Obrázky na stránke
PDF
ePub

quid ex Antichristo ab Ecclesià Jes: Christi timendum esset.

Dario Medo vitâ functo, Cyrus in se unum imperia Persarum et Medorum conciliavit. Ejus edicto, patrias sedes repetendi data Judæis facultas. Sed Daniel Babylone mansit, cui nihil è pristinis honoribus et dignitatibus sub Cyro detractum est. Ad eum regem spectant historiæ Beli et Draconis occisi, de quibus caput 14.

Danielis fama, ipso etiam superstite, increbuerat adeò, ut proverbio usurparetur; quod ab Ezechiele c. 28, 3, in regem Tyri sipovix; dictum novimus: Ecce sapientior es tu Daniele. Ipsius etiam Dei nobilissimum de Daniele elogium legimus c. 14, 14, 20: Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noe, Daniel et Job, ipsi justitiâ suâ liberabunt animas suas. Eumdem prophetam comparat Grotius Metrodoro Scepsio, Mithridati adeò charo, ut nihil majoris momenti Mithridates sine ejus consilio susciperet. Sed philosophus quidem iste invidia obtrectatorum oppressus, tandem jussu regis capitali supplicio interiit. Felicior Daniel, cui non semel paratum invidiâ maledicorum à rege supplicium, Deus semper avertens, mali nihil accidere passus est.

Ita cum eo viro egisse Deus videtur, ut oracula ejus dignitati et muneribus responderent. Cùm enim rempublicam administraret, et in splendidissimâ totius orbis regiâ versaretur, Deus illi futuras imperiorum vices regumque expeditiones aperuit. Cùm verò populum suum ingenti amore prosequeretur, Deus illi adventum magni liberatoris, certumque ejus rei tempus reseravit. Auctus verò à Deo somnia interpretandi virtute, plura hominibus occulta explicavit. Permisit Deus quandoque, ut mysticæ quædam somniorum species regibus exhiberentur, quorum occultum sensum Danielem docuit.

Rabbinorum quidam olim nullum non moverunt lapidem, ut Danielem è numero prophetarum excluderent. 1o Quòd eunuchus esset, cujus generis homines è cœtibus Israelitarum Moyses excludendos præcepit, Deut. 23, 1. 2o Quòd extra terram promissionis versaretur, extra quam spiritus prophetiæ nenini datur. 3° Quòd tædium et moror exilii vix prophetiæ cestrum pateretur. 4o Tandem, quòd Daniel vitam egerit commodam et delicatam, summisque semper dignitatibus parem, cùm cæteri prophetæ despicatissimum austerumque vitæ genus exercuerint.

Sed has calumnias in virum sanctum solam Judæorum invidiam struxisse, Theodoretus in cap. ult. Dan. animadvertit; cùm enim apertum omnibusque remotis ambagibus et Messiæ adventum, et certum ejus rei tempus prædixisset, è re suâ esse censuerunt, si virum communibus suis studiis contrarium reprobarent. Contra veteribus Hebræis ante adventum Jesu Christi accidit, qui novis hisce simultatibus nondùm occupati, Danielem non probâsse tantùm, sed magnoperè commendâsse videntur. Magnificis verbis illum laudat Ezechiel 14, 14, 20, 28, 3. Qui canonem Scripturarum exaraverunt, suum illi inter prophetas

locum dedêre. Mathathias Machabæus, Machab. 2, 59, 60, Danielem ejusque tres socios non sine honoris elogio commemorat; et quod caput est, Jesus Christus, Matth. 24, 15, et Marc. 13, 14, Danielem addito prophetæ titulo laudat: Abominationem desolationis, quæ dicta est à Daniele prophetâ.

Josephus, Antiq. lib. 10, cap. 12, ita virum con: mendat: Omnis eximia felicitas ut prophetæ excellentissimo contigit, et viventi tam apud regem, <quàm apud populum gratioso, et post obitum sempi. «ternam memoriam consecuto. Libri ejus, quos con<scriptos reliquit, etiam nunc apud nos leguntur, <qui nobis certam fidem faciunt, quod Deus cum eo « eloquia miscuerit. Non solùm enim futura prædixit, <quemadmodùm alii prophetæ, verùm etiam tempus, <quo eventura essent, præfiniit. Et cùm alii prophetæ calamitates prædicerent, ideòque malam gratiam (apud reges et multitudinem vulgarem inirent; hic bo‹narum rerum vates fuit, ut propter faustam ominatio(nem quidem benevolentiam omnium sibi conciliaret; propter eventuum verò certitudinem, fidem sibi uni◄versum mortalium genus compararet. › Hanc de Daniele opinionem habebant veteres Judæi; à quibus non inter prophetas modò, sed et inter summos prophetas locum obtinebat.

In Perside versatus Daniel, ibi tandem diem clausit; neque enim utendum sibi censuit facultate, cœteris Judæis à Cyro datâ, sed ad obitum usque amplissimis reipublicæ muneribus gerendis occupatus, perpetuo favore pollebat regum Chaldæorum, Medorum, et Persarum, ad quos imperium Babylonicum transiit. Majorem vitæ partem Susis egit, ubi et plurima sibi per visum objecta spectavit. Quo anno, et an Babylone obierit, incertum. Affirmat Pseudo-Epiphanius de vitâ et morte prophetarum ; Benjamin verò Tudelensis asserit, vidisse se ejus tumulum in Chuzestan, quæ olim urbs Susæ appellabatur, metropolis Elamiticæ regionis. Spectatam etiam suâ ætate turrim in urbe Ecbatanis metropoli Mediæ, à Daniele, uti quidem ferebatur, ædificatam, Josephus, Antiquit. lib. 10, cap. ult., est auctor. Porrò opus illud elegantissimum ac solidum, post tot annorum seriem, mox ædificatum primò spectantibus videbatur. Sepulcrum erat regum Persarum et Medorum, ejusque custodia sacerdos è genere Hebræorum destinatus erat. Ita Josephus.

Stylo utitur Daniel jejuno, languido, nec satis magnifico, ut animum et ingenium hominis captivitate et exilio dolentis exhibere videatur. Verùm granditate rerum styli humilitas abundè compensatur.

Inter libros Danielis nomine inscriptos, alii quidem sine controversiâ eidem auctori tribuuntur; de aliis verò diù disceptatum est. Quidquid Hebraicè et Chaldaicè scriptum superest, nemine repugnante admittitur: quæ autem Græcè tantùm scripta supersunt, hæc non ab omnibus æquè probata sunt. Hebraicam, vernaculam nimirùm, linguam adhibuit; at ætate adhuc puer in Chaldæam translatus, cùm regionis linguæ assuevisset, nonnulla Chaldaicè libro

inseruit, præsertim ubi verba alicujus refert, veluti cùm recitat edictum Nabuchodonosoris, Dan. 3. 98, 99, 100; 4, 1-34, quod Chaldaicis litteris mandatum fuisse constat; colloquium cum magis à se factum, et regibus Nabuchodonosore, Balthasare, et Dario Medo, Dan. 2, 4, et seq.; 3, 5, 6, 8; quæ omnia documentum sunt apertissimum de Scriptoris sinceritate, quippe qui vel ipsa loquentium verba religiosè recitet. Cùm verò historicum agit, facta referens, non verba, et cùm vaticinia sua tradit, mero Hebraico utitur. Vide Daniel. 2, 4.

Versus 24, 25, etc., usque ad 90 capitis tertii, et duo posteriora capita, Græcè tantùm servantur. Nihil autem eâ linguâ à Daniele scriptum constat : sed facilè Hebraicis sive Chaldaicis litteris ab illo mandata, ab alio demùm Græcè expressa sunt. Unde enim Græcum Theodotionis nostrâ adhuc ætate servatum provenit, si nullum unquàm Hebraicè extitit? Nostra quidem ætate Ilebraica interciderunt, quæ olim habebantur. Lusus verborum, Græcis ejusdem libri vocibus tantùm expressi, inter oyívov, lentiscum, et oxion, scindet, Dan. 13, 54, 55, et inter #pivov, licem, et piast, secabit, ibid. 58, 59, locum suspicioni faciunt, utrùm ex Ilebræo versio adornata sit ; neque erim Hebræis vocibus verborum lusus illi valent. Sed hæc tanta non sunt, ut de toto opere ambigamus; præstat enim totam eam rem interpreti tribuere qui lusum altero lusu reddidit, nihil detrahens historiæ veritati, quàm ut ex eo unico argumento de totâ causâ deteriùs judicetur. Historiæ quidem Susannæ, Beli, et Draconis apud Josephum desiderantur, à quo facilè omissas credimus, quòd alio quàm Hebræo sermone expressa narratio in dubium

Judæis revocaretur. Porrò ex S. Hieronymo, hisce narrationibus parùm æquo, singulares Judæorum de illis opiniones discimus. Alii enim duos illos senes, tentatæ Susannæ reos, miscebant cum Sedeciâ et Achabo, quos Nabuchodonosor in sartagine frixit, uti Jeremias 22, 12, refert. Profectò quicumque câ opinione tenebantur, totam Susannæ historiam admittebant, præter id quod de seniorum supplicio ibidem legitur. Nolebant enim lapidibus confectos, sed combustos obiisse; iisque damnandis non Judæos, sed Nabuchodonosorem tulisse sententiam. lisdem rationibus ducti reliqui Judæorum ferè omnes, totam historiam, ceu fabellam indignam quæ in synagogâ legeretur, rejiciebant; contendentes, nunquàm fieri potuisse, ut in alieno solo captivi judices suos et prophetas lapidibus obruere auderent.

Inter veteres christianos scriptores de auctoritate horum capitum, quæ Græcè tantum scripta supersunt, plurimùm disceptatum est. Porphyrius, christiani nominis osor, omnia hæc ad fabulas amandavit ; uti et universam Danielis prophetiam post factum procusam contendebat. Ejus calumniis sese opponentes Eusebius, Apollinaris et Metrodorus, Danielis quidem scripta vindicârunt; de cæteris verò, nempe historia Susannæ, Beli, et Draconis judicârunt, non se debere respondere Porphyrio pro his quæ nullam

sacræ Scripturæ auctoritatem habeant, ait S. Hieronymus, præfat. in Dan. Censebant porrò hæc omnia litteris mandata fuisse operâ Habacuc filii Jesu, è tribu Levi; Danielem verò, de quo ibi, alterum planè esse à prophetâ, quod ex inscriptione apud Septuaginta deducebant; est autem inscriptio ejusmodi: Prophetia Abacum filii Jesu è tribu Juda. Homo quidam erat sacerdos nomine Daniel, filius Abda, conviva regis Babylonis. Verùm inscriptio illa in nostris exemplaribus nuspiàm extat; nec sanè magnam meretur fidem, utpote deducta è versione, olim Septuaginta nomen præferente, mendosa oppidò et fidei parùm assertæ, quam Ecclesia ante S. Hieronymum penitùs deseruerat, ut versionem Theodotionis, quanquàm christiani nominis adversarii, adoptaret.

Julius Africanus in suâ ad Origenem epistola, apertissimè historiis hisce refragatur, et S. Hieronymus, præfatione in Danielem: Apud Hebræos, inquit, nec Susannæ habes historiam, nec hymnum trium puerorum, nec Beli Draconisve fubulas. Verùm idem ipse Hieronymus ejus dicti in invidiam à Rufino vocatus, respondit: Non enim quid ipse sensissem, sed quid illi contra nos dicere soleant, explicavi. Et alibi tradit de illis: In toto orbe dispersæ sunt; addens à Græcis omnibus, et Latinis, Syris pariter, et Ægyptiis legi, probarique. Addit insuper, historiam Susannæ in vulgatis editionibus in ipso Danielis limine spectari, ubi à Theodotione, tanquàm in proprio sibi loco, quippe quæ tempore præcedit, constituta fuerat.

Quod ad Julium Africanum spectat, Origenes, scriptâ de hoc argumento epistolâ, ejus objectiones ita refellit, ut simul veritatem historia Susannæ assereret. Omnia verò quæ ab illo contra eam historiam disputabantur, illam, et singulas consensu quodam, quæ in textu Hebraico desiderabantur, historias impugnabant. Profectò si omnia, quorum nullum superest Hebraicum exemplar, æquè rejicienda sunt; quis unquàm liber à labe erit immunis? Nonne traditio, et Ecclesiæ auctoritas, quæ libros illos in canonem recipit, satis habet momenti, ut suspensam eå de re mentem impellat? Hic sanè, si aliàs unquàm, locum habet illud Deuter. 19, 14: Non transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tuâ. Adversarium suum ponè secutus Origenes, nihil omittit eorum, quæ ab Africano contra capitum et historiarum, de quibus agimus, veritatem objiciuntur. His Origenis argumentis adjungi possunt testimonia Patrum Græcorum, et Latinorum omnis ætatis, ex illis sententias tanquàm è reliquis Scripturis canonicis laudantium.

Innuere videntur Talmudistæ, Danielis scripta à Patribus magnæ synagogæ post captivitatem Babylonicam in canonem Scripturarum cooptata fuisse, nec aliunde facilè quàm à Judæorum traditione S. Isidorus lib. 6 Origen., c. 2, discere potuit, scripta Danielis et Ezechielis synagoga Patribus à nonnullis tribui. Id autem asserendum sibi ducebant, quod negarent, prophetiæ spiritum extra terram promis

1

sionis communicari cuiquam potuisse. Validum omninò argumentum! Suspicatur Spinosa in tract. Theolog., edit. cap. 10, septem priora hujus libri capita ex Annalibus Chaldæorum, post expiatum operâ Judæ Machabæi templum, derivata fuisse. A Daniele verò nonnisi quinque succedentia capita scripta concedit. Conjecturam hanc ducit, quòd septem priora capita Chaldaicè scripta putaverit: quod ab illo quidem assertum veritati repugnat; totum enim primum caput et tres priores versus secundi Hebræum præ se ferunt. Unde verò Mathathias, pater Judæ Machabæi, hauserat quæcumque ex capitibus 3, et 5, Danielis laudat, si post obitum ejusdem Mathathiæ, et Judæ Machabæi ejus filii, litteris illa primò mandata sunt? An satis est Spinosæ res audacter asseruisse, ne minimo quidem dicti sui assertore producto?

Inscripta Danielis nomine vaticinia pseudonyma esse, et ab impostore quodam in Judæâ sub Antiocho Epiphane procusa, Porphyrius commentus est. Ut verò auram sibi apud credulos captaret, res, quas oculatus testis spectaverat, fatidico quodam fuco obvolvisse et ornâsse; si quid ultra verò opinatus sit, addebat Porphyrius, quia futura nescierit, esse mentitum. Sed extra controversiam positum est, Danielem diù ante motam ab Antiocho persecutionem in Judæos, Babylone oracula fudisse, quæ planè si Porphyrius negare ausus fuerit, impudentissimus ipse bipedum habebitur. Hæc si vera sint, profectò tanti calumniatoris impugnatio testimonium veritatis est, ait S. Hieronymus; tanta enim dictorum fides fuit, ut propheta incredulis hominibus non videatur futura dixisse, sed narrâsse præterita (1).

(1) Liber Danielis cùm partim Hebraico, partim Chaldaico sermone sit conscriptus, singulæquè illius partes arcto vinculo non cohæreant, nonnulla etiam sibi invicem repugnent(1); Eichhornius et Bertholdtus in hanc delati sunt sententiam, esse librum ex variis variorum scriptis compositum. Atque Eichhornius quidem hoc quod Danielis nomen gerit volumen ex duorum potissimùm auctorum monumentis conflatum judicat, quorum alter quæ inde ab inclinante ad finem regno Chaldaico usque ad mortem Antiochi Epiphanis rerum incidissent vicissitudines, maximè quæ ab Antiochi insaniâ perpessi essent Judæi, per modum vaticiniorum à Daniele editorum exposuerit (cap. 7-12), alter quæ de Danielis ejusque sociorum fatis ex narratiunculis in ore vulgi propagatis consignata reperisset, in variis scriptis minoribus collegerit et tanquàm isagogen historicam capitibus sex prioribus comprehensam præmiserit fictis illis vaticiniis. Bertholdtus (2) verò tot esse statuit libri auctores, quot sint ejus singulæ partes, novem videlicet; ætate diversas esse omnes, locoque, quo prodierint, nonnullas (3). Verumenimverò quicumque sine præjudicatâ opinione librum hunc legendum aggre

(1) Veluti quod 1, 21, Daniel ad annum usque Cyri primùm vixisse, 10, 1, verò tertio illius regis anno Danieli visum esse objectum legitur.

(2) Histor. krit. Einleit., p. 1543, seqq., conf. Danielis librum ab ipso vernaculè traslat., et commentar. illustrat., p. 49, seqq.

(3) Argumentis quibus duumviri illi suam quisque sententiam confirmare studuerunt, recensendis et examinandis otium nobis fecêre Bleek, Theolog.

ditur, per totum illum unius modi sufque similem orationis sonum, stylum, elocutionem deprehendet (1). Deinde quæ Danieli accidisse et ab eo facta narrantur sibi invicem ita sunt similia, ut ab uno eodeinque auctore ea conficta esse appareat. Somnia quæ magi explicare nequeunt Daniel interpretatur, cap. 2, 4. Portentosam in pariete scripturam (5, 5, seqq.), quam magi nequeunt legere, legit et explicat Daniel. Oblato prodigioso viso, aut apparente sibi angelo Daniel animo perturbatur et tremore correplus pronus in terram concidit, 7, 15, 18; 8, 17, 18, 27; 10, 4-9, 15, 16, 17, sed ab angelo tactus reficitur et erigitur, 8, 18; 10, 10, 16, 18, 19. Explicatorum somniorum et visorum Daniel amplissima fert præmia splendidissimisque cumulatur muneribus, 2, 48, 49; 5, 29; 6, 29. Socii quoque Danielis igneå fornace illæsi egressi ad majores dignitates et honores evehuntur 5, 30. Præcipuas et semper easdem partes per totum librum sustinent angeli. Danielis amici in fornacem ignitam conjecti per angelum medio in igne illæsi servantur, 3, 25, 28. Danielem ipsum in fovea leonum ccelusum tuetur angelus, 6, 23. Adinirandum quod Daniel vidit somnium de quatuor bestiis è mari ascendentibus ipsi explicat angelus, 7, 16, seqq. Aliorum item visorum interpretationem Danieli suppeditant angeli, 8, 13, 14, 16, seqq.; 9, 21, seqq.; 12, 5, seqq. Unum eumdemque libri auctorem arguit porrò illud, quòd singulæ libri partes ita inter se cohærent, ut posteriores sæpè respiciant ad priores, atque ex iis lucem accipiant. Ita quod 3, 12, Chaldæi Nebucadnezari dicunt, esse Judæos quosdam ab ipso nonnullis regni sui provinciis præfectos, eò respicit, quod 2, 49, Sadrachum, Abednegonem et Mesachum legimus Danielis rogatu à rege provinciarum quarumdam gubernatores constitutos esse. Cap. 5, 2, Belschazar rex narratur afferri jussisse vasa quæ Nebucadnezar, ejus pater, ex Hierosolymitano templo abduxerat, quod ipsum 1, 2, commemoratum est, cap. 5, v. 18, seqq. Daniel Belschazari regi in memoriam revocat, quòd pater ejus, Nebucadnezar, ad summum potentiæ et majestatis fastigium evectus, cùm insolenter se gesserit et potentia suâ abusus fuerit, non tantùm solio dejectus, verùm et ex hominum consortio expulsus et ad insaniam redactus, ferinam vitam egerit ; quod ipsum 4, 22, relatum legimus. Quæ 8, 1, commemoratur visio prior, similis ei, quam in eo est ut exponat Daniel enarratur cap. 7. Gabriel, angelus, quem 9, 21, sibi antehac apparuisse dicit, interpretatus ipsi fuerat 8, 16, seqq., visionem ad Eulæum fluvium. Cap. 10, 12, Danielis preces exauditæ dicuntur non tunc demùm, postquam per tres hebdomadas continuas deprecatus esset, sed jam à primo die, quo precari inceperat, perinde ac antea 9, 23, eidem angelus dixerat, in ipsis precum suarum initiis jussum fuisse Gabrielem, ut ei futura populi sui fata indicaret. Denique, ut verè jam observavit Marshamus, prophetica libri pars, sive posteriora sex capita, quatuor illius visiones continent, quibus res quidem una eademque, sed diversis modis, indicatur. Idem angelus sæpiùs apparet, et rem eamdem iterùm iterùmque denuntiat. Idem penè est visionum omnium subjectum, quæ mutuam invicem lucem sibi afferunt. Quæ priùs breviter, deinceps clariùs et particulariùs explicantur.

(Rosenmuller.)

Zeitschr., part. 3, p. 241, seqq., et Kirmss, Commentat. p. 27, seqq.

(1) V. g., ejusdem pœnæ comminatio legitur 2, 5, 3, 29: Frustra fietis, et domus vestræ stercus ponentur. Visiones nocturnæ, quæ alicui objiciuntur vocantur visiones capitis super cubili oblatæ 2, 28; 4, 2, 7, 10; 7, 1, 5. Phrasis clamare cum vi, 3, 4; redit 4, 11: 5, 7. Item phrasis, splendores (faciei) ejus mutati sunt super eo, 5, 9, legitur et vers. 6, 7, 28. Porrò, cogitationes ejus conturbabant ipsum, 4, 16; 5, 6, 10; 7, 28. Variæ nationes designantur hisce vocibus: Populi, nationes et linguæ, 3, 4, 7, 31; 5, 19; 6, 26; 7, 14.

Danielis nomine alia quædam circumferuntur Ecclesiæ auctoritate nunquàm recepta. In decreto Gratiani, causâ 26, q. 7, damnatur liber Somnialia Danielis; quem auctoris christiani recentissimi commentum esse, ex veterum omnium de illo silentio D. Huetius deducit. Opus istud vix aliud esse arbitror, quàm quod laudatur à nonnullis sub nomine Onirocritica Danielis, sive Conjectorius; erant autem conjectationes quædam somniorum ad auctoritatem illis conciliandam sub Danielis nomine ingestæ. Quin et sub tanto nomine obtrusi sunt libelli alii superstitiosi, magici, geomantici, pyromantici, ab orientalibus Remle appellati. Fertur Nicephorus Phocas cùm incidisset in librum visionum Danielis nomen præferentem, offerentemque nomina imperatorum, quin et certos annos vitæ singulorum, simulque velut exhibentem sub oculis variam eorum fortunam, ac tandem futuros eventus principum Saracenorum, his deceptus imposturis bellum indixisse Maabiasto Arabum regi, qui infesta arma duxerat in ditionem Romanorum usque Rhodum. Verùm res illi cesserunt adversæ, fusus enim fugatusque ignominia plenus coactus fuit redigere se Constantinopolim.

In chronico paschali singularia quædam de Daniele leguntur, quæ cùm alibi non reperiantur, fidei sunt maximè suspectæ. Si fides auctori huic habeatur, Daniel jucundo et pulchro erat aspectu, sed vultu aliquanto graciliori, et staturà justo minori. Divinâ revelatione didicit futurum ut Nabuchodonosor rex transformaretur in brutum bovino capite et reliquo corpore leonino; id quod misero inferendum erat animadversionis pro lubricitate suâ, quam leonina figura repræsentabat. Hoc miseri principis infortunium dolens Propheta, reliquis omnibus ad rei novitatem accurrentibus continuit se ab eo aspectu, id tantummodò agens, ut pro ejus salute instaret apud Deum. Neque transformatus rex quiescebat, si quando per intervalla rediret ad mentem; tunc enim resolvebat sese in lacrymas: ad quadraginta vices singulis diebus orabat instanter. Tanta verò erat principis transfiguratio, ut quis esset ne dæmon quidem agnosceret. Tandem Daniel oraculo pronuntiavit Nabuchodonosorem restituendum esse in pristinum, quod et precibus suis obtinuit, impetravitque insuper, ut ex septem annis pœnitudinis illi à Deo definitæ, tota ea periodus redigeretur ad septem menses, quibus absolutis et pristina illi facies et dimissa gubernacula redderentur, Ita restitutus toto dein vitæ tempore à carne vinoque abstinuit, usus tantum leguminibus, vel herbis aquâ elixatis ex præscripto Prophetæ gratias pro accepto beneficio acturus. Porrò Danieli inditum est à Nabuchodonosore Balthasaris nomen, communicatâ illi filii sui appellatione, quin et adoptione recipere illum in filium et hæredem tentavit: recusavit tamen propheta, dictitans: avertat Deus ut hæreditatem patrum meorum deseram, ejusque loco hæreditatem incircumcisi recipiam. Vitæ cursu absoluto sepulturæ mandatus fuit in antris regum sepulcris destinatis. Montes Babylonis pluribus mira alis reddidit illustres,

pronuntiavitque cùm fumigabit quod est in aquilone, tunc instabit finis Babylonis. Cùm verò ab oriente adveniet aqua munda, tunc Deus in terrâ tanquàm homo recipiet in se omnes iniquitates mundi, ac propterea in crucem agetur à sacerdotibus legis, statimque Spiritûs gratia effundetur in omnes gentes terræ. Cùm verò mundus igne conflagrabit, tunc finis totius terræ adveniet; et cùm in austrum fluent aquæ, revertetur populus in terram suam. Si autem sanguis (luat, cædes erit Beliæ per totum mundum. Hæc omnia vix credo alterius esse auctoris quàm christiani. Joannes Malela in chronico aliud etiam adjicit, ejusdem tamen fidei, de Cyro et Daniele. Cùm prophetam interrogâsset Cyrus, nùm fortè ipse victoriam relaturus esset de Cræso vel secùs, cunctantem Danielem mandavit in lacum leonum projici. Certior tamen factus intactum relinqui innoxium hominem à leonibus, jussit educi, statimque provolutus ad ejus pedes veniam deprecatus est, rogavitque ut à Deo victoriam è Cræso rege potenti, et domino universi orbis ad id usque invicti sibi postularet. Tunc propheta : Vinces Cræsum, et captivum habebis : de re enim Deus, qui visibilia hæc omnia condidit, per prophetam suum Isaiam ita locutus est: Sic dicit Dominus uncto meo Cyro, etc. Apud Pseudo-Athanasium occurrit liber quidam apocryphus, sed nobis prorsùs incognitus, eodem prophetæ nomine inscriptus.

Versio Græca nostræ ætatis à Theodotione, uti supra innuimus, adornata est. Versio Septuaginta diù antea intercidit; præter ea, quæ ex illâ, uti ex Symmacho et Aquila, fragmenta in novå Hexaplorum editione servata sunt. Versio Græca hodiè superstes nomen Septuaginta præferens tantis mendis inficitur, ut capita ecclesiæ eam deserant, ait S. Hieronymus in Danielem c. 2. Sententias, quæ in Hebræo desiderantur, obelo seu veru apposito Origenes notaverat, cujus deinde exemplum secutus est S. Hieronymus in suâ Latina versione, ex Hebræo Chaldæoque adornata, junctis insuper è Græco et Latino additionibus (1).

(1) Græca Alexandrina libri Danielis translatio non tantùm in singulis vocabulis et sententiis sæpenumero ab Hebraico et Chaldaico fonte recedit, verùm et in eâ libri parte, quæ capita 3, 4, 5, 6, comprehendit, à Chaldaico ita discrepat, ut textum planè aliter conformatum exhibeat. Nunc enim Chaldaica Græcè amplificata, nunc in breviorem verborum ambitum contracta leguntur. Præterea Græcus liber integras lacinias insertas habet, quarum in Chaldaico nec vola nec vestigium exstat, veluti oratio Asariæ, 3, 24, seqq., et triumvirorum hymnus, 3, 51, seqq. Alia, quæ in Chaldaico leguntur, omissa sunt in Græco veluti quæ 4, 3-6, narrantur de arcessitis magis, ut Nebucadnezaris somnium interpretarentur, et quæ 5, 17-22, interpretationi scripturæ arcanæ præmittuntur. Illa verò interpretem non pro suo arbitrio aut addidisse, aut omisisse, sed expressisse illum tale exemplar, quod textum ab eo quem nunc legimus in multis discrepantem contineret, satis probabiliter colligitur et inde, quòd interpretem Hebraica et Chaldaica in reliquâ libri parte satis fideliter reddentem deprehendimus, et inde, quòd Græcæ nonnullæ voces et loquendi formulæ ab illo usurpatæ fontem

29

DOXOLOGIA SAPIENTIÆ ÆTERNÆ EX GESTIS ET VISIONIBUS DANIELIS.

Chaldaicum haud obscurè produnt (1). Quare credibile est extitisse olim exemplaria, quæ genuinum auctoris librum variè interpolatum et immutatum exhiberent. Atque eum quidem, quem Hebræi inter sacros suos libros servârunt Danielis librum ab authentico propiùs abesse, quàm quod Græca interpretatio expressit exemplar, illud suadet, quod in hoc nonnulla deprehendimus, quæ emendantis et retractantis manum arguant. Ita quæ 3, 23, 24, in Hebræo malè cohærent, in Græco pluribus insertis aptè connectun→ tur, et quæ 2, 5, 3, 1, 31, 32, 33, in Hebræò incredibilia leguntur, in Græco 4, 1, 34, ita enarrantur ut verisimiliora appareant.

Præter illa quæ supra commemoravimus mediæ libri parti inserta additamenta Græca Alexandrina interpretatio et ad finem adsutas habet narrationes de Susannâ, cap. 13, atque de dracone Babylonico cap. 14, atque earum quidem fidem et auctoritatem jam Hieronymi ætate impugnatam esse discimus ex ejus verbis, in præfat. ad Latinam suam Danielis translationem.

Unde factum est, ut in Græca Biblia Theodotionis interpretatio reciperetur, Alexandrina verò pro inutili habita a librariis planè neglecta esset. Eadem tamen ab ipso fuerat Origene in Tetraplis locata, ubi quoniam textus Hebræus deerat, illius ab eo discrepantia etsi deprehensa fuisset, reprehendi non poterat. Atque illum ipsum, quem in Tetraplis Origenes posuerat Alexandrinæ versionis textum ex illis descriptum servavit codex quidam admodùm vetustus Roma in Bibliothecâ Chigianâ repositus (2), ex quo Alexandrina Danielis translatio nostrâ demùm ætate in lucem est edita (3).

(1) Ita quòd 3, 32, ánostárai vocantur Babylonii, qui verum Deum ante non coluerunt, videtur hinc factum esse, quòd interpres in Chaldaico marodim rebelles legit, quemadmodùm Græcus Alexandrinus, Num. 14, 9, Jos. 12, 19, Hebraicum marar eodem illo græco vocabulo reddit. Alia exempla attulerunt Eichhornius, Einleit. § 617, et Bertholdtus, Daniel, p. 118, seqq., et p. 138,

seqq.

(2) Post vers. 13, cap. 12, in codice illo hæc notata leguntur: Daniel juxtà Septuaginta. Descriptus est ab exemplari habente subscriptionem hanc : Descriptus est ex Tetraplis, cum quibus etiam collatus est. (3) Daniel secundùm Septuaginta, ex Tetraplis

30

Origenis nunc primùm editus è singulari Chisiano codice annorum supra 800. Cætera ante præfationem indicantur. Romæ, typis Propagandæ fider, 1772. Fol. Græcum Danielis unà cum versione Latinâ expressum et annotationibus singulis capitibus subjectis, excipit 1o Danielis chronologia secundùm septuaginta Interpretes; 2° S. Hippolyti interpretatio in Danielem, Græcè, et Latinè; 5° de titulo Ep versionis Theodotioneæ Dissertatio; 4o Daniel juxta Theodotionem, Græcè et Latinè, cum variis lectionibus, præsertim ex Vaticano codice accuratiùs erutis; 5o Comparatio versionis Septuagintaviralis cum Theodotioneâ; 6° Apologia sententiæ Patrum de Septuagintavirali versione; 7° Pars libri Esther, Chaldaicè, Græcè, Latinė; 8° Cosma Indicopleustæ in Psalmos prologus; 9° S. Papiæ Hieropolitani de Scripturarum canone fragmentum; 10° Bibliothecæ Alexandrinæ ad Serapeum admiranda constructio; 1° Testimonia Patrum aliorumque veterum de Septuagintavirali versione; 12° Quatuor indices locorum S. Scripturæ, rerum notabilium, vocum Hebræarum et Græcarum. Quis ille sit vir doctus, qui hoc zunov in lucem protraxit, ipse ignorari voluit editor. Alii eum Mazzochium, alii verò Šimonem de Magistris, presbyterum congregationis Oratorii S. Philippi Neri, perhibent. Vid. Le Longii Biblioth. S. ed. Musah, p. 2, vol. 2, p. 320. Typis repetitum hoc opus ex parte est hâc epigraphe: Daniel secundùm Septuaginta ex Tetraplis Origenis, Romæ, anno 1772, ex Chisiano codice primùm editus. Goettingæ recudi fecit vidua b. Abrah. Vandenhoek, 1774, in quatern. Omissa sunt quæ in Romana editione sub numeris 5-12, recensuimus. Quod ipsum valet de aliâ editione quæ ita inscripta prodiit: Daniel secundùm Septuaginta ex Tetraplis Origenis, ex Chisiano codice Romæ primùm, deinde Goettinga, nunc denuò editus. Animadversiones et Præfationen adjecit Carolus Segaar. Trajecti ad Rhen., 1775, in octon. Syriaca versionis Alexandrinæ translatio prodiit hac epigraphe: Daniel secundùm editionem septuaginta Interpretum ex Tetraplis desumptam. Ex codice Syro-Estranghelo Bibliotheca Ambrosianæ Syriacè edidit, Latinè vertit, præfatione notisque criticis illustravit Cajetanus Bugatus. Mediolani, 1788, in quatern.

CORNELII A LAPIDE

DOXOLOGIA

SAPIENTIÆ ÆTERNÆ

(Rosenmuller.)

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »