. (Auctore CALMET.) 19-20
CORNELII A LAPIDE DOXOLOGià Sapientiæ ÆTERNÆ ex
epitome gestorum et visionum Danielis.
BIBLIORUM MAXIMORUM IN Danielem PRÆFATIO. 33-34
DANIEL.
35-36

Caput primum. Daniel, Ananias, Misael et Azarias in
captivitate cliguntur, ut docti linguam Chaldæorum
astarent regi; mutatisque ipsorum nominibus, obti-
nent à præposito eunuchorum ut solis vescantur le-
guminibus, aquam bibentes; quo facto facies ipso-
rum corpulentiores erant quàm illorum qui cibo
regio vescebantur; quibus Deus sapientiam dedit,
et Danieli præterea intelligentiam somniorum. Ibid.
Cap. II. Cùm sapientes Chaldæi somnium Nabucho-
donosor conjectare non valentes, juberentur omnes
interimi, oranti Danieli revelatum est mysterium,
qui regi aperit somnium ipsius de magnã quâdam
statua, ejusque declarationem de quatuor regnis;
quo facto Nabuchodonosor Danielem adoravit, et
hostias ac incensum illi præcepit offerri, confitens
Dominum Deum, et exaltans Danielem. 55-56
Cap. III. Ananias, Misael et Azarias, nolentes adorare
statuam quam rex Nabuchodonosor erexerat, ligati
mittuntur in fornacem ignis ardentis, in quâ illæsi
manentes, confitentur Domino quòd propter peccata
suæ gentis paterentur afflictiones, et petentes ejus
misericordiam, exhortantur omnem creaturam ad
benedicendum Dominum; quod Nabuchodonosor
animadvertens obstupuit, et illis de fornace egressis,
benedicit Deum ipsorum, jubens ut occidatur quis-
quis ipsum blasphemaverit.
91 92
Cap. IV. Somnium regis Nabuchodonosor de excelså
arbore precisâ solus Daniel interpretatur, quòd ipse
regno pulsus ad septem annos cum bestiis ageret;
hortatur igitur ut eleemosynis sua redimat peccata;
sed completur nihilominùs somnium propter illius
superbiam, donec Deum cœli recognovit, et tunc in
suum regnum restituitur.
135-136

Cap. V. Postquàm Baltassar in convivio bibit cum suis
ex vasis templi Domini, laudando idola sua, vidit
digitos in pariete scribentes, quam scripturam so-
lus Daniel legere potuit et interpretari, nempe quòd,

quia secutus ipsum Nabuchodonosor, elevâsset cor
suum contra Deum, laudans idola, similiter aufere-
tur ei regnum; honorato igitur Danicle, ac rege câ
nocte interempto, successit Darius Medus. 163-164.
Cap. VI. Daniel supra satrapas regni constituitur, et
accusatus quòd regis edictum non servâsset, quia
Deum coeli orabat, missus est in lacum leonum;
sequentique nocte illæsus eductus, immissis ac su-
bitò dilaniatis ejus accusatoribus; quâ re molus
rex in suis provinciis Deum ejus timendum præ-
cepit.
185-184
Cap. VII. Visio Danielis de quatuor bestiis quatuor
regna designantibus; de Antiquo dierum et throno
ejus ac ministris, quo judicante perierunt bestiæ ;
ad hanc accedens filius hominis accipit potestatem
æternam et incorruptibile regnum; declarantur re-
gna per bestias designata, et maximè quæ per
quartam bestiam et ejus cornua designantur, quæ
regnabit usque ad tempus et tempora et dimidium
1emporis.
203-206
Cap. VIII. Visio de ariete duorum cornuum, et hirco
unius ac postmodùm quatuor cornuum, qui devicit
arietem; quorum ille regem Medorum ac Persarum
designat, hic autem regem Græcorum; additur pro-
phetia de rege impudente, ipsiusque tyrannide,
dolo et superbia. qui sine manu contereiur. 233-234
Cap. IX. Post orationem Danielis, quâ confitetur Ju-
dæos propter sua et patrum peccata venisse in
magnam afflictionem, petens Dei misericordiam
erga populum suum, fit ipsi revelatio, de septua-
ginta hebdomadibus usque ad unctionem Sancti
sanctorum, et de Christi morte, populoque ejus
perdendo, et abominatione desolationis in tem-
plo.
263-264
Cap. X. Ubi se afflixisset Daniel, videt virum lincis
vestitum, qui hic describitur, et territus ac tre-
mens confortatur semel et iterùm; de resistente
principe regni Persarum, de principe Græcorum, et
de Michaele, principe Judæorum, qui solus auxilia-
503-304
Cap. XI. Vaticinium de regibus Persarum et rege
Græcorum; de bellis ac insidiis inter reges Austri et
Aquiloais, et de rege qui Deum deorum non repu-
tabit, sed plurima adversùs ipsum loquetur, et
quæ provinciæ ab illo evadent, quibusve dominabi-
325 326

tur.

tur.

Cap. XII. Post magnam afflictionem tandem salva-
buntur reliquiæ Judæorum, et ex mortuis quidam
resurgent ad vitam, et quidam ad opprobrium;
docti verò ac doctores fulgebunt ; de duobus ad ripas
fluminis stantibus, et viro lineis vestito, qui tem
poris aperit determinationem, et de completione
hujus prophetiæ post statutum tempus. 379-580

Cap. XIII. Castissimam Susannam impudici presby-
teri, cùm ejus concubitu frui non possent, falsò
adulterii accusant; sed cùm ad mortem duceretur,
orantem exaudivit Deus; et per puerum Danielem
proprio ore convictos senes, jure talionis populus
interimit.
393-396

Cap. XIV. Fraudes sacerdotum idoli Bel, qui apposi-
los illi cibos occultè auferebant, regi per Danielem
deteguntur; ipsis igitur interemptis, idolum unà
cum templo suo evertitur; similiter et draconem
quem colebant Babylonii, injectâ in os masså ex
pice, adipe et pilis confectâ, Daniel interficit; qua-
propter, instantibus Babyloniis, mittitur in lacum
leonum, illæsus verò servatur, allato etiam illi per
prophetam Habacuc prandio ex Judæâ; quod vi-
dens rex, adversariis illius à leonibus in uno tem-
poris puncto devoratis, jubet omnes timere Deum
Danielis.
425-426
CORNELII A LAPIDE CONCLUSIO ET VOTUM AD SS. PRO-
443-444

PHETAS.

[blocks in formation]

Préface sur ÓSÉE. (Bib. de VENCE.)

516
519-520

1. Observations sur les prophéties d'Osée. Instructions
et mystères qui y sont renfermés. Remarque de
S. Jérôme sur les prophètes en général, sur les
prophéties d'Osée, et spécialement sur la célèbre
prophétie du chap. 3, touchant l'état présent des
Juifs et leur rappel futur.

Ibid.
11. Suite des observations sur les prophéties d'Osée.
Parallèle des deux maisons d'Israël et de Juda,
considérées comme figure des deux peuples, c'est-
à-dire Israël figure du juif incrédule, et Juda figure
du peuple chrétien.

525
III. Suite des observations sur les prophéties d'Oséc.
Parallèle des deux maisons d'Israël et de Juda com-
parées avec les deux grandes portions du peuple
chrétien, c'est-à-dire, de la maison d'Israël compas
rée avec les schismatiques Grecs, et de la maison
de Juda avec l'Église Latine, où est le centre de l'u-
nité catholique.
534
IV. Remarques sur le caractère de la prophétie d'Osée,
et sur le style de ce prophète.
538
IN OSEE COMMENTARIUM. (Auct. CALMET.) 559-540
Caput primum. Quo tempore Osee prophetaverit; qui
jussus fornicariam accipere uxorem, duos filios
unamque filiam ex câ generavit, quibus nomina ju-
betur imponere juxta effectus quos Dominus in
populo suo decreverat inducere; de gentium con-

[blocks in formation]

Cap. VII. Cùm sanaturus esset Dominus Israel, obsti-
terunt iniquitates eorum; consentientes enim re-
gum suorum malitiae, omnes in idololatriam
vehementer exarserunt; Dominoque relicto, con-
versi ad Ægypti auxilium, translati sunt in Assy-
rios.
Commentarium.

579-580
581-582

Cap. VIII. Samariam prædicit cum vitulo suo destru-
endam per Nabuchodonosor, propter idololatriam ;
nec ipsorum hostix suscipientur, civitates autem Juda
etiam concremabuntur.
587-588
Commentarium.
Ibid.

Cap. IX. Dominus in populum Israel famem et capti-
vitatem propter ipsius peccata immittet; nec grata
ipsi crunt eorum sacrificia, et, quia in peccatis per-
severant, perpetuò ejecti à Domino permanebunt,
vagi inter nationes.
Commentarium.

591-592

593-594

[blocks in formation]

Cap. XII. Vanè fidit Israel in Ægypto, ut ab Assur li-
beretur; sed tam ipsi quàm Juda reddet Dominus juxta
merita ipsorum qui, immemores beneficiorum Jacob
patriarche præstitorum, declinaverunt in avari-
tiam; quibus tamen pacem offert, carpens potissi-
mùm idololatriam Galaad.
615
Commentarium.
615-616
Cap. XIII. Abominationes Israel ostendit, propter quas
ipsi minatur exitium; Dominus dicit se solum esse
Deum et liberatorem, arguens Israel ingratitudinis
de beneficiis in deserto acceptis, gravemque ob id
vindictam illis comminatur; addens se eos de morte
liberaturum, devictis morte et inferno. 621-622

[blocks in formation]

Cap XIV. Perditionem annuntiat Israeli, propter ip-
sius peccata; revocat tamen ad se, et conversis plu-
rima bona promittit.
627
Commentarium.
627 628
In Joelem Prolegomenon. (Auctore CALMET.) 633-634
Préface sur Joël. (Bible de VENCE.)
635-656

1. Réflexions sur la prophétie de Joël. Instructions et
mystères qui y sont renfermés. La promesse de l'ef-
fusion de l'Esprit de Dieu a été accomplie sur les
disciples de Jésus-Christ, qui est lui-même le docteur
de justice annoncé par Joël.
Ibid.
D. Suite des réflexions sur la prophétie de Joël. Le
grand et terrible jour du Seigneur annoncé par Joël
est proprement le jour du dernier avénement de
Jésus-Christ. Parallèle entre les trois malheurs dont
parle Joël, et les trois malheurs annoncés par saint
Jean.
638
639

Premier malheur: plaies des sauterelles.
Second malheur : irruption d'une cavalerie nombreuse
et formidable.

641

643
Troisième et dernier malheur : l'avénement du souve-
rain juge.

Grands événements qui se trouvent placés après cette
irruption.

645
III. Suite des réflexions sur la prophétie de Joël. Dis-
tinction de trois sens différents dans cette prophétie.

[ocr errors]

Parallèle de ces trois sens. Quels peuvent être
les trois malheurs annoncés par Joël et par S.
Jean?
646

autres.

IV. Importance des prophéties de Joël, tant pour les
grands objets qu'elles renferment, qu'à cause du
grand jour qu'elles peuvent répandre sur toutes les
650
V. Quel est l'objet des prophéties de Joël considérées
dans le premier sens que présente la lettre du texte?
La première partie regarde-t-elle le temps d'Achaz
et d'Ezechias, ou le temps de Nabuchodonosor? La
dernière regarde-t-elle le temps de Sennacherib, ou
celui de Cambyse? Le docteur de justice, dans ce
premier sens, est-il Ezéchias, ou Esdras, ou Jésus-
Christ?

651

VI. Quel est l'objet des prophéties de Joël dans un se-
cond sens qui regarde le premier avénement de
Jésus-Christ, l'établissement de l'Église? Quels
sont les biens que Jésus-Christ a apportés aux
hommes ? Quels sont les maux qu'il est venu ré-
parer?
653
VII. Comment la promesse de l'effusion de l'Esprit
de Dieu se trouvé liée avec l'annonce d'un grand et
terrible jour du Seigneur? Quel est, dans le second
sens de la prophétie, ce jour grand et terrible? Quels
sont les ennemis sur lesquels le Seigneur doit alors
faire éclater son jugement?
637
VIII. Remarques sur quelques expressions qui con-
duisent à un troisième sens où les menaces et les
promesses du Seigneur recevront un accomplisse-
ment plus parfait.
659

IX. Quel est l'objet des prophéties de Joël qui regar-
dent les derniers âges de l'Eglise? Parallèle des
trois malheurs marqués par Joël, et des trois mal-
heurs prédits par S. Jean. Précis de l'interprétation
proposée par l'abbé Joubert. Objets auxquels elle
se réduit.

661

X. Examen de cette interprétation. Que peuvent dé-
siguer, dans ce troisième sens, les quaire sortes de
sauterelles dont parle Joël, comparées avec celles
dont parle saint Jean?

663

XI. Que peut signifier, dans ce troisième sens, la
grande armée dont parle Joël, comparée avec celle
dont parle saint Jean?

664
XII. En quoi consiste le nouvel accomplissement des
promesses dans ce troisième sens? Avénement des
deux témoins dont parle S. Jean. Conversion des
Juifs et d'une multitude innombrable de gentils.
Quel sera, dans ce troisième sens, le docteur de
justice?

666

XIII. Quel sera, dans ce troisième sens, le grand et
terrible jour du Seigneur? Quels seront alors les
ennemis sur lesquels Dieu fera éclater son juge-
ment?
668
XIV. La prophétie de Joël est-elle susceptible d'un
quatrième sens? Les promesses des prophètes
prouvent-elles qu'il s'écoulera une suite de généra-
tions entre la conversion des Juifs et la fin des siè
cles?
669

[ocr errors]

XV. Les Juifs rétablis sur leur propre tige, dont ils
ont été retranchés, n'y resteront-ils que peu de
temps? Leur affermissement sur cette tige sainte
prouve-t-il que la fin du monde sera fort éloignée?
671

XVI. Les mauvaises suites que doit avoir sur la terre
la conversion des Juifs prouvent-elles que la fin des
siècles sera fort éloignée ?
Ibid.
XVII. Liaison intime des quatre grands événements
qui doivent terminer la durée des siècles: la mis-
sion d'Elie, la conversion future des Juifs, la per-
sécution de l'Antechrist, le dernier avénement de
Jésus-Christ. Témoignage de saint Augustin sur ce
point.
672

XVIII. La prophétie du chap. 3 s'étend jusqu'au ju-
gement dernier, et à l'éternelle félicité des élus. Ce
dernier accomplissement appartient au troisième
sens, et en fait partie.

673

XIX. Remarques sur le v. 20: Judæa in æternum ha-
bitabitur, et Jerusalem in generationem et generatio-
nem. Que signifient ici la Judée et Jérusalem? Com-
ment les deux promesses se trouvent-elles ac-
complies? Témoignage de saint Jérôme sur ce

[blocks in formation]

In Amos Prolegomenon. (Auctore CALMET,) 709-710
Préface sur Amos. (Bible de VENCE.)
715-714

1. Réflexions sur la prophétie d'Amos. Instructions et
mystères qu'elle renferme. Ce n'est qu'en la per-
sonne de Jésus-Christ et sous son règne que se
trouve vérifiée la prophétie d'Amos touchant le ré-
tablissement de la maison de David, et la conver-
sion des gentils.
Ivid.

II. Suite des réflexions sur la prophétie d'Amos, Pa-
rallèle entre la maison d'Israël considérée dans son
infidélité, dans sa réprobation et dans son rappel,
et le Juif incrédule considéré dans son infidélité,
dans sa réprobation et dans son rappel.
716
Ill. Suite des réflexions sur la prophétie d'Amos. Re-
marques de S. Jérôme sur la prophétie d'Amos,
touchant la maison de Juda, et sur celles qui con-
cernent la maison d'Israël.

IV. Remarques sur le style d'Amos.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »